Malae tractationis sit actio. Quae amissum filium videbat in somnis,
indicavit marito. ille adhibito mago incantavit sepulcrum. mater desiit
videre filium. accusat maritum malae tractationis.
[1] Quamvis, iudices, inter eos, qui liberorum mortibus destituti cuncta
vota et praeparatas spes in senectutem ante se egerunt, id fere acerbissimum
certamen conflictationis oriatur, ut unusquisque luctibus ac lacrimis suis
credat accedere quandam dignitatem, si miserrimus esse videatur, haec tamen
femina neque noto neque publico genere miserabilis non impudenter inter
ceteras matres, quae aut unicos aut iuvenes pios filios perdiderunt, eminere
et occupare quendam maerentium principatum differentia novae calamitatis
affectat, quae sola omnium supra fidem infelix in uno filio iam alteram
patitur orbitatem. priorem quidem illam, ut communem ceteris et fato accidentem,
fortius utcumque tolerabat. nam et de filio nihil aliud perdiderat misera
nisi dies, nec iam timebat, ne ille, quo fruebatur, mori posset. planctibus
lacrimisque, paene improbe dixerim, parcius utebatur, nec sibi permittebat
dolor lugere venientem. nunc destituta solacio, persuasione fraudata est:
dum non putabat perisse, quem poterat videre, ~eripuit ingrata filio alterum
titulum.~ miser ille, nisi teneretur, iam et ad patrem veniret.
Tantum misera petit, ne minus perdidisse videatur, quam ipsa desiderat.
non inani persuasione nec cogitationibus ficta lugentis umbra veniebat,
nec agitabat incertos levis imago somnos, ac ne confusi quidem tristi cinere
vultus et inspersum favilla caput noctibus suis obibat, sed filius erat
qualis aliquando, et iuvenis et pulcher habitu, nec aspici tantum viderique
contentus, verum, si quid desiderio creditis miserae, quae sola vidit,
amplexus et oscula dabat et tota nocte vivebat. [2] multum perdidit mater,
si contingebat hoc illi, non minus, si videbatur. nunc tenebras inanis
et longas oculis flentibus noctes iuxta somnum mariti pervigil et tantum
deserta metitur, [non desiderio fictus aut fucatus habitu nec, ut somniorum
vanitate conspicitur, sed experta non totum mori hominem illud, quod nec
flammis uritur nec cineribus extinguitur nec urnis sepulcrisque satis premitur,
expectat] nunc ista carcere obseratam animam et repugnantem magico iuvenem
cogitat ferro. infelicissima omnium mater plus aliquid esse quam umbram
filium putat, postquam potuit includi, nec sua tantummodo poena proprioque
supplicio deserta consumitur; rescissa orbitate vel magis cruciatur, quod
non licet filio venire cupienti: 'nunc barbaro carmine gravem terram totis
noctibus pulsat, et impositum sibi sepulcrum, quod non possit evolvere,
quae solebat ipsos discutere inferos, umbra miratur. miser, quem non tantum
verba clauserunt (nam forsitan per illa transisset), sed vincula ferrea
solidique nexus ad mortem reduxerunt. quomodo tenetur infelix, qui ne propter
hoc quidem venit, ut queratur!'
Misereor feminae, cuius invidiae totum facinus ascribitur. maritus sic
filium inclusit, tamquam se inquietari mater ista quereretur. igitur, iudices,
nemo miretur, si ad tam crudelem, ad tam immitem patrem umbra non venit.
sciebat, ubi lacrimas, ubi posset invenire singultus, a quo magis desideraretur.
namque isti ferreum pectus et dura praecordia, nec sunt de orbitate sensus.
quid enim inhumanius patre, quid inveniri truculentius potest? [3] invidit
matri, ne filio frueretur, nec hoc ideo fecit, quia videre ipse malebat;
ne viventem quidem adhuc et incolumem tam blanda tamque debita pietate
prosequebatur, ut defuncto servaturus affectum etiam sepulti pater videretur.
