M. FABI QVINTILIANI DECLAMATIO MAIOR SECVNDA



Ex incendio domus adulescens patrem extulit. dum matrem repetiit, et ipsam et oculos amisit. induxit illi pater novercam. quae accessit quodam tempore ad maritum, dixit parari illi venenum, quod iuvenis in sinu haberet, et sibi promissam dimidiam partem bonorum, si illud marito porrexisset. intravit ad caecum pater interrogavitque, an haec vera essent; ille negavit. exquisivit et invenit in sinu venenum, interrogavit, cui parasset; ille tacuit. recessit pater et mutato testamento novercam fecit heredem. eadem nocte strepitus in domo fuit: intravit familia in cubiculum domini, invenit ipsum occisum et novercam iuxta cadaver dormienti similem, caecum in limine cubiculi sui stantem, gladium eius sub pulvino cruentatum. accusant se invicem caecus et noverca.

[1] Sentio, iudices, pudori iuvenis, pro quo minimum est quod parricida non est, gravissimum videri, quod absolvendus est contra novercam, et plurimum caeco de reverentia deperire virtutum, cum in patrocinium summae pietatis affertur quicquid defenderet alium innocentem. hoc primum itaque publicis allegamus affectibus, quod pro se reus indignatur uti corporis probatione: solus omnium non remittit sibi, ut incredibilior sit in parricidio caecus, quam fuit cum videret. homo omnium, quos umquam miseros fecere virtutes, innocentissimus parricidium negavit ante quam pater occideretur, et, ne quid hodiernae sollicitudini praestari putetis, fecit, quod est summum in rebus humanis nefas, ne vel in alio crederetur. ignoscite per fidem, quod indignatur se iuvenis in honorem tantum calamitatis absolvi; filium, qui patrem ex incendio sua caecitate servavit, facinus est hoc tantum innocentem videri, quod illum non potuerit occidere.

Nam quod ad mulierem, iudices, pertinet, quae defendi non potest, <ni>si patrem caecus occidit, tam inpudentem delationis necessitatem malo, quam si tantum negaret. viderit qui fiduciam veritatis putat, quod caeco facinus obiectum est; deprehensa mulieris audacia est, quod non potest nisi incredibilium conparatione defendi; et quisquis caecum invicem accusat, solus est reus. aliae, iudices, esse debuerunt adversus hanc debilitatem probationes: caecus in parricidio non debet suspectus fieri, sed deprehendi.

[2] Quaeso itaque, iudices, ut haec prima pro causa iuvenis putetis, quae contra illum nimia sunt. nihil magis debet esse pro caeco, quam quod adversus illum fuerunt multa fingenda; et constat de pietate, de innocentia hominis, qui expugnandus fuit parricidii similitudine. congesta sunt adversus miseram debilitatem ferrum, cruor, venenum et quicquid non potest esse negligentiae nisi nescientis. nemo, iudices, nemo diligentior debet esse ad facinus, quam qui parricidium potuit facere caecus.

Iuvenis iste, de quo summa in rebus humanis monstra finguntur, eius fuit erga parentes semper affectus, quem nefas est optare de liberis. cum domus ignium saepta violentia rapuisset miseris senibus omne praesidium, illa festinatione, qua fugimus, erumpimus, in medium cucurrit incendium. in quanto tunc periculo fuit, rerum natura[e], pietas! dum diu multumque attonitus haeret, dum ad utrumque respicit, ad utrumque discurrit, paene infelicissimos parentes perdidit pietatis aequalitas. ut deinde miserrimos senes cluserat iam propior ignis (audiat licet invita pietas), patrem iuvenis elegit, et de pariter ardentibus vices disposuit affectus. vixdum posito sene, cum illum quoque miraremur explicitum, iterum flammas aperuit, et undique coeuntis incendii redditus globis arserat iuvenis, si tardius perdidisset oculos. [3] facinus est, iudices, non hoc quoque maximis contigisse conatibus, ut servaretur et mater. minus tamen in utroque fecerat, nisi perdidisset oculos. viderint, qui filium in eo magis parente mirantur, in cuius salutem faciem vultusque consumpsit; patri praestitit caecitatem, qui amisit oculos, dum repetit quam reliquerat matrem.

