I. Perfecto, Marceve Vitori, operis tibi dicati tertio libro et iam quarta fere laboris parte transacta, nova insuper mihi diligentiae causa et altior sollicitudo quale iudicium hominum eimererer accessit. Adhuc enim velut studia inter nos conferebamus, et si parum nostra institutio probaretur a ceteris, contenti fore domestico usu videbamur, ut tui meique filii formare disciplinam satis putaremus. II. cum vero mihi Domitianus Augustus sororis suae nepotum delegaverit curam, non satis honorem iudiciorum caelestium intellegam nisi ex hoc oneris quoque magnitudinem metiar. III. Quis enim mihi aut mores excolendi sit modus, ut eos non inmerito probaverit sanctissimus censor, aut studia, ne fefellisse in iis videar principem ut in omnibus, ita in eloquentia quoque eminentissimum? IV. Quod si nemo miratur poetas maximos saepe fecisse ut non solum initiis operum suorum Musas invocarent, sed provecti quoque longius, cum ad aliquem graviorem venissent locum, repeterent vota et velut nova precatione uterentur, V. mihi quoque profecto poterit ignosci si, quod initio quo primum hanc materiam inchoavi non feceram, nunc omnis in auxilium deos ipsumque in primis quo neque praesentius aliud nec studiis magis propitium numen est invocem, ut, quantum nobis exspectationis adiecit, tantum ingenii adspiret dexterque ac volens adsit et me qualem esse credidit faciat. VI. cuius mihi religionis non haec sola ratio quae maxima est, sed alioqui sic procedit ipsum opus ut maiora praeteritis ac magis ardua sint quae ingredior. Sequitur enim ut iudicialium causarum, quae sunt maxime variae atque multiplices, ordo explicetur: quod prohoemii sit officium, quae ratio narrandi, quae probationum fides, seu proposita confirmamus sive contra dicta dissolvimus, quanta vis in perorando, seu reficienda brevi repetitione rerum memoria est iudicis, sive adfectus, quod est longe potentissimum, commovendi. VII. De quibus partibus singulis quidam separatim scribere maluerunt velut onus totius corporis veriti, et sic quoque compluris de una quaque earum libros ediderunt. Quas ego omnis ausus contexere prope infinitum laborem prospicio et ipsa cogitatione suscepti muneris fatigor. Sed durandum est, quia coepimus, et si viribus deficiemur, animo tamen perseverandum.
[1] I. Quod principium Latine vel exordium dicitur, maiore quadam ratione Graeci videntur prohoemium nominasse, quia a nostris initium modo significatur, illi satis clare partem hanc esse ante ingressum rei de qua dicendum sit ostendunt. II. Nam sive propterea quod oime cantus est et citharoedi pauca illa quae antequam legitimum certamen inchoent emerendi favoris gratia canunt prohoemium cognominaverunt, oratores quoque ea quae prius quam causam exordiantur ad conciliandos sibi iudicum animos praelocuntur eadem appellatione signarunt, III. sive, quod oimon idem Graeci viam appellant, id quod ante ingressum rei ponitur sic vocare est institutum: certe prohoemium est quod apud iudicem dici prius quam causam cognoverit possit, vitioseque in scholis facimus quod exordio semper sic utimur quasi causam iudex iam noverit. IV. cuius rei licentia ex hoc est, quod ante declamationem illa velut imago litis exponitur. Sed in foro quoque contingere istud principiorum genus secundis actionibus potest, primis quidem raro umquam, nisi forte apud eum cui res aliunde iam nota sit dicimus.
V. Causa principii nulla alia est quam ut auditorem quo sit nobis in ceteris partibus accommodatior praeparemus. Id fieri tribus maxime rebus inter auctores plurimos constat, si benivolum attentum docilem fecerimus, non quia ista non per totam actionem sint custodienda, sed quia initiis praecipue necessaria, per quae in animum iudicis ut procedere ultra possimus admittimur.
VI. Benivolentiam aut a personis duci aut a causis accepimus. Sed personarum non est, ut plerique crediderunt, triplex ratio, ex litigatore et adversario et iudice: nam exordium duci nonnumquam etiam ab actore causae solet. VII. Quamquam enim pauciora de se ipso dicit et parcius, plurimum tamen ad omnia momenti est in hoc positum, si vir bonus creditur. Sic enim continget ut non studium advocati videatur adferre, sed paene testis fidem. Quare in primis existimetur venisse ad agendum ductus officio vel cognationis vel amicitiae, maximeque, si fieri poterit, rei publicae aut alicuius certe non mediocris exempli. Quod sine dubio multo magis ipsis litigatoribus faciendum est, ut ad agendum magna atque honesta ratione aut etiam necessitate accessisse videantur. VIII. Sed ut praecipua in hoc dicentis auctoritas, si omnis in subeundo negotio suspicio sordium aut odiorum aut ambitionis afuerit, ita quaedam in his quoque commendatio tacita, si nos infirmos, inparatos, inpares agentium contra ingeniis dixerimus, qualia sunt pleraque Messalae prohoemia. IX. Est enim naturalis favor pro laborantibus, et iudex religiosus libentissime patronum audit quem iustitiae suae minime timet. Inde illa veterum circa occultandam eloquentiam simulatio, multum ab hac nostrorum temporum iactatione diversa. X. Vitandum etiam ne contumeliosi maligni superbi maledici in quemquam hominem ordinemve videamur, praecipueque eorum qui laedi nisi adversa iudicum voluntate non possint. XI. Nam in iudicem ne quid dicatur non modo palam sed quod omnino intellegi possit stultum erat monere, nisi fieret. Etiam partis adversae patronus dabit exordio materiam, interim cum honore, si eloquentiam eius et gratiam nos timere fingendo ut ea suspecta sint iudici fecerimus, interim per contumeliam, sed hoc perquam raro, ut Asinius pro Vrbiniae heredibus Labienum adversarii patronum inter argumenta causae malae posuit. XII. Negat haec prohoemia esse Cornelius Celsus quia sint extra litem: sed ego cum auctoritate summorum oratorum magis ducor, tum pertinere ad causam puto quidquid ad dicentem pertinet, cum sit naturale ut iudices iis quos libentius audiunt etiam facilius credant. XIII. Ipsius autem litigatoris persona tractanda varie est: nam tum dignitas eius adlegatur, tum commendatur infirmitas. Nonnumquam contingit relatio meritorum, de quibus verecundius dicendum erit sua quam aliena laudanti. Multum agit sexus aetas condicio, ut in feminis senibus pupillis, liberos parentis coniuges adlegantibus: XIV. nam sola rectum quoque iudicem inclinat miseratio. Degustanda tamen haec prohoemio, non consumenda. adversarii vero persona prope isdem omnibus sed e contrario ductis inpugnari solet. Nam et potentes sequitur invidia et humiles abiectosque contemptus et turpes ac nocentes odium, quae tria sunt ad alienandos iudicum animos potentissima. XV. Neque haec dicere sat est, quod datur etiam imperitis; pleraque augenda ac minuenda ut expediet: hoc enim oratoris est, illa causae.
XVI. Iudicem conciliabimus nobis non tantum laudando eum, quod et fieri cum modo debet et est tamen parti utrique commune, sed si laudem eius ad utilitatem causae nostrae coniunxerimus, ut adlegemus pro honestis dignitatem illi suam, pro humilibus iustitiam, pro infelicibus misericordiam, pro laesis severitatem, et similiter cetera. XVII. Mores quoque, si fieri potest, iudicis velim nosse. Nam prout asperi lenes, iucundi graves, duri remissi erant, aut adsumere in causam naturas eorum qua competent aut mitigare qua repugnabunt oportebit. XVIII. Accidit autem interim hoc quoque, ut aut nobis inimicus aut adversariis sit amicus qui iudicat: quae res utrique parti tractanda est ac nescio an etiam ei magis in quam videatur propensior. Est enim nonnumquam pravus hic ambitus, adversus amicos aut pro iis quibuscum simultates gerant pronuntiandi, faciendique iniuste ne fecisse videantur. XIX. fuerunt etiam quidam suarum rerum iudices. Nam et in libris observationum a Septimio editis adfuisse Ciceronem tali causae invenio, et ego pro regina Berenice apud ipsam eam dixi. Similis hic quoque superioribus ratio est: adversarius enim fiduciam partis suae iactat, patronus timet cognoscentis verecundiam. XX. Praeterea detrahenda vel confirmanda opinio, si quam praecipue domo videbitur iudex attulisse. Metus etiam nonnumquam est amovendus, ut Cicero pro Milone ne arma Pompei disposita contra se putarent laboravit, nonnumquam adhibendus, ut idem in Verrem facit. XXI. Sed adhibendi modus alter ille frequens et favorabilis, ne male sentiat populus Romanus, ne iudicia transferantur, alter autem asper et rarus, quo minatur corruptis accusationem, et id quidem in consilio ampliore utcumque tutius (nam et mali inhibentur et boni gaudent), apud singulos vero numquam suaserim, nisi defecerint omnia. XXII. Quod si necessitas exiget, non erit iam ex arte oratoria, non magis quam appellare, etiamsi id quoque saepe utile est, aut antequam pronuntiet reum facere; nam et minari et deferre etiam non orator potest.
XXIII. Si causa conciliandi nobis iudicis materiam dabit, ex hac potissimum aliqua in usum principii quae maxime favorabilia videbuntur decerpi oportebit. Quo in loco Verginius fallitur, qui Theodoro placere tradit ut ex singulis quaestionibus singuli sensus in prohoemium conferantur. XXIV. Nam ille non hoc dicit, sed ad potentissimas quaestiones iudicem praeparandum: in quo vitii nihil erat, nisi in universum id praeciperet, quod nec omnis actio patitur nec omnis causa desiderat. Nam protinus a petitore primo loco, dum ignota iudici lis est, quo modo ex quaestionibus ducemus sententias? Nimirum res erunt indicandae prius. Demus aliquas (nam id exiget ratio nonnumquam): etiamne potentissimas omnis, id est totam causam? Sic erit in prohoemio peracta narratio. XXV. Quid vero si, ut frequenter accidit, paulo est durior causa? Non benivolentia iudicis petenda ex aliis partibus erit, sed, non ante conciliato eius animo, nuda quaestionum committetur asperitas: quae si recte semper initio dicendi tractarentur, nihil prohoemio opus esset. XXVI. Aliqua ergo nonnumquam quae erunt ad conciliandum nobis iudicem potentissima non inutiliter interim ex quaestionibus in exordio locabuntur. Quae sint porro in causis favorabilia enumerare non est necesse, quia et manifesta erunt cognita cuiusque controversiae condicione et omnia colligi in tanta litium varietate non possunt. XXVII. Vt autem haec invenire et augere, ita quod laedit aut omnino repellere aut certe minuere ex causa est. Miseratio quoque aliquando ex eadem venit, sive quid passi sumus grave sive passuri. XXVIII. Neque enim sum in hac opinione qua quidam, ut eo distare prohoemium ab epilogo credam, quod in hoc praeterita, in illo futura dicantur, sed quod in ingressu parcius et modestius praetemptanda sit iudicis misericordia, in epilogo vero liceat totos effundere adfectus, et fictam orationem induere personis et defunctos excitare et pignora reorum producere: quae minus in exordiis sunt usitata. XXIX. Sed haec quae supra dixi non movere tantum verum ex diverso amoliri quoque prohoemio opus est. Vt autem nostrum miserabilem si vincamur exitum, ita adversariorum superbum si vicerint utile est credi.