tanto magis effusa mater et suis ac paternis vicibus occurrens: haec pallidior
ad metus, ad vota pronior, non diebus secura, non noctibus. et ille miser
intellegebat, utri promptior ex parentibus et facilior esset affectus.
itaque ab huius osculis, ab huius feminae cervice pendebat. et, quia longum
est officia praeterita debitae pietatis agitare, illo ipso languore, quo
filius caducum illud et fragile corpus amisit, quam perdite mulier et usque
in exemplum modo super ora pallentis infelices lacerabat oculos, nunc siccata
frustra ubera querebatur, nunc superstitem caedebat uterum! notabat haec
ille deficiens mandabatque morti suae, cui periret. ubi sunt, qui cito
iubent stare lacrimas, quibus non placet longum agere maerorem? retulit
umbra gratiam matri. scio et intellego: cum inter gementis iacet medium
cadaver, et cum omnis videtur remisisse curas, tunc sentit aliquid et intellegit
et inter suos iudicat. moneo te, orbitas, moneo, effusius fleas, effusius
<te> efferas, numquam perisse <lacrimas> credas. filii sui umbra
cui non apparet, irascitur.
[4] Iam gelidi piger corporis sanguis omnis in mortem strinxerat venas,
et nutantium fulgor extremus vanescebat oculorum, et iam desperantibus
medicis crediderat pater. adhuc tamen spirare matri videbatur, et quamcumque
corporis partem osculis misera tepefecerat, illo vitae calorem redisse
clamabat. oderat ignes, oderat rogos; reponi corpus et servari membra cupiebat.
et nunc infelicem magis matrem paenitet, quod sepultus est, qui poterat
reverti. scitis ipsi, quo exequiarum die<s> labore extracta sit, quamdiu
filium tenuerit a lambentibus flammis. unde enim speraret, ut postea videre
contingeret, ut extra orbitatem haberet oculos? iam magum misera quaerebat,
ut umbra evocaretur.
Reliqua, mater infelix, tu ad iudices referre debebas, et, nisi orbitate,
nisi lacrimis vox mutaretur in gemitus, noctes tuas quanto melius tuo ore
lugeres! ego, utcumque potero, perferam. satiare, misera, satiare saltem
memoria diei illius, quo exequias unici duximus. 'iam planctus,' inquit,
'lacrimasque consumpseram et tenebras veluti perpetuas venire gaudebam,
iam fatigata propinquorum officia defecerant, iam plangorem familiae altus
sopor vicerat. [5] rogo, ne quis tam contumeliosus sit in matrem, ut per
quietem contigisse filium dicat; unde miserae tunc, unde somnus? nihil
de te, marite, nihil queror; satis magnas dedisti poenas. si totis noctibus
mecum flere voluisses, vidisses utique, non quemadmodum tenues rerum imagines
solent cogitationibus accipere corpus, cum vanae absenti animo ~cogitationes~
finguntur, sed ipsum filium, qualis blandissimus erat, et, si dimittatur,
videbis. subito ante me diductis constitit tenebris, non ille pallens nec
acerbo languore consumptus, nec qualis super rogos videbatur et flammas,
sed viridis et sane pulcher habitu nescio ubi totam reliquerat mortem:
non igne torridae comae nec favilla funebri nigra facies nec vix bene cinere
composito umbrae recentis igneus squalor. proclamaret mater infelix, etiamsi
talem videre desisset. Primo tantum stetit et se permisit agnosci. ego
tunc plurimum stupui; non ausa oscula dare, non iungere amplexus; infelix
primam perdidi noctem, dum timeo, ne fugeret.
Hanc tu, marite, persuasionem putas et vanum animi mei lugentis errorem?
quicquid est in filio, plus apud matrem fit, cum desinit. vis denique scire,
quid uxori tuae detraxeris? ex defuncto filio non habet aliud, quod speret.