Non expectetis certum habeo, iudices, ut excusem, quod pater induxit caeco novercam; factum est eo tempore, quo constabat patrem filio senem solvendo non esse. contenderim quin immo iuvenis fuisse consilium, ut pater, cui matrimonium filiumque abstulerat incendium, residua senectutis alia consolaretur uxore, et ut domus, quae caecum tantum habebat et senem, acciperet ex coniugio ministeria custodita. facinus est, iudices, quod bonos privignos novercae facilius decipiunt nec levius oderunt. quam multis insidiis, quam multis artibus patet caecitas innocentis! mulier, cui spem invadendae hereditatis praestabat debilitas privigni, senectus mariti, intellexit hoc solum deesse sceleris occasioni, ut prius infamaretur parricidii caecus. viso igitur hoc, quod sibi iuvenis non videbatur esse privignus, venenum, quod in miseri sinu abdiderat, deprehensura nuntiavit patri, tamquam parricidium pararetur. et quia mendacium poterat facile nudari, si quem conscium nominasset, totam delationem sic ordinavit, ut sibi crederetur promissam dimidiam partem bonorum, si venenum seni voluisset ipsa porrigere. [4] videtis, iudices, qua praeparatione noverca ad testamentum patris accesserit: mulierem, quam credit maritus noluisse partem bonorum accipere pro scelere, necesse est sic remuneret, ut faciat heredem. o quanto aliter probatur parricidium, quod iam potest deprehendi! mulier, quae se dicebat in conscientiam sceleris admissam, non hoc primum exegit a patre, ut quaereret, quis parasset caeco venenum, quis dedisset; inde maximum sciebat posse fieri quaestionis errorem: instituit, ut innocentissimus iuvenis interrogaretur repente, subito, infamatura velut deprehensi trepidationem, seu tacuisset caecus, seu negasset. adductus ad filium senex dixit iuveni quicquid audierat. numquam, iudices, tam simplicis innocentiae fuit facinus negare: non esset ausus iuvenis coram ea muliere mentiri, quae prodidit et sciit, ubi esset venenum. ut vero sensit infelix instantem novercam postulantemque, ut sinus iuvenis exquireretur, tunc vero attonitus, haerens, et tota malorum suorum cogitatione confusus intellexit hoc argumentum eius esse, quae parasset, ut posset deprehendi; igitur propere, festinanter omnia membra pertractans et mersis in sinum manibus, dum cuncta suspicionibus, dum tactu iuvenis explorat, venenum primus invenit. [5] laudo, iudices, innocentiam silentii, laudo fiduciam, quod interrogatus, cui parasset, non putavit sibi defendendum venenum. rem quin immo fecit eius, qui sciret patrem non crediturum, et, quae maxima est innocentiae contumacia, persuasionem senis nulla voluit excusatione corrumpere. non fuit illud trepidatio, non tacita confessio; quisquis habet venenum, habet et quod respondeat deprehensus.

Fecit post haec senex rem hominis, quem non movisset quicquid invenerat. non torsit ministeria caeci, et de scelere, in quo solus nocens esse parricida non poterat, non explicuit ordinem quaestionis, sed quod plus est quam absolvere, remisit iuveni defensionem. utrum deinde intellectis deterrimae mulieris insidiis filium paulisper voluerit exheredatione protegere et diligentius de patrimonio suo deliberaturus interim captaverit, ut videretur mulieris cupiditati iam non obstare privignus, an facillimum fu<er>it, ut exheredationem quoque impetraret noverca caeci ab homine, cui tam multa persuaserat, cogitationibus vestris relinquo; hoc tantum dixisse contentus sum: testamentum continuo mutavit, et, ne quis miretur hanc festinationem, statim subsecutum est, ut periret. an interfuerit, iudices, iuvenis huius, ut viveret pater, qui iam alio moriebatur herede, vos aestimabitis; non interfuit, ut occideretur.

