Abdicare et recusare liceat. Pauperis et divitis inimicorum filii iuvenes
amici erant. filius divitis, cum in piratas incidisset, scripsit patri
de redemptione. illo morante profectus pauperis filius, cum amicum apud
piratas non invenisset, quia lanistae venierat, pervenit in civitatem,
in qua munus parabatur, sub tempus ipsum, quo pugnaturus erat divitis filius.
pactus est cum munerario pauper adulescens, ut vicariis operis redimeret
amicum, petitque, ut, si egeret pauper pater, alimenta ei praestaret. ipse
in pugna occisus est. divitis filius reversus egentem invenit pauperem.
Palam coepit alere; abdicatur.
[1] Neminem umquam, iudices, intra tam breve aetatis suae spatium plura
terra marique perpessum, quam quae proxima peregrinatione vel tuli vel
timui vel vidi, facilis, ut opinor, fides est, cum ex omnibus, quos novimus,
mortalibus unus nominari me miserior possit, quem infelicem ego feci. tamen
in hac quoque omnia excogitantis in me fortunae violentia confiteor numquam
hunc me concepisse animo metum, ne post redemptum per alienas manus filium
displiceret patri meo misericordia. illas verebar magis iam non tacitas
vulgi opiniones, quibus crudelitatis atque saevitiae reus peragor. apud
plerosque sanctos et graves homines nondum excusare potui, quod redemptus
sum; obicitur mihi orbatus senex et ille, qui modo salvo filio etiam contra
divitem steterat, amissis in uno iuvene omnibus bonis inimicae domus supplex.
licet enim totas advocemus in odia fortunae vires et unum egentem senem
universa gratiae mole calcemus, confitendum est tamen: plus amici nocuimus
quam inimici. quin ipsa prorogatae cotidiana stipe infelicis animae videtur
quodammodo maligna clementia; quod enim beneficium est efficere, ut vivat
orbus? unum tamen vel gravius crimen infelix haec abdicationis meae fortuna
defendit, quod vix ad sustinendum spiritum sufficientis cibos, prorsus
tantum mortis inpedimenta avara manu dederim. puto, iam ignoscetis omnes,
si plus praestare non potui invito patre.
[2] Quamquam, iudices, oboritur animo meo nonnumquam et illa suspicio,
quod patrem non alimenta uni seni parce vivere adsueto nec liberaliter
data nec diu danda in offensam meam compulerint: quantulum est enim facultatibus
divitis, quod sub patre sane tenaci filio familiae superest! ac si foret
maius forte momentum, quis tamen parens tam durus est, ut propter aliquam
inpensam carere filio velit? . . . quod ipse celatus sit, quod non suae
misericordiae pauperem commiserim, non rogaverim, praesertim qui, quicquid
umquam petii a patre, exoravi? sed neque haec ultimo fulmine castigari
meruit in differendis precibus verecunda cunctatio. quid dum tempus opportunum,
faciles aditus, hilariorem animum capto, interim volui superesse, cui ignosceret.
neque infitior tamen fuisse me lentiorem, quam oportuit, tametsi hoc praecipue
habere videor patris simile. Sed si ulla emendatio paenitentiae est, hic
in publico vobis adhibitis rogabo. non ego aes alienum luxuria contraxi,
nec profusus in vitia fortuna nostra male usus sum. redemptionis meae pretium
debeo. si inpetro, intellegam verum esse, quod quidam opinantur, ambitiosum
patrem publicare voluisse domus suae misericordiam, ne viderentur pauperes
tantum vitam inimicis suis dedisse. si perseverat, ut porrectos egenti
cibos mea fame rependat, expulsum ab omnibus bonis filium similem faciat
inimico, vereor, ne iniquis aestimatoribus inexpiabilis illius et saepe
reprehensi odii culpa videatur penes patrem, qui tam facile irascitur.
[3] Verum enim, si placet, fortunae magis moribus dissedere quam suis;
nam et paupertatis est proprium, quando alia deficiant, exerere libertatem
et, dum contemptus fama vitatur, potentiores vel ambitiose offendere, et
nacta bonam conscientiam magna fortuna indignius inparem adversarium patitur.
