Cum civitas fame laboraret, misit ad frumenta legatum praestituta die,
intra quam rediret. profectus ille emit et ad aliam civitatem tempestate
delatus duplo vendidit et duplum frumenti modum comparavit. illo cessante
corporibus suorum pasti sunt. reversus ad praestitutam diem rei publicae
laesae accusatur.
[1] Quamvis, iudices, innumerabiles me indignandi causae initio statim
actionis strangulent, quia nec dicere universas semel possum nec gregatim
erumpentes differe gemitus (levior est enim dolor, qui disponitur), primum
tamen ille sibi adserit locum, qui est ex hoc iudicii tempore et tam lentae
vindictae dilatione ortus animi mei prope dixerim furor, quod hominem tam
sceleratum, ut nos quoque fecerit nocentes, legibus accersimus, quod defendi
patimur, quod, ut puniatur, precamur, quod damnatus quoque vel morte defungetur,
quam nos in illa funestissima fame, dum sepeliri licuit, optavimus, vel
exilio, quod hic quantopere contemnat, apparet, qui tam lente in patriam
revertitur. quamquam de quo exilio loquar? quantalibet ignominia dimittite
domo noxium; habet quo eat. non publicis manibus exeuntem discerpsimus,
non, quoniam semel consueramus et bona fide ferarum esse civitas coeperat,
hic primus nobis ex tam tardo commeatu placuit cibus? sic enim istum laniari,
sic confici, sic consumi oportuit iure nostro. quis credat? ego me ab hoc
abstinere potui, cum et esurirem et irascerer?
[2] Sed frumento occupati sumus, nec quicquam aliud videmus. o quanta
es, fames, quae tam grandem iram vicisti! at ego, etiamsi talis ultio contigisset,
si me a nefario grassatore rei publicae non lingua sed dentibus vindicassem,
nihil tamen irae, nihil vindictae praestiteram; hoc et meis feci. aestuant
adhuc intra pectus sepulta ventribus nostris cognata viscera, et tumescere
intus atque indignari videntur et sera paenitentia redundant. iam enim
vacat nobis lugere, iam cibos nostros efferimus, residua cremamus; nam
cetera nobiscum sepelientur. o fames inaudita, in qua levius est, quod
esurimus! ignoscite tamen, violati manes meorum, hic vos adloquor, ignoscite,
quod ora temeravimus, quod ab homine descivimus. non ut infelicem animam
sustineremus, non ut invisum spiritum produceremus, fecimus; una causa
mortem distulimus, quod, si expirassemus, idem timebamus.
Et ego quidem me consumptis excuso, qui mihi ipsi <nisi> irasci non
possum. at iste interim stat, ut videtis, longa via saginatus et satur
atque habundans publico commeatu; ad mentionem ciborum nostrorum plenum
fastidio vultum trahit et exsangues ac pallidos ad calculum vocat, quasi
ego non confitear illum etiam nimium multum attulisse tam pauci<s>.
rari per vias interlucent, et quamvis odio eversoris nostri evocatus e
latebris suis populus subsellia non inplet. pauci sceleribus pasti, alienis
mortibus salvi, quod vivunt, ipsi sibi rei, graves aegra et tabida membra
in publicum protulerunt. hae sunt civitatis reliquiae, quas videtis, sic
tabuimus, ut miseri nec vivos habeamus nec mortuos. hic est populus, hae
vires, hae spes, hae opes. nisi tandem ad vadimonium, legate, venisses,
non multorum dierum commeatum habebamus. [3] quo nunc tantum frumenti,
quo classem commeatu gravem? multum hercule negotiatione tua actum est:
frumentum habeo, populum non habeo. nusquam prodest, nusquam opus est:
iam licet vendas.
Dum tu salutis publicae nundinator proximum quemque emptorem admittis,
dum aut funera nostra vendis aut scelera, dum populo tuo fame moriente
alienae civitati legatus es factus, nos interim cibos ex malis invenimus,
et fames se ipsa pavit, et miseriae nostrae crudeles factae sunt. patiamur
te defendi, si absolvi saltem nos possumus. haec nunc, iudices, ego solus
queror, ad me magis pertinent, aliquid proprie passus sum? non communem
dolorem accusator habeo cum iudice? quisquam in hac vindicta alteri cedit?
non publica inopia, non totius populi una mendicitas fuit? -- nisi, quia
funestas epulas et nefarios invenimus cibos, non putamus famem fuisse.
in omnes gentes, in omnia ventura saecula proscripti sumus, omnes haec
prodigia narrabunt, omnes execrabuntur, nisi qui non credent. famem ipsam
infamavimus, et, quod miseris ultimum est, miserationem quoque perdidimus.
adhuc tamen una defensio fuit, quod videbamur in haec omnia istius opera
inpulsi. si hic innocens est, nostra culpa est.
Etiamne publica mala narrabo et miseriis nostris convicium faciam? exibunt
verba, subsequetur sermo? non alligabitur lingua? [4] plane nihil non possumus:
exponamus ordinem cladis nostrae, et simpliciter omnia indicentur; decet
ista nostro ore narrari! sed novimus et nimium meminimus. iudex doceri
non debet, opinor; reo indicanda sunt, qui a malis publicis afuit, qui
hoc certe maximum debet patriae suae beneficium, quod a fame solus dimissus
est. audi itaque, audi, frumentum istud, quod lucri fecisti, quanti nobis
constet.