[6] Iam nox altera aderat, et primis statim tenebris praesto filius
erat, non ille, ut pridie, procul et tantum videndus, sed audacius et propius
et ad matris manus tamquam corpus accedens. nec iam nisi cum luce certa
fugatisque sideribus invitus ille vanescebat ex oculis multum resistens,
saepe respiciens, et qui se promitteret etiam proxima nocte venturum.'
Iam maerori locus non erat: mulier filium nocte videbat, die sperabat.
quid attinet singula referre? 'nullis,' inquit, 'destituta sum tenebris,
donec scelerata tacui; satiabar osculis, satiabar amplexibus et colloquebar
et audiebam. misera plus perdidi, si nemo credit. iam coeperam tuam quoque,
marite crudelis, agere causam rogabamque iuvenem, ut paternis oculis quoque
laetus occurreret, et tibi, ingrate, dimidia nocte cedebam. iam miser et
ille pollicebatur. Haec me fiducia perdidit, ut confiterer.' rogo, quid
tam muliebre, quid tam maternum fieri potest? 'gaude,' inquit, 'marite,
gaude; filium fortasse nocte proxima videbis, illum, quem crudelibus flammis
exussisti, ex quo cineres et ossa supersunt, iuvenem videbis et forte etiam
~die speres~ ego certe totis noctibus mater sum, video, fruor, iam et narro.'
exitum paterni affectus quaeritis? filium videre timuit.
[7] Sic magum protinus nescia matre, cuius horrido murmure imperiosisque
verbis dii superi manesque torquentur, excogitator iste mortis alterius
advocat, non ut exorati manes deducerentur, nec ut evocata nocturnis ululatibus
undecumque umbra properaret, sed tamquam parum sepulcra premerent et tumulorum
leve pondus esset, 'filius,' inquit, 'meus non satis periit; adhuc fulgore
siderum fruitur et nocte nostra. nam cum dies occidit, imponit morti suae
finem, domum repetit et maternos territat somnos. inveni aliqua, inveni
vincla verborum, sed arte tota, sed labore toto. magna tua gloria est,
si retines filium, qui redit etiam a morte ad matrem.' noxium sepulcro
circumdatur carmen. tunc horrentibus verbis urna praecluditur, tunc primum
miser filius mors et umbra fit. ite nunc et putate vana fuisse matris solacia;
filium ista si cogitationibus et inani persuasione vidisset, adhuc videret.
At quae supplicia sustinuit infelix illa statim nocte! iam totam domum
ac familiam quies prima sopiverat, et tacentibus tenebris venerat tempus
dulcissimum matri. iacebat haec insomnis, inquieta, cum diceret: 'iam statim
apparebit, iam statim veniet. numquam tamen tardius venit. miseram me,
fili, proxima nocte iam veneras. ecce iam medios sidera tenent cursus;
indignor, irascor; ita demum mihi satisfacies, si apud patrem fuisti. miseram
me, iam maligna mundus luce clarescit; quando venies? [8] iam redire debebas.'
ac postquam alteram tertiamque noctem deserta vanis questibus duxit, tum
tristiora lugubria, tum squalidae magis placuere vestes, tum repetitis
sanguinavere planctibus iam convalescentes lacerti. nihil est infelicius
matre, quae perdidit aliquid in filio, postquam extulit.
Cum vero comperit noctes suas iuveni[s] necessitatibus magicis et cantato
perisse ferro, quam tum illa praefixum clausumque tumulum nudis cecidit
uberibus, quo fletu sepulcra perfudit, quo gemitu audientem forsitan et
exire cupientem frustra vocavit animam! o natura crudelis, plus magum posse
quam matrem! ubi sunt, qui acerbas mortium necessitates et ferrea iura
fatorum et invictas nec ullo maerore mutabiles inanium leges querebantur
umbrarum? filium tuum, mulier infelix, non impositae inferis clusere terrae
nec spissa perpetuae noctis caligo compescuit, non fabulosa vatibus palus
multumque celebrati curvato igne torrentes. haec permeabat, haec omnia
nocte transibat levioremque mortem suam fecerat, quam si peregrinaretur
et abesset. et nunc minus mali pateretur, si non sentiret: ille, qui non
venit, in quendam carcerem translatus a tumulo patitur veneficia vitae.