ergo conseruit, ut solet, casus duratura longius a parvis initiis odia,
dum contumeliam humilitas facilius intellegit, dignitas gravius. neque
ulla fuit aemulatio (quae enim esse inter inpares potest?), sed fato quodam
similis ex diversis causis contentio. hic <in> irascendo pertinax erat,
ille in cedendo contumax. quamquam, nisi ultimam exprimere confessionem
victi ut<r>ique placuisset, multa iam pridem signa dederant veniae finemque
pugnae petentis. nam quo pertinuisse credimus, quod pauper adulescens relictis
omnibus solum me, quem coleret, quem amaret, elegerat? sine dubio a primis
aetatis annis iunxerat nos potentissimus amor ille puerilis, dum aut nulla
erant inter parentes odia aut a nobis non intellegebantur. post <di>ductas
tamen domos perseveravit, immo inpensius laboravit, et, si quid mihi in
eo satis perspectum est, nihil horum fecit invito patre. quantum intellegere
potui, pauper sine dubio pudore cedendi, ne damnasse causam suam videretur,
simul quod nulla ipsi dabatur gratiae via, stare visus in suscepto circuitu
tamen quodam molliores temptavit aditus, et, dum firma tandem pax inpetraretur,
filium nobis obsidem dedit. [4] ac ne meus quidem offendi visus est pater;
certe numquam reprehendit, numquam prohibuit. nec clam feci, nec contumacem
adversus patris inperia umquam fuisse me vel ipse rerum declarat ordo.
Nam quamvis infestum latronibus mare iussus intravi neque dissimulaverim
magnas fuisse causas patri, cur hoc mihi imperaret, quod ipse facere non
potuerat. ego, etsi nesciebam, non interrogavi; satis plena ratio fuit
patrem velle. felix navigantium condicio, qui procellas modo et saevos
tempestatis incursus et albentes fluctibus scopulos aliaque pericula tantum
maris pertulerunt! ego miser naufragis invideo: captus barbaris manibus
nec tam nexu catenarum vinctus quam pondere inundatum carcerem tuli et
vincula macie laxavi. quis non ignosceret omnibus, qui post hoc exemplum
navigare timuissent? ergo, qua una spe misera trahebatur anima, litteras
de redemptione scripsi patri, testor deos, soli. quid enim sentire viderer
de parentis adfectu, si hoc incolumi redemptionem ab alio petivissem? nam
quod unum mihi secundum patrem fortuna videbatur parasse praesidium, hoc
sperare in illa sorte non poteram; quid attinebat amico scribere, quem
sciebam non habere, unde redimeret?
[5] Numquamne mihi dabitur liberum tempus conquerendi apud patrem de
amicis suis, qui proficisci volentem retinere temptarunt, qui piae festinationi
attulerunt moras? profectus esset tamen vel invitis omnibus (quis enim
non hoc praestaret filio pater?), nisi quod interim amicus antecessit.
illum non pericula maris, non infesti latronibus sinus, non vicinum meae
fortunae documentum prohibuit. minus haec miror de amico; illud est, quod
pensari nullis beneficiis possit: proficiscentem non retinuit pater. immo,
si quid in subsidia vitae seposuerat parca frugalitas, id omne in impensas
itineris contraxit et contulit. infelicissime senex, sic egere coepisti!
dicam nunc ego, per quos iuvenis praestantissimus navigaverit fluctus,
quos accesserit scopulos, quantos lustraverit sinus? faciliora ista putant
qui numquam navigaverunt. in omnia praeceps, sine respectu sui, quem iam
tum apparebat vitae non parcere, adiit, exploravit, et tamen ille quoque,
qui tanto opere festinabat, sero pervenit.
Audite, audite, iudices, novam captivi querelam: iam miser apud piratas
non eram; alebat devotum corpus gravior omni fame sagina, et inter dedita
noxae mancipia contemptissimus tiro gladiator, ut novissime perderem calamitatis
meae innocentiam, discebam cotidie scelus. haec tamen omnia sustinui, tuli;
adeo difficile est etiam sua causa mori. [6] et iam dies aderat, iamque
ad spectaculum supplicii nostri populus convenerat, iam ostentata per harenam
periturorum corpora mortis suae pompam duxerant. sedebat sanguine nostro
favorabilis dominus, cum me, cuius, ut interiecto mari, non fortunam quisquam
nosse, non natales, non patrem poterat, una tamen res faceret apud quosdam
miserabilem, quod videbar inique comparatus; certa enim harenae destinabar
victima, nemo munerario vilius steterat. fremebant ubique omnia apparatu
mortis: hic ferrum acuebat, ille accendebat ignibus laminas, hinc virgae,
inde flagella adferebantur. homines piratas putares. sonabant clangore
ferali tubae, inlatisque Libitinae toris ducebatur funus ante mortem. ubique
vulnera, gemitus, cruor; totum in oculis periculum. si quid est in me abdicatione
dignum, iudices, unum crimen agnosco: quod in haec amicum meum misi. est
quidem felicibus difficilis miseriarum vera aestimatio, figurare tamen
potestis, qui tunc animus mihi, quae cogitatio fuerit. [7] namque et natura
redit in extremis tristis praeteritae voluptatis recordatio, et mihi cum
generis conscientia, cum fortunae conspicuus aliquando fulgor, cum liberales
artes, cum omnia quondam honestiora munerario meo, domus, familia, amici
ceteraque numquam videnda in ultima mortis expectatione succurrerent tenenti
servilia arma et ignominiosa morte perituro, tum, si ulla miseris fides
est, quid horum omnium ignari agerent propinqui, nihil peius de fortuna
mea suspicantes, quam quod scripseram. illud tamen gravissimum, quod patrem,
qui tamdiu non veniret, captum putabam. ergo tota cogitatione intentus
in mortem expectabam cruentum illum confectorem. quis enim dubitet, quid
futurum fuerit, si ego pugnassem? ille quoque occisus est, qui inter nos,
ut apparet, fortior fuit.
