Pauper et dives inimici. utrique terni liberi. Bellum incidit civitati.
dives dux creatus profectus est in castra. rumor ortus est ab eo prodi
rem publicam. processit pauper in contionem et accusavit divitem proditionis.
absente eo populus lapidibus liberos eius occidit. reversus dives est victor
a bello, petit ad supplicium filios pauperis. pater se offert. contradicit
dives. erant enim leges, ut proditor morte puniretur, et calumniator idem
pateretur quod reus, si convictus esset.
[1] Expectaveram quidem, ut de inimici mei supplicio non quaereretur,
nec me decipi posse credideram in ultione, quam mihi debebat civitas tam
liberi doloris, sed quatenus eo malorum novitate perveni, ut in vindicta
primum mei consulere leges ac iura velletis, quaeso, ne quis prodesse pauperi
velit, quod nec defendi potest nisi genere poenae. plus meretur pati homo,
qui, si ipsi creditis, debet occidi. hoc est quin immo, iudices, quod super
omnes calamitates meas ferre non possum: videtur sibi satis vixisse pauper,
postquam occidit liberos meos. operae pretium putat coram impatientia mea
felicem consummare patrem, et gaudiorum suorum satietati hoc quoque adicit,
ut orbitatem meam liberis suis relinquat. fidem vestram iudices, ne pereat,
quod ultioni meae contigit bonus pater! actum erat de solaciis meis, si
liberos suos pauper mallet occidi. Illud plane, iudices, etiam in hac pauperis
impudentia miror: liberos meos pudore deceptae civitatis occidit, deinde
me crudelem vocat, parvulos suos ostendit, allegat, tamquam non ego potius
querar hoc de quoquam patre fieri, nec intellegit, quantum debeat ad impatientiam
nostri doloris accedere, si passus sum, quod et in ultione miserum est.
[2] facinus est, iudices, quemquam calamitatum suarum invidiam pati. sic
ultionem meam debetis aspicere, tamquam et liberos suos pauper occiderit.
Nec me fallit, iudices, plerosque credere callidissimum pauperem nec
mori velle, et hoc quod nudat iugulum, pectus opponit, artes esse pro vita.
sed ego illum non credo mentiri, ego, qui scio, quid maluissem. numquam
hoc adversus nos excogitasset nisi inpatientissimus pater et hanc poenae
meae suppliciorumque novitatem de sua pietate commentus est. nihil magis
de inimico efficere velis, quam quod ipse ferre non possis.
Habet hoc mali, iudices, principum innocentia, quod inimicos esse nobis,
nisi postquam nocuerint, nescimus, et tunc omnibus patemus insidiis, quotiens
nos odit inferior. homo, qui omnem adversus superiora rabiem de sui vilitate
sumebat, qui genus libertatis putabat odisse maiores, nulli caritati, nullis
inplicitus adfectibus, quod humilis, quod esset abiectus, in furorem se
magnae conluctationis exer[c]uit: primus se meum dixit inimicum. o dii
deaeque, cuius ego monstri artes pertuli, in cuius feritatis conluctatione
duravi? inimicum habui neque occidere contentum et mori paratum.
[3] Gratias ago civitati, quod in illis necessitatibus, in quibus nihil
adulationi, nihil praestabatis obsequiis, laudatus sum testimonio periculorum:
bellum mihi fatumque publicae sollicitudinis credidistis. sed neque ego
rem melioris ducis facere potui, quam quod sine liberis meis profectus
sum; non reliquisset illos dux proditurus.
Non puto, iudices, adhuc quaeri, unde illae falsarum sollicitudinum
fabulae repente proruperint, quis primus trepidae civitatis aures rumore
complev<er>it, cum videatis, quis sic egerit, ut crederetis. vidit hanc
inter metus vestros occasionem, et, quia semper apud sollicitos in deterius
prona persuasio est, abusus est hoc, quod poterat videri timere vobiscum.
igitur homo, qui nullum conscium meum, nullum mihi crimen obiecit, de mendacii
magnitudine fidem veritatis aptavit. civitas deinde, cui accusator proditam
se esse persuaserat, fecit quicquid hic de me facere potuit: liberos meos,
quos inimicus tota sua contione monstraverat, occidit genere quo pereunt
innocentes. feretis me, iudices, liberius aliqua dicentem? rem pessimi
exempli passus eram, etiam si prodidissem.
