Filium ter abdicare voluit pater, victus. invenit quodam tempore in
secreta domus parte medicamentum terentem. interrogavit, quid esset, cui
parasset. ille dixit venenum et se mori <velle>. iussit pater bibere.
ille effudit medicamentum. accusatur a patre parricidii.
[1] . . . lassatusque per diversos miserae mentis aestus et eundem dolorem,
dum me ab utroque animi genere semper quod inpulerit, abducat, et in<ter>
pertinaciam desperationemque neutram mihi liceat perferre patientia, hoc
primum a notissima clementia vestra peto, ne miremini, quod inter tam varia
tristissimaque fata consilio diductus sum; nec pro malis meis quicquam
melius invenire potui, quam ut morerer, nec pro innocentia, quam ut viverem.
novo igitur, iudices, inauditoque genere discriminis utriusque animi reus
qua satis calamitates meas comploratione, quo deflebo gemitu? filium mori
volentem paene occidit, quod intervenerat pater. vidistis adhuc illa secreti
nostri contentione rixantem: quidquid citra suprema, citra exitum est,
contumaciam vocat, tamquam absolutionem aspicit vitam. quis post hoc quaerat
ac dubitet, quo me affectu iusserit virus haurire? qui parricidium vocat,
quod non biberim, permissurus fuit, si bibere voluissem.
Quaeso itaque, iudices, delationis hodiernae penitus velitis perspicere
causas. obicere putatis parricidium patrem? pro se negat. uritur sine dubio,
torquetur; vitam ex hoc tamen non potest ferre, quod mori filium iussit
nec coegit, et scit facinus fuisse in inperio, si innocentia est, quod
recusavi. suae quod crudelitatis est, vel ab invidia se criminibus meis
defendit, excusat, et, ne vocem illam tamquam peractum facinus oderitis,
substituit pro malo patre miserum. [2] hic est, iudices, deprehensae impietatis
aestus: nemo umquam volet innocentem filium videri, quem voluerit occidere.
Illud quoque, iudices, a gravitate publica peto, ne quis me mori voluisse
non credat. contumaciter adhuc, prioris constantiae meae more, defendor;
alia est mihi ratio, cum vici. fortior sum reus quam absolutus, et tunc
tantum par esse non possum calamitatibus meis, cum me constare coepit nihil
aliud esse quam miserum. bene, quod rursus vocavit in forum, iussit integritatis
agere causam! fecit, ut mihi videar perdidisse mortem: si paenitet patrem,
quod me bibere iussit venenum, ego ferre non possum, quod effudi.
Licet igitur inmitissimus senex confundere publicos conetur adfectus
querelarum fronte mutata, non sumus novi vobis accusator et reus, nec nos
modo pietatis eversae recens adseruit inmanitas; parricidam me olim vocat.
ita est enim, iudices, ita est: iam pridem omnium nefandorum solis nominibus
accusor; sic mihi illa prima patris maledixit asperitas. hic est ille,
quem desinere iam iusseratis, qui semper ad vos recurrit et vincitur. fallitur,
quisquis ullam de moribus senis lassitudinem vel patientiam sperat: patri,
qui abdicare non potuit, minus est filius nocens <reus> quam absolutus.
[3] O pertinacissimum accusatorum genus, victi parentes! dum auctoritatem
nominis vestri fortius imperiosis adseritis adfectibus, et, ne pudorem
paenitentiamque fateamini, contumacia vindicatis errorem, calamitatibus
meis accessit, ut ter absolverer. namque ut erat in supervacuo odio mei
senex prima lite deprensus, ferre non potuit, quod reddebar invito, et,
quia a iudicibus non inpetraverat, ut abdicaret, apud se tenuit, ne desineret
hoc velle. credidit tamen aliquid profecturum querelarum errore repetito,
et speravit, iuxta contentionem suam ut lassesceret aliquando pro me iusta
miseratio. quid facerem igitur, quo verterem iam fatigatam innocentiam?
nec exire me decebat ex domo, ne viderer quicquid vos non credideratis,
agnoscere, nec expectare poteram, cum mihi rursus aliam seriem malorum
minaretur, quod me iam coeperat pater contentione, qua vobis irascebatur,
odisse. tandem infelix miseritus mei, miseritus patris, cum de praeteritis
prospicerem iurgia tam longa quam vitam, captavi, fateor, hominis ~occursum~
quem mihi videbar exasperare praesentia, exorare, dum morior, et tamquam
novissimi ambitus genus excogitavi, ut me in honorem sui reverentiamque
pereuntem sic odisse desineret, quomodo parcere solet ira cedenti. non
habet alium quam mortis exitum filius, qui nec reconciliari potest nec
abdicari.