Aliqui fortasse, iudices, miratur, etiamsi huius feralis anni fructus
cessavit, quod tamen illa superior longi temporis beata fecunditas tabuerit,
et secum iste dubitat, quid sit in causa, cur civitas opulenta quondam
nihil frumenti, nisi in spe, habuerit. sic fit: ubi vicinis civitatibus
vendimus, et, undecumque offulsit lucrum, sine respectu salus publica addicitur,
in vacuam possessionem fames venit. etiam si quid residui erat, ut carius
quidam venderent, ad annonae incendium suppressum est. testor tamen conscientiam
vestram, non sumus questi, quamdiu duplo emebamus. non enim vulgaris illa
labes frumenti fuit, nec qualis alias ab agricolis accusari solet perfidia
terrarum et ingratae messis inritus labor. nova et inaudita abominanda
lues, quae nihil homini reliquit praeter hominem. aut astricta citra conatum
sata sub ipsis tabuere sulcis, aut levi rore evocata radix in pulverem
incurrit, aut perustis torrido sole herbis moribunda seges palluit. nullus
imber sitientis soli pulverem tersit, nulla super arentes campos saltem
umbra nubium pependit. calidi spiravere venti, maturitatem praecepit aestus.
etiam sicubi forte ieiunae herbae solum vicerant, vanis tantum aristis
spem fefellerunt, et inanis culmos tristis agricola iactavit ventis nihil
relicturis. [5] levia queror: prata exaruerunt, perierunt frondes, germina
non exierunt, nuda terra et rudes glebae et aridi fontes erant. nisi haec
omnia inter scientes dicerem, poteram videri falso questus de hoc anno,
quo tantum frumenti vendidimus. utinam saltem nobis rudem victum silvae
ministrassent, et carpere arbu[s]ta, concutere quercum, legere fraga licuisset,
et quaecumque primi mortales ante traditos divinitus mitiores cibos contra
famem obiecerunt, pestifer annus reliquisset! non eram delicatus. sed o
tristis recordatio, funesta necessitas: nihil habuimus, quo viveremus,
praeter famem.
Nec tamen in totum queri de numinibus possumus, maria certe secunda
experti. si voluisset servare legatus diem, quem illi felicitas temporis
dederat, potuit nobis frumentum bis adferre. ut primum tanti mali sensus
in civitatem percrebruit, cum iam urgente inopia cotidie malum artius premeret,
et praesente fortuna peior tamen esset futuri metus, apparuit nullum ex
propinquo esse praesidium, cum finitimas quoque civitates incendium nostrum
adussisset. erat quidem aliquid in vicino adhuc frumenti, sed iam nemo
vendebat. ergo ut vidimus salutem publicam trans mare petendam, se in curiam
quisque cogunt. [6] ut arma bello, ut aqua incendio inclamari publice solent,
ita uno quodam consensu non aetatibus [ex]spectatis, non honoribus, pariter
rettulimus, probavimus, decrevimus, pedibus manibus <r>uimus in sententiam
necessitatis, nec ordo nos officiorum moratus est. legationem multi pollicebantur,
nec innocentiae iste beneficio vel auctoritatis meritorumque respectu electus
est; una causa nos movit, quod se cito rediturum pollicebatur. pecuniam
sine numero infudimus, frumentum sine modo mandavimus; quantum potuisset,
adferret, festinaret modo. hoc una voce supplices acclamabamus, ac, ne
moraremur, ne hoc quidem diu rogavimus; una tantum vox fuit, quam iste
pro quodam praeiudicio amplexus est: 'nihil agis adferendo frumentum, si
post illum diem veneris.' nostris manibus legatum in navem tulimus, ac,
ne quid morae esset, pro sua quisque portione etiam commeatum dedimus,
retinacula incidimus et litus ingressi classem publicis manibus inpulimus.
inde fugientia vela longo visu prosecuti facilem emptionem, secundos ventos,
placidum mare, non secus <ac si> ipsi navigaremus, precati sumus.
Quis credat hoc de tam miseris? omnia a diis inpetravimus. scilicet
unum superest, ut pro aliena civitate vota solvenda sint. cito pervenit,
cito emit, cito rediit, quo voluit. quid prodest? [expectare] alia civitas
prior est, et sane religiosus legatus diem expectat.
Nos interim coacta primo ex agris pecora diripuimus et, ne venturo saltem
anno prospici posset, non reliquimus, qui ararent, boves. iam servis fugas
imperavimus, iam procumbentes ante limina principum pauperes in ipsis precibus
expirant. plorantibus liberis legatum promittimus. iam tantum sibi quisque
cura est. nihil tamen horum etiamnunc in invidiam legati queror; adhuc
prior cursus est, hactenus nostra mala tulimus; in reliqua legatus nos
vicarios dedit. [7] si quicquam tibi humani sanguinis superest, nisi nimia
saturitate alienae fortunae cogitatio excidit, respice patriae casum, respice
gravissimam fortunam. miseri te misimus, expectant pallidi exsanguesque
cives tui, et quicquid extremi spiritus adhuc superest, spe tui trahitur.
figura tibi exesos vultus, decrescentem populum, iam praemortuas vires.
nec quicquam horum potes ignorare: si quid tibi credimus, fame laborantem
civitatem vidisti. festina, dum supersunt, quibus legationem renunties,
festina, dum mori ultimum est, frumento digni sumus. quid in nos convertis
etiam alienae civitatis famem? quatenus nobis computandum est, propter
te duplum mali tulimus.
Tu supra frumentum publicum stertis et omnes maris circumvectus oras
litora portusque cognoscis, tu inter duas civitates fatorum arbiter alienae
conditor, tuae eversor, salutem nostram peregrinis admetiris, et secunda
tempestate in patriam ferente contrarios ventos exoptas. nos per arentes
effusi campos morientium herbarum omnes radices vellimus, eo quidem fortius,
ut, si fieri possit, in venenum incidamus subeuntes insolitis cibis. et
sicubi forte uberius paulo pabulum contigit, de pascuis rixa est. amaros
fruticum cortices et ramorum male arentium pallidas frondes decerpimus
morbidi; nam quicquid fames coegit, corpus admisit. iam passim moriuntur,
et pestilentium more pecudum subinde aliquis ex populo in ipsis pascuis
procumbit. crebrior cotidie interitus et latior strages, et -- me miserum!