[6] Facinus, iudices, quod illa nocte in cubiculo novercae, quod in lectulo factum est, domus tota sensit, nemo non sibi visus est iuxta fuisse; excitari sola noverca non potuit illo loco, unde venerat fragor. concurrit familia, quo sollicitos atque trepidantis ducebat strepitus, quem sequebantur: invenerunt senem occisum, novercam iuxta cadaver sic iacentem, ne statim possent interrogare, quis occidisset. nuntiatum est deinde facinus et caeco; inventus est, quod innocentiae sufficit, non a scelere rediens, stans in limine cubiculi sui animo quo discurrebant videntes. ut deinde ferrum iuvenis inquireretur, exegit eadem utique, quae postulaverat de veneno. quod in lectulo gladius cruentatus inventus est, non deprecor, iudices, quin contra caecitatem non minus argumentum putetis quam quod inveniri potuit venenum. in parricidii suspicione gladius cruentatus novissima probatio debet esse, non sola.

Ignoscite magnorum periculorum metus, ignoscite humana discrimina; defensionem iuvenis lacrimis primum gemituque prosequimur. perdidit infelix patrem, perdidit [et] caecitas illum senem, cuius oscula, cuius amplexum imponebat vulneribus oculorum, cui praestabat caecus, ut viveret. misera ignorantia, misera debilitas, quod te noverca non sic potius decipere maluit, ut biberes venenum!

[7] Facinus est, iudices, comparationem fieri, utri credibilius sit parricidium. idem vos putatis efficere noctium merita et affectus osculis blanditiisque quaesitos quod natalium pignorumque reverentias? nullas ego facilius perire crediderim quam corporum caritates, et, licet matrimoniis paulatim reverentia gravitatis accedat, possunt tamen distrahi facilitate quae coeunt. uxor est, quam iungit, quam diducit utilitas, cuius haec sola reverentia est, quod videtur inventa causa liberorum. aspicimus matrimoniorum singula momenta rixantia; mutant cotidie domos et per amplexus lectulosque discurrunt. placet etiam post liberos alius maritus, et, unde deprehendas omnium scelerum facilitatem, +possunt non amare viventes+. quid, si huic uxoriae vilitati novercale nomen adiungas? mulieri, quae post liberos inducitur, matrimonii non contingit tota reverentia.

[8] Quanto alios praestat affectus diligere vitae, lucis auctorem! liberi ac parentis non alius mihi videtur affectus quam quo rerum natura, quo mundus ipse constrictus est. quisquamne mortalium confodiet illud sacrum venerandumque corpus, quod potest ex ignibus rapi, pro quo bene consumuntur oculi? non invenio, iudices, quemadmodum possit esse citra liberos salva reverentia: non est difficile, ut maritum uxor occidat, si non est difficilius, ut filius patrem.

Non est, iudices, quod putetis inter mulierem et virum de scelere quaeri, neque est, quod se noverca sexus occasione tueatur; maior est caecitatis infirmitas. sunt et feminis ad scelera vires, cum habent causas virorum. quin immo, si interroges, facilius haec pectora metus, odium, ira corrumpunt, et, quoniam non habent roboris tantum, unde vitia mentium vincant, plerumque facinus infirmitate fecerunt. sane tamen illis sceleribus sufficere non possint, quae discursum, quae exigunt laborem; quod vero tam muliebre possis invenire facinus quam occidere hominem iuxta te iacentem, aggredi senem, qui se tuis crediderit amplexibus, cuius somnos ipsa disponas, ipsa custodias? omnis alius percussor deprehendi potest, antequam feriat; uxor non sentitur, nisi dum occidit. non est, iudices, incredibile, ut occiderit mulier hominem, quem dicitur potuisse caecus occidere.

[9] Facinus est, iudices, si caecos habere non credimus nisi necessitatis innocentiam. prima est infirmitas caecitatis, ut nolit. fallitur, quisquis hanc calamitatem non animorum putat esse, sed corporum; totius hominis debilitas est oculos perdidisse, et, si diligenter actus intuearis humanos, ministeria luminum sumus. caecus non irascitur, non odit, non concupiscit, et, cum corpora nostra vigorem de luminibus accipiant, pereunt cum suis vitia causis, en ad quod erumpant manus, quae proxima quaeque tamdiu quaerunt, manus quae sua quoque ministeria non explicant! audebit quicquam corpus illud, quod ad singulos sibi videtur decidere motus, cui quicquid ante se est, donec exploretur, abruptum est? facinus admittet, in quo nihil ipse facturus est, facinus, quod totum credat alio? quid, si caecitas sit, quam fecerint ignes? nemo in incendio solos ex homine perdit oculos; tunc facies sentit incendium, cum ambusti defecere gressus, cum opponi non possunt pro oculis manus, et ad lumina nostra flammas omnium membrorum vulneribus admittimus. caecum vel hoc faciet innocentem, quod, licet viribus, licet sufficiat audacia, non habet persuasionem hominis, qui possit imponere.