[4] Erat in domo nostra locus, in quem secedebam semper reus, in quem
revertebar absolutus, querelis meis lacrimisque iam conscius [in quem se
ferant]. in hunc, non tamquam custodiae patris inponerem, (nam quid posset
inveniri, quo non me captantis aliquid deprehendere cura sequeretur?) sed
sicut solent, qui mori volunt pudore, non ira, ab omnibus, quae videbantur
avocatura, secessi. nam nec placuerat exitus genus querulum, tumultuosum
aut quod faceret invidiam. sed quid mihi tecum est, integritatis nimia
simplicitas? non putat se posse deprehendi, quisquis venenum parat ipse
poturus. totus oculis animoque conversus haerebam miser in opere moriendi,
nec dissimulo, cum quadam cunctatione, cum mora, sicuti bonae conscientiae
lenta mors, nec praecipiti per suprema trepidatione festinant, quos hoc
solum, quod sui miserentur, occidit. abiit per tacitas conquestiones mens
in obitus contemplatione posita, et hausurus potionem, qua renuntiarem
rebus humanis, totam apud se reputabat animus innocentiam suam, cum pater
secretum, quod per inpatientiam pereuntis impleveram, quantum credo, lacrimis
meis gemituque perductus, intravit. non potest videri, iudices, suspicatus
aliquid de parricidio: quid tererem, cui pararem, nesciebat, qui interrogavit.
[5] Nuntio vobis, sanctissimi viri, nihil a morientibus fingi; nihil
vita laborante simplicius. ad subitum interventum patris non tamquam deprehensus
obstipui, facinus me tacente non pallor, non est confessa trepidatio, nec,
sicut accidere nocentibus solet, illa obvia semper errantium patrociniorum
verba variavi, cum me repente interrogatione subita avocavit, abduxit,
quaesivit, quid tererem, cui pararem. sed ego sine cunctatione, sine tarditate
respondi; et me mori velle eadem veritate et confessus sum venenum esse,
quod terebatur. date, iudices, patrem, qui filium mori nolit et credit;
quis habeat, iudices, dicenti fidem? venenum filii, quod invenerat pater,
non ille potius effudit; stetit quin immo intrepidus, adrogans iuxta orbitatem,
quam videbat, et mihi mortem, quam promiseram, quam minabar, ingessit.
'bibe,' inquit. quis post hoc, iudices, expectat, ut continuo paream iubenti?
ita demum mihi non est aliud relictum, si patri par<a>vi.
[6] Audite nunc, dii pariter atque homines, quid post tres abdicationes
et querelas totiens iudicum gravitate percussas velut attonitus, amens
nuntiet saeculo pater: parricida saevus, parricida crudelis non bibi venenum!
hoc est totum facinus meum: vivo, respondeo, non fugio iudicem, non cedo
criminibus. iam non miror, quid sit, circa quod inpatientia deceptae crudelitatis
exaestuet: plus quam orbitatis gaudium <erat>, quod modo perdidit senex:
speraverat, ut occidere me posset meo veneno. sed quatenus invenisse se
putat, quod crederetis, et, <ut> contentionibus subinde damnatis auctoritatem
de novo dolore circumdaret, inusitata commentus est, quae sola mihi superest
ratio vivendi, facinus ea simplicitate, ea fide denego, qua confessus sum
de veneno.
Parricidii agis. abstulisti quidem mihi partem, ut exclamarem hoc loco:
'fieri non potest'. scio, quantum defensioni meae difficultatis adiecerit,
quod iam pridem in domo nostra humanorum pignorum ratio non constat; sed
pronuntiatum liquet, utri ex nobis facilior sit inpietas, uter iuxta alterius
languorem, suprema ~non fecerit: tu unicum cotidie proturbare conaris e
domo, velles inopiam meam, velles aspicere squalorem. ego osculor illas
expellentis manus, ego abicientis genua teneo, et ad patrem, qui me tam
notabiliter odit, non habeo, cur velim redire, si non amo[r].
