Meretrix amatori suo pauperi dedit odii potionem. accusat illam pauper
veneficii.
[1] Etsi, iudices, ita a natura conparatum est, ne sit ullus iustior
dolor quam beneficii sui perdidisse rationem, nihilque gravius adficiat
conscientiam bonorum, quam quotienscumque nulla merita ceciderunt, non
efficiet tamen nefandum praesentis reatus indignumque discrimen, ut misera
puella non gratuletur sibi, quod illam pauper accusare iam potest. timuerat
infelix, ne remedio suo sic repugnaret pauper, ut magis amaret, ne iuvenis
in omni genere animi contentiosus ac pertinax potionem illam dolore coactae
sanitatis expelleret. bene, quod et terribilis et minax est pauper, quod
poenam nostram, quod sanguinem petit! non expectes, ut statim gratias agat,
qui sanatur invitus. nobis tamen, iudices, hodiernam pauperis mentem non
prima fronte tractantibus miserrimus iuvenis nondum videtur explicitus,
et, si bene prioris ardoris inpatientiam novi, quod cum maxime facit, ira,
non odium est. alioquin, si profecisset remedium, et, a pristino furore
iam liber, animo intellectum sanitatis admitteret, omnem adhuc puellae
vitaret occursum, non sibi crederet ultionem et ipsum quoque iudicii timeret
adire conplexum. deprehensa est, puto, novissime potionis supervacua persuasio:
amat, iudices, amat, qui queritur, quod non ametur.
[2] Quid agam hoc, iudices, loco? sub quo temperamento defensionem periclitantis
adgrediar? timeo, ne, si coepero simplicissimae puellae laudare mores,
referre probitatem, amare rursus pauper incipiat. sive enim, iudices, malignitas
est persuasionis humanae formam vacantem vocare meretricem, seu miserae
nomen istud inposuit aliquis amator, cui cum corporis bonis fortuna non
dederat, unde severi matrimonii castitati sufficeret, laboravit necessitatium
suarum custodire probitatem. nullius umquam per hanc matrimonii turbata
concordia est, nemo questus est pro filio pater, nemo exhaustas facultates
in avidissimos sinus paenitentiae dolore deflevit. temptet licet ingratissimus
iuvenis invidiam miserae facere prioris adfectus, non poterat obicere meretrici
et quod amarit et quod amare desierit. ne quem igitur accusator hac prima
fortunae suae conploratione decipiat, tamquam meretricis caritate consumptus
sit. securi estote pro innocentia nostra, talis incidit, talis adamavit,
nec habuit, quod perderet in tam inmodico ardore nisi mentem. vidistis
enim notissimum tota civitate miserum. cum lupanari noctibus diebus deserviens
et, quamvis indulgentissimae puellae simplicitate frueretur, modo tamen
maledictis opprobriisque vulgi, modo crebra rivalium contentione pulsatus,
abigi tamen conpescique non posset, movit mitissimam puellam hic infelicis
adfectus. laboranti primo sui voluit facultate succurrere, sed quicquid
indulserat, fovebat ardorem, quaeque in hac impatientia prona persuasio
est, quia nihil praestanti meretrix tam saepe contingeret, amator sibi
videbatur. [3] postquam nihil miseratio, nihil proficiebat humanitas, temptavit
asperitate discutere: poposcit, exclusit. non defuerunt misero preces;
adhibita sunt ex ipsa iuvenis condicione consilia, sed ista vincebat, et
vires amoris impedimenta perdebant, donec intellegeret hominem, qui explicari
ratione non poterat, necessitate servandum. puto, iudices, frustra male
audit inmodico pauper ardore: meretrix magis amavit hominem, a quo noluit
amari.
Consumptis igitur optimae feminarum cunctis indulgentiae severitatisque
consiliis, dum apud omnes de pauperis sui amore conqueritur, incidit remedium,
quo iam dicebatur alius amator explicitus. quae prima igitur medicamenti
pariter ac dantis integritas est, non negatura porrexit. adiuvit deinde
quod dederat, imperavit sibi, ne quas admitteret amplius preces, ne querelis
adsistentis, ne lacrimis moveretur exclusi[t]. vultis scire, iudices, ubi
sit medicamenti, quod obicitur, totus effectus? quisquis odium dedit, omnia
post hoc facit, ne debeat amari. quanto, iuvenis, hoc melius! in forum
aliquando venisti, incipis agere serium, gravem, iam leges, iam iura loqueris,
conviciaris maledicisque meretricibus. hunc tu animum modo inter libidines
ac scorta perdebas macie notabilis, pallore deformis solaque inpatientiae
tuae fabula notus. perieras, infelix, nisi bibisses venenum.