[10] Nefas est, iudices, hunc iuvenem reliquarum debilitatium ratione defendi; quam incredibile est, ut occiderit patrem, qui pati non potuit ut perderet! rogo, quid opus gladio, quid veneno parricidae? quantulum fuit potius servare matrem! 'rapiatur ex parentibus illa infirmior, illa peritura.' parricidium sic facere potuisti, ut optimus filius videreris.

Quantum deinde putatis impatientissimis affectibus accessisse? post caecitatem carior est pater, cum in locum successit oculorum, et tunc est infinita pietas, cum in illa debeas amare quod feceris. quid dicitis, iudices? transferet in facinus hunc caecitatis suae iuvenis favorem, ad quem cotidie laudatura civitas coit, cui assident omnes liberi, omnes parentes? faciet se pariter pietatis et sceleris exemplum? facilius est, ut occidas patrem, a quo sis ipse servatus.

Nullius umquam, iudices, parricidii magis debuistis excutere causas. 'cupiditas,' inquit, 'iuvenem egit in facinus.' hoc si credibile, si verum est, debet videri, mulier heres maritum, an patrem caecus exheredatus occiderit. habeant sane, iudices, hanc nefariae cupiditatis festinationem, quos vitiorum ardor, quos cotidie luxuria praecipitat. quo caeco hereditatem vel innocenti? oculi sunt, oculi, per quos paupertatem ferre non possumus, oculi tota nostra luxuria. hi nos in omnia cotidie vitia praecipitant: mirantur, adamant, concupiscunt. facilius impleas animi satietatem. quo, per fidem, divitias iuveni, apud quem omnium rerum diversitas perit? circumdes licet hanc debilitatem fulgore, divitiis, caeco tamen tunc magis cuncta desunt, cum contigerunt, nec invenias debilitatem, cui magis cum paupertate conveniat. homo in honorem parentum excaecatus patrimonio sub patre melius utetur.

[11] Et quod, per fidem, parricidii genus iuvenis elegit? 'venenum,' inquit, 'paravit.' cur, per fidem, si sufficit ferro, facinus adgreditur, cui adhibere conscium, cui praestare debeat ministrum, cum maius habere possit in gladio parricida secretum? an postea iuveni succurrit, quid possent facere manus, et se circa venenum deprehensa debilitas collegit in vires? nemo, iudices, nemo nescit, quemadmodum possit occidere.

Intellexit, iudices, noverca, quam incredibile esset, ut videretur caecus parasse venenum; igitur adiecit temptatam se, ut illud ipsa porrigeret. date, per fidem, iudices, +invenite+ verba. secreto privignus et noverca de parricidio loquuntur; ita se non putet uterque temptari? quid dicitis, iudices? nullumne tota domo, quod corrumperet, aliud parricida pectus invenit? difficilius hoc credas novercae, si te a nullo alio putes impetraturum. non ergo iuvenis credit hanc omnia loqui cum patre, omnium blanditiarum primum esse sermonem? novercam timeas <nec> negantem. non habet fidem ei credere parricidium, quem scias proditurum, nisi impetraveris. [12] per fidem, iudices, diligenter attendite criminis diversitatem: temptatam se in parricidii conscientia<m> mulier affirmat. quis vero dubitet numquam hoc privignum fuisse facturum, si habere conscium potuisset alium? 'atqui venenum iam paravit, emit.' et cum haec ipse facere non potuerit caecus, quis est iste, cui parricidii tantum instrumenta creduntur? cur non idem porrigit seni? vel, si non potest decipi maritus nisi manibus uxoris, cur ante parricidium struitur quam sciat, an noverca promittat? nam quod vult videri promissam sibi partem bonorum, non est argumentum, nisi et ipsum probatur. mulier, quae sollicitatur ad facinus, quemadmodum sibi consulit, ne illam parricida decipiat? et probationes prospicere debuit seu factura quod rogabatur, seu proditura. adde, quod neque odit novercam caecus, cui parricidium credit, neque hereditate corrumpitur, cuius contentus est parte dimidia. nemo, iudices, parricidium faciet, quo alius utatur.