His cogitationibus attonito et in mortem iam paene demerso inopinata
subito amici mei species offulsit. obstupui totumque corpus percurrit frigidus
pavor, neque aliter, quam si vana obiceretur oculis imago, mente captus
steti. ubi primum lux rediit laxatumque est iter voci, 'quid tu,' inquam,
'quo casu pervenisti huc, miser? numquid et te vendidere piratae?' at ille
complexus cervices meas, effusis in pectus meum lacrimis solutus, intercepto
prope iam spiritu sero iam trepidante me primam vocem et diu solam edidit:
'satis vixi.' ut vero causas itineris reddidit et venisse se ad redimendum
indicavit, 'et unde,' inquam, 'tibi pecunia, nisi redistis in gratiam,
et te pater meus misit?'
[8] Audite gentes, audite populi! non solita iudicium nostrum corona
circumstet, sed, si patitur natura rerum, totus ad cognitionem talis exempli
orbis circumfluat. tacete, priora saecula, in quibus tamen a primordio
generis humani paucissima amicitiae paria admirabiliora fecerat longa temporibus
nostris fides intercepta. quicquid historiae tradiderunt, carmina finxerunt,
fabulae adiecerunt sub hac conparatione taceant. quis crederet, si dubitari
posset, inter duos amicos, quorum alterum immunem malorum omnium fortuna
fecerat, alterum piratis ac lanistae tradiderat, meliorem condicionem fuisse
captivi? 'si dives essem,' inquit, 'pecuniam pro te attulissem. quod unum
pauperibus praesidium est, manus habeo. has piratis daturus fui, has pro
te in pugnam vicarias dabo.'
Ignosce, pater, quod nimia contentione adfectus paene tibi orbitatis
vulnus inpresserim. testor deos non per me stetisse, quod vivo. neque enim
ita me efferarat ludus, aut in tantum duraverat animum caedis longa meditatio,
ut eum amicum vellem occidi, qui pro me mori poterat. vindicabam mihi fortunam
meam et adhuc necessitatis gladiator depugnare etiam volebam, neque ullis
precibus poteram evinci, quamquam se non superfuturum alioquin minabatur
idque unum adfirmabat interesse, utrum vicarium mallem habere mortis an
comitem. non vici. quid igitur actum sit, quaeritis? duxit me ad munerarium,
iudices. quas ego illius preces, quam pertinaces lacrimas, quam miserabilem
obtestationem vidi! nemo umquam sic rogavit missionem. transferuntur in
illum detracta corpori meo arma, et male aptatis insignibus destinatum
par producitur.
[9] Quid me admonetis supremarum amici mei precum, quibus haec alimenta
caro empta inopi patris senectuti petit[a]? adiutorium hoc ad causam putatis?
me pudet, quod rogatus sum. 'per hanc,' inquit, 'mihi lucem ultimam, per
notissimam amoris nostri fidem, non sinas mendicare parentem meum. sustineas,
adiuves, praestes affectum. si mereor, tu sis illi vicarius meus.' nec
plura dicendi tempus fuit, iamque suprema per galeam dederam oscula, digressisque
in diversum ministris permissus Mars erat. o quam sollicitus spectavi!
quam attonita mente! quam simili corporis motu! quotiens ad infestum mucronem,
quasi ipse peterer, me summisi, quotiens ad conatus erectus sum! o misera
cogitatio, o crudelis natura metus! merito tu, amice, pugnare maluisti.