[7] Praevaleret nominis tui fortassis auctoritas, si contentio nostra
coepisset a veneno. consumpsisti quicquid est, quod parentes ab omnium
scelerum suspicione defendit. non habet pater, unde parricidium de filio
credat, nisi quem posset occidere. me quidem, pater, et infelicis huius
persuasionis simplicitatem si quis interroget, nec a te parricidium fieri
posse credo nisi meo veneno, facinus tamen in omnibus incredibile pignoribus
nullis difficilius quam liberis puto. vos adhuc in suprema nostra praecipitat
auctoritas, qui filium occidere vocatis plerumque gravitatem, sicut abdicationis
emendationem, sicut reliqua supplicia nostra rationis fronte protegitis,
cunctosque praerigidae mentis adfectus vocabulo molliore lenitis. nos nec
felices facinus istud possumus concipere nec miseri. non perveniunt ad
nefas istud nec necessitates, omnis citra desperationem dolor, ira languescit.
et quanto, dii deaeque, difficilius, si paretur sine conscio, sine ministro,
totumque facinus et animum filii poscat et manus! memento, cuius obicias
immanitatis horrorem; patrem occidere velle hinc tantum accipit vires,
ut mori possis deprehensus.
'Ut sciatis,' inquit, 'verum esse quod obicio, et abdicare volui.' non
potest, pater, efficere pertinacia querendi genus probationis. tu, cum
dicis 'filius me voluit occidere,' videris tibi facere prioribus iudicibus
invidiam, exclamare: 'vos faciles, vos misericordes, hunc mihi redditis?'
[8] sed iniquissimum est, ut abdicatio, quae nec in sui valuit effectum,
fidem maiori crimini praestet. non sum reus inexplorati pudoris, nec ante
acta vitae meae sub hodierna primum lite tractantur. felicior innocentia
est citra suspiciones, certior post reatum, et quantum infamiae praestant
obiecta dum nutant, tantundem auctoritatis absoluta restituunt. an scilicet
superatus est gratia pater, et apud senes et apud parentes auctoritate
praevalui? viderint, qui calamitatibus suis sic blandiuntur, ut sibi adfuisse
credant misericordiam, favorem; filius a patre delatus numquam poterit
superior esse nisi causa. sane tamen feramus, ut prima abdicatione non
egesseris totum dolorem, multa tibi de criminibus meis verecundia querendi,
multa paternae pietatis abstulerit infirmitas; quid non implet repetita
delatio? reversus es in forum iam ad iudices iratos. quanto terrore cuncta
perculit pudor ille iam victi et redeuntis in damnatam conluctationem!
acrior semper ex verecundia dolor. sed et iudicum cura quanto malignior
circa redditum reum! quam multis placet illa de dissimilitudine pronuntiationis
auctoritas, et severior videtur diversa sententia!
[9] Tertia vero abdicatio, dii inmortales, quem adparatum, quem movit
ambitum! ego miror, quod mihi licuit audiri, quod me non statim primus
querelarum tumultus oppressit. quid post ista novi, pater, obici potest?
inter leges, inter iura consenui, non habeo in moribus meis, quod non melius
iudices sciant. scilicet capit natura rerum, ut futurus parricida non praemiserit
notas, nullis ante sit maximi sceleris inmanitas tumultuata flagitiis,
et quandoque culleo, serpentibus expianda feritas sub placida mente primam
pertulerit aetatem? aliud est miserorum genus, quod clementia, quod succurrendi
favore dimittitur: absolverunt me qui sciebant non profuturum mihi, quod
non abdicarer.
Proclames igitur licet: 'subinde detuli, saepe questus sum, ter abdicare
volui!' hoc tamen res ista debet efficere, ut tibi non oporteat credi,
quicquid aliud obieceris. Non enim sequitur, pater, ut me tuis criminibus
accuses, quod nocentem tuis moribus probes. filium parricidam non facit
severitas vestra, non saevitia, non terror; ad tam grande facinus non ira
opus est, sed moribus, non dolore, sed mente. omnes iniuriae levius exasperant,
levius offendunt; innocentis fili ultio est mori.