Exigo igitur, ut istud parricidium caeci tu socia, tu conscia manifestius probes. quid opus est, ut iam venenum iuvenis habeat? potius sermonibus vestris interpone testes, fac coram servis loquatur, fac intersint amici, fac audiat pater; facillimum est caeci decipere secretum: utere, mulier, homine, qui se commisit oculis tuis, utere membris, quae regis, manibus, quas moves. volo venenum ipse proferat, ipse porrigat, volo te rursus in facinus hortetur, volo plura promittat: parricidium caeci deprehendi potest, dum tibi fatetur. [13] 'sed,' inquit, 'inventus est tenens venenum.' exiguum argumentum, noverca, de magna facilitate fecisti: non accusas caecum sed ostendis. homo expositus ad omnem occasionem, ad omne ludibrium, quem tactus, quem proxima quaeque decipiunt, quid refert, quid in sinu habeat, ille, quem deprehendere possis qualem relinquas, a quo modo noverca digressa est, cuius ordinavit vestes, tetigit sinus, membra composuit? venenum potest habere sic, ut nesciat, potest sic, ut aliud putet. si mehercule volueris, tenebit et palam, si iusseris, accipiet coram servulis, coram amicis; et, si venenum non dices, hauriet, bibet. nullo magis, iudices, argumento potest innocentia caecitatis intellegi, quam quod videtur deprehensus iuvenis: si parricida est et exquiritur, hanc saltem sibi praestabit dissimulationem, ne teneat venenum.

Neminem, iudices, credo mirari, quod iuvenis interrogatus, cui parasset, verba non habuit. non fuit illud patris indignatio, non fuit dolor; venenum iuvenis expavit. auferunt nobis vocem quae fieri posse non credimus, et silentium est admiratio subita miserorum. nescit tacere deprehensorum scelerum trepidatio, et statim respondet illa cum suo sibi scelere parata defensio: tacere facilius est deceptis quam deprehensis. quid, per fidem, facere vultis iuvenem, quem de parricidio consulit pater ille servatus? miror hercule non dixisse: 'volui, sum veneficus, sum parricida.' et invidiam putarem, si confessus esset. bene quod nescit iuvenis, quemadmodum parricidium neget neque habet illa deprehensorum multa verba. venenum, quod tenet caecus, ipsius est, si illud excuset.

[14] 'Sed,' inquit, 'exheredatus a patre est.' poteram, iudices, secretum hoc senis profundumque vocare consilium; contra iuvenem tamen esse non debet, etiam ut de parricidio crediderit novercae. notum hoc, iudices, ac vulgare facinus est, quod plerumque contra liberos amantur uxores, et sequentium matrimoniorum non aliunde quam de damno pietatis affectus est. genus infirmissimae servitutis est senex maritus, et uxoriae caritatis ardorem flagrantius frigidis concipimus adfectibus. quid, quod necesse est inpatientius amet maritus uxorem, qui sibi videtur filium iam perdidisse? facillimum est de caeco parricidium credere, cum hucusque erraveris, ut inquireres. volo scire, iudices, quid fecerit homo senex, qui parricidam filium sciat. non culleum parat, non illud porrigit venenum, non saltem abdicatione dimittit; testamentum tantummodo mutat, et parricida sola paupertate punitur. rogo, quis praecipitat, urget? adeone non potest fieri idem postero die? gravius hoc faciet pater, si non praestiterit uxori. quid, quod hoc ipsum tam placide, tam quiete facit, quasi captet imponere? quid dicitis, miserorum parentum affectus? exheredaturus filium pater non advocat propinquos, non contrahit amicos, nullis lacrimis tabulae, nulla vociferatione complentur? nescis, senex, quanta tibi opus sit ratione tabularum: exheredas miserabilem parricidam. [15] non est, iudices, quod putetis ideo nullum adiectum ad exheredationem iuvenis elogium, quia de scelere constaret: nemo umquam ideo non obiecit filio parricidium, quia crederetur.