facinus indignum illum animum, illum ardorem non contigisse castris, non
bellicis certaminibus, ubi vera virtus nulla pugnandi lege ~praemium scribitur.~
qua vi proelium invaserat iratus etiamnum tamquam adversario meo! at omnis
impetus excipiebatur callide, veterani gladiatoris astu; omnes conatus
contra se erant. nec difficilem tamen sub illo praesertim auctoramento
habuisset missionem, sed noluit gladiator vivere. igitur iam nudum corpus
vulneribus offerens, ut totam pro me mercedem semel solveret, stans periit.
cui licuit in patria, in domo, inter propinquos securo consenescere aevo,
cui tranquillam sine reprehensione agere vitam, iacet confectus vulneribus,
et primo iuventae flore fraudatus periit miser fato meo. at ego, qui debebar
illi fortunae, quem mors sibi destinaverat, emissus ludo nocentior quam
venditus etiam viatico illius infelicis revertor. placeamus licet nobis
fortuna nostra, pater, pauperi solvendo non sumus.
[10] Si qua est fides, iudices, pudet me contra indicare mea beneficia,
nec videor vobis rationem posse reddere, quod mihi tam parum obiciatur.
redemptoris mei patri in pretium meum orbo, egenti quid praestiti? quod
pirata capto, quod lanista gladiatori, exiguam stipem et cibos semper petendos.
quantulum enim dari poterat, quod non sentiret dominus tam curiosus? de
hac re consedistis, hoc concitavit istam iudicii scaenam, panis datus mendico,
et dilatata hac impotentiae nostrae opinione videamur amicos ferro occidere,
inimicos fame. computemus totam istam meae luxuriae impensam, audite summam
et miramini, si hos sumptus ne divitiae quidem sustinent. tanti constat
patri captivitas mea, cum tam caro redemptus sim. quo tandem patereris
animo, si delicatus adulescens, praesertim splendidis op[er]ibus vel ex
aetate mores vel ex fortuna traxissem et tempestiva convivia et pervigiles
iocos advocata sodalium turba solutus atque affluens agerem, tantumque
impenderem, quantum non posset te ignorante consumi (quae tamen ipsa boni
patres libenter annis remiserunt), cum abdicatione dignum putes et ultimo
patriae potestatis fulmine coercendum, quare mendico seni porrexerim, ut
parcissime dicam, quod illi filius misit? non redempta meretrix, non egestum
conviviis faenus, non lenonum parasitorumque cara adulatio in crimen venit;
cibaria senis, nempe unius, aetate ac malis confecti. hoc divitias tuas
concutit? hoc fundatam paternis avitisque opibus domum exhaurit? si tam
avarus es, computa; adhuc de alieno vixi.
[11] At haec fortasse, quae circumstat iudicium, corona et omnis ignara
causae turba magnum nescio quid et portento simile crimen expectat. abdicas
me, pater, tam cito? modo tibi ex illa funesta peregrinatione insperatus
revertor, unde ut venirem, vix optare potuisti; nulla adhuc pro reditu
meo soluta sunt vota, non percussae diis immortalibus hostiae; redemptori
certe gratiam non retulimus. at ego expectabam, ut desiderio incensus affectus
vix posset expleri, ut post infaustam profectionem velut obiurgatus tanto
periculo numquam me post hoc saltem peregre dimitteres. Vix salutatis laribus
expellor, et apud plerosque dubitari potest, an admissus sim. an hoc agis,
ne quid tibi praestitisse videatur, qui me redemit? saevus enim, credo,
et impius et, quod maximum omnium vitiorum signum est, ingratus beneficia
patris non aestimo; fortasse, cui vitam debeam, nescio, nulla est apud
animum meum memoria meritorum. miserum me, quod non possum tantum solvere,
quantum accepi!
Quamquam causas abdicationis pater altius repetit et ultra peregrinationem
meam inquirit, idque ratione duplici: primum ut reum, quia premere atrocitas
criminum non potest, turba confundat, deinde ut gravius videatur iudicium
patris, cum is damnet, qui soleat ignoscere. [12] 'cur,' inquit, 'cum ego
inimicum haberem pauperem, tu amicum filium eius habuisti?' volo, iudices,
omissa omni contentione scilicet sic agere: peccavi, veniam peto; et errare
hominis est et ignoscere patris. duxit me similis aestas, evicerunt officia,
cepit fides. amantem odisse non potui. nihilominus satis habundeque poenarum
[est] et, si pietatem tuam bene novi, plus quam velles, datum est. quantumlibet
peccaverim, quid amplius iratissimus dominus exigeret? ludo tibi satisfeci.