-- iam fames desinit. [8] quos tester deos? superosne, quos per tantum
nefas fugavimus, an inferos, quos nobis permiscuimus, an nostram malam
conscientiam omnia nos ante fecisse, quae nemo praeter nos fecit? pecora
cecidimus, campos evolsimus, silvas destruximus; novissime nihil relictum
est praeter esurientes et mortuos.
Si qua est fides, libenter hanc partem accusationis subinde differo.
adeo, ubi tantum nefas narrandum est, etiam exigua temporum lucra sectari
libet. at necesse est reo indicare, qui a malis publicis afuit, quam multis
non ad diem venerit. ignoscite, dii hominesque, sceleri quidem ultimo,
sed tamen quod fecisse miserrimum est. non habitant una pudor et fames,
et cum semel intrarit inpotens domina, feras etiam et ingentes beluas subigit.
terram morientes momorderunt. memetipsum, si nil fuisset aliud, comedissem.
sed confitendum est; legati beneficio non defuit. postquam omnem patientiam
vicerat ignea fames, postquam spes quoque, quae miseris ultima est, omnis
abierat, et frumentum totiens sibi frustra promissum animus iam ne cupere
quidem audebat, subiit furor et alienatio mentis, et tota sui arbitrii
fames facta est. animus malis deriguerat, os insolitis cibis stupebat,
feris invidere coepimus. primo tamen furtim et intra suas quisque latebras
admisit hoc monstrum, et, si paulo citius venisses, potuisset hoc negari:
si quid ex strage corporum defuerat, sepultum putabamus. nec tamen indicavit
quisquam, nec deprehendit aliquis. nemo, ut hoc faceret, exemplo inpulsus
est; se quisque docuit, omnes scire coepimus, postquam omnes fecimus. quotiens
tamen, antequam inciperem, in portum cucurri, quamdiu in altum intentus,
si quae essent in conspectu naves, oculos fatigavi! tibi, legate, tempus
differre facile est, qui tuam tantum partem non vendidisti. tu, quem hebeas
diem, videris, ego septimum expectare non possum.
[9] Ergo rabidi supra cadavera incubuimus et clausis oculis, quasi visus
conscientia acerbior esset, tota corpora morsibus consumpsimus. subit interim
horror ex facto et taedium ac detestatio sui et planctus, sed, cum ab infaustis
fugimus cibis, urit iterum fames, et quod modo ex ore proiecimus, colligendum
est. nunc mihi illa foeda videntur, nunc abominanda, laceri artus et nudata
ossa et abrepta cute intus cavum pectus, nunc occurrunt effusa praecordia
et lividae carnes et expressum dentibus tabum et exhaustae ossibus medullae.
quantulum enim corporis fames relinquebat! nunc illud horreo tempus, si
quando aut manus incidit aut facies aut aliquid denique, quod hominem propria
nota signat, nunc cibi succurrunt, quos inponere in mensam non ausus sum.
confitendum est enim: devoravimus homines et quidem avide, qui diu nihil
ederamus, et tamen coepisse difficillimum fuit. postquam ius factum est,
postquam nemo erat in civitate, quem confiteri puderet, tum vero iam in
posterum prospicimus et funera horreis condimus. retro aguntur exequiae;
aut circa <corpora> aut ad rogos pugna est. heres cadaver cernit. novum
et incredibile, nisi nossemus, monstrum habuimus: sine rogis pestilentiam.
mortium ratio non constitit; perisse cives scio tantum, quia inter viventes
non video. [10] aegri adsidentes timebant et labentem animam <a> supremis
domesticorum o<s>culis reducebant. primo tamen nihil rogabant suos nisi
tantum sepulturam. ut maior urgere necessitas coepit, beneficium factum
est expectare, dum moritur. nemo adeo adfinis fuit, nemo tam coniunctus,
quem pietas abstineret. nostros comedimus, nostros, nam si alienos vellemus,
nemo [audebat] cedebat.
Nihil est tamen, quod indignari velitis; narravi vobis lucrum vestrum:
frumentum duplo vendidimus, et callidissimus legatus vicinae civitati inposuit.
plena nunc horrea, bonae rationes, onustae naves sunt, et, quo magis gaudeamus
tanto bono, pauci sumus. nam quod ad temporis excusationem pertinet, nihil
est, opinor, quod aestuet <aliquis: fames> in desertum non incidit populum,
nec sane fuit, cur festinaret; etiam nunc expectare poteramus, sola est
nostra civitas, quae fame perire non possit. dissimulaturum me putatis
istius patrocinia? confiteor, venit ad ultimum diem, adtulit frumentum.
gratulemur, quod iam nulla civitas fame laborat.
O si vires sufficerent, latera durarent, aliquid ex aridis diu faucibus
residuae vocis exiret! quanta indignatione opus erat, ubi pro omnibus dolendum
est! ~quod cum si universi, qui adsumus, proclamemus, haec tota contio
in unam vocem consentiat, non esset tamen futura par crimini invidia; ut
omnes accusemus, quota pars queritur! secum quisque reputet, quae tulerit,
quid admiserit. plane immanis belua est et non tantum necessitatis causa
per nefas pastus, qui, quod comederit hominem, non irascitur. [11] succurrite,
dolor et seri vomitus et ultrix paenitentia, ades, longi ieiunii imperiosa
necessitas, et vos intus inplicitae, si quid potestis, admonete, animae,
et a ferali ventre prorumpite, dum commissum nefas devoto capite expiamus
et quasi lustrata urbe feralem victimam violatis manibus mittimus. decent
nos tales hostiae. in iudicium perduxi publicum scelus, et infamatae civitati
quaero velamentum. nemo non commisit aliquid; habetis tamen, si vultis,
unum et pro omnibus nocentem.