Per fidem, iudices, duorum, inter quos de scelere quaeritur, aestimemus mutato testamento proximam noctem. iuvenis, seu innocens, seu parricida est, adhuc in suo silentio stupet, nec facile dixerim, unde maior trepidatio, si alienum tenuit an suum venenum. noverca rem inter manus habet anxiam. trepidam. nihil est difficilius quam differre gaudium, quod scias te non mereri, et filio se esse praelatam non est longa persuasio; expectat nunc, ut iuvenis agat causam postero die, ut credulum senem propinqui, ut civitas universa castiget, et se noverca sensit unius tantum noctis heredem. non creditur testamento hominis, qui eadem nocte, qua filium exheredavit, occiditur.

[16] Tractemus nunc, iudices, ipsius sceleris comparationem. caecus ignorat, ubi iaceat senex, an iam quiescat; et quam difficile est, ut credat illum, qui modo de parricidio suspicatus est, dormire patrem! tu sentis, quando senem vicerit lassitudo curarum. caeco quis renuntiat +quod diei noctisve secretum aut sitis+ pariter, an una quiescentium fores vallaverit cura servorum? tu facere potes occasionem, uxor et domina. caeco fortassis ad aliud limen errandum est, tibi hoc solum restat, ut ferias. caecus necesse est quietem patris ipsa corporum electione confundat, tu iugulum, tu potes pertractare pectus, dum amplecteris. nobis iterum casus, rursus reditus incerta temptanda sunt; tibi restat, ut statim membra conponas, ut quiescas. non sufficiunt facinus facturo solae cogitationes, et vix tam multa pariter sciretis, oculi. per fidem, iudices, ab utro credibilius est occisum senem, a noverca, quae prospexit, ut et alius possit esse suspectus, an a iuvene, cuius invidia periturus est, etiam ut illum alius occidat?

Intuemini, per fidem, iudices, procedentem parricidam. quos non ista vestigia frangant rumpantque somnos! vestigia dura semper errantium, quae non valent suspensis praetemptatisque gressibus librare corpus, et quia diu sunt incerta, nutantia, necesse est gravius premant solum, cui crediderunt. quanto ex hoc plus accipiat necesse est illa nocturni silentii quies! <quid,> quod ambulantis caeci nec manus cessant? praemittuntur, explorant, et adesse se nuntiant +illa per quae complexus veniunt.+ non sit in potestate caeci, quin tanto se fateatur strepitu: quicquid occurrit, nequaquam potest evitare caecitas nisi offensa. ut ambulare, ut ingredi nocte possimus, dies facit.

[17] Quam multa deinde supersunt, postquam ad patrem perventum est! exploretur necesse es pariter iacentium prima diversitas, vultus, ora tractentur, detrahantur velamenta corporibus, quaeratur vulneri locus: ita ex duobus neutrum excitat? gravior semper dexterae tractatus errantis. paulatim deinde admovendus est pectori mucro, et, ne qua confundatur ignorantia nimium liber ictus, praecedat oportet gladium manus; unde tantum virium caeco, ut in uno statim ictu mors tota peragatur? incertum vulnus sit necesse est, cuius impetum non regitis, oculi, nec possis custodire destinatum ferro locum, dum ad colligendum vulneris pondus dexterae redire permittitur. utrum deinde iuvenis post vulnus unum continuo fugit (et quemadmodum scit, an facinus expleverit?), an potius expectat, ut de parricidio cadaveri credat? ecce iterum per eadem incerta redeundum est, omnia rursus periculose temptanda <quae> venienti. fidem vestram, iudices, ut nobis prosit argumentum criminis nostri: caecus si nec venire nec reverti sine strepitu potest, neque sic occidere potuit, ut deciperet novercam.