XXX. Sed ex iis quoque quae non sunt personarum nec causarum verum adiuncta personis et causis duci prohoemia solent. Personis adplicantur non pignora modo, de quibus supra dixi, sed propinquitates, amicitiae, interim regiones etiam civitatesque et si quid aliud eius quem defendimus casu laedi potest. XXXI. Ad causam extra pertinet tempus, unde principium pro Caelio, locus, unde pro Deiotaro, habitus, unde pro Milone, opinio, unde in Verrem, deinceps, ne omnia enumerentur, fama iudiciorum, exspectatio vulgi: nihil enim horum in causa est, ad causam tamen pertinent. XXXII. Adicit Theophrastus ab +oratione+ principium, quale videtur esse Demosthenis pro Ctesiphonte ut sibi dicere suo potius arbitrio liceat rogantis quam eo modo quem accusator actione praescripserit.
XXXIII. Fiducia ipsa solet opinione adrogantiae laborare. Faciunt favorem et illa paene communia, non tamen omittenda vel ideo ne occupentur: optare, abominari, rogare, sollicitum agere, quia plerumque attentum iudicem facit si res agi videtur nova magna atrox, pertinens ad exemplum, praecipue tamen si iudex allit sua vice aut rei publicae commovetur: cuius animus spe metu admonitione precibus, vanitate denique, si id profuturum credemus, agitandus est. XXXIV. sunt et illa excitandis ad audiendum non inutilia, si nos neque diu moraturos neque extra causam dicturos existiment. Docilem sine dubio et haec ipsa praestat attentio, sed et illud, si breviter et dilucide summam rei de qua cognoscere debeat indicarimus (quod Homerus atque Vergilius operum suorum principiis faciunt): XXXV. nam is eius rei modus est ut propositioni similior sit quam expositioni, nec quo modo quidque sit actum sed de quibus dicturus sit orator ostendat. Nec video quod huius rei possit apud oratores reperiri melius exemplum quam Ciceronis pro A. Cluentio. XXXVI. "Animadverti, iudices, omnem accusatoris orationem in duas divisam esse partes: quarum altera mihi niti et magno opere confidere videbatur invidia iam inveterata iudicii Iuniani, altera tantum modo consuetudinis causa timide et diffidenter attingere rationem veneficii criminum, qua de re lege est haec quaestio constituta". Id tamen totum respondenti facilius est quam proponenti, quia hic admonendus iudex, illic docendus est. XXXVII. Nec me quamquam magni auctores in hoc duxerint, ut non semper facere attentum ac docilem iudicem velim: non quia nesciam, id quod ab illis dicitur, esse pro mala causa qualis ea sit non intellegi, verum quia istud non neglegentia iudicis contingit, sed errore. XXXVIII. Dixit enim adversarius et fortasse persuasit: nobis opus est eius diversa opinione, quae mutari non potest nisi illum fecerimus ad ea quae dicemus docilem et intentum. Quid ergo est? Inminuenda quaedam et elevanda et quasi contemnenda esse consentio ad remittendam intentionem iudicis quam adversario praestat, ut fecit pro Ligario Cicero. XXXIX. Quid enim agebat aliud ironia illa quam ut Caesar minus se in rem tamquam non novam intenderet? Quid pro Caelio, quam ut res exspectatione minor videretur?
XL. Verum ex iis quae proposuimus aliud in alio genere causae desiderari palam est. Genera porro causarum plurimi quinque fecerunt: honestum, humile, dubium vel anceps, admirabile, obscurum, id est endoxos, adoxos, anphidoxos, paradoxos, dysparakoloutheton: quibus recte videtur adici turpe, quod alii humili, alii admirabili subiciunt. XLI. Admirabile autem vocant quod est praeter opinionem hominum constitutum. In ancipiti maxime benivolum iudicem, in obscuro docilem, in humili attentum parare debemus. Nam honestum quidem ad conciliationem satis per se valet: in admirabili et turpi remediis opus est. XLII. Et eo quidam exordium in duas dividunt partis, principium et insinuationem, ut sit in principiis recta benivolentiae et attentionis postulatio: quae quia esse in turpi causae genere non possit, insinuatio subrepat animis, maxime ubi frons causae non satis honesta est, vel quia res sit improba vel quia hominibus parum probetur, aut si facie quoque ipsa premitur vel invidiosa consistentis ex diverso patroni aut patris vel miserabili senis caeci infantis. XLIII. Et quidem quibus adversus haec modis sit medendum verbosius tradunt, materiasque ipsi sibi fingunt et ad morem actionum prosecuntur: sed hae, cum oriantur ex causis, quarum species consequi omnes non possumus,nisi generaliter comprenduntur in infinitum sunt extrahendae. XLIV. Quare singulis consilium ex propria ratione nascetur. Illud in universum praeceperim, ut ab iis quae laedunt ad ea quae prosunt refugiamus: si causa laborabimus, persona subueniat, si persona, causa; si nihil quod nos adiuvet erit, quaeramus quid adversarium laedat; nam ut optabile est plus favoris mereri, sic proximum odii minus. XLV. In iis quae negari non poterunt elaborandum ut aut minora quam dictum est aut alia mente facta aut nihil ad praesentem quaestionem pertinere aut emendari posse paenitentia aut satis iam punita videantur. Ideoque agere advocato quam litigatori facilius, quia et laudat sine adrogantiae crimine et aliquando utiliter etiam reprehendere potest. XLVI. Nam se quoque moveri interim finget, ut pro Rabirio Postumo Cicero, dum aditum sibi ad aures faciat et auctoritatem induat vera sentientis, quo magis credatur vel defendenti eadem vel neganti. Ideoque hoc primum intuemur, litigatoris an advocati persona sit utendum, quotiens utrumque fieri potest; nam id in schola liberum est, in foro rarum ut sit idoneus suae rei quisque defensor. XLVII. Declamaturus autem maxime positas in adfectibus causas propriis personis debet induere. Hi sunt enim qui mandari non possunt, nec eadem vi perfertur alieni animi qua sui motus. XLVIII. His etiam de causis insinuatione videtur opus esse si adversarii actio iudicum animos occupavit, si dicendum apud fatigatos est; quorum alterum promittendo nostras probationes et adversas eludendo vitabimus, alterum spe brevitatis et iis quibus attentum fieri iudicem docuimus. XLIX. Et urbanitas opportuna reficit animos et undecumque petita iudicis voluptas levat taedium. Non inutilis etiam est ratio occupandi quae videntur obstare, ut Cicero dicit scire se mirari quosdam quod is qui per tot annos defenderit multos, laeserit neminem, ad accusandum Verrem descenderit. Deinde ostendit hanc ipsam esse sociorum defensionem: quod schema prolempsin dicitur. L. Id cum sit utile aliquando, nunc a declamatoribus quibusdam paene semper adsumitur, qui fas non putant nisi a contrario incipere.
Negant Apollodorum secuti tris esse de quibus supra diximus praeparandi iudicis partes, sed multas species enumerant, ut ex moribus iudicis, ex opinionibus ad causam extra pertinentibus, ex opinione de ipsa causa, quae sunt prope infinitae, tum iis ex quibus omnes controversiae constant, personis factis dictis causis temporibus locis occasionibus ceteris. LI. Quas veras esse fateor, sed in haec genera reccidere. Nam si iudicem benivolum attentum docilem habeo, quid amplius debeam optare non reperio: cum metus ipse, qui maxime videtur esse extra haec, et attentum iudicem faciat et ab adverso favore deterreat.
LII. Verum quoniam non est satis demonstrare discentibus quae sint in ratione prohoemii, sed dicendum etiam quo modo perfici facillime possint, hoc adicio, ut dicturus intueatur cui, apud quem, pro quo, contra quem, quo tempore, quo loco, quo rerum statu, qua vulgi fama dicendum sit: quid iudicem sentire credibile sit antequam incipimus: tum quid aut desideremus aut deprecemur. Ipsa illum natura eo ducet ut sciat quid primum dicendum sit. LIII. At nunc omne quo coeperunt prohoemium putant, et ut quidque succurrit, utique si aliqua sententia blandiatur, exordium. Multa autem sine dubio sunt et aliis partibus causae communia, nihil tamen in quaque melius dicitur quam quod aeque bene dici alibi non possit. LIV. Multum gratiae exordio est quod ab actione diversae partis materiam trahit: hoc ipso quod non compositum domi sed ibi atque ex re natum et facilitate famam ingenii auget et facie simplicis sumptique ex proximo sermonis fidem quoque adquirit, adeo ut, etiam si reliqua scripta atque elaborata sint, tamen plerumque videatur tota extemporalis oratio cuius initium nihil praeparati habuisse manifestum est. LV. Frequentissime vero prohoemium decebit et sententiarum et compositionis et vocis et vultus modestia, adeo ut in genere causae etiam indubitabili fiducia se ipsa nimium exserere non debeat. Odit enim iudex fere litigantis securitatem, cumque ius suum intellegat tacitus reverentiam postulat. LVI. Nec minus diligenter ne suspecti simus ulla parte vitandum est, propter quod minime ostentari debet in principiis cura, quia videtur ars omnis dicentis contra iudicem adhiberi. LVII. Sed ipsum istud evitare summae artis; nam id sine dubio ab omnibus, et quidem optime, praeceptum est, verum aliquatenus temporum condicione mutatur, quia iam quibusdam in iudiciis, maximeque capitalibus aut apud centumviros, ipsi iudices exigunt sollicitas et accuratas actiones, contemnique se nisi in dicendo etiam diligentia appareat credunt, nec doceri tantum sed etiam delectari volunt. Et est difficilis huius rei moderatio: LVIII. quae tamen ita temperari potest ut videamur accurate, non callide dicere. Illud ex praeceptis veteribus manet, ne quod insolens verbum, ne audacius tralatum, ne aut ab obsoleta vetustate aut poetica licentia sumptum in principio deprehendatur. LIX. Nondum enim recepti sumus et custodit nos recens audientium intentio; magis conciliatis animis et iam calentibus haec libertas feretur, maximeque cum in locos fuerimus ingressi, quorum naturalis ubertas licentiam verbi notari circumfuso nitore non patitur. LX. Nec argumentis autem nec locis nec narrationi similis esse in prohoemio debet oratio, neque tamen deducta semper atque circumlita, sed saepe simplici atque inlaboratae similis nec verbis vultuque nimia promittens; dissimulata enim et, ut Graeci dicunt, anepiphantos actio melius saepe subrepit. Sed haec prout formari animum iudicum expediet.