Rei publicae laesae accuso. mirari vos certum habeo, cum civitas tota
consumpta sit, cum populus in se tabuerit, hanc verbi segnitiam, quo perstricta
tantummodo patria et leviter, quod aiunt, manu offensa intellegi possit;
sed ferenda est, ut in ceteris, haec quoque rerum naturae iniuria, quod
non tam inmanibus factis paria verba accommodavit. et fames nostra fames
dicitur, et cibi nostri cibi vocantur et res publica nunc laesa. nec scilicet
nisi peracto legitimo ordine reus non punietur. omnia, rogo, scrupulose
agantur. videte, ut iure irascamur, qui contra ius viximus. immo etiam,
si libet, defensionem audiamus, etiam nunc nos moretur. neget laesam rem
publicam, quia plus quam laesa est. non enim discussos alicuius operis
angulos nec recisas lucorum frondes nec publicarum aedium dispersos parietes
obicimus; ac, si videbitur, adiciet forsitan non esse rem publicam, quae
perierit. id enim superest, ut iam hoc nomen extinctum audiamus! procedet
eo usque fortasse, ut esurisse nos neget. [12] non infitior autem parum
proprie hoc legis verbo nefas istius signari non posse. maiores enim ne
laedi quidem rem publicam impune voluerunt, ideoque existimo etiam hoc
esse comprehensum. nemo autem verebatur, ne absolvi posset crimen lege
maius.
Quid, quod actionem rei publicae laesae temptat in legem male gestae
legationis deflectere? eligit reus crimen, hoc est, noxius crucem optat!
non sustineo, iudices, in tanto animi motu argumenta conquirere, nec impetus
irae meae in digitos descendit, hoc tamen scio: non cadit in formulam publicus
dolor, nec, si adeo iudicibus, quid passi sint, exciderit, ut has ferant
cavillationes non diluentis crimen, sed differentis, populus quoque inpunitum
nefas sine lapidibus praeteribit. non praescribes. accusare te male gestae
legationis possum? age porro, si occisos obiecero homines, non tu es causa
mortium? si violata sepulcra, non propter te rogos fraudavimus? sed legatus
fuisti. quod tamen ipsum quid est aliud, quam rem publicam> tractare? rem
autem qui male agit, ut arbitror, laedit. an existimas hanc legatis dari
peccandi licentiam, ut quaecumque scelera in eo officio commiserunt, cum
his omnibus hac una lege decidant? o nimium invidendam huius legationis
condicionem, si tibi et famem remisit et legem! sed erraverim sane, et,
quia nullum in foro nostro iudicium fuit, desuetudine ipsa iura exciderint:
quomodo legem meam effugis? [13] nam nisi malis stupeo, duo sunt omnino,
quae in eiusmodi crimine quaeri soleant, an laesa sit res publica, an ab
eo, qui arguitur, laesa. in quibus si quid tibi fiduciae fuisset, non a
criminibus crimina appellares, nec ad alteram poenam transfugeres, sed
te ab hac, quae intenditur, tuereris.
Dico laesam esse rem publicam. oratione hic opus est, aut reliquorum
more accusatorum hoc nunc mihi quaerendum, quomodo res verbis adgravetur?
adeo infirma est calamitatium memoria? quae si posset excidere, non tamen
narranda vobis, sed ostendenda erat ruina publica. agedum, si videtur,
extra portas prospicite squalida arva et spinis obsitas segetes et semesos
arborum truncos. viduis cultore agris errant a fame nostrae innocentes
ferae, inanes villae sunt et deserta horrea in ruinam procumbunt. nullus
inversis aratro glebis campus nitet, nullum solum opere renovatur. iam
et in sequentem annum famem timeo. redite in domos vestras: videbitis noxios
focos et ignes tabo cadaverum extinctos et tecta mortibus gravia; cum maxime
inferimus in tumulos ossa insepulta, ducimus opertas exequias, et ad sepulturam
residua conferuntur, et tandem cadavera igni permittimus. ubi vero universas
familias fames extinxit, quae pars maxima est, inanes domus situm ducunt,
iacent relictae sine herede sarcinae. invenitur interim clusa domo conditus
dominus, si cuius mors famem evasit, quem rimantes non invenere proximi,
qui inter suos ultimus decessit. quo vos mitto? ipsam intuemini contionem,
unius deficientis speciem tota civitas habet, cavum macie caput et conditos
penitus oculos et laxam cutem, nudos labris trementibus dentes, rigentem
vultum et destitutas genas et inanes faucium sinus; prona cervix, tergum
ossibus inaequale, infernis imaginibus similes, foeda etiam cadavera. aut
si quis talis non est, confiteatur se usque ad saturitatem comedisse. [14]
sua quisque consulat misera praecordia, suum ventrem conscientia gravem.
dic nunc, legate: 'innocens sum, quod ad illum diem veni.' at ego propter
te nocens sum, quod ad illum diem vixi.
Quae comparata nobis mala non delicatas lacrimas habent? aliquem populum
hostilis exercitus intra portas coegit; solet venire ultima obsessis inopia,
sed everti certe licet: victor captivum aut occidet aut pascet. tormenta
quidam piratarum tulerunt; felices, quibus contigit innocentia! mors certe
finis est, nec saevitia ultra fata procedit. aut etiamsi quis adeo hominem
exuit, ut ibi poenam quaerat, ubi sensus doloris non inveniat, nempe tamen
cadavera feris obiciet. circumdati sunt quidam flammis, ipsa tamen poena
habuit sepulturam. nos incendii cinerem perdidimus, nostra etiam ruina
tabuit. nostra mala nunc latent: non ignis defunctos cremavit, non ferae
laceraverunt, non aves attigerunt, et tamen cadavera mortibus adnumerare
non possumus. citra spem convalescendi adflicti sumus, immo etiam citra
votum. gravior in dies facti paenitentia est, pudet vitae, lucem ac sidera
intueri non audeo. cotidie felices mortuos clamo et malae conscientiae
facibus agitatus nihil fortunatius in aeterna sede utcumque compositis
puto. adeo mors placet: iam etiam cibis nostris invideo!