[4] Veneficii agit. credam mehercules, iudices, ad subscriptionis huius
immanitatem expectasse publicae severitatis aures, quodnam saeculo nefas
nuntiaret hic gemitus, quae prosiliret orbitas de novercalibus questura
commissis, quem pestiferis heredum medicaminibus enectum tristis conploraret
adfinitas. non pudet ergo, quod vacatis lupanarium querelis et ad vos deferuntur
amantium rixae? videtis hunc accusatoria fronte terribilem; oscula poscit,
destitutos queritur amplexus. vultis vos abire potius in vestra secreta,
ibi gaudia querelasque mutua conversatione consumere? non agnoscunt leges
ac iura miseros; hic audiuntur seriae calamitates. non est ultione dignus,
de quo potest efficere meretrix, ut queratur.
Ecquando umquam, iudices, audistis de veneficio vivum querentem? facinus
hoc semper ex mortibus accepit invidiam. si latrocinium probes cruore,
vulneribus, si sacrilegium spoliis numinum praedaque templorum, ita, veneficium
si arguas, oportet ostendas putre livoribus cadaver, inter efferentium
manus fluens tabe corpus. ut iam istud obicere possit et vita, debet aliquid
esse passa, quod invidiam mortis imitetur. veneficium voca quod caecitate
grassatur, quod in aliqua deprehenditur debilitate membrorum. profer agedum
corporis notas, in quas se <partes> noxiae potionis vagus fervor effuderit,
ubi depastis, enectis visceribus saevitura consederit. aspicio par laboribus
corpus retinere sua ministeria, sufficientem animum seriis actibus, accusatoria
firmitate robustum. [5] crede, iuvenis, hominibus, qui te modo noveramus,
nunc acrior, erectior: rediit in sensus vigor, in membra sanguis, viribus
velut novae iuventutis exulta[n]s. bibisse te medicamentum probare non
posses, nisi meretrix fateretur.
Quodsi permittitis, iudices, ut, quicquid contra consuetudinem datur,
ad huius vocabuli referatur infamiam, <in> veneficium male audiendo
vertetur sanitas, statimque merebitur sceleris invidiam quicquid profuerit
invito. illud tantum noxium virus vocavere leges, quod non admitteret interpretationis
incertum. iniquissimum est venenum videri, quod in potestate bibentis est
an sit remedium.
Sentit, iudices, iuvenis crimen, quod detulit, nec nomine nec effectu
scriptionem legis implere; itaque ex vocabulo mulieris quaerit invidiam.
'meretricem,' inquit, 'accuso.' nescis, mihi crede, iuvenis, sceleris,
quod detulisti, qualem mihi debeas probationem. rei expecto mehercules
ut sit ante omnia minax vultus, feralis habitus; horreant squalore crines,
rigeat super nefandas cogitationes efferata tristitia. facinus, quod dicitur
inquietare superos, sidera diris agitare carminibus, tumulos, busta scrutari
et amputatis cadaveribus ipsas in scelus armare mortis, fieri non potest,
ut auctorem suum non statim primo prodat aspectu. vides veneficae non horridos
vultus placidamque faciem; si cogitationes, si consilia pertractes, sola
cura de forma, omnis in hoc conlata meditatio, ut sollicitet aspectu, sermone
detineat. [6] audio subinde exactas mero noctes, ~tua mulier~ convivia,
perditas amantium rixas. meretricis unum veneficium est, ne desinat amari.
Numquid inique, iudices, in tanti sceleris subscriptione deposco, ne
nominibus reos velitis aestimare, sed moribus? venefica tua quid prius
umquam, quid simile commisit? cuius per hanc expugnatus animus? quis queritur
iuvenis, quis senex, quis dives, quis pauper alius? in te ergo solo venefica,
in te tantum aliud ista quam meretrix? vultis integritatem puellae breviter
probem? hanc, quam nunc pauper detestatur, accusat, amare mallet.
Omnia, iudices, facinora, ni fallor, causas vel de cupiditate vel de
simultatibus trahunt. quod odium de amatore meretrici, quae praeda de paupere?