[10] Quod si manifestum est nihil tunc in moribus meis fuisse, quod
posset esse suspectum, aestimemus, unde postea traxerim parricidii causas.
vos hoc loco libet interrogare, iudices: quis magis debet innocentiam amare?
vici patrem, omni nunc sollicitudine, omni labore custodiam illam gratiam,
illum ambitum meum, quo remuneror advocatos, quo persolvo iudicibus, illud
propter quod audeo domum reverti, propter quod non timeo casus, non subita
pro patre, non maligna fata. fidem non capit, ut me tres absolutiones et
innocentem probaverint et effecerint parricidam.
Praeterea, pater, quam infirmum me, quam trepidum reddit ipsa victoria!
an scilicet ignoro, quod me reversum circumstat totius domus maligna cura,
quod vivo inter homines, quibus apud te gratiam parat, si de nobis aliqua
mentiantur, fingant? videlicet hoc nos in facinus praecipitat, inpellit,
quod aliquid speramus de testamento tuo. quid? ego non sentio, quod, sim
licet remissus in domum, a caritate tamen exclusus, abiectus sum? rogo,
qua fiducia facinus paro totiens delatus et paterna conquestione praedi<c>tus?
quod vis patrocinium sperem pro parricidio meo? defendi non possem, si
bibisses tu venenum. finge me parricidii voluntatem. finge habere causas;
unde occasionem, unde fiduciam? ego nec mori possum, nisi ut deprehendar.
[11] venenum paro, qui ministrum, qui non invenio conscium? despicior a
liber<t>is, contemnor a servulis, evitant sermonem meum, conloquia fugiunt,
et caritatem tui simulant odio mei. an videlicet spero posse fieri, ut
ipse porrigam? est enim mihi ad convictus tuos facilis accessus. Venenum
mehercule putabis quicquid dederint hae manus. et virus praesentaneum paro,
quod statim, quod subito corripiat? at quemadmodum mihi supersit ulla defensio?
an lentum et quod tarda peste consumat? scilicet ut non statim exclames,
ut te meum virus bibisse non credas? rogo, cui paravi venenum, quod dare
non possum nisi mihi?
'Ita,' inquit, 'parricidii argumentum est et hoc ipsum, quod habuisti
venenum.' omnibus, iudices, quibus ad scelerum conatus adiuvatur deteriorum
cotidie fecunda mortalitas, non hanc solam potentiam natura concessit,
in quam malis mentibus et nocentium ducuntur ingeniis, sed illis usus ex
animo est, totumque, quod faciunt, de conscientia possidentis accipiunt.
quid enim, si latronem gladio tantum probes? sic munimus et somnos. excute
peregrinantium sinus, haerent tela sollicitis. non vetant ista leges parare,
prospicere, nec instrumenta prohibent, sed aestimant usus. finge me velut
in media prosperitate vitae proclamare: 'venenum paravi, ad quod incerti
casus, ad quod languor, dolor, ad quod confugeret improvisa debilitas.'
[12] Miramini, quod hoc fecerim homo, qui circa me fortunam, qui discrimina
humana lassavi? cui nescio quid adhuc paret totiens victa delatio? debuit
habere in sua potestate mortem, quem iam pater poterat occidere.
'Non est,' inquit, 'credibile, ut mori volueris absolutus, qui reus
noluisti.' poteram quidem dicere: pater, vixi, dum spero fas esse, ut incipias
aliquando misereri, ut te squalor meus frangat, mitigent lacrimae, pallor
exoret; sed ignosce innocentiae, tunc me decuit pertinax, rigida defensio.
vixi, ne me videretur expulisse de saeculo profundorum scelerum deprehensa
trepidatio, ne super cadaver meum proclamare posses: 'certe merito timui,
merito praedixi; venenum qui <bibit>, vivendi non habebat audaciam',
ne supremis meis conviciareris, ne quid posses obicere iam non negaturo.
verum tibi de impatientia mea fatendum est: eadem mente nolui mori, cum
abdicares, qua non bibi, cum iuberes.