Praeterita differo; ipsa ex nimia cupiditate nocet habundantia. desideratos
diu cibos avide haurimus et lassam famem saturitate strangulamus. morimur
adhuc etiam frumento tuo. [15] atqui ceterae rei publicae partes, quae
sunt ad usum populi comparatae, et leviore cum damni sensu pereunt et facile
remedium accipiunt, cum reparari possit amissum: opera restituam, aerarium
replebo, naves, arma reficiam. hic vulnus altissime penetrat, hic ipsa
vitalia feriuntur, ubi populus ruit, ubi continuis funeribus omnis sexus
atque aetas semel sternitur. exhausta est civitas et desolatae domus, triste
florentis quondam fortunae indicium laxi muri. quam multi in civitate nostra
perierint, quaeritis? minima quidem portio est, sed etiam ex hoc intellegi
potest: esurienti populo satis fuerunt.
Plurimum tamen interest, quomodo perierint. felix pestilentia, felix
proeliorum strages, denique omnis mors facilis! fames aspera vitalia haurit,
praecordia carpit, animi tormentum, corporis tabes, magistra peccandi,
durissima necessitatium, deformissima malorum. haec ad humile opus nobiles
manus mittit, haec alienis pedibus mendicantes prosternit, haec saepe sociorum
fidem fregit, haec venena populis publice dedit, haec in parricidium pios
egit. adhuc tamen unum videbatur remedium non expectare mortis diem et
tabescentem cotidie spiritum supervenientibus malis subducere. nam in fame
nemo quidem mortibus inmunis est.
At non tua culpa fames coepit; sed vulneratum iugulasti, titubantem
stravisti, fumantem incendisti. ne quid inique faciam, dividenda sunt mala:
primam famem fortunae inputo, ultimam tibi. moram tuam itineribus separo.
denique ex eo inopiam tibi obicio, ex quo propter te tuli. itaque caritas
annonae, rarum frumentum, caedes ac direptio pecorum fuerint fortunae,
fuerint anni, fuerint temporum; aliam condicionem habent civium mortes
et cadaverum dira laceratio et peiores inopia cibi. haec fames iam tua
est.
[16] Puta me nihil in praesentia dicere nisi hoc unum: tardius quam
potueras venisti. nondum tibi obicio duplicata tempora nec remensum totiens
mare nec graves ancoras, nondum tantam moram, quanta legationi satis esset.
si innocentes essemus, populum septem diebus perdidisses. angustos humani
spiritus terminos fames fecit. morimur, deficimus; festina misericors,
omnes excipe auras; etiamsi tota secundis flatibus vela tetenderint venti,
tamen remis adiuva. salutem publicam vehis, spiritum populi tui reportas,
omnium nostrum in ista classe navigant animae. iuramus per tuum reditum,
effusi per gradus templorum vota suscipimus, tendimus manus; nam, quas
feriamus hostias, non habemus. quid spem publicam ad ancoras alligas? non
stat interim dies, et plenis velis mors venit. festina, merita tua non
conditores aequaverint, non ipsi dii plus praestiterint. tibi nos, tibi
liberos nostros, tibi quicquid homini iocundum est, tibi debemus quicquid
vicinae civitati praestitisti. non dico illa, quae poteram: 'puta caerulus
imber in naves ruit, classis inter fluctus latet, nec inter canentes collisarum
aquarum spumas vela dinoscimus; egerit ex fundo harenas mare, micant ignes,
intonat caelum, scissis rudentibus tempestas sibilat, denique sidus hibernum
conditur, tu tamen persevera: frumentum vehis.' nihil horum necesse est
feliciter naviganti. festina; quererer, si naves commeatu tardasses. dum
velocitatis ratio haberetur, mallem accipere dimidium. [17] non delicati
sumus, non luxuriae quaeritur abundantia; unde spiritum sustineamus, unde
mortem differamus, in praesenti quantulumcumque; si plus opus fuerit, redibis.
Siccae fauces sunt, aeger anhelitus os tendit. iam frustra in sinu parentium
liberi plorant, et nondum editi conceptus intra uterum famem sentiunt.
iam nemo dives est. auras captamus et rore vescimur, et iam spirare tormentum
est. cotidie vires deficiunt: iam non imus in litus, sed repimus. in editis
scopulis populus sedet, dum naves expectat, in pascua non redit. aquas
ingredimur, et unus ad te spectantium rictus est, et, cum defecerunt omnia,
expirant. te, te expectantes intentis oculis morimur, in mare mortui cadunt.
quotiens sole percussa nubes refulsit, navem putamus, quotiens fractus
vento fluctus incanuit, vela interpretamur. o mobiles miserorum spes! ad
unaquaeque solacia ab unoquoque quomodo mutantur>. 'haec certe navis est;
ecce vela panduntur, propius appellitur et accedendo crescit. nostra est,
suos in utramque partem ventos habuit, nostris votis gubernati flatus sunt.'
haec dicimus, at illa interim transvolat. fletus inde et desperatio et
lucis odium. nihil enim gravius quam destitutae spes torquent. ne interrogare
quidem licuit aut quaerere; nemo applicabat. ergo incerti omnium rerum
pependimus, nihil quisquam cognovit. saltem si scire licuisset, ubi frumentum
vendidisses; ipsi petissemus. iam quomodo ad singula momenta temporum mutabantur
animi! 'bene est, serenus sol occidit, purus se dies tollit, ad nos venti
ferunt. iam veniet.' [18] pendet interim fames, et illud, quod iam diu
cogitat, differt, ita tamen, ut subinde computet, quot dies ad mortem supersint.
numquid profecit? meministis, cum contrarii venti flare coepissent, et
in altum fluctus a terra volarent, quanta conploratio, quanti planctus
fuerint: 'retinebitur, stabit, laborabit!'