nullumne cladibus meis finem dari placet? parum est, quod insanos pertuli
fluctus et saevis tempestatibus commissus arbitrio ventorum pependi? parum
est, quod in nefarias latronum manus praeda perveni, quae ultima malorum
etiam servorum condicio est, sine exceptione venalis? inde me, si voluisset,
emere potuit inimicus. parum est, quod me diu piratae in carcere retentum,
quia redemptorem illis divitem promiseram patrem, in ludum vendiderunt
tamquam decepti? quod cotidiana pugnae meditatione tamdiu mori didici?
quod compositus, armatus, inductus perieram, si melior amicus fuissem,
nisi me nova velut in portu adorta tempestas paternis laribus extorrem
et necessarii quoque victus inopem circum [ad] alienas mitteret domos?
pudet enumerare calamitatium mearum gradus: piratam, lanistam, patrem.
[13] Atquin pars ista criminis, iudices, mei non defendi meruit sed
laudari. neque enim reperio, quid in rebus humanis excogitarit natura praestantius
amicitia, quid concordia contra fortunam maius auxilium. nam primum praeter
cetera animalia induit nostris pectoribus quandam societatem, qua[e] mutuo
gaudere congressu, contrahere populos, condere urbes edocuit, et, cum mentibus
nostris varios imposuerit motus, nullum profecto meliorem benivolentia
tribuit affectum. quid enim foret humano genere felicius, si omnes esse
possent amici? non bella, seditiones, latrocinia, lites ceteraque mala,
quae hominibus ex se ipsis nata sunt, fortunae accessissent. id quidem
nimium deo visum est, at certe honestis convenire mentibus, fidem colere,
amoris gratiam referre omnibus temporibus, omnibus gentibus praecipuum
et quodammodo sacrum fuit. neque enim nisi optimis mentibus contingit,
ut aut sic amare sciant aut sic amari mereantur. hoc ego crimen expavescam?
scires, quantopere gloriarer, pater, si cum amico meo ego redissem.
Nisi forte similitudine flagitiorum ductus turpi me coniunxeram iuveni;
quae vita sine dubio nomen amicitiae non accipit, [ita] tamen, ad paria
ducente natura, vitia convenera[n]t. obice mihi amicum, et habes maledicendi
materiam: 'gladiator fuit, quare amicus illius fuisti?' ita, opinor, paenitet!
effers te longius, dolor, et nimia concitatus ira, quo progrediare, non
respicis. [14] non sentis, pater, hoc te mihi obicere, quod vivam? quisquam
de illa amicitia queri potest praeter pauperem?
'At ego inimicum habebam illius patrem.' decuerat quidem simultates,
quas maxime omnium mortales esse voluere sapientes, in his desinere, in
quibus nascerentur. nam sic quoque immodicas serit discordiarum fortuna
causas, etiamsi non hereditaria subeamus odia, ac diutius inimicitiae maneant
quam inimici. tamen, si quid adversus te ipse commisit adulescens, sit
hostis et meus. si innoxius et omni vacans culpa caritatem mereri cupit,
si nullius me amici filius validius amat, quid tandem vis, pater? respuam
et iratas obiciam manus? tu quoque non odisses pauperem, si te amaret.
inserit se et beneficiis certat. noras adulescentem omnia ultro praestantem,
et sic me amabat, quamvis tu esses inimicus patris. adice, si tanta in
adolescente indoles fuit, quantam nulla umquam cognovere saecula, si fides
antiquissima et cum deorum coetu permixtis inaudita temporibus, si me semper
habuit cariorem spiritu suo, etiamne despicienda mihi rarissimi boni occasio
fuit? at ego perpetuam quandam mihi gloriam reor, quod ille caelestis animus
me potissimum, quem amaret, elegerit, ego sim probatus tanto iudice. me
quoque igitur feret fama per gentis, et amici laudibus inlustrior vivam.
credet aliquis idem me pro illo fuisse facturum.
[15] 'Cur, cum inimici nos essemus, vos amici fuistis?' aliud hoc loco
crimen agnosco: peccavimus enim, fateor, peccavimus, quod, cum amici essemus,
vos inimici fuistis. haec, iudices, diutius exequerer, nisi absoluta essent
ipso iudice patre. longum iam istius criminis tempus est; numquam obiecit,
numquam excanduit. ecquid hoc inter nos, pater, convenit, ne, si longiores
repetis offensas, apud malignos videaris me iratus non redemisse? sed si
quid ante commisissem odio tuo dignum, potuisti me redemptum non recipere.
manifestum est ergo te patiente, id est te volente amicum mihi fuisse iuvenem,
et sane non solus in hac fuisti sententia: idem filio permisit et pauper.
atquin si pars haec causae, quae confessione longi silentii absoluta hodie
in accessionem criminis alterius deducitur, potest apud vos impetrare veniam,
facilior certe sequentium ratio est: ille enim sane fuerit inimici filius,
hic iam est amici pater.
