Malae tractationis sit actio. Speciosum filium infamem, tamquam incestum
cum matre committeret, in secreta domus parte pater torsit et occidit in
tormentis. interrogat illum mater, quid ex iuvene compererit; nolentem
dicere malae tractationis accusat.
[1] Debebatur quidem tristissimae orbitatis misero pudori, ut iam taceremus
omnes, et post tam prodigiosas rerum sermonumque novitates oportuerat hoc
esse novissimum de malis infelicissimae domus, quod occidi filium pater;
sed quoniam mulier inmodici semper adfectus super cuncta, quae vel passus
sum paulo ante vel feci, reatus quoque me dolore concussit, veni petiturus
a vobis, ne me scientem silentium contentioni praestare credatis; non quia
occidi filium, taceo, sed occisus est, ut tacerem. utinam, iudices, negare
possem, quod occidi, utinam totum miserae necessitatis ordinem fas esset
intra pectoris huius premere secretum! miratur hanc aliquis patientiam
meam? ardor ille, qui me modo inpegit in filium, ipsa sui immanitate consumptus
est. quicquid erumpere posset in proclamationem, parricidio peractum est,
in orbitate conticuit. non habeo adfectum, nisi quo cuncta tantum patiar,
audiam, feram. utrumque de filio fieri non potest, ut et occiderim et fatear,
cur meruerit occidi.
Quapropter, iudices, satis admirari, satis stupere non possum, quod
mulier, cuius praeter optimam sane conscientiam sexus quoque maiorem malis
nostris pudorem praestare debebat, tacere non potest silentium meum. [2]
novo quin immo fabulosoque secum inpatientiae genere dissentit: queritur
de populo, quod loquatur, de patre, quod taceat, nec contenta confessione
mariti nihil se dissimulare, nihil scire reatus auctoritate testantis,
mavult de silentio meo facere secretum. orbitatis istud amentia sit an
innocentia, perditus dolor viderit; ipsius animus potest scire, quid filius
meus dixerit, quae me putat habere, quod dicam.
Fidem igitur vestram, iudices, ne vos orbitatis miseratione confundat
sola mater, neve maximae calamitatis ibi tantum putetis resedisse sensum,
unde vos lacrimae gemitusque conveniunt. mei magis debetis in uxoris conparatione
misereri, qui filium et perdidi et occidi: ego sum infelicior ex parentibus
duobus, qui quicquid, iudices, ista conplorat, et patior et feci. felicem
ignoratione conscientiam matris, quae sufficit interrogare! maior me inpatientia,
maior urit adfectus. cur filium occiderim, indicare non possum, nec paenitet,
quod occidi.
Infelix senectus, misera patientia, sic quoque quam multa dicenda sunt!
fuimus quondam, iudices, fuimus felicissimi parentes, cum adhuc rudis unici
nobis blandiretur infantia, duravitque domus tota prosperitas, quamdiu
pariter fruebamur, pariter dileximus, quamdiu civitas de nobis hoc solum
poterat loqui, filium nos habere formosum. ut vero in eam adolevit aetatem,
in qua corporalibus bonis iuventus insolenter exultat, superbus atque adrogans
in nullum vitae genus, non in privatos, non in publicos actus florentem
duxit aetatem. [3] dii inmortales, quantus qualisque circa iuvenem rumor
ingemuit! omnium maledictis succlamatus, omnium denotatione damnatus est,
donec et ipse consensum circa se publici doloris agnosceret. inde rarus
in publico, et tamquam patris occursus, tamquam civitatis ora vitaret.
non est leve concipere verbis, in quantam civitatis execrationem, in quantam
culpam iuvenis inciderit: dictus est occidere posse patrem, dictus est
dignus, quem posset etiam pater occidere. quid facerem, iudices, infelicissimus
senex? iamiam non evitabat fama nec patrem, iam meis auribus nemo parcebat.
interrogare non audebam, dissimulare non poteram. fallitur, quisquis me
putat quicquam fecisse consilio: impetus ac temporis ipsius nescio quis
ardor explicuit. praeparari filio tormenta non possunt.