LXI. Turbari memoria vel continuandi verba facultate destitui nusquam turpius, cum vitiosum prohoemium possit videri cicatricosa facies: et pessimus certe gubernator qui navem dum portu egreditur impegit. LXII. Modus autem principii pro causa; nam breve simplices, longius perplexae suspectaeque et infames desiderant. Ridendi vero qui velut legem prohoemiis omnibus dederunt ut intra quattuor sensus terminarentur. Nec minus evitanda est inmodica eius longitudo, ne in caput excrevisse videatur et quo praeparare debet fatiget. LXIII. Sermonem a persona iudicis aversum (apostrophe dicitur) quidam in totum a prohoemio summovent, nonnulla quidem in hanc persuasionem ratione ducti. Nam prorsus esse hoc magis secundum naturam confitendum est, ut eos adloquamur potissimum quos conciliare nobis studemus. LXIV. Interim tamen et est prohoemio necessarius sensus aliquis et hic acrior fit atque vehementior ad personam derectus alterius. Quod si accidat, quo iure aut qua tanta superstitione prohibeamur dare per hanc figuram sententiae vires? LXV. Neque enim istud scriptores artium quia non liceat sed quia non putent utile vetant. Ita, si vincet utilitas, propter eandem causam facere debebimus propter quam vetamur. LXVI. Et Demosthenes autem ad Aeschinen orationem in prohoemio convertit, et M. tullius cum pro aliis quibusdam ad quos ei visum est, tum pro Ligario ad tuberonem: LXVII. nam erat multo futura languidior si esset aliter figurata, quod facilius cognoscet si quis totam illam partem vehementissimam cuius haec forma est: "habes igitur, tubero, quod est accusatori maxime optandum" et cetera convertat ad iudicem: tum enim vere aversa videatur oratio et languescat vis omnis, dicentibus nobis: "habet igitur tubero quod est accusatori maxime optandum"; illo enim modo pressit atque institit, hoc tantum indicasset. LXVIII. Quod idem in Demosthene, si flexum illi mutaveris, accidet. Quid? non Sallustius derecto ad Ciceronem, in quem ipsum dicebat, usus est principio, et quidem protinus: "graviter et iniquo animo maledicta tua paterer, M. Tulli": sicut Cicero fecerat in Catilinam: "quo usque tandem abutere"? LXIX. Ac ne quis apostrophen miretur, idem Cicero pro Scauro ambitus reo, quae causa est in commentariis (nam bis eundem defendit), prosopopoeia loquentis pro reo utitur, pro Rabirio vero Postumo eodemque Scauro reo repetundarum etiam exemplis, pro Cluentio, ut modo ostendi, partitione. LXX. Non tamen haec, quia possunt bene aliquando fieri, passim facienda sunt, sed quotiens praeceptum vicerit ratio: quo modo et similitudine, dum brevi, et tralatione atque aliis tropis, quae omnia cauti illi ac diligentes prohibent, utemur interim, nisi cui divina illa pro Ligario ironia, de qua paulo ante dixeram, displicet.
LXXI. Alia exordiorum vitia verius tradiderunt. Quod in pluris causas accommodari potest, vulgare dicitur: id minus favorabile aliquando tamen non inutiliter adsumimus, magnis saepe oratoribus non evitatum; quo et adversarius uti potest, commune appellatur: quod adversarius in suam utilitatem deflectere potest, commutabile: quod causae non cohaeret, separatum: quod aliunde trahitur, tralatum: praeterea quod longum, quod contra praecepta est: quorum pleraque non principii modo sunt vitia sed totius orationis.
LXXII. Haec de prohoemio, quotiens erit eius usus. Non semper autem est; - nam et supervacuum aliquando est, si sit praeparatus satis etiam sine hoc iudex aut si res praeparatione non egeat. Aristoteles quidem in totum id necessarium apud bonos iudices negat. Aliquando tamen uti nec si velimus eo licet, cum iudex occupatus, cum angusta sunt tempora, cum maior potestas ab ipsa re cogit incipere. LXXIII. Contraque est interim prohoemii vis etiam non exordio; nam iudices et in narratione nonnumquam et in argumentis ut attendant et ut faveant rogamus, quo Prodicus velut dormitantes eos excitari putabat, quale est: LXXIV. "tum C. Varenus, qui a familia Anchariana occisus est - hoc quaeso, iudices, diligenter attendite." Vtique si multiplex causa est, sua quibusque partibus danda praefatio est, ut "audite nunc reliqua" et "transeo nunc illuc". LXXV. Sed in ipsis etiam probationibus multa funguntur prohoemii vice, ut facit Cicero pro Cluentio dicturus contra censores, pro Murena cum se Servio excusat. Verum id frequentius est quam ut exemplis confirmandum sit.
LXXVI. Quotiens autem prohoemio fuerimus usi, tum sive ad expositionem transibimus sive protinus ad probationem, id debebit in principio postremum esse cui commodissime iungi initium sequentium poterit. LXXVII. Illa vero frigida et puerilis est in scholis adfectatio, ut ipse transitus efficiat aliquam utique sententiam et huius velut praestigiae plausum petat, ut Ovidius lascivire in Metamorphosesin solet; quem tamen excusare necessitas potest, res diversissimas in speciem unius corporis colligentem: LXXVIII. oratori vero quid est necesse surripere hanc transgressionem, et iudicem favere qui ut ordini rerum animum intendat etiam commonendus est? Peribit enim prima pars expositionis si iudex narrari nondum sciet. LXXIX. Quapropter, ut non abrupte cadere in narrationem, ita non obscure transcendere est optimum. Si vero longior sequetur ac perplexa magis expositio, ad eam ipsam praeparandus iudex erit, ut Cicero saepius, sed et hoc loco fecit: "paulo longius exordium rei demonstrandae repetam, quod quaeso, iudices, ne moleste patiamini; principiis enim cognitis multo facilius extrema intellegetis." Haec fere sunt mihi de exordio comperta.
[2] I. Maxime naturale est, et fieri frequentissime debet, ut praeparato per haec quae supra dicta sunt iudice res de qua pronuntiaturus est indicetur: ea est narratio. II. In qua sciens transcurram subtiles nimium divisiones quorundam plura eius genera facientium. Non enim solam volunt esse illam negotii de quo apud iudices quaeritur expositionem, sed personae, ut: "M. Lollius Palicanus, humili loco Picens, loquax magis quam facundus"; loci, ut: "oppidum est in Hellesponto, Lampsacum, iudices"; temporis, ut: "vere novo, gelidus canis cum montibus umor liquitur"; causarum, quibus historici frequentissime utuntur cum exponunt unde bellum seditio pestilentia. III. Praeter haec alias perfectas, alias inperfectas vocant: quod quis ignorat? Adiciunt expositionem et praeteritorum esse temporum, quae est frequentissima, et praesentium, qualis est Ciceronis de discursu amicorum Chrysogoni, postquam est nominatus, et futurorum, quae solis dari vaticinantibus potest: nam hypotyposis non est habenda narratio. Sed nos potioribus vacemus.
IV. Plerique semper narrandum putaverunt: quod falsum esse pluribus coarguitur. sunt enim ante omnia quaedam tam breves causae ut propositionem potius habeant quam narrationem. V. Id accidit aliquando utrique parti, cum vel nulla expositio est, vel de re constat de iure quaeritur, ut apud centumviros: "filius an frater debeat esse intestatae heres", "pubertas annis an habitu corporis aestimetur": aut cum est quidem in re narrationi locus, sed aut ante iudici nota sunt omnia aut priore loco recte exposita. VI. Accidit aliquando alteri, et saepius ab actore, vel quia satis est proponere vel quia sic magis expedit. Satis est dixisse: "certam creditam pecuniam peto ex stipulatione", "legatum peto ex testamento". Diversae partis expositio est cur ea non debeantur. VII. Et satis est actori et magis expedit sic indicare: "dico ab Horatio sororem suam interfectam". Namque et propositione iudex crimen omne cognoscit, et ordo et causa facti pro adversario magis est. VIII. Reus contra tunc narrationem subtrahet cum id quod obicitur neque negari neque excusari poterit, sed in sola iuris quaestione consistet. Vt in eo qui, cum pecuniam privatam ex aede sacra surripuerit, sacrilegii reus est confessio verecundior est quam expositio: "non negamus pecuniam de templo esse sublatam, calumniatur tamen accusator actione sacrilegii, cum privata fuerit, non sacra: vos autem de hoc cognoscitis, an sacrilegium sit admissum".
IX. Sed ut has aliquando non narrandi causas puto, sic ab illis dissentio qui non existimant esse narrationem cum reus quod obicitur tantum negat: in qua est opinione Cornelius Celsus, qui condicionis huius esse arbitratur plerasque caedis causas et omnis ambitus ac repetundarum. X. Non enim putat esse narrationem nisi quae summam criminis de quo iudicium est contineat, deinde fatetur ipse pro Rabirio Postumo narrasse Ciceronem: atqui ille et negavit pervenisse ad Rabirium pecuniam, qua de re erat quaestio constituta, et in hac narratione nihil de crimine exposuit. XI. Ego autem magnos alioqui secutus auctores duas esse in iudiciis narrationum species existimo, alteram ipsius causae, alteram in rerum ad causam pertinentium expositione. XII. "Non occidi hominem": nulla narratio est; convenit: sed erit aliqua et interim etiam longa contra argumenta eius criminis, de ante acta vita, de causis propter quas innocens in periculum deducatur, aliis quibus incredibile id quod obicitur fiat. XIII. Neque enim accusator tantum hoc dicit "occidisti", sed quibus id probet narrat: ut in tragoediis, cum Teucer Vlixem reum facit Aiacis occisi, dicens inventum eum in solitudine iuxta exanime corpus inimici cum gladio cruento, non id modo Vlixes respondet, non esse a se id facinus admissum, sed sibi nullas cum Aiace inimicitias fuisse, de laude inter ipsos certatum: deinde subiungit quo modo in eam solitudinem venerit, iacentem exanimem sit conspicatus, gladium e vulnere extraxerit. XIV. His subtexitur argumentatio. Sed ne illud quidem sine narratione est, dicente accusatore: "fuisti in eo loco in quo tuus inimicus occisus est": "non fui"; dicendum enim ubi fuerit. Quare ambitus quoque causae et repetundarum hoc etiam plures huiusmodi narrationes habere poterunt quo plura crimina: in quibus ipsa quidem neganda sunt, sed argumentis expositione contraria resistendum est, interdum singulis, interdum universis. XV. An reus ambitus male narrabit quos parentes habuerit, quem ad modum ipse vixerit, quibus meritis fretus ad petitionem descenderit? Aut qui repetundarum insimulabitur, non et ante actam vitam et quibus de causis [per] provinciam universam vel accusatorem aut testem offenderit non inutiliter exponet? XVI. Quae si narratio non est, ne illa quidem Ciceronis pro Cluentio prima, cuius est initium: "A. Cluentius Habitus". Nihil enim hic de veneficio sed de causis quibus ei mater inimica sit dicit. XVII. Illae quoque sunt pertinentes ad causam sed non ipsius causae narrationes, vel exempli gratia, ut in Verrem de L. Domitio, qui pastorem, quod is aprum, quem ipsi muneri optulerat, exceptum esse a se venabulo confessus esset, in crucem sustulit: XVIII. vel discutiendi alicuius extrinsecus criminis, ut pro Rabirio Postumo: "nam ut ventum Alexandream est, iudices, haec una ratio a rege proposita Postumo est servandae pecuniae, si curationem et quasi dispensationem regiam suscepisset": vel augendi, ut describitur iter Verris. XIX. Ficta interim narratio introduci.solet, vel ad concitandos iudices, ut pro Roscio circa Chrysogonum, cuius paulo ante habui mentionem, vel ad resolvendos aliqua urbanitate, ut pro Cluentio circa fratres Caepasios, interdum per digressionem decoris gratia, qualis rursus in Verrem de Proserpina: "in his quondam locis mater filiam quaesisse dicitur".