Nec ignoro, iudices, quam male ista defensio de humano genere mereatur,
si adeo nihil est per se misericordia, ut, nisi ulterior aliqua necessitas
pudori vim fecerit, pro summo crimine damnanda sit minus necessaria humanitas.
ergo si alienum et ignotum, tamen, quae publica omnium mortalium quippe
sub uno parente naturae cognatio est, hominem cibo forte iuvissem, poena
dignum videretur servasse perituram animam et ignovisse rebus humanis et
respectu communis omnium sortis velut adorato numini [et] stipem posuisse
fortunae? si hoc crimen est, laudetur ergo crudelitas, nihil habeatur piratis
lanistisque prudentius. [16] ferantur sane profutura humano generi duo
exempla: intra tam breve tempus propter misericordiam alter abdicatus,
alter occisus est.
Quod crimen si fatendum sit, num animum mihi ipse finxi, aut mea potestate
regitur affectus? an arbitrio formantis mores omnium naturae compositus
cum crimine meo natus sum? nam sive caelestis providentia sive inrationabilis
casus sive assignata siderum cursu nascentibus nobis necessitas multa varietate
pectora nostra distinxit nec minus numerosas animorum quam corporum dedit
formas. sunt, quorum mentes etiam nocentium supplicia confundant, qui ad
omnium sanguinem pallescant, ignotorum quoque miseriis inlacriment. sunt
contra, qui ne suorum quidem misereantur. mihi mite pectus et mollis affectus
ad omnem calamitatium conspectum tremit. noli me aestimare mea fortuna,
pater, non habeo gladiatoris animum. utinam mihi quidem causa permitteret
sic gloriari: iuvenis conceptus splendidis parentibus cum solum tam speciosae
fortunae crederem fructum posse prodesse et contra varios mortalium casus
quasi portum benignitatis aperire, concupivi quandam humanitatis civicam
gloriam: periturum hominem, sive ille naufragio eiectus, seu spoliatus
incendio sive exutus latrocinio erat, naturae patriaeque restitui. paria
tecum facio, res publica, quae propter me unum civem perdideras. haec me
magis decet impensa quam vestis, argentum. ubi pecunia melius poni potest,
quam ubi laus emitur, ubi faenus bonitatis extenditur? [17] magna conscientia
est felicitatem meruisse, [ignotus sane sit et alienus, quid fuerit ante,
non quaero, post hoc erit amicus] et hercule, quo quisque plus potest quoque
latius patet ad incursus, hoc magis cogitare debet atque respicere, quantum
in nos fortunae regnum sit, quam instabili sede humana consistant. non
me aurata laquearia nec radiantes marmore columnae nec graves crustae fecerint
immemorem fragilitatis. multa saepe et locupletibus accidunt, saepe in
imum summa decidunt. ego vidi pauperem auxilia diviti ferentem. sed sane
superbius aestimet miserias longa felicitas et alienum casum facile despiciat
securus sui; ego quotiens auxilia calamitatis petere aliquem video, non
possum non moveri fortuna mea. succurrit mihi continuo tempus illud, quo
ipse clementiam optabam. ignosce, pater, si penitus animo meo hic insedit
affectus; amare misericordiam miser coepi.
'Sed inimicus,' inquit, 'meus est.' nam quis nos tanto opere laudaret,
pater, si hoc amico praestaremus? haec est celebranda virtus, haec animi
suspicienda moderatio, vincere iram et inter simultates quoque meminisse
hominis. Ut Fabio Maximo immortalem attulit laudem ereptus ex hostium manibus
Minucius, ut Tiberium Gracchum admirata civitas est Scipione in carcerem
duci prohibito, te quoque similis animi magnitudo memoriae dabit. tuis
enim opibus vivit inimicus; quicquid est istud, quod senex inops ex nostra
domo accipit, si non irasceris, tu praestitisti, tibi hoc pulchrum atque
magnificum est. nam ego, si quid in patrem servatoris mei confero, non
sum laudandus.