Est in miseris penatibus pars remota, seposita, profunda tenebris, tristis
accessu, omnibus apta flagitiis, et in qua audeat facere facinus et pater.
illo, fateor, dum me variae cogitationes per totius domus spatia circumagunt,
quantum intellegere licuit, inprovisus adveni. et ille quidem ad conspectum
meum tamquam deprehensus obstipuit refugitque trepidus, puto, ne quaererem
causam. inrumpo festinanter, avide, sine liberto, sine servulo, sicut me
deprehenderat temporis illius fatum, manibus, ictibus et quaecumque ex
obviis dolor in telorum transtulerat usus, ultra vires senectutis adgressus;
ignes ex proximo raptos, verbera, quae casus obtulerat, non diviso dolore,
non per partes nec per intervalla suspenso, sed semel, sed pariter invado,
pars secreti fuit, ut ipse torquerem. [4] dii inmortales, quae contumacia,
quae fuit illa patientia, cum domi torqueretur a patre, non invocare matrem!
non repugnavit iuvenis, non opposuit manus, nullum imploravit auxilium;
mersis tantum deiectisque luminibus, tamquam numquam flagella sustinuisset,
tamquam meis torqueretur oculis, omnis ictus excepit in faciem; verberibus,
ignibus laudatos vultus, velut illis irasceretur, opposuit. reddo testimonium
novissimum pudori: cum iam mori vellet, occisus est.
Laudo, iudices, patientiam matris: cum et ipsa semper plurimum esset
domi, et ab illo secreto fortasse non longe, intervenire noluit, interpellare
non ausa est. sed et manibus meis gratulor, quod non propinquus aliquis,
non amicus inrupit; occidissem, quisquis me tunc ausus fuisset interrogare
pro filio. sepelivi tamen lacera membra, funus indulsi, ossa collegi. non
iniecit uxor lectulo manum, non inter exequias planctibus elisisque uberibus
mihi fecit invidiam. unde in hanc inpatientiam prorupit, exiluit? domi
me nihil interrogavit.
Possum iam, mater infelix, coram liberis ac parentibus, possum audientibus
diis hominibusque clamare: et ego amavi filium meum, non osculis, non infirmitate,
non lacrimis, sed viribus, dolore, patientia. unicum, quem, si acie clausisset
hostis, vicaria morte servassem, si subitum cinxisset incendium, extulissem
relicta meorum parte membrorum, eripui malignitati, abstuli famae. habeo,
quod inputem tibi, natura, pietas: rem difficillimam feci, quod non me
potius occidi.
[5] Malae tractationis accusat. adeone, uxor, tibi parum videor dedisse
poenarum post parricidium, ut labores, ne lucrifaciat pater, quod occidit
filium suum? non pudet ergo, si<c> irasceris parricidae? quid tibi cum
lege, quam propter alios minores accepistis adfectus? querelas habet ista,
non gemitus, et matre seposita solam conplorat uxorem.
Rursus ad populum vocas miserum pudorem, materiam novi rumoris accendis;
perdidi ergo rationem secreti mei. sic omnia feceram, ne quid aut quaeri
posset aut dici. iam vero quid inpudentius, quid indignius quam cum sibi
de liberis credunt licere tantundem, et aequum ius patris ac matris esse
contendunt, quasi nesciant nobis arbitrium vitae necisque commissum! non
est privilegium filium occidere, cum fieri potest, nec quisquam tantum
ideo fecit, quia liceret. viscera unici lacerare suffeci; ignosce. si non
potes, mihi crede: nemo filium suum occidit odio; non erit tanti iuvenis
invisus. illud est in patribus usque ad parricidium terribile, quod amant,
quod succurrunt, quod sibi videntur aliter non posse misereri. non est,
quod vos ab aestimatione malorum meorum mollior sexus abducat; maioris
adfectus est filium occidere quam vindicare. desine igitur me, mulier,
fatigare interrogationibus tuis. ita tibi non videtur omnia respondere
pro filio, qui dicit 'occidi'? et licet comprimantur exclamationes, ora
claudantur, nihil negat, qui hoc fatetur. atquin summorum facinorum ipsa
inmanitas innocentia est.filium pater non demens, non insanus occidi --
hominem extra sensus adfectusque positum, quisquis non miseretur! -- occidi[t].
[6] vides senem sanguine suo fluentem, laceratis exustisque illis sanctioribus
carioribusque visceribus super exanimis unici corpus cruentis manibus iacentem;
horre[o] cadaver et velut corpora, quae caelestis exanimavit ignis, adire
propius time[o]. ad quaedam facinora sufficit claudere oculos, vultus avertere,
tacere, mirari et incredibilis calamitates relinquere suis causis. miserere,
ne quid amplius quaeras, ne quid interroges. dicturum me putas: 'parce
saeculo, parce marito, parce patri'? tu vero parce illi, qui occisus est.