[18] Te, te hoc loco, mulier, interrogo: quae tam gravis quies, ut te mors tam vicina non excitet? parvulis noctium turbamur offensis, excitant nos exigui plerumque motus, vox incerta, longinqua, et aliquando ipsum silentium. illorum sane iuxta te suprema non sentias, quos senectus languoresque dissolvunt; hominis, qui ferro occiditur, tumultuatur exitus et similis est repugnanti. quid, quod necesse est nulla mors inquietior sit, quam quae statim tota est? nam quod dormiens occisus est, non est, quod sic aestimetis, tamquam per illam quietem transierit in mortem; sit aliquid necesse est inter soporem mortemque medium, nec potest iungi tanta diversitas, cum sit somnus ipse pars vitae. non multum interest, quietem nostram ratio vitae rumpat an mortis: hominem, qui dormiens occiditur, ipsa mors excitat. sane non habuerit supremam vocem, habet utique palpitationes, habet motus et quicquid totus lectulus sciat. ecquando, mulier, seni tuo blandius inplicita iacuisti? sicine dormis, quae modo turbasti totam domum, cuius privignus parricida, miser est maritus? en ecce vitalibus ruptis in amplexus tuos effunditur cruor, et fugiens per vulnus anima agit ante se anhelitus, agit crebra suspiria. en iterum largus ille sanguis circa tuos duratur artus, stringeris deficientium rigore membrorum; non moveris, non expavescis, sed dormis per tot diversitates? non relinquitur, quid aliud simulare possit mulier, cui necesse est iuxta eum inveniri, quem occidit. [19] non est, iudices, quod incredibile putetis, ut quis perferat dormientis simulationem; nihil est, quod facilius humana calliditas possit imitari. sic quidam cadaverum expressere pallorem, et contra verbera, experimenta telorum mortium pertulere patientiam. quanto facilius simulare rem, cuius imitationi sufficit clusisse lumina, laxasse membra, dedisse suspiriis modum et anhelitus neglegenter egisse! inter dormientem simulantemque non est nisi conscientia. nam quod ad tot vestigia, tot manus, tot proclamationes in eodem tenore duravit, nolite mirari: facilius excites dormientem, et haec est omnium natura rerum, ne quid diutius perferas quam quod imitaris. simulare somnum habet et hanc facilitatem, quod videtur similis excitato, qui deprehensus est. quid hoc esse vis, mulier, quod te non excitat res, qua domus tota turbatur? illam servilis neglegentiae quietem, illos sine curis, sine adfectibus somnos, illos, qui non statim promo timore prosiliunt, fragor noctis agitavit. quantus deinde fremitus discurrentium tota domo! prima sunt evigilantium praesidia clamores, nec potest quieta res esse noctis auxilium. minore strepitu commota es, cum excitareris. ecce cubiculi vestri fores trepidae festinationis effringuntur inpulsu, en lumen super lectulum ingerunt multae manus, et ad prostratorum corporum +similitudinem+ cubiculum gemitu, vociferatione completur: tu iaces et in cadaveris similitudinem usque resoluta es. hoc tu quietem putas esse? patientia est.

[20] Vestrae, iudices, aestimandum relinquo prudentiae strepitum, quem in cubiculo senis fuisse confessi sunt, qui illo potissimum concurrerunt, utrum putetis factum conluctatione morientis, an a peracta caede referentis gladium mulieris fuisse discursum, an hoc quoque inter artes novercae, ut omnibus sceleris sui partibus sensim quieteque dispositis ipsa ad excitandam familiam fecerit strepitum, cui hoc solum supererat, ut sic inveniretur. fragor, quo familia excitata est, si redeuntis caeci fuit, deprehensus iuvenis esset, antequam gladium referret.

Ut sciatis, iudices, neminem fuisse in domo, quem non fragor ille confuderit, caecus quoque inventus in limine est, sicut solet ultro citroque commeare. iuvenis, si inter suum patrisque cubiculum facile discurrit, quid adhuc in limine facit? evasit, effugit, gladium iam reposuit. et quanto facilius est caeco simulare somnos, vultum quietis imitari!

[21] quod, per fidem, maius subitae confusionis argumentum est, quam quod caecus exiluit et stetit! gravius necesse est expavescant, quibus de sollicitudine sua non renuntiant oculi, et, cum clusus animus non exit in visus, non habet, unde timori suo par sit. deprehensus est iuvenis, ubi illum destituerat impetus timoris. potest neglegere caecitas in cubiculo suo ducem, in quo dies omnes cunctasque noctes agit iter, quod iam multis offensis, multis edidicit erroribus: extra limen caecitas est, inde error ac tenebrae. nihil est innocentius caeco, qui nec in scelere deprehensus est, nec in dissimulatione.