At, si diis placet, legatus noster tum maxime bene navigabat. nos in
hac fortuna, in tam gravi casu, in eiusmodi cogitationibus sumus; tu sinus
maris circuis, et per omnis curvatorum litorum ambitus terram legis. sic
fit, ut te iuvet diu navigare. nullus amoenus praetermittitur portus, nulla
celebris civitas invisitata transitur. mentior? etiam ad esurientis adplicas.
dein, si quam tu maris iniuriam quereris, non feram te morantem; quomodo
satis accusabo vendentem? spiritus nostros transcribis, salutem nostram
exponis, quae diu inaestimabilis fuit, innocentiam publicam vendis. frumentum
non naufragio perdidimus, non latrocinio; lucro perimus! tempestas quoque
aliquam navem in meum litus impingeret, nec ex classe numerosa omnes fluctus
exhausisset. perit frumentum, quia classis venit in portum. ita nos alienae
civitatis legatum misimus, et vilia ac devota capita vicinorum deliciis
morimur. nobis nihil iam residui spiritus superest, nos in conspectu mortis
stamus, nos legatum frumentumque nostrum ore aperto expectamus; classis
nostra vecturam facit et vicinarum civitatum copias reconducit. paene a
conspectu nostro vela conversa sunt: quantulo minus quam con<g>esti
frumenti pulverem vidimus? tantum iam temporis transiit, ex quo pecuniam
contulimus, legatum creavimus. iam dinumeratis temporibus, quae secundi
venti breviora fecerunt, cotidie spero, et sane prope est. at legatus meus
ad emendum modo proficiscitur. [19] tibi ergo tot civium mortis inputo,
tibi stragem populi, tibi liberum parentumque miserrimas poenas, tibi quicquid
passi sumus, tibi, quod gravius est, quicquid fecimus.
Et scilicet speras, ut tantam sceleris invidiam ab animis nostris duplae
pecuniae strepitus avertat? nescis, quam multa vendideris. 'duplo vendidi.'
ita infelicitas mea cocionanti tibi lenocinata est: 'quod fame perire cives
meos patior, quod, ut vestram civitatem servem, meam everto, quod a tam
vicinis litoribus classem torqueo, quod ad diem redire non possum, quod
pretium constituitis, quid occultum datis? duplum? patrocinio meo quantulum
lucror?' at nos inepti ac vesani de fame querebamur, gravis nobis inopia,
intolerabilis et misera accersita mors videbatur. non agimus gratias industriae
legati? res publica nostra locupletior perit. sacrosanctus mercator oportunum,
opinor, invenit mercis exactum. miror hercules, si tam bene negotium gesseras,
quomodo nobis pecuniam non retuleris. 'duplo vendidi.' decepisti vicinam
civitatem, circumscripsisti; itaque queritur? 'duplo vendidi.' hoc enim
unum supererat, ut devectum tantidem venderes! 'habita est itineris ratio,
habita usurarum.' ego vero malo quod tam magno vendidisti. apparet enim
te nihil coactum. sed si semel ponis hastam salutis, si redemptores vitae
admittis, et nos admone; melius vendis. nos quicquid in domibus habemus,
quicquid in templis, quicquid civitas suum vocat, congerere parati sumus.
frumentum pecunia remetimur, libertatem nostram addicimus, fines publicos
tradimus. omnia licet eadem vicina civitas polliceatur, plus non potest.
[20] prosit mihi quod apud negotiatores solet: in antecessus dedi. triplum,
quadruplum, quantum poposceris accipe, et illa pecunia frumentum licet
vicinis adferas. si nobis nihil de commeatu nostro partiris, nos vicinae
civitati vendemus; liceat servire, ubi frumentum est. non exigua res est:
pro vita, pro sepultura, pro innocentia licemur. non potest hic commeatus
tam care emi quam expectari.
'Sed nisi vendidissem,' inquit, 'fame laboranti civitati, timui, ne
raperet.' et ita utique occupare voluisti, ut nobis iniuriam tu potissimum
faceres? multum mehercules vos fallit opinio, iudices, si ullam causam
ita evidentem deferri posse in forum putatis, cui nulla ne mendacii quidem
velamenta contingant. opinione sua defenditur, et, quae res minime coargui
potest, utitur se teste. ne nos periremus, non timuisti, ne repetiti commeatus
post diem nostrae mortis applicarentur, non timuisti. nostris certe malis
quamquam nihil poterat accidere inopinatum, tamen inter metus tempestatium
et ancipites incerti maris casus, confiteor, ne frumentum salva classe
perderemus, non timuimus. non dico: 'ut maxima vis parata sit, ut more
inmanis latrocinii turba raptorum litus premat, vel repugna vel fuge vel
roga, incensurum naves depressurumque minitare. potius quam totum frumentum
utique populo pereat, partire vel gratis, dum nobis aliquid, quo respiremus,
adferas.' illud quo certe nihil asperius accideret, rapi patere; faciat
fortuna quod voluerit, legatus a praecepto non recedat. [21] refer nobis
saltem iniuriam nostram, mitte nuntios; ira famem differemus, rapiemus
furentes arma, et se in obsidionem civitatis inimicae sine dilectu populus
effundet. vastabo interim fines, hoc est, per aliena prata pascar. si qua
in villis deprehendero pecora, diripiam; bellum me alet. citius ad frumentum
perveniemus, quam tu cum frumento redibis. adiuvabunt pugnantem iusta sacramenta.
si contigerit aequum fortunae iudicium, non meos tantum commeatus recipiam;
si minus, certe dabitur bene mori. liceat et manum conserere, in aciem
confligere: condant se postea licet muris, in longius obsidio eat, interim
certe hostium potius cadaveribus vivemus.