Quae omnia eo pertinent ut appareat non utique non narrare eum qui negat, sed illud ipsum non narrare quod negat.
XX. Ne hoc quidem simpliciter accipiendum, quod est a me positum, supervacuam esse narrationem rei quam iudex noverit: quod sic intellegi volo, si non modo factum quid sit sciet, sed ita factum etiam ut nobis expedit opinabitur. XXI. Neque enim narratio in hoc reperta est, ut tantum cognoscat iudex, sed aliquanto magis ut consentiat. Quare etiam si non erit docendus sed aliquo modo adficiendus narrabimus, cum praeparatione quadam: scire quidem eum in summam quid acti sit, tamen rationem quoque facti cuiusque cognoscere ne gravetur. XXII. Interim propter aliquem in consilium adhibitum nos repetere illa simulemus, interim ut rei quae ex adverso proponatur iniquitatem omnes etiam circumstantes intellegant. In quo genere plurimis figuris erit varianda expositio ad effugiendum taedium nota audientis, sicut "meministi" et "fortasse supervacuum fuerit hic commorari", "sed quid ego diutius cum tu optime noris?", "illud quale sit tu scias", et his similia. XXIII. Alioqui, si apud iudicem cui nota causa est narratio semper videtur supervacua, potest videri non semper esse etiam ipsa actio necessaria.
XXIV. Alterum est de quo frequentius quaeritur, an sit utique narratio prohoemio subicienda: quod qui opinantur non possunt videri nulla ratione ducti. Nam cum prohoemium idcirco comparatum sit ut iudex ad rem accipiendam fiat conciliatior docilior intentior, et probatio nisi causa prius cognita non possit adhiberi, protinus iudex notitia rerum instruendus videtur. XXV. Sed hoc quoque interim mutat condicio causarum, nisi forte M. tullius in oratione pulcherrima quam pro Milone scriptam reliquit male distulisse narrationem videtur tribus praepositis quaestionibus, aut profuisset exponere quo modo insidias Miloni fecisset Clodius si reum qui a se hominem occisum fateretur defendi omnino fas non fuisset, aut si iam praeiudicio senatus damnatus esset Milo, aut si Cn. Pompeius, qui praeter aliam gratiam iudicium etiam militibus armatis cluserat, tamquam adversus ei timeretur. XXVI. Ergo hae quoque quaestiones vim prohoemii optinebant, cum omnes iudicem praepararent. Sed pro Vareno quoque postea narravit quam obiecta diluit. Quod fiet utiliter quotiens non repellendum tantum erit crimen, sed etiam transferendum, ut his prius defensis velut initium sit alium culpandi narratio, ut in armorum ratione antiquior cavendi quam ictum inferendi cura est. XXVII. Erunt quaedam causae, neque id raro, crimine quidem de quo cognitio est faciles ad diluendum, sed multis ante actae vitae flagitiis et gravibus oneratae, quae prius amovenda sunt, ut propitius iudex defensionem ipsius negotii cuius propria quaestio est audiat. Vt si defendendus sit M. Caelius, nonne optime patronus occurrat prius conviciis luxuriae petulantiae inpudicitiae veneficii, in quibus solis omnis Ciceronis versatur oratio: tum deinde narret de bonis Pallae totamque de vi explicet causam, quae est ipsius actione defensa? XXVIII. Sed nos ducit scholarum consuetudo, in quibus certa quaedam ponuntur (quae themata dicimus) praeter quae nihil est diluendum, ideoque narratio prohoemio semper subiungitur. Inde libertas declamatoribus, ut etiam secundo partis suae loco narrare videantur. XXIX. Nam cum pro petitore dicunt, et expositione tamquam priores agant uti solent et contradictione tamquam respondeant, idque fit recte. Nam cum sit declamatio forensium actionum meditatio, cur non in utrumque protinus locum exerceat? cuius rationis ignari ex more cui adsuerunt nihil in foro putant esse mutandum. XXX. Sed in scholasticis quoque nonnumquam evenit ut pro narratione sit propositio. Nam quid exponet quae zelotypum malae tractationis accusat aut qui Cynicum apud censores reum de moribus facit, cum totum crimen uno verbo in qualibet actionis parte posito satis indicetur? Sed haec hactenus.
XXXI. Nunc quae sit narrandi ratio subiungam. Narratio est rei factae aut ut factae utilis ad persuadendum expositio, vel, ut Apollodorus finit, oratio docens auditorem quid in controversia sit. Eam plerique scriptores maximeque qui sunt ab Isocrate volunt esse lucidam brevem veri similem. Neque enim refert an pro lucida perspicuam, pro veri simili probabilem credibilemve dicamus. XXXII. Eadem nobis placet divisio, quamquam et Aristoteles ab Isocrate parte in una dissenserit, praeceptum brevitatis inridens tamquam necesse sit longam esse aut brevem expositionem nec liceat ire per medium, Theodorei quoque solam relinquant ultimam partem, quia nec breviter utique nec dilucide semper sit utile exponere. XXXIII. Quo diligentius distinguenda sunt singula, ut quid quoque loco prosit ostendam.
Narratio est aut tota pro nobis aut tota pro adversariis aut mixta ex utrisque. Si erit tota pro nobis, contenti sumus his tribus partibus, per quas efficitur quo facilius iudex intellegat meminerit credat. XXXIV. Nec quisquam reprehensione dignum putet quod proposuerim eam quae sit tota pro nobis debere esse veri similem cum vera sit. sunt enim plurima vera quidem, sed parum credibilia, sicut falsa quoque frequenter veri similia. Quare non minus laborandum est ut iudex quae vere dicimus quam quae fingimus credat. XXXV. sunt quidem hae quas supra retuli virtutes aliarum quoque partium; nam et per totam actionem vitanda est obscuritas, et modus ubique custodiendus, et credibilia esse oportet omnia quae dicuntur. Maxime tamen haec in ea parte custodienda sunt quae prima iudicem docet: in qua si acciderit ut aut non intellegat aut non meminerit aut non credat, frustra in reliquis laborabimus. XXXVI.
Erit autem narratio aperta ac dilucida si fuerit primum exposita verbis propriis et significantibus et non sordidis quidem, non tamen exquisitis et ab usu remotis, tum distincta rebus personis temporibus locis causis, ipsa etiam pronuntiatione in hoc accommodata, ut iudex quae dicentur quam facillime accipiat. XXXVII. Quae quidem virtus neglegitur a plurimis, qui ad clamorem dispositae vel etiam forte circumfusae multitudinis compositi non ferunt illud intentionis silentium, nec sibi diserti videntur nisi omnia tumultu et vociferatione concusserint: rem indicare sermonis cotidiani et in quemcumque etiam indoctorum cadentis existimant, cum interim quod tamquam facile contemnunt nescias praestare minus velint an possint. XXXVIII. Neque enim aliud in eloquentia cuncta experti difficilius reperient quam id quod se dicturos fuisse omnes putant postquam audierunt, quia non bona iudicant esse illa, sed vera: tum autem optime dicit orator cum videtur vera dicere. XXXIX. At nunc velut campum nacti expositionis hic potissimum et vocem flectunt et cervicem reponunt et bracchium in latus iactant totoque et rerum et verborum et compositionis genere lasciviunt: deinde, quod sit monstro simile, placet actio, causa non intellegitur. Verum haec omittamus, ne minus gratiae praecipiendo recta quam offensae reprendendo prava mereamur.
XL. Brevis erit narratio ante omnia si inde coeperimus rem exponere unde ad iudicem pertinet, deinde si nihil extra causam dixerimus, tum etiam si reciderimus omnia quibus sublatis neque cognitioni quicquam neque utilitati detrahatur; solet enim quaedam esse partium brevitas, XLI. quae longam tamen efficit summam. "In portum veni, navem prospexi, quanti veheret interrogavi, de pretio convenit, conscendi, sublatae sunt ancorae, solvimus oram, profecti sumus". Nihil horum dici celerius potest, sed sufficit dicere: "e portu navigavi"; et quotiens exitus rei satis ostendit priora, debemus hoc esse contenti quo reliqua intelleguntur. XLII. Quare, cum dicere liceat: "est mihi filius iuvenis", omnia illa supervacua: "cupidus ego liberorum uxorem duxi, natum filium sustuli, educavi, in adulescentiam perduxi". Ideoque Graecorum aliqui aliud circumcisam expositionem, id est syntomon, aliud brevem putaverunt, quod illa supervacuis careret, haec posset aliquid ex necessariis desiderare. XLIII. Nos autem brevitatem in hoc ponimus, non ut minus sed ne plus dicatur quam oporteat. Nam iterationes quidem et tautologias et perissologias, quas in narratione vitandas quidam scriptores artium tradiderunt, transeo: sunt enim haec vitia non tantum brevitatis gratia refugienda. XLIV. Non minus autem cavenda erit, quae nimium corripientes omnia sequitur, obscuritas, satiusque aliquid narrationi superesse quam deesse: nam supervacua cum taedio dicuntur, necessaria cum periculo subtrahuntur. XLV. Quare vitanda est etiam illa Sallustiana (quamquam in ipso virtutis optinet locum) brevitas et abruptum sermonis genus: quod otiosum fortasse lectorem minus fallat, audientem transvolat, nec dum repetatur exspectat, cum praesertim lector non fere sit nisi eruditus, iudicem rura plerumque in decurias mittant de eo pronuntiaturum quod intellexerit, ut fortasse ubique, in narratione tamen praecipue media haec tenenda sit via dicendi: "quantum opus est et quantum satis est". XLVI. Quantum opus est autem non ita solum accipi volo, quantum ad indicandum sufficit, quia non inornata debet esse brevitas, alioqui sit indocta; nam et fallit voluptas, et minus longa quae delectant videntur, ut amoenum ac molle iter, etiamsi est spatii amplioris, minus fatigat quam durum aridumque compendium. XLVII. Neque mihi umquam tanta fuerit cura brevitatis ut non ea quae credibilem faciunt expositionem inseri velim. Simplex enim et undique praecisa non tam narratio vocari potest quam confessio. sunt porro multae condicione ipsa rei longae narrationes. Quibus extrema, ut praecepi, prohoemii parte ad intentionem praeparandus est iudex, deinde curandum ut omni arte vel ex spatio eius detrahamus aliquid vel ex taedio. XLVIII. Vt minus longa sit efficiemus quae poterimus differendo, non tamen sine mentione eorum quae differemus: "quas causas occidendi habuerit, quos adsumpserit conscios, quem ad modum disposuerit insidias, probationis loco dicam." XLIX. Quaedam vero ex ordine praetermittenda, quale est apud Ciceronem: "moritur fulcinius; multa enim quae sunt in re, quia remota sunt a causa, praetermittam". Et partitio taedium levat: "dicam quae acta sint ante ipsum rei contractum, dicam quae in re ipsa, dicam quae postea"; L. ita tres potius modicae narrationes videbuntur quam una longa. Interim expediet expositionem brevi interfatione distinguere: "audistis quae ante acta sunt: accipite nunc quae insecuntur". Reficietur enim iudex priorum fine et se velut ad novum rursus initium praeparabit. LI. Si tamen adhibitis quoque his artibus in longum exierit ordo rerum, erit non inutilis in extrema parte commonitio, quod Cicero etiam in brevi narratione fecit: "adhuc, Caesar, Q. Ligarius omni culpa caret: domo est egressus non modo nullum ad bellum, sed ne ad minimam quidem belli suspicionem", et cetera.