Scio vos, iudices, hoc loco mirari innocentiam meam. ut primum enim
mihi calamitates meas nuntius in castra pertulit, non arma proieci, non
stationes vallumque deserui; totam orbitatem meam in bella converti, tamquam
liberos meos ibi perdidissem. si umquam, iudices, in me habuissent profanae
cogitationes locum, si patriam odisse vel pro liberis meis possem, proditorem
me feceratis.
[4] Necesse est, iudices, hoc primum reversus exclamem: 'ita pauper
etiam nunc liberos habet? adhuc inimici mei plena domus est?' o miserae
cogitationes, o decepta solacia! sic ego revertebar quasi vindicatus. quas
ego legionum vestrarum indignationes, quem fortissimi exercitus conpescui
dolorem, dum omnibus promitto liberos suos, dum minus pro vindicta mea
puto quicquid ipse fecissem! congerantur iam licet adversus omnium mortalium
nocentissimum cuncta supplicia, ego tamen maximum ultionis meae solacium
perdidi, quod pauperi vos potius debueratis irasci. Quoniam igitur adhuc
cum paupere legibus ac iure consisto, liberos eius in supplicium patris
peto. quid satis inprecer homini, qui fecit, ut quisquam deberet sic vindicari?
'Calumniator,' inquit, 'idem patiatur.' permittunt mihi, iudices, calamitates
meae queri de hac lege, tamquam parum nobis in ultione prospexerit. contra
nos inventus est vindictae modus, quo non debeamus esse contenti. quisquamne
mortalium idem vocat facinus et poenam, tantumne doloris venire de suppliciis
quantum de calamitatibus putat? nescit profecto, nescit, quantam patientiam
paret mereri, quantum animo membrisque rigoris induat, quod patiaris, agnoscere.
innocentia opus est, ut miserum faciat color. constet licet utrimque mortium
numerus, totidem nobis ultio cadavera adsignet, plus tamen est de innocentibus,
et quicquid patiuntur deprehensi, licet solacio idem sit, aequitate minus
est. ut idem sit supplicium nocentis et facinus, una ratione efficias,
ut illud ferre non possit. frustra aestimatis, quam crudele, quam saevum
sit, quod petimus, in quantum excesserit usitata genera poenarum; [5] explicata
est, iudices, explicata legis invidia, cum quis, quod patitur, et fecit.
Quid, quod hoc solum est poenae genus, in quo non debeat nocens nisi
de se queri, et tanto minus debeat esse miserabilis, in quantu<m> maior<e>
est quod patitur, invidia? quid aequius excogitari, quid iustius potest?
grassatus aliquis est ferro; praebeat et ipse cervices, miscuit noxium
virus; refundatur in suum facinus auctorem. oculos rapuit, effodit; reddat
de sua caecitate solacium. in nullo mortalium perferre possum sceleris
sui impatientiam. verissima est iustitia vindictae, cum facinus mensura
poenae est, et, si naturam ultionis aspicias, optime vindicatur quisque
quo modo miser est.
Fidem vestram, iudices, ne ideo tantum putetis iustum, quod exigit reus,
quia ego recuso. non ferretis me pauperis mortem petentem, si liberos suos
optulisset. ex omnibus tamen, quicumque incognita, inaudita passi sunt,
nullos hac lege magis vindicandos puto, quam quorum liberos aliquis occidit.
quid mihi pro hoc redditis, leges? ubi respiro, ubi claudo gemitus, unde
sumo solacium? bene, bene admones, dolor: illos, illos, liceat invadere,
qui nunc magis amantur, quos orbitas nostra commendat. sic quoque circumscribimur,
nisi totidem sunt, nisi illis par est ac similis aetas et ante omnia optimus
pater. deceperas me, fortuna, deceperas, si mihi tam grande fecisset facinus
homo, qui liberos non haberet.
[6] Quid, quod ex omnium scelerum comparatione nihil est detestabilius
hominibus, qui leges ipsas faciunt nocentes? vestro mehercules nomine calumniantibus
debetis irasci, quorum nefas non potest nisi per iudicum facinus inponere.
actum est de rebus humanis, si de criminibus nostris tantundem mendaciis
licet, nec ullus innocens hucusque felix est, ut diligentiae fingentium
par sit. quemquamne mortalium in re, quam finxerit, quam conposuerit, <non>
invenire aliquid, quod potest probationem vocare et facinus explicare facilitate
verborum? magis oderis mendacium, cum simile vero est. quotiens manifestum
est aliquem perisse sine causa, calumniantibus irasci debeas, ut possis
illis ignoscere, qui crediderunt.