'Odium,' inquit, 'accepi.' ecquid, iudices, satis eam contra infamiam
veneni vel solum medicamenti nomen absolveret? nec invenio, cur debeat
idem videri, quod non potest idem vocari. agedum, iuvenis, potionis inple
huius inmanitatem, dic: 'odium accepi contra coniugem, contra liberos meos,
ut a sacris avocarer adfectibus, ut pignora sancta despicerem.' illud odium
in meretrice facinus est, quo utitur in sui caritatem. ita vel hoc solum
sufficit excusationi, quod illa contra se tantum dedit.
[7] 'Odium,' inquit, 'accepi.' nunc te hic reposco, iuvenis, invidiam,
quam fortunae nostrae paulo ante faciebas. dic: 'meretrix dedit, prostituta
porrexit'; o quam timueram, ne <a>diceres 'amatorium sui'! consurge
agedum, iuvenis, et totis corporis animique viribus inple susceptae accusationis
horrorem. est quod audiente tota civitate proclames: 'miseremini mei, adiuvate,
succurrite! bibi medicamentum crudele, saevum: desii pauper amare meretricem!
iamiam non inquietis noctibus vagus vilissimi cuiusque perditos patior
ictus, nec exclusus ante lupanarium fores posterum diem pervigil amator
expecto. possum navigare, colere terras, sufficio militiae, redditus mihi
est animus, quo fierem maritus, quo senectuti liberisque prospicerem.'
quantum, dii deaeque, remedium condicione bibentis valuit! fecerat te ~potius
istam felicem si divitem puella.~
Ita vel hoc non solum, iudices, innocentissimae puellae pro defensione
sufficeret, quod nihil fecit causa sua? amatorem dimisit, explicuit illa,
quae captare dicitur, ut ametur, quae sollicitat, quae corrumpit adfectus.
ingrate, quanta de te potu[er]it gloria frui! non quidem confers pretia,
non stipes, sed adsides, sequeris, haeres, praestas comitatum, favorem,
laudas ubique, miraris. hinc ergo causa[m] meretricibus, quod illas etiam
pauperes ament, quod facile contingant, quod laboribus exorentur adeuntium:
faciet hic amator, ut divites ament. in crimen maximum captas transferre
beneficium: ut aliquis amare desinat, non nisi ab amante praestatur.
[8] Quid ais, iuvenis? ita bibisti potionem, quae finem cupiditatibus
daret, premeret ardorem, desideria restingueret? abi, recede, dum puellae
publico generis humani nomine gratias agimus, quod hoc fieri posse monstravit.
furor ille, qui, si credimus, numina quoque detracta sideribus misit in
terras, qui de sacris venerandisque pigneribus monstra commentus est, ardor,
qui miscuit hominum ferarumque concubitus, ferrum, ignis, claustra laxabat,
per interiecta late maria fugiebat, vetatur, perit. accipite, quod magis
debeatis stupere, mirari: remedium amoris mulier invenit. desinite nunc
incestum timere, mortales, nulla pietas horreat nefandae cupiditatis instinctum.
quicquid non parentium irae, castigationes, non serii propinqui, non paupertas,
non necessitas poterat efficere, haustus brevis, facilis, unus extorquet.
o si quis odium posset omnium bibere vitiorum! felix profecto mortalitas,
si reliquos lapsus incommodosque mentis errores fas esset infusa potione
compescere. facinus est, quod maximum remedium gratiam sui vocabulo perdit
auctoris. miraremur hominem, qui illud contra meretricem dedisset.