Novum, iudices, uxoris in marito crimen audite: silentium est, de quo
queritur. solebat indignatio vestra convicia nostra ferre non posse, et
matronalis indignatio dicere videbatur: 'non parcis erga me, marite, verbis,
nullam habet nostri tuus sermo reverentiam; facile prorumpis in opprobria,
facile quodlibet obicis, exclamas, et, dum nimium libertati vocis indulges,
potest populus aliquem de me facere rumorem.' tu, mulier, obicis mihi rem,
quae nulli umquam crimini fuit, solam in nostris moribus innocentiam, voce<m>
repressam [taciturnitas]. vide, cur manus, cur verba peccare videantur:
illis infamamus, his torquemus, occidimus. vis scire, quam non possis queri
de silentio meo? felicissima fueras, si idem fecissemus omnes.
Finge me paulisper sepositis silentii causis hoc tantum respondere:
non prodo secretum. [7] ex omnibus, iudices, quibus humana pectora seriis
gravibusque complentur adfectibus, nullam difficiliorem quam silentii credo
virtutem, adeoque promptissimo sermone facile delinquimus, ut constantiam
tacendi neque in aliis ferre possimus. crimen hoc in me mulier vocat, quod
in priscis illis morum mentiumque rectoribus fuit prima sapientia, quod
quosdam totius vitae pertulisse patientia[m] magis illa seria miratur antiquitas,
quam quod temporum vices, siderum cursus et profunda naturae velut conscia
ratione sanxerunt. quae, per fidem, inpotentia est effringere rigens sacra
dissimulatione pectus, evolvere animum, quem supra sua secreta compositum
non laetitia, non dolor, non necessitas, non fortuita laxaverint! quisquis
de tacente queritur, multo minus ferre poterit loquentem. nec adeo coniugali
societate cuncta miscentur, ut nihil sibi adversus hanc concordiam proprium
relinquat animus. est aliquis etiam a sanguine suo secretus adfectus genusque
reverentiae, ut tacenda minime velis scire carissimos, quaedam non possis
verberibus, eculeis eruere, et plerosque videas fortiter supra sua secreta
morientis. agedum, si videtur, utrumque sexum, omnem condicionem, omnem
scrutemur aetatem: nullum sine conscientia pectus, nulla vita sine causis
tacendi. si te interrogaret omnia maritus, haberes aliquid et tu, quod
non fatereris. et quanto silentium gravius est in sene, verecundius in
marito, sanctius in patre! [8] pudeat nos, mulier, infirmitatis: vicit
nos modo iuvenis ille constantia; mori voluit, ut taceremus.
Vides, mulier, quibus in<ter>pretationibus praestes tuum dolorem?
diceris ideo me interrogare, quia scias omnia me potius pati malle quam
loqui. quis enim in hac civitate non novit taciturnitatis meae rigorem,
quis ignorat, qua cuncta soleam ferre patientia? ne occisurus quidem suspiria
gemitusque praemisi, nihil feci, unde erupturum quandoque per orbitatem
patris animum aut tu praescio timore sentires aut ipse periturus. hanc
nunc me iactare constantiam putas, quod nihil in publico, nihil in ullo
mihi permisi proclamare conventu? ego vero non sum questus de iuvene nec
tibi, nec captavi, ut illum mecum et mater odisset. frustra te putas extorquere
accusatione posse, quod mihi non ipsae calamitates, non dolor, non meditatio
orbitatis expressit. Uras licet, durabo, perferam. passus sum iam, quod
erat difficilius: occidi.
'Torsit,' inquit, 'filium meum.' breviter, iudices, ratio reddatur:
infamem; quid refert, an innocentem, si aliud omnibus liquet? iuvenem cunctis
pignoribus invisum, omnibus adfectibus gravem maligni fecere sermones.
quid agimus, anime, quemadmodum effugimus, evadimus? in tanta infamia nihil
facere credentis est. vis me circumire singulos, reclamare populo, cum
rumore rixari? tuae fortassis infirmitati conveniat negare; me tantum fortior
adsertio unici decet: eripiendus est non contentione verborum, sed ut civitas
stupeat, ut erubescat. [9] torquere me filium putas? invidiam facio populo:
videor mihi illis verberibus lacerare famam, illis ignibus increpare rumorem.
quaestio de infami filio unam ratione habet, ut probes innocentem.