Sed nulla vis fuit, nulla exterior iniuria; tuum certe commeatum nemo
rapuit. iure miseri sumus, et ex stipulatu legati nostri perimus. vendidit
quantum voluit quanti voluit, et, ut hoc ad nostras accederet moras, fortasse
diu cocionatus est. omnis cum fide persoluta pecunia est. hoc qui colligo?
qui quanti voluit vendit, iudices, potest non vendere. nam, per fidem,
si rapere alienum frumentum et possunt et volunt, quid ita duplam pecuniam
solvunt? nam quomodo in magna inopia quicquid emi potest vile est, ita,
cum possis habere gratuitum, duplo carum est.
Sed mihi credite: color iste patrocinii est et diu in saturo otio cogitata
defensio. non potest similis usquam fames fuisse. [22] nos grave huius
anni sidus adflavit, nostrum hoc fatum fuit, quos non tantum sata sed etiam
empta fallunt, qui nostra pecunia, nostra classe, nostro legato, nostro
vento, felicissimo cursu commeatum tamen perdidimus. nos a frumento longius
sumus, ad illam civitatem potuit frequenter accedere negotiator, saepius
adplicari onusta classis. itaque non misere legatos, nullus illis commeatus
longius petendus fuit. quod felicissima annona, affluentibus copiis, fortunatis
opibus contigit, nihil emerunt nisi devectum. quare nulla causa istius,
quem fingis, metus fuit, nulla utique vis. Forum legisti, et, quia adhuc
supererat tempus, obiter negotiatus es.
'Rapturos putavi.' quid dicis, scelerate? et cum hoc timeres, adplicabas?
onustus viator apud latrones hospitaris, commeatum publicum in scopulos
annonae inpingis et plenae frumento classis ancoras ad famem ducis? non
praecidis medium mare, non velut inhospitales Syrtis aut voracem Charybdim
praetervehens tota in fugam vela torquebis? nusquam est periculosius legationis
tuae naufragium: tu, ut cogi posses, tu, ut auferri frumentum posset, effecisti.
tantum habituri sumus, quantum reliquerit pudor esurientium. quid te duplo
frumentum iactas vendidisse? potuerunt nihil solvere; quod refers, alienum
beneficium est.
Alterum confingitur hoc loco mendacium: 'tempestate,' inquit, 'appulsus
sum.' ita plane; infelix navigator es et cuius votis aurae non respondeant.
[23] nescimus te duplo melius navigasse quam speraveramus, nescimus singulis
commeatibus bina itinera confecta, nescimus in una legatione ventos quater
secundos? sat erat verbo negare quod verbo ponitur. remove hanc spem eludendae
mendacio civitatis. quo damno probas tempestatem, quid amisisti? frumentum
certe totum venit in portum, nec laborasse, tamquam nimium onustas, naves
simulaveris; duplum adferre poterant. non vexata armamenta turbatosque
funes aut scissos velorum sinus quereris; classis statim exiit et, quod
magnum integrae signum est, cito redit. porro tempestas in unum agebat
angulum? nihil potuerunt obliquata vela deflectere? non potes ultra procedere;
citra applica. effuge raptores, effuge non dimissuros. si aliud fieri non
potest, cum tempestate decide, naufragio in desertum litus inpinge. Quid
devitata procella prodest, quid subducta nubium minis classis? in portu
naufragium fecimus et frumentum ad ancoras perdidimus.
'Ego vero,' inquit, 'attuli, et quidem duplum.' o nos felices! rumpamus
saturitate praecordia, pascamur in praeteritum et famem cruditate pensemus!
frumentum attulisti? quid, quod medicina mortuorum sera est? quid, quod
nemo aquas infundet in cinerem? quid, quod extincto populo etiam novendialis
tarde venit? quid, quod iam ego frumentum non desidero? naufrago tabulam
abstulisti, mortuo adplicas navem. duplum est? infunde in sepulcra et admetire
tumulis! ibi sunt, qui mandaverunt. quid aliud effecisti adferendo frumentum,
quam ut nos, quod adhuc fecimus, paeniteret? nunc me magis pudet, nunc
cibos meos obiurgo; potui heri non comedisse. [24] o nefas, in quo me scelere
commeatus deprehendit! sicine paria fecimus: adhuc nihil habuimus, sed
nunc licet reponamus? quis autem umquam pensabit necessaria supervacuis?
duplum attulisti, sed illis, qui perierunt, nihil, sed non possumus iam
non fecisse quod fecimus, sed plerumque sera pro nullis sunt, et temporum
ista momentis aut pretiosa fiunt aut vilia. vis scire, quantum inter hoc
tempus et illud intersit? tempta igitur forum tuum; totum hoc non potes
dimidio vendere.
Superest adhuc unum patrocinium, in quo spes omnis profligatae causae
consistat: 'ad diem veni.' ~stare hoc certe~, iudices, nam ferri non potest,
exundat altius dolor. pudorem publicum quamvis proiectum et iam olim sepultum
hucusque protrahis? cur non expectavimus, cur famem non ad constitutum
distulimus, cur ad tantum nefas accessimus? in hac lance publica causa,
iudices, pendet: aut iste tarde fecit aut nos cito. hoc videlicet exspectasti,
et, ne captiosum esset officio tuo maturius redisse, ex industria tempus
trivisti. non tempestas in causa fuit, non vis ulla vicinae civitatis;
una ratione moratus es: nondum erat tempus. adeone nobis miseriae publicae
exciderunt, adeo insperato frumento obstipuimus, ut haec audienda sint?
ultimum omnis memoriae reum una vox innocentem facit? populatorem eversoremque
civitatis nisi ad supremum damnabo, absolvatur; publicus reus redit.