[18] Neque expectaveris hoc loco, pater, ut illa dicam: semper odiorum
honestus occasus est, et, dum simultates nihil aliud habent quam nocendi
cupiditatem, speciosa in melius animi mutatio est cum exempli honore, iunctaeque
ex hostili paene concursu in affinitatem manus. unde tantum misero boni,
ut inimicus sit? aspice solum, egentem, senem, omnibus praesidiis destitutum;
nonne contumeliam fortunae tuae facis, si hunc odisti et adhuc putas tua
interesse, ne vivat? nulla tibi contingere maior ultio potest, quam si
iam talis est, ut illius etiam nos misereamur. magna mehercule iam de vetere
aemulo poena; superest panem eripere mendico et gravissimae per se fortunae
manui pondus imponere. age, si perisset, cadaver calcasses? ferae mehercules
generosiores iacentes transeunt, et, <cum> reservati hostes restitutaeque
urbes maiora causae exempla sint, quod scio, victis etiam gladiatores parcunt.
post orbitatem, post egestatem quid amplius potest pati, nisi quod optat?
ulteriorne tibi aliqua ultio quaerenda est, aut aliquid rerum natura peius
capit? quis non te omnium mortalium inhumanissimum putet, si hoc adversus
inimicum tuum saltem optasti! si mehercules inexpiabiles odiorum causae
et compositis quoque fabulis ulteriores inimicitiae fuissent, ausim dicere,
si propter illum liberos perdidisses, accipienda tamen erat a fortuna tali[s]
satisfactio, certe ad vitandam insolentiae opinionem, quae fere immeritam
quoque potentiam carpit, ne vagaretur per urbem invidiosus mendicus et
calamitatis auctori crimin<os>us causas vulgo suggereret odiorum. [19]
nescio quo modo omnis pro laborante favor est, nec ulla[m] perpetuam gratiam
servat nisi modesta victoria. nostra potissimum clementia sustineatur,
ne illius alii misereantur.
Facilis, ut animadvertere vos spero, iudices, defensionis meae cursus
est. antequam incipiam habere causam nimium bonam, hic iam conscientia
trepidat oratio, et velut inter binos deprehensa scopulos, cum aliud obiciatur,
aliud defendendum sit, haeret in dubio; cum beneficiis meis computare non
audeo. cognovistis expositionem causae, quanta quamque excedentia fidem
adulescentis optimi merita narraverim. haec mihi omnia sine dubio ille
praestitit, sed quid interest? debitor delicatus sum. quid in hac parte
defensionis agam, iudices? dicam: 'referre gratiam beneficiis volui'? [itane
tandem aliqui mendicare amici patrem aequo animo visurus fuit?] at ille
me redemit, cui nihil debui<t>. dicam moveri me supremis amici mei precibus?
[egregia vero comparatio.] at ille mihi praestitit quod non rogavi. utro
me vertam? tamquam honestum defendam factum an tamquam necessarium? alterum
absolvi facilius potest, alterum laudari. rectissimum, opinor, veritatis
i[n]ter est.
[20] Audi, pater, alimenta ista, quae donata egenti putas, quanti illi
constent. si accepto captivitatis meae nuntio nullis precibus adductus,
nullis epistolis vocatus adolescens ad liberandum me vinculis piratarum
profectus esset, quibus tamen meritis pensarem, cum id mihi praestitisset,
quod ego tantum a patre speravi? intrare maria, praesertim tam recenti
documento timenda, et latrones ultro quaerere et, cum praeter vicarias
manus nihil esset, navigare voto captivitatis, quis posset alius quam qui
paratus esset pro amico mori? magnum hoc per se ac saeculo nostro vix credibile,
iudices; illud vero omni praedicatione maius: ad redimendum me profectus
est, cum mendicaturum patrem suum sciret. atquin sperare poterat futurum,
ut sine periculo suo redimeretur nihilominus amicus, cum haberem divitem
patrem, sed noluit ipsum itineris apparatum, et, ne qua periret redemptionis
hora, praeceps cucurrit. pro fidem deum hominumque, quemadmodum ad redemptionem
amici festinat, etiam cui[us] pater lentus est!
Terentium, quem inter ceteros captivos secundo Punico bello Scipio Africanus
vinculis exsolverat, memoriae tradidere maiores insigni receptae libertatis
pilleo <gratiam> testantem in triumpho ducis esse conspectum. et ille
quidem maioris momenti accessio publicam senserat felicitatem, privatim
tamen debere se putavit victoriae beneficium. quid me facere convenit,
qui per maria latrociniis infesta solus petitus sum, qui lucem, libertatem,
denique quicquid patri debeo, non ignarus, ut primo natalis horae tempore,
sed videns sentiensque acceperim, nec solum donatus his bonis sed summis
periculis liberatus sum? [21] nonne me ex amici fide natum et tenacioribus
beneficiorum vinculis fatear esse constrictum? miserum me! amice fidelissime,
ingratum me moriendo fecisti. et quantulum est, quod adhuc loquor de mea
infelicitate, de piratis! levis [est] ista fortuna, quae etiam nunc recepit
moram. solent expectare latrones redemptorem. in ludo fui, qua poena nullam
ulteriorem scelera noverunt, cuius ad comparationem ergastulum leve est.