Dii mala prohibeant, ut noveris illum dolorem, quo potest torquere filium
pater! nihil est infelicius homine, cui de unico suo mors sola non sufficit.
iuvenem, in cuius animo perdiderant nomina nostra respectum, quem cotidie
necesse habebamus excusare rumori, qui inter nos formosum malebat agere
quam filium, verberibus ignibusque consumpsi. vis scire, quanta tormentorum
ratio fuerit? debuit etiam tortus occidi.
Si tamen utique, mater, vis scire causas, breviter audi. prospiciebam
miser in grande quandoque facinus prorupturum, quod otio vitam, quod desidem
domi perdebat aetatem. non peregrinationibus excolere mentem, non experiri
militiam, non temptare maria, non rura colere, non administrare rem publicam,
non ducere volebat uxorem. praeterea traxerat ex frequentibus castigationibus
taedium patris, et in execrationem mei conscientia, quia non emendabatur,
exarserat. timebat occursus, non audebat adire conloquia; oscula convictusque
fugiebat. breviter perditissimae mentis definienda mensura est: oderat
me filius et timebat.
Filium igitur totius civitatis existimatione damnatum, quem adhuc vivere
mirabantur homines, torsisse me putatis? ego vero occidi tarde, diu. quaestionem
illud vocas? poena, supplicium et malorum meorum exitus fuit. nulla ratio
est interrogandi hominem, cui non est fas nisi negare. quanta tamen mihi
fuit et in quaestione moderatio! [10] non enim praecipiti raptus inpulsu
exsilui repente, subito, nec captus dolore caeco inpatientiae meae velox
vulnus inflixi. non potest non ratione occidi filius, cum ante torquetur.
dedi moras, spatium, tempus indulsi. vides, quantam hinc malignitatibus
potuerim praestare materiam: si in illo secreto gladio tantum, si vulneribus
egissem, exitum fecerat iuvenis deprehensi.
Non est igitur, mulier, quod mihi facias duplicatae questionis invidiam,
id est, quod torsi et occidi. sola est huius necessitatis ratio de morte.
illud est parricidium, filium torquere victurum. putas iuvenem vivere potuisse,
cui iam non poterat nisi morte succurri? quem contra ma<li>gnos sermones
adserere coeperam, non reddidi rursus infamiae, neque in oculos et ora
vulgi de secreto patris emisi. providentia[m] mea[m] tibi quoque, mater,
ne in hunc interrogetur, eripui. ille vero non fuit post tormenta laturus
vitae pudorem, ut interrogaretur a singulis, ut negaret. verum, mulier,
adfectibus tuis renuntiandum est: ad totius domus nostrae pertinere innocentiam
credidi, ne se ipse potius occideret.
Sentit, iudices, mulier ad ius querelae suae nec quod torserim, nec
quod occiderim pertinere, itaque quaerit, quid mihi dixerit ille, de quo
nescit, an dixerit. quid ais, mater inpatiens? ita in morte filii tui nihil
aliud ad te pertinet, quam quid locutus sit, ita, si respondero, remittis
parricidium, tormenta non obicis? o inconsultam muliebrem semper amentiam!
quid iuvenis in tormentis dixerit, tamquam ignoret, interrogat; nihil comperisse
non credit, tamquam sciat, quid dixerit!
[11] Fidem communis sanguinis, fidem communium malorum! ne parricidii
me velis agitare secretum, ne calamitatibus nostris gravem facias innocentiam
tuam! viderit, quid meruerit, iuvenis ille; ego iam possum suprema revereri
et post exitum unici revertor in patrem. maior defunctis liberis praestanda
reverentia est, nec quicquam minus convenit adfectibus patris, quam si
insultare videatur occiso. in gratiam me cum filio reduxit orbitas, iram
nostram mors severa conposuit. quin immo recogitanti mihi totum secreti
illius ordinem subit tacita miseratio. quantam ego debeam reverentiam filio,
quem potui torquere solus, quem potui solus occidere!
Perseveras, cogis, instas? invicem te, mulier, interrogo, cur, si tanto
opere volebas scire, quid interrogarem, quid ille loqueretur, non inruperis
in quaestionem, quam nullis ministris, nullis custodibus vallaverat pater.
quanto melius, mater, ipsum adisses, quanto fortius interrogasses una,
quanto tibi plura dixisset! quis te, mulier, adfectus abegit, tenuit, exclusit?
agnosco verecundiam tuam: timuisti, credo, ne, si in illo secreto fuissemus
omnes, occidisse filium diceretur et mater.