magnae sunt ergo umbrarum catenae, et quamquam volatilem vagamque imaginem,
morti stringunt atque alligant tamquam reum corpus animam. ferro vero ac
lapidibus artare et, ut solent bellicae robur accipere portae, ipsam umbram
iam catenis alligare, iam claustris, non dico crudele, est portentosum,
nefarium, utique si hoc faciat, qui sensurum filium credat. et nunc illos
miserrima mater in corpus putat et in membra descendisse mucrones.
[9] O mage saeve, crudelis, o in lacrimas artifex nostras, vellem non
dedisses tam magnum experimentum! irascimur tibi, et blandiri necesse est:
dum cludis umbram, intelleximus solum te esse, qui possis evocare.
Videtur itaque mulier infelix a dignitatis dolore secedere, quod tam<quam>
uxorias in forum querelas et tamquam delicata matronae desideria pertulerit?
non enim vestes nec aurum nec ambitiosos quaerit ornatus; contenta est
orbitas sordibus suis. ac ne pelicis quidem dolore compellitur, nec tacita
gaudia mariti impatientia et muliebri vanitate complorat. sed nec relictum
torum desertumque genialem velut contempta vilitas uxoris ulciscitur: alia
longe, alia de noctibus cura est. ne timueris, quaecumque dignitas es magni
doloris; nihil queritur misera nisi par orbitati, nisi matri dignum, quod
publicos consumat oculos, quod ignotas quoque exigat lacrimas. quantam
enim a marito acceperit iniuriam, scire vultis? sola mater filium perdidit
nec potest invidiam facere morti.
Ante itaque quam sciatis, iudices, quis dolor quisve maeror, quae tanta
impatientia eruperit, ut mulier aliquando dulcium oblita tenebrarum clarum
nitorem publicae lucis et diem etiam domi invisum in foro interque leges
notabilis et sepulcris abstracta pateretur, certum profecto habetis non
audaciam neque impudentiam nec vanitatem umquam querelas habuisse miserorum.
quam verum est quicquid exclamat calamitas, nec ab infelicibus ficti temere
exeunt gemitus! mulier, quae sanguinantes ad iudicem porrigit lacertos,
quae scisso laniatoque vultu, quae lividis profertur uberibus, magno dolore
cogitur, ut hoc potius, agat quam cineres osculetur, quam complectatur
urnam. gravis testis querelae suae orbitas est.
[10] Et antequam ad genus illatae inique ei iniuriae venio, cur, marite,
quae ex te filium perdidit, quicquam potest queri? crudelis orbitatem feris
adhuc alio dolore, tamquam parum desideria conficiant, quae de unico gerit;
non pateris animam vacare lacrimis suis tu, qui sinum debes, qui colloquia
et amplexus. quam misera est, quae queritur et de solacio suo! nun<c>
coniugis desideriis large indulge[t]: nihil aspere, nihil contra voluntatem!
habet privilegium suum mater infelix. molles manus et mitia fomenta magnis
vulneribus admoveas. quae se adhuc secari plaga permittit, in summo est.
viri forsitan, quomodo fortior sexus, sic et contra dolorem quam imbecillis
animus magis pugnat, itaque totum istud lugere femineum est, et simul orbitas
imbelle pectus invadit, animus ille, qui luctus suos sequitur, incipit
indulgentiam sentire lacrimarum. fidem tuam, marite, coniugi flere liceat;
satiare gemitu orbitatem, permitte, quamdiu velit, flere. odi patrem, qui,
cum filium et ipse perdiderit, putat nimis lugere matrem.