LII. Credibilis autem erit narratio ante omnia si prius consuluerimus nostrum animum ne quid naturae dicamus adversum, deinde si causas ac rationes factis praeposuerimus, non omnibus, sed de quibus quaeritur, si personas convenientes iis quae facta credi volemus constituerimus, ut furti reum cupidum, adulterii libidinosum, homicidii temerarium, vel his contraria si defendemus: praeterea loca, tempora, et similia. LIII. Est autem quidam et ductus rei credibilis, qualis in comoediis etiam et in mimis. Aliqua enim naturaliter secuntur et cohaerent, ut si bene priora narraveris iudex ipse quod postea sis narraturus exspectet. LIV. Ne illud quidem fuerit inutile, semina quaedam probationum spargere, verum sic ut narrationem esse meminerimus, non probationem. Nonnumquam tamen etiam argumento aliquo confirmabimus quod proposuerimus, sed simplici et brevi, ut in veneficiis: sanus bibit, statim concidit, livor ac tumor confestim est insecutus. LV. Hoc faciunt et illae praeparationes, cum reus dicitur robustus armatus (paratus) contra infirmos inermis securos. Omnia denique quae probatione tractaturi sumus, personam causam locum tempus instrumentum occasionem, narratione delibabimus. LVI. Aliquando, si destituti fuerimus his, etiam fatebimur vix esse credibile, sed verum, et hoc maius habendum scelus: nescire nos quo modo factum sit aut quare, mirari, sed probaturos. LVII. Optimae vero praeparationes erunt quae latuerint. Vt a Cicerone sunt quidem utilissime praedicta omnia per quae Miloni Clodius, non Clodio Milo insidiatus esse videatur, plurimum tamen facit illa callidissima simplicitatis imitatio: "Milo autem, cum in senatu fuisset eo die quoad senatus est dimissus, domum venit, calceos et vestimenta mutavit, paulisper, dum se uxor, ut fit, comparat, commoratus est." LVIII. Quam nihil festinato, nihil praeparato fecisse videtur Milo! Quod non solum rebus ipsis vir eloquentissimus, quibus moras et lentum profectionis ordinem ducit, sed verbis etiam vulgaribus et cotidianis et arte occulta consecutus est: quae si aliter dicta essent, strepitu ipso iudicem ad custodiendum patronum excitassent. LIX. Frigida videntur ista plerisque, sed hoc ipso manifestum est quo modo iudicem fefellerit, quod vix a lectore deprenditur. Haec sunt quae credibilem faciant expositionem. LX. Nam id quidem, ne qua contraria aut repugnantia in narratione dicamus? Si cui praecipiendum est, is reliqua frustra docetur, etiam si quidam scriptores artium hoc quoque tamquam occultum et a se prudenter erutum tradunt.
LXI. His tribus narrandi virtutibus adiciunt quidam magnificentiam, quam megaloprepeian vocant, quae neque in omnes causas cadit (nam quid in plerisque iudiciis privatis de certa credita, locato et conducto, interdictis habere loci potest supra modum se tollens oratio?), neque semper est utilis, ut vel proximo exemplo Miloniano patet. LXII. Et meminerimus multas esse causas in quibus confitendum excusandum summittendum sit quod exponimus: quibus omnibus aliena est illa magnificentiae virtus. Quare non magis proprium narrationis est magnifice dicere quam miserabiliter invidiose graviter dulciter urbane: quae cum suo quoque loco sint laudabilia, non sunt huic parti proprie adsignata et velut dedita.
LXIII. Illa quoque ut narrationi apta, ita ceteris quoque partibus communis est virtus quam Theodectes huic uni proprie dedit; non enim magnificam modo vult esse verum etiam iucundam expositionem. sunt qui adiciant his evidentiam, quae enargeia Graece vocatur. LXIV. Neque ego quemquam deceperim ut dissimulem Ciceroni quoque plures partes placere. Nam praeterquam planam et brevem et credibilem vult esse evidentem, moratam, cum dignitate. Sed in oratione morata debent esse omnia, cum dignitate quae poterunt: evidentia in narratione, quantum ego intellego, est quidem magna virtus, cum quid veri non dicendum sed quodammodo etiam ostendendum est, sed subici perspicuitati potest. Quam quidam etiam contrariam interim putaverunt, quia in quibusdam causis obscuranda veritas esset. Quod est ridiculum; LXV. nam qui obscurare vult narrat falsa pro veris, et in iis quae narrat debet laborare ut videantur quam evidentissima.
LVI. Sed quatenus etiam forte quadam pervenimus ad difficilius narrationum genus, iam de iis loquamur in quibus res contra nos erit: quo loco nonnulli praetereundam narrationem putaverunt. Et sane nihil est facilius nisi prorsus totam causam omnino non agere. Sed si aliqua iusta ratione huiusmodi susceperis litem, cuius artis est malam esse causam silentio confiteri? Nisi forte tam hebes futurus est iudex ut secundum id pronuntiet quod sciet narrare te noluisse. LXVII. Neque infitias eo in narratione ut aliqua neganda, aliqua adicienda, aliqua mutanda, sic aliqua etiam tacenda: sed tacenda quae tacere oportebit et liberum erit. Quod fit nonnumquam brevitatis quoque gratia, quale illud est: "respondit quae ei visum est". LXVIII. Distinguamus igitur genera causarum. Namque in iis in quibus non de culpa quaeretur sed de actione, etiam si erunt contra nos themata confiteri nobis licebit: "pecuniam de templo sustulit, sed privatam, ideoque sacrilegus non est"; "virginem rapuit, non tamen optio patri dabitur"; "ingenuum stupravit et stupratus se suspendit: LXIX. non tamen ideo stuprator capite ut causa mortis punietur, sed decem milia, quae poena stupratori constituta est, dabit". Verum in his quoque confessionibus est aliquid quo invidia quam expositio adversarii fecit detrahi possit, cum etiam servi nostri de peccatis suis mollius loquantur. LXX. Quaedam enim quasi non +narrantes+ mitigabimus: "Non quidem, ut adversarius dicit, consilium furti in templum attulit nec diu captavit eius rei tempus, sed occasione et absentia custodum corruptus et pecunia, quae nimium in animis hominum potest, victus est. Sed quid refert? Peccavit et fur est: nihil attinet id defendere cuius poenam non recusamus". LXXI. Interim quasi damnemus ipsi: "Vis te dicam vino inpulsum, errore lapsum, nocte deceptum? Vera sunt ista fortasse: tu tamen ingenuum stuprasti, solve decem milia." Nonnumquam propositione praemuniri potest causa, deinde exponi. LXXII. Contraria sunt omnia tribus filiis qui in mortem patris coniurarant; sortiti nocte singuli per ordinem cum ferro cubiculum intrarunt patre dormiente: cum occidere eum nemo potuisset, excitato omnia indicarunt. LXXIII. Si tamen pater, qui divisit patrimonium et reos parricidii defendit, sic agat: "Quod contra legem sufficit, parricidium obicitur iuvenibus quorum pater vivit atque etiam liberis suis adest. Ordinem rei narrare quid necesse est cum ad legem nihil pertineat? Sed si confessionem culpae meae exigitis, ego fui pater durus, et patrimonii quod iam melius ab his administrari poterat tenax custos", LXXIV. deinde subiciat stimulatos ab iis quorum indulgentiores parentes erant semper tamen eum habuisse animum qui sit eventu deprensus, ut occidere patrem non possent; neque enim iure iurando opus fuisse si alioqui hoc mentis habuissent, nec sorte nisi quod se quisque eximi voluerit: omnia haec qualiacumque placidioribus animis accipientur illa brevi primae propositionis defensione mollita.
LXXV. At cum quaeritur an factum sit vel quale factum sit, licet omnia contra nos sint, quo modo tamen evitare expositionem salva causae ratione possumus? Narravit accusator, neque ita ut quae essent acta tantum indicaret, sed adiecit invidiam, rem verbis exasperavit: accesserunt probationes, peroratio incendit et plenos irae reliquit. LXXVI. Exspectat naturaliter iudex quid narretur a nobis. Si nihil exponimus, illa esse quae adversarius dixit et talia qualia dixit credat necesse est. Quid ergo? Eadem exponemus? Si de qualitate agetur, cuius tum demum quaestio est cum de re constat, eadem, sed non eodem modo: alias causas, aliam mentem, aliam rationem dabo. LXXVII. Verbis elevare quaedam licebit: luxuria liberalitatis, avaritia parsimoniae, neglegentia simplicitatis nomine lenietur, vultu denique voce habitu vel favoris aliquid vel miserationis merebor: solet nonnumquam movere lacrimas ipsa confessio. Atque ego libenter interrogem, sint illa defensuri quae non narraverint necne? LXXVIII. Nam si neque defenderint neque narraverint, tota causa prodetur; at si defensuri sunt, proponere certe plerumque id quod confirmaturi sumus oportet. cur ergo non exponamus quod et dilui potest et, ut hoc contingat, utique indicandum est? LXXIX. Aut quid inter probationem et narrationem interest nisi quod narratio est probationis continua propositio, rursus probatio narrationi congruens confirmatio? Videamus ergo num expositio haec longior demum esse debeat et paulo verbosior praeparatione et quibusdam argumentis (argumentis dico, non argumentatione); cui tamen plurimum conferet frequens adfirmatio effecturos nos quod dicimus: non posse vim rerum ostendi prima expositione: exspectent et opiniones suas differant et bene sperent. LXXX. Denique utique narrandum est quidquid aliter quam adversarius exposuit narrari potest, aut etiam prohoemia sunt in his causis supervacua: quae quid magis agunt quam ut cognitioni rerum accommodatiorem iudicem faciant? Atqui constabit nusquam esse eorum maiorem usum quam ubi animus iudicis ab aliqua contra nos insita opinione flectendus est.
LXXXI. Coniecturales autem causae, in quibus de facto quaeritur, non tam saepe rei de qua iudicium est quam eorum per quae res colligenda est expositionem habent. Quae cum accusator suspiciose narret, reus levare suspicionem debeat, aliter ab hoc atque ab illo ad iudicem perferri oportet.