hoc si scisses, pater, affirmo, promitto: cuius pietatis es, nemo te antecessisset.
illa, certum habeo, expectas, ut dicam: morabar inter sacrilegos, incendiarios
et, quae gladiatoribus una laus est, homicidas, inclusus turpiore custodia
et sordido cellarum situ, iamque in eam veneram fortunam, ut me victum
recipere non posses, victorem nolles. aderat hora supplicii mei, qua nusquam
morandum, iam praebendus erat ingulus et fundenda vita cum sanguine. neque
enim dubitare de eventu licet; exemplar fati mei vidi. si me ab his imminentibus
malis pecunia redemisset, beneficium tamen potius dicerem magis aestimandum
esse quam pretium, sed apud malignos interpretes posset videri vel spem
secutus aliquam venturi temporis vel praesentis voluptatem. hoc admirabile
et uni tantum pietati referendum est: dedit beneficium, quod numquam reciperet,
et, cum amicum, quem redimebat, habiturus non esset, nihil aliud emit quam
honestae mortis conscientiam. transtulit ergo in se fortunam meam subiitque
non solum fortiter sed etiam libenter id, quod mihi miserum putabat.
[22] Res dictu incredibilis: gladiator dimissus, redemptor occisus est!
recepit pectore adverso ferrum et quasi, quam emittebat animam, in meum
pectus transfunderet, et hoc uno tristis occiditur, quod amplius amicum
visurus non erat. eant nunc antiquarum conditores fabularum poetae et se
ad exhortandam amicitiae fidem magna quaedam composuisse carminibus putent,
si dixerint aliquos per maria terrasque asperiorem fortunam amicorum tantum
secutos aut principem Graeciae virum in ultionem interfecti amici inauspicata
bella gessisse. nam inter fratres quoque illa maxime admirabilis, tamen
alterna mors est. una fingitur coniunx, quae iam perituri vitam mariti
vicaria morte sua redemerit, adiciturque miraculo fabulae fecisse hoc eam,
quod non praestitisset pater. en indubitabile saeculi decus et fictis maius:
ut moreretur pro me amicus, suum reliquit patrem, meum vicit. et sane quid
profuisset festinatio patris, etiamsi ad redimendum me prior forte venisset?
hoc me pretio nemo alius redemisset. neque vero plurimum fuit praestitisse
mortem; namque interim specioso titulo bene vita pensatur. illud honesto
amico gravius, nomen gladiatoris accipere, subire dominum lanistam. minus
te, amice, laudarem, si vicisses. an ille animus rediret in cellulam, ferret
saginam, magistrum, personam denique sceleris? mea depugnasti causa, tua
peristi. haec tamen omnia ultima fortunae nomina, ut mihi detraheret, induit
sibi. venit in harenam homo nec sceleratus nec infelix. ecquando, iudices,
hoc audistis? bonitate sua gladiator factus est!
[23] Utinam, iudices, haec, quae illi speciosa sunt, tam honesta essent
et mihi. quotiens ad infelicissimum respexi senem, cuius orbitate vivo,
cum confectum cladibus et tantum poenae suae residuum considero, verum
fatendum est, pudet me pretii mei. video senem meliore sui parte praesepultum,
omnis etiam spei superstitem, orbum, destitutum. illud tamen solacium est,
quod, nisi talem amicum habuissem, haec de te dicerentur. huic patri invidiosa
quaedam, opinor, et, quae [bene] filii morte pensetur, criminosa liberalitas
contigerit egenti. alioquin duo egentes, et circa omnium vel ignotorum
domus stipem rogabimus pariter. si quis grandis natu parens est, miserebitur
senis, si quis iuvenis filius, miserebitur adolescentis. fortasse proderit
mendicaturo mihi, quod ipse aliquando egentem pauperem alui. accipe satisfactionem,
in quacumque parte rerum naturae es, amice carissime. non excidere mihi
tua mandata; fortuna defecit, opes auferuntur, quod unum mihi relictum
est, en polliceor patri tuo vicarias manus. quid vis porro faciam? agrestia
opera? delicatior, quod a fortuna non didici, et cotidiani quaestus operis
duobus egentibus non sufficit. miserum me! si exsolvere fidem voluero,
fortasse mihi in ludum revertendum est.
Quintilian | The Latin Library | The Classics Homepage |