Adicite huic execrationi, quod calumniatus est in bello, quod de proditione,
quod de duce, quod haec omnia fecit inimicus. non est, quod se publico
tueatur errore, nec in excusationem adferat, tamquam crediderit et ipse
fingentibus. nemo sic decipitur, ut de inimico suo mentiatur. 'rumor,'
inquit, 'fuit te prodidisse.' bene admones. hunc primum calumniae tuae
obicio rumorem. quis enim, iudices, nesciat hanc famae esse naturam, ut
sit primo unius hominis audacia? de nulla re locutus est continuo populus,
nec quicquam adeo subito statimque notum est, ut in illud pariter omnium
sermo consentiat. quam non possit movere civitatem, quem non replere populum,
si quid omnibus obviis narres, in nullo non coetu loquaris, et de re, quam
cum maxime fingas, iam dicas esse rumorem? quanta tibi deinde mentiendi
materia de periculorum nostrorum occasione succurrit? nihil est tam capax
malignitatium sermonumque quam bellum. quid interest, unde sumpserit rumor
ortum? quod negari non potest, tu contionaris, accusas, tu crimen de fabula
facis. in rumore, cuius probationes, cuius argumenta non habes, calumniae
genus est primum credere.
[7] 'Sed,' inquit, 'mori debeo, quia lex, qua te accusavi, hoc proditorem
pati iubet.' poteram quidem breviter respondere legem, quae calumniatorem
idem pati iubet, eius poenam exigere, quod fecisset, non quod facere voluisset;
fingamus tamen non hoc pauperem captasse, quod accidit; cui debet inputari
exitus, qui de calumniae tuae fluxit errore? vultis scire, iudices, aliud
quaesitum, quam quod lex, ~quae mori iubeat?~ accusavit me eo tempore,
quo non poteram damnatus occidi. dic nunc: 'non ego effeci, ut occiderentur
liberi tui,' et aude civitatis illud vocare facinus, non tamen ullis efficies
artibus, ut non potius miserear rei publicae meae: non minus et illa facinus
est passa quam pater: coacta est liberos imperatoris vincentis occidere.
Fallitur, iudices, quisquis ullum facinus in rebus humanis publicum
putat. persuadentium vires sunt, quicquid civitas facit, et quodcumque
facit populus, secundum quod exasperatur, irascitur. sic corpora nostra
motum nisi de mente non sumunt, et otiosa sunt membra, donec illis animus
utatur. nihil est facilius quam in quemlibet adfectum movere populum; nulli,
cum coimus, sua cogitatio, sua mens, ulla ratio praesto est, nec habet
ulla turba prudentiam singulorum, sive quod minus publicos capimus affectus,
sive neglegentior est, qui se non putat solum debere rationem, et multi
fiducia facimus omnium. quam non possit rem publicam turbare, confundere,
si quis repente proclamet: 'prodidit vos imperator vester, addixit, et
nunc ille liberos habet?' si mehercules post hanc, inimice, vocem templa
monstrasses, sacrilegum continuo flagrasset incendium, si convelli simulacra
voluisses, fecisset omne de numinibus suis facinus audacia. vis scire tuum
esse, quicquid civitas fecit? gloriareris illo, si prodidissem.
[8] Non est, iudices, quod vos a gravitate iustitiae dolor ultionis
abducat; quod mortem suam inimicus offert, non petit illud, nisi quisquis
ipse non debet occidi. seposita igitur paulisper lege mei doloris hoc tantum
ab adfectibus vestris omnium mortalium nomine peto, ne cui nocenti poenae
praestetur arbitrium. infinitam, iudices, sceleribus aperitis audaciam,
si poenam licet eligere condemnato, nec iam ulla[m] mortalium innocentiam
trepidatione contineas, si patitur deprehensus quisque quod maluit. levat
omnes cruciatus, omnem dolorem praeparata mentem conposuisse patientia.
fallitur quisquis humana tormenta sola nominum atrocitate metitur; nulla
poena est nisi invito. non habemus ullum nisi ab impatientia dolorem, et,
ut aliquid crudele, saevum sit, metus faciunt. supplicium quisquam vocat
ad quod prosilitur, quod exposcitur, quod circa se non habet moras? illo,
per fidem, illo trahite damnatos, quo non sequantur. tunc est poena, cum
periturus trepidat, haeret, cum restringit supremo vincla conatu. volo
perituri prius videre pallorem, audire gemitus, volo circumspiciat, volo
queratur. fidem vestram, iudices, ne nocentibus supplicii sui contingat
electio! minus iniquum est, ut evadat nocens poenam, quam ut contemnat.
mortem vero damnatis quisquis praestat, indulget, nec sunt ulla beneficia
poenarum. fallitur quisquis illam velut omnium suppliciorum summam putat;
occidi non est poena sed exitus. neque enim habet impatientiam aut dolorem,
quod possis aspicere quasi fatum. quid, si liberos relinquas, immo si serves?
quam felix exitus est plenusque laetitiae! lucri facit mortis atrocitatem,
quisquis laudatus occiditur.