Sed fruere iterum, fruere saepius confessione tam misera, et, quia oculos
spectaculo non licuit implere, satientur aures: volui mori. adice, si videtur,
hanc malis nostris contumeliam, ut interroges quare; abdicare me subinde
voluisti. quid ais, rerum natura, pietas? ita <non> iustiores causas
habet <haec> inpatientia quam corporum damna, quam facultatium tristis
eversio? in suprema praecipitat me pater. ita non haec una vox complectitur
omnes calamitates? non videmini nunc vobis universos audire miseros? possimus
fortassis aliorum accidentium sperare finem; non habent proximorum odia
regressum. quaecumque nexus accepere naturae, et quae sanguine visceribusque
constricta sunt, non laxantur diducta, sed pereunt, et quae de primo tenore
nascendi vix in contrarium victa deflectunt diuque pravitatis suae rigore
durata, mox in pristinum cursum remissa non redeunt, sed quo totum pondus
omnesque vires inclinata traxerunt, vigore, quo sibi permissa crevissent,
in ipsius vitii robur adolescunt. [13] in hoc est tota difficultas, ut
incipiat non amare filium pater. hoc cum frontem confessionis accipit,
reliqua praecipiti furore decurrunt, et redituris caritatibus obstat quicquid
obstiterat ab odiis. semel sibi parentes liberique mutantur, semel auferuntur.
felices, qui habent in conscientia sua, quod debeant emendare, corrigere!
illa demum potest ira desinere, quae coaluit ex vitiis liberorum. ego quid
facio, cui non luxuria, non est mutanda petulantia, cuius abdicatio non
de meis, sed de patris moribus venit? frustra mihi exhortationes, frustra
blandientur vana solacia. hominis, quem pater odisse non desinit, unus
exitus est, ut se oderit.
Et quantulum habet de toto dolore nostro ille, quo venitur ad iudicem,
dies! ego, cum dico: pater me odit, illud exclamo: omnes sine me sunt festi
dies, omnis laetitia sine filio; non adloquitur maestum, non adsidet ille
languenti. gratissimus, quisquis de nobis tristius aliquid attulerit, quisquis
maledixerit, conviciatus fuerit absenti. ego si hoc possum ferre, merui.
alia sunt adversa, quae de continuatione sui patientiam parant, quae durant
adsiduitate firmantque mentem; quod te pater oderit, cotidie novum est.
minus fortassis urant invicem simultates et mutuis detestationibus invisa
respirent; odium is tantum filius perferre poterit, qui et ipse oderit
patrem.
[14] Vos nunc, iudices, universos quin immo mortales infelicissimus
iuvenis interrogo: quid me facere vultis? explicuit nos sine dubio de criminibus
exitus, quod absolutus sum; tamen non hoc effecit, ne mori velim, sed ut
mihi liceat et vivere. victus sum enim mehercules, victus sum, iudices,
absolutionibus meis, et, quae certissima est animae laborantis infirmitas,
misera felicitate defeci. quem mihi vultum domum reverso, quem suadetis
animum? non decet gaudium me[um]: exaspero hilaritate, offendo tristitia.
capto sermonem; invisus sum, tamquam adroganter insultem doloris causa
dicor, si propius aspiciar, videor, si recedo, contemnere. quousque vincemus?
nesciunt prorsus abdicationibus mederi, qui non statim cedunt, qui conscientiae
suae rigore nituntur. non vincitur pater, non sum absolutus: cum domum
veni, nemo me diligit, nemo reveretur. iam ad nos de penatibus illis non
pertinent nisi secreta, nisi latebrae. non exuo, non depono sordes, et
mihi cotidie senex tamquam accusaturus occurrit. attendo, quid faciam,
quid loquar, qualis aspiciar, et, quod malignissimum est sollicitudinis
genus, me ipse custodio. satiasti me, vita, satiasti, et cum felicibus
quoque veniat ex nimia prosperitatis continuatione fastidium, quod taedium
paras lassitudine miserorum! consumpta est in lacrimis, in precibus aetas,
exacti sordibus dies, anxietate noctes. quid mihi contra tam indigna, tam
gravia promittit integritas? abdicari debet, quem nocentem pater odit,
mori, quem innocentem.
[15] 'Sed, ut credamus,' inquit, 'voluisse te mori, cur potissimum veneno?'
possis quidem, pater, hanc de omni supremorum genere litem facere morientibus,
et, quia rerum natura varias fatorum vias indulsit animae, in nullo non
exitu simili ratione reprehendas, quicquid electum est. sic super strictum
nudatumque mucronem proclamares: 'cur non veneno?' sed nihil est delicatius
exitu, quem non supplicia, non metus, sed collecta de calamitatibus commendat
infirmitas. mihi tamen praecipue cum hoc mortis instrumento propria concordia
est: non spargit cruorem, nec trucem cadaveris relinquit aspectum; placida
est, quieta est. ingratissime senex, ego et hoc sic moriendo prospexeram,
ne me occidisse alius videretur.