LXXXII. At enim quaedam argumenta turba valent,diducta leviora sunt. Id quidem non eo pertinet ut quaeratur an narrandum, sed quo modo narrandum sit. Nam et congerere plura in expositione quid prohibet, si id utile est causae, et promittere, sed et dividere narrationem et probationes subiungere partibus atque ita transire ad sequentia? LXXXIII. Namque ne iis quidem accedo qui semper eo putant ordine quo quid actum sit esse narrandum, sed eo malo narrare quo expedit. Quod fieri plurimis figuris licet. Nam et aliquando nobis excidisse simulamus cum quid utiliore loco reducimus, et interim nos reddituros relicum ordinem testamur quia sic futura sit causa lucidior: LXXXIV. interim re exposita subiungimus causas quae antecesserunt. Neque enim est una lex defensionis certumque praescriptum: pro re, pro tempore intuenda quae prosint, atque ut erit vulnus, ita vel curandum protinus vel, si curatio differri potest, interim deligandum. LXXXV. Nec saepius narrare duxerim nefas, quod Cicero pro Cluentio fecit, estque non concessum modo sed aliquando etiam necessarium, ut in causis repetundarum omnibusque quae simplices non sunt; amentis est enim superstitione praeceptorum contra rationem causae trahi. LXXXVI. Narrationem ideo ante probationes ponere est institutum ne iudex qua de re quaeratur ignoret. cur igitur, si singula probanda aut refellenda erunt, non singula etiam narrentur? Me certe, quantacumque nostris experimentis habenda est fides, fecisse hoc in foro quotiens ita desiderabat utilitas, probantibus et eruditis et iis qui iudicabant, scio: et (quod non adroganter dixerim, quia sunt plurimi quibuscum egi qui me refellere possint si mentiar) fere ponendae a me causae officium exigebatur. LXXXVII. Neque ideo tamen non saepius id facere oportebit ut rerum ordinem sequamur. Quaedam vero etiam turpiter convertuntur, ut si peperisse narres, deinde concepisse, apertum testamentum, deinde signatum, in quibus si id quod posterius est dixeris, de priore tacere optimum; palam est enim praecessisse.
LXXXVIII. Sunt quaedam et falsae expositiones, quarum in foro duplex genus est: alterum quod instrumentis adiuvatur, ut P. Clodius fiducia testium qua nocte incestum Romae commiserat Interamnae se fuisse dicebat: alterum quod est tuendum dicentis ingenio. Id interim ad solam verecundiam pertinet, unde etiam mihi videtur dici color, interim ad quaestionem. LXXXIX. Sed utrumcumque erit, prima sit curarum ut id quod fingemus fieri possit, deinde ut et personae et loco et tempori congruat et credibilem rationem et ordinem habeat: si continget, etiam verae alicui rei cohaereat, aut argumento quod sit in causa confirmetur; nam quae tota extra rem petita sunt mentiendi licentiam produnt. XC. curandum praecipue, quod fingentibus frequenter excidit, ne qua inter se pugnent; quaedam enim partibus blandiuntur, sed in summam non consentiunt: praeterea ne iis quae vera esse constabit adversa sint: in schola etiam ne color extra themata quaeratur. XCI. Vtrubique autem orator meminisse debebit actione tota quid finxerit, quoniam solent excidere quae falsa sunt: verumque est illud quod vulgo dicitur, mendacem memorem esse oportere. XCII. Sciamus autem, si de nostro facto quaeratur, unum nobis aliquid esse dicendum: si de alieno, mittere in plura suspiciones licere. Est tamen quibusdam scholasticis controversiis, in quibus ponitur aliquem non respondere quod interrogatur, libertas omnia enumerandi quae responderi potuissent. XCIII. Fingenda vero meminerimus ea quae non cadant in testem: sunt autem haec quae a nostro ducuntur animo, cuius ipsi tantum conscii sumus, item quod a defunctis (nec hoc enim est qui neget) itemque ab eo cui idem expediet (is enim non negabit), ab adversario quoque qua non est habiturus in negando fidem. XCIV. Somniorum et superstitionum colores ipsa iam facilitate auctoritatem perdiderunt. Non est autem satis in narratione uti coloribus nisi per totam actionem consentiant, cum praesertim quorundam probatio sola sit in adseveratione et perseverantia: XCV. ut ille parasitus qui ter abdicatum a divite iuvenem et absolutum tamquam suum filium adserit, habebit quidem colorem quo dicat et paupertatem sibi causam exponendi fuisse, et ideo a se parasiti personam esse susceptam quia in illa domo filium haberet, et ideo illum innocentem ter abdicatum quia filius abdicantis non esset; XCVI. nisi tamen in omnibus verbis et amorem patrium atque hunc quidem ardentissimum ostenderit et odium divitis et metum pro iuvene, quem periculose mansurum in illa domo in qua tam invisus sit sciat, suspicione subiecti petitoris non carebit.
XCVII. Evenit aliquando in scholasticis controversiis, quod in foro an possit accidere dubito, ut eodem colore utraque pars utatur, deinde eum pro se quaeque defendat, ut in illa controversia: XCVIII. "uxor marito dixit appellatam se de stupro a privigno et sibi constitutum tempus et locum: eadem contra filius detulit de noverca, edito tantum alio tempore ac loco: pater in eo quem uxor praedixerat filium invenit, in eo quem filius uxorem: illam repudiavit: qua tacente filium abdicat". XCIX. Nihil dici potest pro iuvene quod non idem sit pro noverca; ponentur tamen etiam communia, deinde ex personarum comparatione et indicii ordine et silentio repudiatae argumenta ducentur. C. Ne illud quidem ignorare oportet, quaedam esse quae colorem non recipiant sed tantum defendenda sint, qualis est ille dives qui statuam pauperis inimici flagellis cecidit et reus est iniuriarum: nam factum eius modestum esse nemo dixerit, fortasse ut sit tutum optinebit.
CI. Quod si pars expositionis pro nobis, pars contra nos erit, miscenda sit an separanda narratio cum ipsa causae condicione deliberandum est. Nam si plura sunt quae nocent, quae prosunt obruentur. Itaque tunc dividere optimum erit, et iis quae partem nostram adiuvabunt expositis et confirmatis adversus reliqua uti remediis de quibus supra dictum est. CII. Si plura proderunt, etiam coniungere licebit, ut quae obstant in mediis velut auxiliis nostris posita minus habeant virium. Quae tamen non erunt nuda ponenda, sed ut et nostra aliqua argumentatione firmemus et diversa cur credibilia non sint adiciamus, quia nisi distinxerimus verendum est ne bona nostra permixtis malis inquinentur.
CIII. Illa quoque de narratione praecipi solent, ne qua ex ea fiat excursio, ne avertatur a iudice sermo, ne alienae personae vocem demus, ne argumentemur; adiciunt quidam etiam, ne utamur adfectibus: quorum pleraque sunt frequentissime custodienda, immo numquam nisi ratio coegerit mutanda. CIV. Vt sit expositio perspicua et brevis, nihil quidem tam raro poterit habere rationem quam excursio: nec umquam debebit esse nisi brevis et talis ut vi quadam videamur adfectus velut recto itinere depulsi, CV. qualis est Ciceronis circa nuptias Sasiae: "O mulieris scelus incredibile et praeter hanc unam in omni vita inauditum! O libidinem effrenatam et indomitam! O audaciam singularem! Nonne timuisse, si minus vim deorum hominumque famam, at illam ipsam noctem facesque illas nuptiales, non limen cubiculi, non cubile filiae, non parietes denique ipsos, superiorum testes nuptiarum?" CVI. Sermo vero aversus a iudice et brevius indicat interim et coarguit magis: qua de re idem quod in prohoemio dixeram sentio, sicut de prosopopoeia quoque, qua tamen non Servius modo sulpicius utitur pro Aufidia: "somnone te languidum an gravi lethargo putem pressum?", sed M. quoque tullius circa navarchos (nam ea quoque rei expositio est): "ut adeas, tantum dabis" et reliqua. CVII. Quid? pro Cluentio Staieni Bulbique conloquium nonne ad celeritatem plurimum et ad fidem confert? Quae ne fecisse inobservantia quadam videatur, quamquam hoc in illo credibile non est, in Partitionibus praecipit ut habeat narratio suavitatem, admirationes, exspectationes, exitus inopinatos, conloquia personarum, omnes adfectus. CVIII. Argumentabimur in narratione, ut dixi, numquam: argumentum ponemus aliquando, quod facit pro Ligario Cicero cum dicit sic eum provinciae praefuisse ut ei pacem esse expediret. Inseremus expositioni et brevem cum res poscet defensionem et rationem factorum; neque enim narrandum est tamquam testi, CIX. sed tamquam patrono. Rei ordo per se talis est: "Q. Ligarius legatus C. Considio profectus". Quid ergo M. Tullius? "Q. enim" inquit "Ligarius, cum esset nulla belli suspicio, legatus in Africam C. Considio profectus est"; CX. et alibi: "non modo nullum ad bellum, sed ne ad minimam quidem suspicionem belli". Et cum esset indicaturo satis "Q. Ligarius nullo se inplicari negotio passus est", adiecit "domum spectans, ad suos redire cupiens". Ita quod exponebat et ratione fecit credibile et adfectu quoque implevit.
CXI. Quo magis miror eos qui non putant utendum in narratione adfectibus. Qui si hoc dicunt "non diu neque ut in epilogo", mecum sentiunt: effugiendae sunt enim morae. Ceterum cur ego iudicem nolim dum doceo etiam movere? cur, CXII. quod in summa sum actionis petiturus, non in primo statim rerum ingressu, si fieri potest, consequar? cum praesertim etiam in probationibus faciliorem sim animum eius habiturus occupatum vel ira vel miseratione. CXIII. An non M. tullius circa verbera civis Romani omnis brevissime movit adfectus, non solum condicione ipsius, loco iniuriae, genere verberum, sed animi quoque commendatione? summum enim virum ostendit, qui cum virgis caederetur non ingemuerit, non rogaverit, sed tantum civem se Romanum esse cum invidia caedentis et fiducia iuris clamaverit. CXIV. Quid? Philodami casum nonne cum per totam expositionem incendit invidia tum in supplicio ipso lacrimis implevit, cum flentis non tam narraret quam ostenderet patrem de morte filii, filium de patris? Quid ulli epilogi possunt magis habere miserabile? CXV. Serum est enim advocare iis rebus adfectum in peroratione quas securus narraveris: adsuevit illis iudex iamque eas sine motu mentis accipit quibus commotus novis non est; et difficile est mutare habitum animi semel constitutum.