[11] 'Quid ergo queritur?' inquit; hoc primum: filium <non>, quomodo
debes, scelerate, desideras; magno animo orbus es, loqueris fuisse mortalem
et interpretaris nihil superesse post flammas. flet iuxta latus et plangit
uxor, tu siccos oculos habes. illa totis noctibus funebres exercet ululatus,
tu graves somnos ac placidam quietem. pater crudelis, pater immemor, quid
vis tibi amplius obiciamus? ex quo perdidisti filium, numquam sic desiderasti,
ut videres. quid, quod eripuisti matri solacium, puta vanum et supervacuum?
nolo iudices, nolo corripias; scires, quantum esset hoc, si tantundem doleres.
res indignior non est, quam quod tibi de eo postulas credi, quod non vidisti.
indulge sane vanae rei, ignosce; libenter se orbitas decipit. magnas calamitates
una ratio sustentat, quod indulgent mala persuasionibus suis. quicquid
ad miseros pertinet, crudelius eripitur quo minus est. clamat itaque, clamat
mater infelix: 'si mihi aliquam imaginem filii mei vel parvuli vel iam
adulti vel novissimam iuvenis auferres, inicerem tamen misera tamquam corpori
manum, illam similitudinem flens tenerem, illos oculos, illam gratissimam
faciem et risus oris, expressos et adumbratos artificis manu vultus. sed
illum perdidi, unde imago, unde similitudo, unde solacium. [12] fili, plus
hodie amisi, quam cum elatus es: post mortem te tuam vidi. si mehercules
notas in corpore unici vestes subtrahere temptares, dicerem: succurre solacio
meo. haec omnia apud me filii mei membra sunt; ego osculabor, amplectar,
flebo supra. non est ratio fortasse; adeo quicquid rationem vincit, affectus
est. nihil est sceleratius prudenti orbitate.'
'Levia,' inquit, 'levia loquor; ego filium meum videbam.' quaenam istum
fortuna, quae indulserat condicio naturae? non excludebat orbitas oculos
tuos, eras iam consecuta, mater, ut iuvenem die absentem putares. maximam
perdidit mors acerbitatem, si possis videre quem amiseris. videre ergo
tibi contingebat, o mulier, vultum, habitum, corpus, incessum? non crederem,
nisi te perdidisse sentires. tempora ergo cum morte diviseras, et superstite
filio fruebaris omnibus tenebris. quantum perdideris, hinc aestima: hoc
tibi si non contigisset, non eras tam improba, ut optares. aliquis, o pietas,
sepultus et conditus, veteri<s> corporis cinis et favilla, tamen corpus
sumebat in noctes, et ad solida viventis membra revocatus praebebat se
matris oculis qualem non crederes recessurum! nec queri de luce poteramus;
quantum licebat, aderat. videbas ergo, mulier, ac praesentia fruebaris?
'videbam', inquit, 'et fruebar, et ad quem pertinebat, rogo, etiamsi decipiebar?'
sed quid ego utor testimonio tuo? mago credo et vidisse te filium et nunc
non videre.
[13] At tu misera nihil crudelius ex marito timebas, quam ne tibi non
crederet. 'nemo,' inquit, 'oculis meis fidem detrahat. fili, indulgentissime
adolescens, vidi te, nec semel vidi; certum est, fixum est, eripi non potest.
quatenus impius pater et hoc tibi auferre conatur, ut te venisse non credam,nec
illud garrula nec vana voce vulgavi; venire te nulli indicavi, nisi qui
deberet optare, ut hoc posses. patri tantum tuo, patriignosce deceptae
confessa sum, dum interrogo, an te et ille vidisset.'