Proclamat hoc loco iuvenis: 'ut primum,' inquit, 'me, pater, fragor domus et velut tui confudere gemitus, iterum tamquam te rapturus exilui. tunc primum miser sensi facinus caecitatis; steti, donec mihi nuntiareris occisus, et in illa discurrentium trepidatione tenui miser otium timoris. o, si numen aliquod paulisper accommodasset oculos! primus in cubiculum intrassem patris, invenissem fortassis adhuc aliqua verba morientis, loqui, interrogare potuissem. tarda et trepida sunt officia servorum; ego te deprehendissem, noverca, vigilantem.'

[22] 'Sed,' inquit, 'gladius caeci cruentatus inventus est.' non est, iudices, caecitatis audacia de parricidio referre gladium, et homo, cuius paulo ante exquisiti sunt sinus, non referret in cubiculum suum ferrum, quod non tegere posset, non abscondere, et tamen cruentatum sciat. quis hanc iudices, inpudentiam ferat? negat caeco surripi potuisse gladium mulier, quae se quiete defendit; et quanto facilius est somnos decipere miserorum? gravior est quies quibus ex lassitudine calamitatium venit. caeco vero facile est etiam vigilanti subripere gladium. +quemadmodum paratur argumentum. quaedam facere non potest neglegentia, et facilius est, ut caecitatem imitentur oculi. gladium cruentatum reponendi hic tantum causas habet, qui occidit alieno.

[23] Sentio, iudices, iamdudum indignari miserrimum iuvenem, quod argumentis, quod probatione defenditur. reddenda sunt maximo virorum patrocinia tam piae caecitatis, et agenda reliqua pars causae admiratione. intueri mihi, iudices, videor expeditionis illius incredibilem novamque faciem: vadit rapto patre iuvenis per ardentes crescentesque flammas, dicturum me putatis, ut evadat, ut fugiat? properat miser, ut revertatur? en membra contactu stringuntur ignium, pater tamen toto cooperitur amplexu, et ardentibus tunc quoque paene luminibus texerunt manus alterius oculos. hoc nunc me putatis stupere, mirari, quod huic iuvenis oneri per medios ignium globos et ruentia tecta sufficit? illud est, cui vix habere possit mortalitas fidem: visus est sibi fecisse rem facilem. quantae, dii deaeque, pietatis audacia est ire rursus in flammas, illo ubi patrem paene perdideris! iam non erat illud penates, iam non erat domus, ubique tamen iuveni videbatur ardere mater. iam miser undique flagrantibus membris, cum discurrentem clusisset ignis, quod solum supererat virium genus, matrem quaerebat oculis. non fuit illud +primum ignium+ perire lumina candentia: non protexerunt flagrantem sua membra faciem, et oculi quaerentibus matrem manibus arserunt. rursus infelix totum tactu perlustrat incendium, et, unde maximus est conlabentium culminum fragor, illo debilitas tamquam inventura revocatur. solus omnium servatus est beneficio caecitatis.

Protrahatur, iudices, si videtur, in medium reus; plurimum probationibus adicere debent truces vultus, terribilis minaxque facies. hic est, iudices, qui dicitur tota nocte discurrisse, hic ille circumspectus, hic ille felix parricida. recesserunt cuncta debilitatis officia, et hominis, qui circa genua vestra ducendus est, non est qui dirigat gressus, non servuli supersunt, non penates. respondete, per fidem, respondete, mortales: utrum hic patrem occidit an perdidit? quid agis, infelicissime iuvenis? rogandum est, neque habes +totas+ preces! perit ille vester ambitus, vestra miseratio! sed nefas est, ut reatus iste sentiat debilitatis adversa: nos agedum, iuvenis, ducimus, nostris humeris, nostris manibus innitere, nos tibi pedes, nos accommodamus oculos. quid aversaris, infelix, quid repugnas? scimus te non rogare pro vita, sed dura, miser, dura; saltem vive, dum vincas. decet te hic quoque virtutium tuarum cumulus, decet, ut digneris moriturus absolvi.



Quintilian The Latin Library The Classics Homepage