CXVI. Ego vero (neque enim dissimulabo iudicium meum, quamquam id quod sum dicturus exemplis magis quam praeceptis ullis continetur) narrationem, ut si ullam partem orationis, omni qua potest gratia et venere exornandam puto. Sed plurimum refert quae sit natura eius rei quam exponimus. CXVII. In parvis ergo, quales sunt fere privatae, sit ille pressus et velut adplicitus rei cultus, in verbis summa diligentia: quae in locis impetu feruntur et circumiectae orationis copia latent, hic expressa et, ut vult Zenon, "sensu tincta" esse debebunt: compositio dissimulata quidem, sed tamen quam iucundissima: CXVIII. figurae non illae poeticae et contra rationem loquendi auctoritate veterum receptae (nam debet esse quam purissimus sermo), sed quae varietate taedium effugiant et mutationibus animum levent, ne in eundem casum, similem compositionem, pares elocutionum tractus incidamus. Caret enim ceteris lenociniis expositio et, nisi commendetur hac venustate, iaceat necesse est. CXIX. Nec in ulla parte intentior est iudex, eoque nihil recte dictum perit. Praeterea nescio quo modo etiam credit facilius quae audienti iucunda sunt, et voluptate ad fidem ducitur. CXX. Vbi vero maior res erit, et atrocia invidiose et tristia miserabiliter dicere licebit, non ut consumantur adfectus sed ut tamen velut primis lineis designentur, ut plane qualis futura sit imago rei statim appareat. CXXI. Ne sententia quidem velut fatigatum intentione stomachum iudicis reficere dissuaserim, maxime quidem brevi interiectione, qualis est illa: "fecerunt servi Milonis quod suos quisque servos in tali re facere voluisset", interim paulo liberiore, qualis est illa: "nubit genero socrus nullis auspicibus, nullis auctoribus, funestis ominibus omnium". CXXII. Quod cum sit factum iis quoque temporibus quibus omnis ad utilitatem potius quam ostentationem componebatur oratio et erant adhuc severiora iudicia, quanto nunc faciendum magis, cum in ipsa capitis aut fortunarum pericula inrupit voluptas? cui hominum desiderio quantum dari debeat alio loco dicam: interim aliquid indulgendum esse confiteor. CXXIII. Multum confert adiecta veris credibilis rerum imago, quae velut in rem praesentem perducere audientis videtur, qualis est illa M. Caeli in Antonium descriptio: "namque ipsum offendunt temulento sopore profligatum, totis praecordiis stertentem ructuosos spiritus geminare, praeclarasque contubernales ab omnibus spondis transversas incubare et reliquas circum iacere passim: CXXIV. quae tamen exanimatae terrore, hostium adventu percepto, excitare Antonium conabantur, nomen inclamabant, frustra a cervicibus tollebant, blandius alia ad aurem invocabat, vehementius etiam nonnulla, feriebat: quarum cum omnium vocem tactumque noscitaret, proximae cuiusque collum amplexu petebat: neque dormire excitatus neque vigilare ebrius poterat, sed semisomno sopore inter manus centurionum concubinarumque iactabatur". Nihil his neque credibilius fingi neque vehementius exprobrari neque manifestius ostendi potest.
CXXV. Ne illud quidem praeteribo, quantam adferat fidem expositioni narrantis auctoritas, quam mereri debemus ante omnia quidem vita, sed et ipso genere orationis: quod quo fuerit gravius ac sanctius, hoc plus habeat necesse est in adfirmando ponderis. CXXVI. Effugienda igitur in hac praecipue parte omnis calliditatis suspicio, neque enim se usquam custodit magis iudex: nihil videatur fictum, nihil sollicitum: omnia potius a causa quam ab oratore profecta credantur. At hoc pati non possumus, CXXVII. et perire artem putamus nisi appareat, cum desinat ars esse si apparet. Pendemus ex laude atque hanc laboris nostri ducimus summam: ita quae circumstantibus ostentare volumus, iudicibus prodimus.
CXXVIII. Est quaedam etiam repetita narratio, quae epidiegesis dicitur, sane res declamatoria magis quam forensis, ideo autem reperta ut, quia narratio brevis esse debet, fusius et ornatius res posset exponi, quod fit vel invidiae gratia vel miserationis. Id et raro faciendum iudico neque sic umquam ut totus ordo repetatur; licet enim per partes idem consequi. Ceterum qui uti epidiegesei volet, narrationis loco rem stringat, et, contentus indicare quid facti sit, quo sit modo factum plenius se loco suo expositurum esse promittat.
CXXIX. Initium narrationis quidam utique faciendum a persona putant, eamque si nostra sit ornandam, si aliena infamandam statim. Hoc sane frequentissimum est, quia personae sunt inter quas litigatur. CXXX. Sed hae quoque interim cum suis accidentibus ponendae, cum id profuturum est, ut: "A. Cluentius Habitus fuit pater huiusce, iudices, homo non solum municipii Larinatis, ex quo erat, sed regionis illius et vicinitatis virtute existimatione nobilitate princeps"; CXXXI. interim sine his ut: "Q. enim Ligarius cum esset"; frequenter vero et a re, sicut pro tullio Cicero: "fundum habet in agro Thurino M. tullius paternum", Demosthenes pro Ctesiphonte: tou gar phokikou systantos polemou.
CXXXII. De fine narrationis cum iis contentio est qui perduci expositionem volunt eo unde quaestio oritur: "his rebus ita gestis P. Dolabella praetor interdixit, ut est consuetudo, de vi hominibus armatis, sine ulla exceptione, tantum ut unde deiecisset restitueret": deinde: "restituisse se dixit: sponsio facta est: hac de sponsione vobis iudicandum est". Id a petitore semper fieri potest, a defensore non semper.
[3] I. Ordine ipso narrationem sequitur confirmatio; probanda sunt enim quae propter hoc exposuimus. Sed priusquam ingrediar hanc partem, pauca mihi de quorundam opinione dicenda sunt. Plerisque moris est, prolato rerum ordine, protinus utique in aliquem laetum ac plausibilem locum quam maxime possint favorabiliter excurrere. II. Quod quidem natum ab ostentatione declamatoria iam in forum venit, postquam agere causas non ad utilitatem litigatorum sed ad patronorum iactationem repertum est, ne, si pressae illi qualis saepius desideratur narrationis gracilitati coniuncta argumentorum pugnacitas fuerit, dilatis diutius dicendi voluptatibus oratio refrigescat. III. In quo vitium illud est, quod sine discrimine causarum atque utilitatis hoc tamquam semper expediat aut etiam necesse sit faciunt, eoque sumptas ex iis partibus quarum alius erat locus sententias in hanc congerunt, ut plurima aut iterum dicenda sint aut, quia [alia] alieno loco dicta sunt, dici suo non possint. IV. Ego autem confiteor hoc exspatiandi genus non modo narrationi sed etiam quaestionibus vel universis vel interim singulis opportune posse subiungi cum res postulat aut certe permittit, atque eo vel maxime inlustrari ornarique orationem, sed si cohaeret et sequitur, non si per vim cuneatur et quae natura iuncta erant distrahit. V. Nihil enim tam est consequens quam narrationi probatio, nisi excursus ille vel quasi finis narrationis vel quasi initium probationis est. Erit ergo illi nonnumquam locus, ut, si expositio circa finem atrox fuerit, prosequamur eam velut erumpente protinus indignatione. VI. Quod tamen ita fieri oportebit si res dubitationem non habebit: alioqui prius est quod obicias verum efficere quam magnum, quia criminum invidia pro reo est priusquam probatur; difficillima est enim gravissimi cuiusque sceleris fides. VII. Item fieri non inutiliter potest ut, si merita in adversarium aliqua exposueris, in ingratum inveharis, aut, si varietatem criminum narratione demonstraveris, quantum ob ea periculum intentetur ostendas. VIII. Verum haec breviter omnia; iudex enim ordine audito festinat ad probationem et quam primum certus esse sententiae cupit. Praeterea cavendum est ne ipsa expositio vanescat, aversis in aliud animis et inani mora fatigatis.
IX. Sed ut non semper est necessaria post narrationem illa procursio, ita frequenter utilis ante quaestionem praeparatio, utique si prima specie minus erit favorabilis, si legem asperam tuebimur aut poenarias actiones inferemus. Est hic locus velut sequentis exordii ad conciliandum probationibus nostris iudicem, mitigandum, concitandum. Quod liberius Hic et vehementius fieri potest quia iudici nota iam causa est. X. His igitur velut fomentis, si quid erit asperum,praemolliemus, quo facilius aures iudicum quae post dicturi erimus admittant, ne ius nostrum oderint; nihil enim facile persuadetur invitis. XI. Quo loco iudicis quoque noscenda natura est, iuri magis an aequo sit adpositus: proinde enim magis aut minus erit hoc necessarium. Ceterum res eadem et post quaestionem perorationis vice fungitur.
XII. Hanc partem parekbasin vocant Graeci, Latini egressum vel egressionem. Sed hae sunt plures, ut dixi, quae per totam causam varios habent excursus, ut laus hominum locorumque, ut descriptio regionum, expositio quarundam rerum gestarum vel etiam fabulosarum. XIII. Quo ex genere est in orationibus contra Verrem compositis Siciliae laus, Proserpinae raptus, pro C. Cornelio popularis illa virtutum Cn. Pompei commemoratio: in quam in ille divinus orator, veluti nomine ipso ducis cursus dicendi teneretur, abrupto quem inchoaverat sermone devertit actutum. XIV. Parekbasis est, ut mea quidem fert opinio, alicuius rei, sed ad utilitatem causae pertinentis, extra ordinem excurrens tractatio. Quapropter non video cur hunc ei potissimum locum adsignent qui rerum ordinem sequitur, non magis quam illud, cur hoc nomen ita demum proprium putent si aliquid in digressu sit exponendum, cum tot modis a recto itinere declinet oratio. XV. Nam quidquid dicitur praeter illas quinque quas fecimus partes egressio est: indignatio, miseratio, invidia, convicium, excusatio, conciliatio, maledictorum refutatio, similia his, quae non sunt in quaestione: omnis amplificatio, minutio, omne adfectus genus: atque ea quae maxime iucundam et ornatam faciunt orationem, de luxuria, de avaritia, de religione, de officiis; quae cum sunt argumentis subiecta similium rerum, quia cohaerent egredi non videntur: XVI. sed plurima sunt quae rebus nihil secum cohaerentibus inseruntur, quibus iudex reficitur admonetur placatur rogatur laudatur. Innumerabilia sunt haec, quorum alia sic praeparata adferimus, quaedam ex occasione vel necessitate ducimus si quid nobis agentibus novi accidit, interpellatio, interventus alicuius, tumultus. XVII. Vnde Ciceroni quoque in prohoemio, cum diceret pro Milone, degredi fuit necesse, ut ipsa oratiuncula qua usus est patet. Potest autem paulo longius exire qui praeparat aliquid ante quaestionem et qui finitae probationi velut commendationem adicit: at qui ex media erumpit, cito ad id redire debet unde devertit.