Itaque das, mulier infelix, graves <satis> nimiumque poenas. effecit
magus, ne filium videres, et solum apud te reliquit, ut meminisses, quod
videras. totum tamen illud solacium tuum refer, misera, si potes, et primum
confitere simpliciter, an soporis pondus illud et nesciae quietis vanitas
fuerit. apud me quidem satis misera, satis eras, mater, infelix, etiamsi
tale somnium perdidisses. 'miserere,' inquit, 'melius de affectibus meis
sentias. non ego fatigata planctibus sensi venisse noctem; videre filium
pervigiles meruistis, oculi. sed primum, dum metuo, umbra processit. Subito
dii boni, quod ego gaudium, quam vidi felicitatem?constitit ante
me filius discussis tenebris; ita dimittatur aliquando! prosilui protinus
et accessi, vultus, comas, ora perspexi: meus erat. quam laetum se, quam
hilarem offerebat, quomodo persuadebat mihi, ne crederem morti! [14] scelerate,
nescis, pater, quam similem viventi filium cluseris. circuibant totum corpus
oculi, non inveniebam, quid ignis egisset. subinde dicebam: hunc ego extuli,
hunc rogo imposui? ex hoc ego cineres et ossa collegi? si talis est, quid
habeo, quod lugeam? perisse filium meum hoc uno intellegebam, quod illum
non poteram et patri ostendere.
Confitebor, primae tamen nec ego credidi nocti, et tamquam victis irascebar
oculis et erubescebam misera, si quies fuisset. ecce iterum iuvenis, ecce
iam cotidie venit! Quid habeo, quod . . . interpreter? verum est utique
quod semper est. novissime, non tamquam umbra veniebat sed assidebat, sed
amplexus dabat. ego sentiebam et recipiebam. quotienscumque domus fuerat
grato sopore prostrata, aderat ille, quales humanis se offerunt oculis
propitii dii, quale laetissimum numen est, cum se patitur videri. sicut
omnis religio templorum, omnis religio lucorum, cum tacuere mortalia et
profani procul erravere sedibus totis, solitudine frui et de suis dicitur
exire simulacris, ita iuvenis meus noctibus totis agebat filium et paterna
domo et penatibus suis fruebatur placidus et mitis et matri propitius;
ut numen et deus delabi sideribus et venire de liquido puroque aere videbatur.
quid imprecer sceleratissimo patri? umbram probare voluit!'
[15] Miseremini, iudices, ut hoc facinus, quibus debetis, accipiatis
animis, maius parricidio, maius, quam si filii sepulcrum funditus eruisset
et sacratos morte lapides, etiam cineres et ossa religiose quiescentia
fracta sparsisset urna. advocatur homo, cuius ars est ire contra naturam,
qui simul ore squalido barbarum murmur intonuit, pallere superos, audire
inferos, tremere terras, ut experimentis loquentium fama est. constitit
iuxta tumulum miserrimi iuvenis mors certior: 'nunc,' opinor, inquit, 'arcana
mea tenebrae adiuvate me digna<e>, nunc omne terrenum numen et religio,
quam isti inrogo, propius adeste, succurrite. magis mihi laborandum est,
quam cum sidera mundo revelluntur, cum iubentur hiberni fluviorum stare
decursus, cum potentiore carminis veneno victi rumpuntur in mea strumenta
serpentes. custodiendus est iuvenis, assignandus est inferis et densioribus
transfuga claudendus est tenebris. quanto facilius opus erat, si revocaretur!'
mox in ipsam dicitur incubuisse pronus urnam et inter ossa et inter cineres
verba clusisse. hoc tamen subinde respiciens confitebatur: 'repugnat umbra,
itaque carminibus non satis credo; praefigamus omne tumuli latus et multo
vinciamus saxa ferro. iam bene habet, expiravit aliquando, non videri,
non progredi potest. an mentiar, scies proxima nocte.'
[16] Omnes mehercules parentes, utique qui liberos perdiderunt, ire
in istos oculos, in ista ora debebant! tu sic filium tuum clusisti, tamquam
nocentes ad inferos revocari soleant animae, quae inter languentium familiam
et tristes penatium morbos vagae errantesque magica sanitate captantur.
laqueone vitam damnatus eliserat, noxium per sua viscera exegerat ferrum,
an ex conscientia venena praesumpserat, nec recipiebat se nisi carmine
inclusus? quando domum tuam funereus et squalidus, quando te terruit? crudelissime
omnium pater, de filio tuo malam umbram fecisti! quas nunc putas uxoris
miserrimae esse cogitationes, qua materna viscera persuasione torqueri?