[25] 'Illum,' respondet, 'diem dedimus.' tu tamen, si interpellatus
tempestatibus serius venisses, excusares mare et ambiguos flatus, et tibi
bonam causam habere videreris, cum diceres: 'ante non potui.' et nos hoc
cogitavimus, his casibus ampliavimus tempus. nos illum tibi diem dedimus,
sed quid attinet? citius emisti, quam speravimus, supra votum nostrum navigasti;
ad proximum litus mature classis adplicata est. ego tibi possum satis irasci?
felicitatem nostram perdidisti. ergo, quantum in te, tempus consumptum
est, dies excessit; peius pati nihil possumus, sed pessima diu patimur.
inputas nobis propitios ventos et secundum mare et civitatis opulentae
liberalitatem, quae tantum frumenti vendidit, quantum duobus populis satis
esset. quantumlibet velocitate tua glorieris, computa, si placet, quando
primum conterminos portus onusta classe deprehenderis; quam tarde a vicina
civitate venisti!
At etiam, si dis placet, animo defenditur et quam causam vexandae civitatis
habuerit, quaerit. istud ego interrogare debueram. non ubique, iudices,
morandum est: alioquin, si quid requirere vellem, multa occurrissent. solent
enim negotiatores praeter haec aperta pretia privatum aliquid ac proprium
stipulari, utique cum alienam rem vendunt. potest fieri, ut primo lucrari
voluerit pretium, serius deinde subvenerit reddendae rationis dicendaeque
causae cogitatio. veniit fortasse frumentum lucro, redemptum est patrocinio.
potest fieri, ut aliquam gratiam speraverit a civitate servata; occulta
quaedam in civitate sua odia, quae plerumque ex inanibus causis oboriuntur,
habuerit. [26] multa succurrunt, sed, si qua est, iudices, dicenti fides,
ego nihil invidiosius reputo, quam quod civitatem suam sine causa perdidit.
Quaecumque ratio, quodcumque propositum fuit, audi quae passi sumus,
postquam redire potuisti. transeo tormenta nostrae inopiae, maciem corporis,
vulsos terra destrictosque ramis cibos, quod aris altaria non inposuimus,
quod populus corporibus suis vias stravit, quod mendicus, quem rogaret,
non habuit. non obiciam tibi famem. o tristis recordatio, o tormentis omnibus
conscientia gravior, rumpe ferreum pectus, et ardentia scelera viventisque
intus epulas excute! luctantur intra viscera animae, et uterum funeribus
gravidum in os agunt. credibiles fabulas fecimus, felices miserias, scelera
innocentia. omnes quascumque clades fama vulgavit, solacia hinc petant,
hinc audient occisos sine sanguine, sepultos sine ignibus <homines hominibus>
cibos. si quis mentitus est Cyclopas, Laestrygonas, Sphingas aut inguinibus
virginis latratum Siciliae litus et quaecumque miser didici domi committens,
[quaere] hinc argumentum, hinc fidem accipiant. quaedam plane falsa sunt:
sol in ortus non occidit, nec ad humanorum viscerum epulas diem vertit.
vidit nos funeribus pastos et ad eviscerata corpora inluxit. publice monstra
commissa sunt, et inexpiabile nefas uno ore civitas fecit. poenis nostris
iam ne fames quidem satis est. hoc non immanes ferae faciunt, et quamvis
sensu careant muta animalia, pleraque tamen innocentibus cibis vescuntur,
utique quae mansuerunt inter homines. [27] etiam si qua alienis membris
inprimunt dentem, mutuo tamen laniatu abstinent, nec est ulla supra terras
adeo rabiosa belua, cui non imago sua sancta sit. nos, quibus divina providentia
mitiores cibos concessit, quibus sociare populos, mutuo gaudere comitatu,
sidera oculis animisque cernere datum est, busta nos fecimus: nigros sanie
dentes pallidis cadaveribus inpressimus, et inter horrorem ac famem restrictis
labris morsa abrupimus. cadavera rogis devoluta sunt, et ad funera tamquam
ad naves concurrimus. deficit aliquis extremo iam spiritu pendens; tamen
durat, quia prius moriturum alterum putat. invicem expectant, et, si spei
figuratione tardius cadit, morsibus pugna<nt>. non in omnibus mortes
expectantur: pater liberos esurit, et oppressa decimo mense mater sibi
parit: redit in uterum laceratus infans. cludunt domos, ne quis funus eripiat;
solae sunt divitiae mortium. velut infaustae aves supra expirantes stamus.
secreta miseri petunt, in solitudinem fugiunt, et, ubi nulla spes vitae
superest, mortis suas abscondunt; iam morituri ad feras confugiunt!
[28] Dehisce, terra, et hanc noxiam civitatem, si hoc saltem fas est,
haustu aliquo ad inferos conde. caelestes auras contaminato spiritu polluimus,
et sideribus ac diei graves invidiam saeculo facimus. nullas iam spero
fruges, propitios deos non mereor. quomodo me a scelere meo divellerem,
in quas ultimas terras, quae inhospitalia maria conderem? ~meum sine conscientia~:
urunt animum intus scelerum faces, et, quotiens facta reputavi, flagella
mentis sonant. ultrices video furias, et in quamcumque me partem converti,
occurrunt umbrae meorum. habitat nescio quae in pectore meo poena, et,
ne morte saltem hos metus effugiam, occupant gravia apud inferos supplicia,
volucris rota et fugacibus cibis elusus senex. adeo ne apud inferos quidem
ulla poena est fame maior. et ille haec patitur, qui hominem apposuit epulandum.
nobis imminet saxum, nobis stridunt ferreae turres, nostris causis urna
iam stetit, nobis vivax ipsum crescit iecur, quia illic quoque viscera
tantum aves laniant. excipiunt nos in proximo litore inhumatae nostrorum
animae. miserum me, verane haec sunt, an mens aspicit? laceros video manes
et truncas partibus suis umbras. quid hoc est? non de sepulcris insurgunt,
non aliquo terrarum haustu procedunt umbrae nostrorum; de populo exeunt.
illuc ite, illi taedas intendite, illum anguibus petite et tam longae morae
exigite rationem. vobis dicat: 'duplum attuli', vobis dicat: 'ad diem veni'.
ego, si huius poenam videro, possum reddere rationem, quod vixi.
Quintilian | The Latin Library | The Classics Homepage |