Tibi tamen ultra omnes inmodica cupiditate flagranti, tibi praecipue
succurrendum, iuvenis. cuius homo condicionis adamaveras! divitiis opus
est, ne simus in amore miseri, et inpotentissimi mali difficultates illi
fortasse non sentiant, quos contra fastidia ceterosque contemptus explicat
felicitas magna perdendi. [9] felix profecto, qui modo facultates in lupanari
effudit; tu perdis animum. ille fastum opibus exorat, tu lacrimis rogas,
pallore blandiris, et, quod ad pessimum spectat eventum, miserabilis sis
oportet, ut amator esse videaris. finge te nullum huius adfectus sentire
cruciatum; sed amare te, pauper, saltem non pudet? homo, cui non vacaret
agere longa languoris, aegrumque non deceret totarum noctium quies, excusari
non possis, si tantum perdideris dies. cuius census ex manibus, ex laboribus
substantia, quem cotidie poscit ultro rationem in dies <cibus> dimensus,
amentiam pateris: ~adversus felicium oscula tantum amplexusque meditaris,
et, unde tibi calamitatis huius non potest nec venia contingere, de voluptate
miser es. expectandum videlicet, quando te famis, inopia castiget? sed
inter ista coepisti; quid iam facere potest ratio, consilium? odio sanandus
est, quem non explicat, quod pauper adamavit. nun<c> tamen intellegere
possumus te non sola fuisse paupertate miserum; non opes tantum tibi, non
facultates defuerunt: non erant, quantum video, propinqui, non amici. alioquin
illi te potius nostra potione sanassent, vel, si ignorassent huius graminis
vires, vinculis nexibusque tenuissent. quid? blandis adfatibus inpotentissimum
eludis adfectum? datum est remedium dolori, qui saepe egit in laqueos,
in praecipitia compulit, qui cruciatus laborantis animae vulneribus emisit.
quantum amori in homine liceat, illi magis sciunt, qui <non> amantur.
[10] Iunge nunc cum fortuna tua condicionem mulieris adamatae. incideras
quidem, miser, in puellam minime superbam minimeque difficilem; quaestum
tamen non possumus circumire meretricis. quam multa pro illis exigit sexus,
aetas! poscit semper necessitas, petit corporum cultus, poscit tristissima
stationis inpatientia. totos infelix dies lupanarium foribus inpendes,
ut quando prostituta pauperi vacet, et contentione numerantium dilatus,
exclusus otium meretricis expectas. negatur tibi complexus: indignatione
persequeris; contingit vero: felicitate corrumperis. spem gaudia parant,
adversa contentionem; ex utraque fortuna desideria coalescunt. nobis crede,
qui vidimus: quis tibi, <i>uveni<s>, fuit corporis habitus, quis
pallor, quam miserabilis, quam pudenda tristitia! quotiens tu venenum bibere
voluisti!
Non est igitur, iuvenis, quod tibi queraris illam mitissimam partem
humanae mentis ablatam; non caritatem, sed inpatientiam, non voluptatem,
sed tormenta, non amorem, sed quod adamaveras, perdidisti. amoris, si sapientiae
sequamur auctores, antiquissimum numen, et cui se naturae debet aeternitas,
sed ille mitis et serius, honestis cupiditatibus et viribus sacrae caritatis
exultans, ut qui cuncta priscae noctis operta caligine diduxerit primum,
deinde miscuerit. hic vero, cui perditis visceribus adhaeremus inquieti,
lascivientis adhuc aetatis instinctu tumultuosus ac petulans, telis, funereis
facibus armatus. [11] praestat igitur ille mortalibus liberos ac duratura
coniugia pietate, hic incesta, libidines, adulteria, meretrices. referam
nunc fabulosas inmodici furoris prodigiosasque novitates, conceptum nescientibus
oculis ignoti hominis affectum, formam suis in se luminibus ardentem, virgines
patrum senectute flagrantes, mortalium ferarumque coitus usque in monstruosa
fecunditatis onera perlatos? ex omnibus tamen, quae nobis patientibus extorquet
affectus, hoc saevissimum patimur, quod nemo vult in amore sanari.
'Ego tamen,' inquit, 'amare mallem.' hoc est ergo, propter quod opus
odio fuit. nihil agebant castigationes et preces consilia perdebant. odio
debet amator explicari, quem sanat adamata. interrogare te hoc loco libet:
numquid accusare posses, si, quod fecit medicamento puella, fecisset animo?
licuit te reposcere, quantum numerare non poteras, fastidire, contemnere.
iam indignaris, quod te maluit remedio quam dolore sanari? mulier, cui
ad dimittendum amorem sufficiebat, ut odisset, ipsa pro te commenta est,
ut illam tu potius odisses. finge te tamen aliqua remedii tui sentire tormenta;
adrogantissime miserorum, tu autem sperabas ardoris inmodici felicem statim
sanitatem? quid, si queratur aeger abstinentiae dolore sanatus? excussa
sunt plerumque languentium vitia verberibus, redempta debilitate vit[i]a,
ignibus, vulneribus interdum profutura grassata sunt, et quae fuissent
mala sanitatis, in gratiam remediorum de maioris periculi comparatione
redierunt. [12] vix mehercule contingere potest, ut hilares ab hac inpatientia
laetique discedant, quos pudor, quos satietas, quos paenitentiae ratio
dimittit, nec sine aliquo morsu resilitur a malis, quae voluptate tenuerunt.