Te nunc adprehendo, te interrogo, pater: ita parricida sum ego, qui
venenum adfero in domum tuam inparatum, rude, terendum, cui tam multa restant,
ante quam dari possit? ita parricida sum, qui iuxta te quaero secretum,
qui de potione tibi incerta, quam nemo detulit, tam simpliciter, tam facile
respondi? secedo in medios penates, nullos ab introitu praepono custodes,
non evito transitus, non excludo venturos. rogo, utrum haec omnia sunt
occidere volentis an mori? venenum, quod tibi pararetur, invenisses absconsum,
reconditum; multum circa illud palloris attoniti, concisa verba, trepida
suspiria et me negantem. parricida deprehensus effudisset venenum, ne fateretur.
[16] 'Cur ergo,' inquit, 'si tibi paraveras, non bibisti?' breviter,
pater, et secundum naturam condicionis humanae respondeo nihil aliud esse
in potestate miserorum, quam ut mori velint. ego cum dico 'mori volo',
non hoc dico 'moriturus sum'; de animo meo respondeo, non promitto de fato.
miraris! quod, quamvis iam teneam venenum, multum tamen adhuc casibus incertisque
superest? accepere perfossis plerumque visceribus vitam tamen ab ipsa desperatione
redeuntem; strictos circa colla laqueos aut nexus aut ipsius corporis ruina
decepit; rotatos per abrupta mollis iactus explicuit. tam consentaneum
est, ne moriatur qui velit, quam quod morimur inviti. sed malo, sicut coepi,
simplici tecum ratione consistere. nihil aeque, pater, impetu constat,
quam mori velle, nec quicquam res humanae inpatientius habent pereuntis
adfectu. hunc si retinere velis, sufficit, ut moreris, et rationem quoque
homini mortis eripiet, si quis abstulerit ardorem. frangit animum quisquis
intervenit; abducit, avocat, quisquis adloquitur. ambiunt[ur] cuncta moriendi
spatia pro vita. ideo nos mehercules crediderim <in> eiusmodi exitum
eligere secretum. minimum est, quod confundat hominem infirmitate morientem,
et exiguis causis opus est, ut displiceat obitus, quem misero suasit integritas.
quid, si interveniat aliquis, qui gaudeat, qui vindicari se putet, si testis
adhibeat oculos, quibus invidendum sit? statim mehercules adrogans vita
s<t>imulabitur, statim contumax dolor cum deprehensa morte dissentiet.
[17] Nescis, quantum mihi haesitationis paraveris, cum interroges, dum
respondere cogis ~setis quem et~ reddere, iterum litigare, defendi. me
vero tunc pariter omnes tenuistis, adfectus, indignatio, pietas, reverentia,
dolor. ego propter patrem mori possum, coram patre non possum. adice nunc,
quod et dixisti: 'bibe!' si mehercules saucium palpitantemque iussisses
adigere ferrum, premerem clausis vulneribus animam; <si> stringere aptatos
ad colla nexus, conarer abrupto desilire laqueo; si non iniceres manum
ad praecipitia properanti, flecterem in plana cursum. Merito prorsus, anime,
secretum solitudinemque captaveras. intervenit pater, actum est, perit
ille susceptae mortis ardor et utroque nos resolvit adfectu: mori non debeo,
si vetuerit, non potero, si iusserit. 'bibe', inquit. nondum quidem potioni
virus aptatum est, sed me ideo deprehendisti, quia adhuc terebatur. multa
tamen mihi, pater, ante facienda sunt: volo prius convocare servulos, contrahere
libertos, complorare, conqueri, mandare, defendi. 'bibe.' mihi vero tunc
adiecisse visus es: 'teneris, haeres, eamus ad iudicem!' 'bibe.' sic hoc
iubes, tamquam negem venenum. interrogare vos velut in illa secreti nostri
praesentia libet: quem mihi post hanc vocem animum datis? dicit hoc accusator,
dicit hoc victus, dicit secreto, dicit sic, ut possit negare, si bibero.