Instas tamen et miseri senis ora diducis? puta me hoc solum dicere:
ex maximi facinoris colluctatione veniens, quid audierim, nondum scio;
totus adhuc sum in parricidio meo, et post mortem unici omnia, quibus laceratus,
occisus est, in animum meum tormenta redierunt. est quidem difficile, ut
aliquem pati pudorem parricida videatur, verumtamen stupore<m>, amentia<m>;
et in silentium orbitate defeci: ablata est mihi omnium verborum fides,
omnis sermonis auctoritas, nec habet causam loquendi, cui non potest credi.
[12] desine, mulier, interrogare; filium, quem occidit pater, nec absolvere
nec accusare iam debet.
'Quid,' inquit, 'dixit, cum occideres?' miseram parricidii innocentiam,
quod hoc me non potestas, non magistratus, non propinquus aliquis, non
amicus, non ille semper loquax populus ac malignus interrogat! quiescitis,
tacetis; me infelicem, numquid scitis omnes? puta me, mulier, hoc tibi
respondere: non habent incredibilia vocem; quaedam maiora sunt, quam ut
illa capiat modus sermonis humani. tu vero crede nihil aliud fuisse quam
furorem, insanisse me puta. videbam quae non fiebant, audiebam, quae nemo
dicebat. hoc solum non insanientis habui, quod tacebam. finge me respondere:
nihil dixit, nihil locutus est. non credis? atquin multo minus creditura
quid dixerit.
Accipe, mulier, brevem veramque rationem, cur in quaestione iuvenis
occisus est: torquebam nec interrogabam. si qua ad aures tuas ab illa quamvis
remota domus parte perlata vox est, meus gemitus fuit, meorum viscerum
dolor. quaeris, cur nihil dixerit? quia non habuit. quod scire vellem,
quod audire deberem. nihil aliud quaestio illa captavit quam silentium,
quod praestare vita non poterat. quisquis in tormentis occiditur, ideo
tortus est, ut occideretur. an tu quaestionem illam fuisse credis, qualis
vernilibus corporibus adhibetur? ideo enim eculeos movebam artifex senex,
ten<d>ebam fidiculas ratione saevitiae, ut leviter sedibus suis remota
compago per singulos artus membra laxaret. consumptus est spiritus silentio
sui, et verbera ignesque animum pariter vocemque cluserunt. videbatur mihi
premere gemitus, tenere suspiria, et sic nihil dixit, tamquam torqueretur
ab homine, qui sciret. [13] miraris hanc in filio contumaciam, in iuvene
patientiam? patri torquenti non potest aliter responderi, quam ut mori
malit quam confiteri.
Quod sufficit igitur, interrogantibus respondeo, mulier: occidi. fallitur,
quisquis expectat, ut obiciamus illa communia. ego vero proclamo non luxuriosum,
non amore meretricis infamem; nihil ille delinquebat, quomodo liberi solent.
monstrum erat inenarrabile, quod nollem deprehendere, quod ferre non possem.
Miratur aliquis, quod non abdicaverim, nec notissima ultione patrum
fuerim tantum expulisse contentus? tuus, mulier, nefarius, tuus inconsultus
non permisit adfectus. filium, cui contra severitatem meam ignoscebas.
quem mecum odisse non poteras, secuta fuisses abdicatum.
Finge iuvenem dixisse nescioquid; ego audire nihil potui. non enim potestatis
alicuius more consederam, nec torquentibus aliis agebam iudicem pater.
ego tunc cuncta et passus sum pariter et feci. non vacabat aures praestare
verbis, excipere gemitus, aestimare singultus; avocavit me contentio, dolor,
orbitas, parricidium, omnia facta sunt festinatione praecipiti. idem patris
adfectus est torquere, ut scias, occidere, ut nescias.
'In meam,' inquit, 'infamiam taces.' ita nunc primum laboras, misera,
de fama, et post unici mortem pertinere ad te coepit, quid loquantur homines?
scilicet filius inpensus est, ut erubesceres, ut male audires. adeone hoc
captanti non erat satis rem totam commisisse rumori? [14] ego vero me famae
tuae, mulier, opposui, et inter matrem filiumque medius parricidium feci,
unicum occidi, ne quid aliud loquerentur homines. alioquin si hoc capto,
quod putas, quousque taceo, in quod tempus differo illam, quam me putas
premere, vocem? ecce reatus, iudicium, pronunti<ati>o: ego tamen scire
me nego. egregiam rationem malignitatis: locuturus adversus uxorem feci,
ne mihi crederetur!