~iterum materia amoris est desinere nec queri. opus fuit pari diversitate,
viribus, quantis adamasti, ut resipisceres, neque frequenter in media sanitate
subsisteres. quale tibi remedium debuerit adhiberi, vel ex hodierno senti,
iuvenis, adfectu: pro homine, qui post odium queritur, quod non amet, parum
fuit, si amare desineret. audi, igitur, ingratissime, quatenus ad publicas
aures secreta vestra proferre voluisti. 'dedi. quid enim,' inquit, 'facerem,
quae remedia tam multa perdideram? ferre misera non poteram, quod te iam
coeperunt omnes ridere meretrices.' repete agedum illarum conloquia noctium,
quibus te frequenter alterius et fortasse divitis amatoris iniuria receptum
inter oscula amplexusque monui: 'quid, miser, cum fortuna, quid cum mea
condicione rixaris? parce necessitatibus meis, duo pauperes sumus.' sed
et tu quotiens in sinus meos lacrimis fletuque resolutus exclamasti: 'sentio
furorem, sed imperare oculis, sed animum regere non possum! quam libenter
te, mulier, odissem!'
Non est igitur, ingratissime mortalium, quod beneficium nostrum nomine
potionis infames. [13] remedium bibisti, sed illud odium tuum est. quid?
quod furis, conviciaris, exclamas, non est haustus illius adfectus; et
am<at>or talis fuisti. aliud sunt, aliud illi, quos in voluptates superfluentium
facultatium mittit secura felicitas. inprobius pauperes amant. sic tumultuabaris
admissus, sic moras, sic inpedimenta ferre non poteras. maledicebas populo,
conviciabaris intrantibus. cuius umquam felicius commutata fortuna est,
si tunc omnes oderas, nunc unam, pauper, odisti? quin potius, iuvenis,
admittis consilii rationem? quid agis, infelix, cur redditam modo sanitatem
rigore nimiae contentionis exasperas? praedico, testor, consumis odium;
nondum totam mentem vis perfusa possedit, adhuc circa te duo maximi rixantur
adfectus. adiuva potius, adiuva potionem. contradic agedum quicquid est
illud, quod tumultuatur, exaestuat, totumque sanitas componat hominem.
tunc te sciemus amare desisse, cum desieris odisse.
[14] Et innocentiam quidem puellae satis, ut spero, defendimus; magnitudo
periculi ~vocet~ preces. consurge agedum, miserrima feminarum, reliquam
defensionis tuae partem tuere lacrimis. accusator, quid speras, quid expectas?
ad genua tua non mittimus eam. toto licet infelicem terrore convenias,
non exosculabitur manus; mortem, suprema denunties, te non rogabit. frustra
tibi aliquid de periculo nostra metuque promittis, nescit puella, non habet
odii remedium. sane tamen viribus potionis effectum sit, ut accusaveris
innocentem; sufficit ultioni vidisse pallentem, satis est audisse gemitus.
memineris hanc esse, quam tu non, iuvenis, odisti. quid ais? etiamne perferes
illud pronuntiationis anceps, illud humanae salutis incertum? numerabis
ergo sententias, et, si damnaveris, exultabis, nefande, gaudebis? puto,
non adamasti. an et sequeris, dum carnifex trahit, intereris, dum hos oculos
occisura contingit manus, dum haec amplexibus tuis nota cervix ad supremos
nudatur ictus? non exilies, non pectus oppones, non fidem hominum deorumque
clamabis? aspicies percussam imper<turbatus super> palpitantia membra
consistens? potes hoc videre, potes hoc ferre? sanatus es.
Quodsi quid tristius iudicii huius attulerit eventus, di ~ripite pereuntium
beneficiorum semper ultores, di, quos iste crudelis in amplexibus puellae
frequenter maerore, lacrimis aut finem amoris rogavit aut mortem, date
nobis iustam de ingrato iuvene vindictam. non inprecamur debilitates, naufragia,
morbos: pauper sit et amet quamcumque meretricem et amare non desinat!
Quintilian | The Latin Library | The Classics Homepage |