'bibe.' ego quidem volo, et hoc cum maxime paro, sed totum hunc animum,
senex, tua aviditate mutasti, 'bibe.' [18] quid restat, quam ut recusantis
ora diducas, ut infundas per oppositas manus? mihi vero tunc excidit, quid
vel<l>em, quid pararem. vidi truces loquentis oculos, vultus parricidali
ardore suffusos. iuberi mihi videbar, ut biberem tuum venenum. nescisti,
pater, pertinaciam meam servare, nescisti. filium propter te mori volentem
deprehendisti; vis occidere? veta; invade poculum, ne hauriam; bibam. exclama:
'temerari, quid facis? iam desino irasci, iam revertor in gratiam!' properabo,
ut hoc secum aures ferant, ut inpatientia tua fruantur oculi. tibi inputes,
quod me retorsisti, quod ablata sunt sacramenta pereundi; innocenti facilius
est mori, si rogetur, ut vivat. fidem deorum, in quam me contumaciam, pater,
in quem tunc inpulisti contentionis ardorem, cum diceres 'bibe'! nec vivere
mihi libuit nec mori, ereptus sum miser animo meo, et inprovisa voce percussus
steti sine affectu, sine [ne]cogitatione attonitus, amens et me paene aliter
occidi. nihil est profecto inprovisorum dolore torrentius, et fractae malorum
contentione mentes ad inexpectata caligant. non querelas post hoc invenio,
non verba, non lacrimas. ad nullius rei conatum sufficit mori alterius
animo et suo veneno.
[19] Licet igitur nova me reatus mole convenias, non paenitet tamen
flexisse, non paenitet, illum spiritum rigoremque pereundi; tamquam parricida
moriebar. pater, qui queritur, quod non bibi, iam nunc diceret: 'deprehensus
erat, negare non poterat.' essem nunc ter abdicatus, et me contenderet
ad iudices meos redire non ausum. bene quod sic effudi, tamquam rursus
vita placuisset; venenum, quod videretur deprehensum, nemo ideo bibisse
crederetur, quia sibi paraverat. dic nunc: 'non fui passurus, si bibere
voluisses.' deinde hoc sic probas, ut me hodieque coneris occidere? non
eras passurus? quando, per fidem, inicis manus? potuit eadem, potuit peragi
brevitate, qua iusseras. non eras passurus? deinde non timuisti, ne mihi
animum pereundi vel hoc faceret, quod putabam me iuberi? facinus est, si
morior, ut postea quaeratur, an volueris occidere. tu licet invidiam vocis
illius alterius mentis simulatione defendas, occisuri tamen fuit ipsum
experimentum, nec interest rigoris, quaedam patiaris an temptes. numquam
movebit patrem filius hoc, quod moritur, quem non movit hoc, quod paratus
est mori.
Quid nunc faciam, iudices, pertinacissimo rigori? in quod me conponam
patientiae genus? videtis hominem, quem nullus animi mei status mutat,
quem constantia nostra, quem offendit infirmitas. vivere volo; proturbat,
expellit. mori conor; interpellat, exagitat. iam fortassis aliquid, si
nobis hodieque clementia vestra succurrerit, paravit, invenit. qui finis,
quis exitus incredibilium malorum? de filio absoluto fecit, ut mori mallet,
de moriente, ut viveret.
[20] Vos vero, sanctissimi viri, quo iam ambitu, quibus possim convenire
precibus? ille vester infelix, ille vester absolutus flere vetitus est,
non habet gratiam suam totiens genua complecti et ad fatigatam misericordiam
novi discriminis pondus attulimus. o mors semper imperata miseris, negata
cupientibus, quando succurres? me infelicem, perdidi venenum! sed quatenus
aliquid, pater, expectationi tuae repromisi, nolo desperes. fruere quin
immo ante suprema, ante exitum meum hac voce: vicisti. nescio quidem, quod
rursus eligam obitus genus, an placeat reparare virus infelix, sed praedico,
testor: quaecumque sederit ratio leti, miserere, ne iubeas, miserere, ne
cogas. facilius me occid[er]ent gemitus tui, lacrimae tuae. et, ne mihi
pute[ti]s illam secreti nostri excidisse vocem, venenum quidem te iubente
bibere non potui, quandoque tamen hoc occidet, quod bibere iussisti.
Quintilian | The Latin Library | The Classics Homepage |