Fateor igitur: nihil ad certum indubitatumque perduxi. hoc est quin
immo, propter quod ad mortem usque contendi. non explicant tormenta quaestionem,
quae occidunt.
'Quid,' inquit, 'dixit?' felicem te, misera, si nescis! 'quid dixit?'
ita non es contenta conscientia tua? non sufficit, quod non habuit ille,
quod negaret, quod fateretur? poscis verba quaestionis, cogis, extorques?
testor, tu facis, ne possis negare, quod dixero. 'quid dixit?' parasse
se parentibus venenum? negas. proditionis agitasse sermones? negas. tyrannidis
inisse consilium? negas, et quicquid dixero, negabis. o bonae conscientiae
incauta simplicitas! ita non times, ne coactus loqui multa fingam, multa
componam? si potes scire, mulier, an mentiar, scis, quid dixerit. 'quid
dixit?' nihil. 'quid dixit?' omnia: maledixit saeculo, fecit temporibus
invidiam, detestatus est patrem, conviciatus est matri. 'quid dixit?' plus
quam interrogabam. vicisti, mulier, obstinationem meam; audi breve succinctumque
responsum, quid dixerit: quod quaeris, quod putas.
[15] O si quis in illam vos secreti nostri potuisset adhibere praesentiam!
vidissetis novum genus quaestionis. stabam senex furiis monstrosae feritatis
accinctus, manibus exertis, hinc ignibus, hinc verberibus armatus. super
ora, super oculos iacentis adsistens clamabam: 'furiose, demens, tace!'
et ille velut exustis amputatisque, per quae dolor exit in verba, fuit
adtonitus, amens. quotiens admotis ignibus ad aliquam corporis partem totum
pectus inposuit! quotiens hiatu oris avide flammas adversus exeuntia verba
collegit! cum vero iam totus calor verberibus expulsus viribus novissimi
doloris erumperet, pertractis ab ima pectoris parte suspiriis brevissime
collecti spiritus, ille, quo redditur anima, singultus fuit similis exclamaturo
nescio quid, quod et tu fortassis audires. occupavi, fateor, et advocatis,
quas iam consumpseram, viribus, manibus, telis totoque corpore pariter
adnisus, antequam mentiretur, occidi.
Misera temporis illius recordatio! deficientem in manibus meis filium
vidi, aspexi ora pallentia, frigidos anhelitus, interrupta suspiria et
animam magno silentio exeuntem. non tamen tormenta laxavi, non subtraxi
restinxique flammas. miserere, mulier, ne quaeras amplius vocem huius adfectus.
filium, qui moriebatur, occidi, non perdidi tamen, non perdidi unici mortem,
fortuna, non perdidi: iam me non interrogat nisi sola mater. consiste agedum,
mulier, loco meo, et in habitum paterni furoris accincta admove eculeos,
flagella, laminas; praedico, testor, aliter non possum loqui, aliter mihi
non potest credi.
[16] Quamquam, miserrime iuvenis -- fas est enim iam tuos alloqui manes
-- exprimere mihi vocem nullus poterit dolor. quantum volet, laceret, vel
occidat; vincere me tormenta docuisti. si tamen fas est cogitationis memoria
tractare verba miserae quaestionis, cur me coram populo magis interrogas?
eamus, uxor, in illam desolatam domum, in illud iam patris filiique secretum;
ibi me interroga, ibi, ubi torsi, ubi occidi, ubi adhuc forsitan filii
tui vaga per maestos penates anima discurrit. porrigat aliquis imaginem
iuvenis occisi, ponat in sinu matris illas vestes, quibus ipsa iuvenem
misera comebat. eamus ad tumulum, misceamus supra busta lacrimas. ibi aut
tacebimus pariter aut invicem confitebimur.
Iamiam miser mori possum: explicui[t] te, sollicitudo, pietas. non scribo
tabulas, testamento suprema verba non credo. et ego moriar in tormentis
meis. illud tantum novissimis precibus a te, civitas, per liberos ~ferre
coniuges paterne~ a te, uxor, per occisi iuvenis umbram peto, a te, mater,
ne quid amplius quaeras ~tu famam ne dicas~.
Quintilian | The Latin Library | The Classics Homepage |