[4] I. Sunt qui narrationi propositionem subiungant tamquam partem iudicialis materiae: cui opinioni respondimus. Mihi autem propositio videtur omnis confirmationis initium: quod non modo in ostendenda quaestione principali, sed nonnumquam etiam in singulis argumentis poni solet, maximeque in iis quae epicheiremata vocantur. II. Sed nunc de priore loquimur. Ea non semper uti necesse est. Aliquando enim sine propositione quoque satis manifestum est quid in quaestione versetur, utique si narratio ibi finem habet ubi initium quaestio, adeo ut aliquando subiungatur expositioni quae solet in argumentis esse summa conectio: "haec si ut exposui gesta sunt, iudices, insidiator superatus est, vi victa vis vel potius oppressa virtute audacia est". III. Nonnumquam valde est utilis, praecipue ubi res defendi non potest et de iure quaeritur, ut pro eo qui pecuniam privatam de templo sustulit: "sacrilegii agitur, de sacrilegio cognoscitis", ut iudex intellegat id unum esse officii sui quaerere, an id quod obicitur sacrilegium sit. IV. Item in causis obscuris aut multiplicibus, nec semper propter hoc solum, ut sit causa lucidior, sed aliquando etiam ut magis moveat. Movet autem si protinus subtexantur aliqua quae prosint: "lex aperte scripta est, ut peregrinus qui murum ascenderit morte multetur: peregrinum te esse certum est: quin ascenderis murum non quaeritur: quid superest nisi ut te puniri oporteat?" Haec enim propositio confessionem adversarii premit et quodam modo iudicandi moram tollit, nec indicat quaestionem, sed adiuvat. V. sunt autem propositiones et simplices et duplices vel multiplices: quod accidit non uno modo. Nam et plura crimina iunguntur, ut cum Socrates accusatus est quod corrumperet iuventutem et novas superstitiones introduceret: et singula ex pluribus colliguntur, ut cum legatio male gesta obicitur Aeschini quod mentitus sit, quod nil ex mandatis fecerit, quod moratus sit, quod munera acceperit. VI. Recusatio quoque pluris interim propositiones habet, ut contra petitionem pecuniae: "male petis: procuratorem enim tibi esse non licuit: sed neque illi cuius nomine litigas habere procuratorem; sed neque est heres eius a quo accepisse mutuam dicor; sed nec ipsi debui". VII. Multiplicari haec in quantum libet possunt, sed rem ostendisse satis est. Hae si ponantur singulae subiectis probationibus, plures sunt propositiones: si coniungantur, in partitionem cadunt. VIII. Est et nuda propositio, qualis fere in coniecturalibus: "caedis ago", "furtum obicio"; est ratione subiecta, ut: "maiestatem minuit C. Cornelius; nam codicem tribunus plebis ipse pro contione legit". Praeter haec utimur propositione aut nostra, ut: "adulterium obicio", aut adversarii, ut: "adulterii mecum agitur", aut communi, ut: "inter me et adversarium quaestio est uter sit intestato propior". Nonnumquam diversas quoque iungimus: "ego hoc dico, adversarius hoc". IX. Habet interim vim propositionis, etiamsi per se non est propositio, cum exposito rerum ordine subicimus: "de his cognoscitis", ut sit haec commonitio iudicis, quo se ad quaestionem acrius intendat et velut quodam tactu excitatus finem esse, narrationis et initium probationis intellegat, et nobis confirmationem ingredientibus ipse quoque quodam modo novum audiendi sumat exordium.
[5] I. Partitio est nostrarum aut adversarii propositionum aut utrarumque ordine conlocata enumeratio. Hac quidam utendum semper putant, quod ea fiat causa lucidior et iudex intentior ac docilior si scierit et de quo dicimus et de quo dicturi postea sumus. II. Rursus quidam periculosum id oratori arbitrantur duabus ex causis: quod nonnumquam et excidere soleant quae promisimus et si qua in partiendo praeterimus occurrere: quod quidem nemini accidet nisi qui plane vel nullo fuerit ingenio vel ad agendum nihil cogitati praemeditatique detulerit. III. Alioqui quae tam manifesta et lucida est ratio quam rectae partitionis? Sequitur enim naturam ducem adeo ut memoriae id maximum sit auxilium, via dicendi non decedere. Quapropter ne illos quidem probaverim qui partitionem vetant ultra tris propositiones extendere: quae sine dubio, si nimium sit multiplex, fugiet memoriam iudicis et turbabit intentionem, hoc tamen numero velut lege non est alliganda, cum possit causa pluris desiderare. IV. Alia sunt magis propter quae partitione non semper sit utendum: primum quia pleraque gratiora sunt si inventa subito nec domo allata sed inter dicendum ex re ipsa nata videantur, unde illa non iniucunda schemata: "paene excidit mihi" et "fugerat me" et "recte admones"; propositis enim probationibus omnis in relicum gratia novitatis praecerpitur. V. Interim vero etiam fallendus est iudex et variis artibus subeundus ut aliud agi quam quod petimus putet. Nam est nonnumquam dura propositio, quam iudex si providit non aliter praeformidat quam qui ferrum medici prius quam curetur aspexit: at si re non ante proposita securum ac nulla denuntiatione in se conversum intrarit oratio, efficiet quod promittenti non crederetur. VI. Interim refugienda non modo distinctio quaestionum est, sed omnino tractatio: adfectibus turbandus et ab intentione auferendus auditor. Non enim solum oratoris est docere, sed plus eloquentia circa movendum valet. Cui rei contraria est maxime tenuis illa et scrupulose in partis secta divisionis diligentia eo tempore quo cognoscenti iudicium conamur auferre. VII. Quid quod interim quae per se levia sunt et infirma, turba valent, ideoque congerenda sunt potius, et velut eruptione pugnandum? Quod tamen rarum esse debet et ex necessitate demum, cum hoc ipsum quod dissimile rationi est coegerit ratio.
VIII. Praeter haec in omni partitione est utique aliquid potentissimum, quod cum audivit iudex cetera tamquam supervacua gravari solet. Itaque, si plura vel obicienda sunt vel diluenda, et utilis et iucunda partitio est, ut quo quaque de re dicturi sumus ordine appareat; at, si unum crimen varie defendemus, supervacua. IX. Vt si ita partiamur: "dicam non talem esse hunc quem tueor reum ut in eo credibile videri possit homicidium, dicam occidendi causam huic non fuisse, dicam hunc eo tempore quo homo occisus est trans mare fuisse": omnia quae ante id quod ultimum est exsequeris inania videri necesse est. X. Festinat enim iudex ad id quod potentissimum est, et velut obligatum promisso patronum, si est patientior, tacitus appellat: si vel occupatus vel in aliqua potestate vel etiam sic moribus compositus, cum convicio efflagitat. XI. Itaque non defuerunt qui Ciceronis illam pro Cluentio partitionem improbarent, qua se dicturum esse promisit primum neminem maioribus criminibus, gravioribus testibus in iudicium vocatum quam Oppianicum: deinde praeiudicia esse facta ab ipsis iudicibus a quibus condemnatus sit: postremo iudicium pecunia temptatum non a Cluentio, sed contra Cluentium: quia, si probari posset quod est tertium, nihil necesse fuerit dicere priora. XII. Rursus nemo tam erit aut iniustus aut stultus quin eum fateatur optime pro Murena esse partitum: "intellego, iudices, tris totius accusationis partis fuisse, et earum unam in reprehensione vitae, alteram in contentione dignitatis, tertiam in criminibus ambitus esse versatam". Nam sic et ostendit lucidissime causam et nihil fecit altero supervacuum.
XIII. De illo quoque genere defensionis plerique dubitant: "si occidi, recte feci, sed non occidi"; quo enim pertinere prius si sequens firmum sit? Haec invicem obstare et utroque utentibus in neutro haberi fidem. Quod sane in parte verum est, et illo sequenti, si modo indubitabile est, [sit) solo utendum; at si quid in eo quod est fortius timebimus, XIV. utraque probatione nitemur. Alius enim alio moveri solet; et qui factum putabit, iustum credere potest, qui tamquam iusto non movebitur, factum fortasse non credet: ut certa manus uno telo potest esse contenta, incerta plura spargenda sunt, ut sit et fortunae locus. XV. Egregie vero Cicero pro Milone insidiatorem primum Clodium ostendit, tum addidit ex abundanti, etiam si id non fuisset, talem tamen civem cum summa virtute interfectoris et gloria necari potuisse. XVI. Neque illum tamen ordinem, de quo prius dixi, damnaverim, quia quaedam, etiam si ipsa sunt dura, in id tamen valent, ut ea molliant quae sequentur. Nec omnino sine ratione est quod vulgo dicitur: inicum petendum ut aecum feras. XVII. Quod tamen nemo sic accipiat ut omnia credat audenda. Recte enim Graeci praecipiunt non temptanda quae effici omnino non possint. Sed quotiens hac de qua loquor duplici defensione utemur, id laborandum est, ut in illam partem sequentem fides ex priore ducatur; potest enim videri qui tuto etiam confessurus fuit mentiendi causam in negando non habere. XVIII. Et illud utique faciendum est, ut, quotiens suspicabimur iudici aliam probationem desiderari quam de qua loquimur, promittamus nos plene et statim de eo satis esse facturos, praecipueque si de pudore agetur. XIX. Frequenter autem accidit ut causa parum verecunda iure tuta sit; de quo ne inviti iudices audiant et adversi, frequentius sunt admonendi secuturam defensionem probitatis ac dignitatis: exspectent paulum et agi ordine sinant. XX. Quaedam interim nos et invitis litigatoribus simulandum est dicere, quod Cicero pro Cluentio facit circa iudiciariam legem: nonnumquam quasi interpellemur ab iis subsistere: saepe avertenda ad ipsos oratio, hortandi ut sinant nos uti nostro consilio. Ita subrepetur animo iudicis, et, dum sperat probationem pudoris, asperioribus illis minus repugnabit. XXI. Quae cum receperit, etiam verecundiae defensioni facilior erit. Sic utraque res invicem iuvabit eritque iudex circa ius nostrum spe modestiae attentior, circa modestiam iuris probatione proclivior. XXII. Sed ut non semper necessaria aut utilis etiam partitio est, ita opportune adhibita plurimum orationi lucis et gratiae confert. Neque enim solum id efficit, ut clariora fiant quae dicuntur, rebus velut ex turba extractis et in conspectu iudicum positis, sed reficit quoque audientem certo singularum partium fine, non aliter quam facientibus iter multum detrahunt fatigationis notata inscriptis lapidibus spatia. XXIII. Nam et exhausti laboris nosse mensuram voluptati est, et hortatur ad reliqua fortius exsequenda scire quantum supersit. Nihil enim longum videri necesse est in quo quid ultimum sit certum est. XXIV. Nec inmerito multum ex diligentia partiendi tulit laudis Q. Hortensius, cuius tamen divisionem in digitos diductam nonnumquam Cicero leviter eludit. Nam est suus et in gestu modus et vitanda utique maxime concisa nimium et velut articulosa partitio. XXV. Nam et auctoritati plurimum detrahunt minuta illa nec iam membra sed frusta: et huius gloriae cupidi, quo subtilius et copiosius divisisse videantur, et supervacua adsumunt et quae natura singularia sunt secant, nec tam plura faciunt quam minora: deinde cum fecerunt mille particulas, in eandem incidunt obscuritatem contra quam partitio inventa est.
XXVI. Et divisa autem et simplex propositio, quotiens utiliter adhiberi potest, primum debet esse aperta atque lucida (nam quid sit turpius quam id esse obscurum ipsum quod in eum solum adhibetur usum ne sint cetera obscura?), tum brevis nec ullo supervacuo onerata verbo; non enim quid dicamus sed de quo dicturi simus ostendimus. XXVII. Optinendum etiam ne quid in ea desit, ne quid supersit. superest autem sic fere, cum aut in species partimur quod in genera partiri sit satis, aut genere posito subicitur species, ut "dicam de virtute iustitia continentia", cum iustitia atque continentia virtutis sint species. XXVIII. Partitio prima est, quid sit de quo conveniat, quid de quo ambigatur. In eo quod convenit, quid adversarius fateatur, quid nos: in eo quo de ambigitur, [quae dicturi sumus] quae nostrae propositiones, quae partis adversae. turpissimum vero non eodem ordine exsequi quo quidque proposueris.
Quintilian | The Latin Library | The Classics Homepage |