[9] 'Me,' inquit, 'occidite.' non habet liberos, inimice, non habet,
quisquis hoc te velle miratur. saeve, crudelis, ego tibi permittam mori?
et quid iam mihi melius optem? vides quantum feceris nefas: idem pro liberis
meis offerre non potui. tu vero parvulos tuos tene, ut in isto potius moriantur
amplexu. tu nunc quoque non evades, non effugies: quacumque te duxerit
orbitas, sequar; effundam, si quod paraveris venenum, subtraham omne ferrum,
incidam quoscumque strinxeris nexus, ab omni revocabo praecipitio. etiam
occisis liberis tuis non idem patieris, inimice, nisi vixeris.
Nec vereor, iudices, ne putetis utriusque nostrum orbitatem simili esse
ratione tractandam. admoventur es ecce contra lacrimas meas liberi, quos
nemo nosset. patris innocentis occisi sunt parvuli, quos nunc circa templa
ferretis, circa quos se celebraret vestra laetitia. facinus est, iudices,
minorem esse transactarum mortium miserationem.
Non invenio, quemadmodum liberis prodesse debeat odium patris; perierunt
etiam illi, quorum nec pater debebat occidi.
Me miserum, quod sic quoque multa habiturus es, quibus ego, qui vindicabor,
invideam: osculaberis ante perituros, alloqueris, accipies suprema mandata
et moriturum te continuo promittes. exonerabis gemitus tuos, cum meorum
sepulcra numerabis, siccabit oculos, quod meam nunc quoque respicies vacuam
domum. me miserum! pauperis tantum solacium futurum est, quod pares sumus.
[10] quid, quod in ipsa conparatione mortis non idem patientur liberi tui?
occidentur uno fortassis ictu, et erit ultio manibus contenta carnificis.
parvulos meos occidit quicquid fuit tota civitate telorum, omnis sexus,
omnis aetas, omnis infirmitas. nihil est crudelius morte hominum, quos
populus occidit, et solus hic exitus est, a quo non est nec cadaveribus
salva reverentia. hoc me nunc conplorare tantum putatis, quod non sum liberis
meis ante satiatus? miser ego nec ad cadavera accessi, non in sepulcra
maiorum meis manibus intuli, nec licuit super ipsa corpora proclamare:
'non feci!'
Qualem ego illum, patria, perdidi diem, cum duces ab explicito bello
revertuntur! non me laetae cinxere legiones, non effusi obviam cives triumphali
circa currus meos exultavere laetitia; sequebar captivos meos tristior
victor, maestus undique claudebat exercitus, occurrentium lacrimae propinquorum
et erubescentis circa me populi timida solacia. o successuum quoque nostrorum
misera condicio! ergo ego victoriam meam non narrabo sine fletu, nemo amicorum
propinquorumque coram me de bello meo loquetur? [11] nihil est crudelius
calamitate, quam gaudia reducunt. quotiens redierit ille laetus vobis in
supplicia mea dies, lugubres mihi ferte vestes, renovate, servuli, planctus,
parate solacia, propinqui. nulli liberi inpatientius desiderantur, quam
qui propter patrem videntur occisi
Sed verum, iudices, fatendum est: timeo mehercules, ne par solaciis
meis non sim, ne me iste, quo pro liberis irascor, affectus in media ultione
destituat. sed adiuvate, miseremini, propinqui, adiuvate, amici, et, si
forte defecero, tu ultionem meam, popule, consumma. timeo mehercules ne,
cum carnifex propius accesserit, subito proclamem: 'iam malo patrem!' sed
si quis est pudor, oculi, differte lacrimas, abite, gemitus; horridum,
trucem debeo praebere et miserum. deprehendam, omnium mortalium callidissime,
hunc, quem simulas, quem nunc imitaris adfectum. Tunc sciemus, quo animo
rogaveris, ut potius ipse morereris. sed si bene novi capax omnium malorum
scelerumque pectus, inimice, vives et libenter et fortiter et quasi vindicatus.
Quintilian | The Latin Library | The Classics Homepage |