'nunc filius meus illic, unde venire consueverat, iacet strictus, alligatus,
inpatiens. queritur subito terram graviorem, utique cum sentit venisse
noctem, quando umbrae feliciores dimittuntur ad matres. at vero, si qua
inter manes colloquia sunt (et esse credo), non deest, qui iuveni meo dicat:
'quam vilis tuis fuisti, quam libenter te perdiderunt.' quid? illa mater,
ad quam ire consueveras, has tibi catenas, haec vincula pro merito reddidit?'
ita infelicissima omnium mulier, et si magus etiam recedat, hoc periclitatur,
ne filius se putet venisse ad invitam.
Agit iam hoc loco nobiscum maritus gravius, altius, sapientius, ut homo
sine dolore; negat ullos esse manes, contendit omnia perire cum corpore,
nec remanere viventes a cinere sensus, nec tam videri imagines hominum
quam cogitari et oculos luctibus credere. quod si ita est, magum ad quid
advocavit? pessimi parentium, qui liberos suos sepeliunt flere contenti,
ut obiter ab rogo siccis oculis revertantur! negat ad manes, negat ad umbras
pertinere quod plangas, adfirmat perire lacrimas, adfirmat perire singultus.
o sceleratum hominem, quisquis luget et timet, ne hoc perdat! [17] vana
ergo sapientes persuasione frustrati, qui constare homines et perfici corporis
elementis animaeque dixerunt; corpus caducum, fragile, terrenum, ut sicca
humidis, calida frigidis, resolutis adstricta pugnarent, partim aut doloribus
adfici aut novissime annis et senectute dissolvi, animam vero flammei vigoris
impetum pernicitatemque non ex nostro igne sumentem, sed quo sidera volant
et quo sacri torquentur axes, inde venire, unde rerum omnium auctorem parentemque
spiritum ducimus, nec interire nec solvi nec ullo mortalitatis adfici fato,
sed, quotiens humani pectoris carcerem effregerit et exonerata membris
mortalibus levi se igne lustraverit, petere sedes in<ter> astra; donec
in alia fata saeculo ~pugnante~ transmigret, diu prioris corporis meminisse.
inde evocatos prodire manes, inde corpus et vultus et quicquid videmus
accipere, occurrere suis imagines caras, aliquando et oracula fieri et
nocturnis admonere praeceptis, sentire, quas mittamus, inferias et honorem
percipere tumulorum. rogo, cum filius perit, nonne satius est hoc credere?
'Tuae tamen,' inquit, 'hoc quieti praestiti, ne attonitis agitata terroribus
sollicitas semper ageres suspensasque duceres noctes.' ita, parricida,
commune facinus fecisti et inputas, quod filium videre desiimus? somnum
enim a te petebamus et placidum soporem? crudelis, nunc inquieta, nunc
attonita mater est, nunc perdidimus noctes! [18] umbramne tu fili rem formidulosam,
rem plenam putasti esse terroris? quid illa laetius facie, quid illo blandius
vultu, quid magis adulatur oculis, quid possunt videre libentius lacrimae?
non magis metuenda est umbra filii quam cadaver, [necesse est, ut mors
horrida fiat aliena] sed ali<en>ae forsitan animum imagines territant,
et tunc inferi vocantur, cum ignoti sunt; itaque prudenter, si tantum ad
suos veniunt. sceleratus ille, ille impius, quicumque defunctum filium
vidit et meminit quod elatus est! 'terrebaris,' inquit, 'et sollicitis
noctibus laborabas.' itane es, marite, crudelis? tu clusisses filium, etiam
si ad te veniret? 'nec magus,' inquit, 'inclusit umbram, sed persuasioni
tuae succurrit, ideoque putas non venire illum, quia nec ante veniebat,
[quia] nec factum est aliquid, nisi quo avocareris.' hoc ipso incipit mater
sibi gratulari. 'ita non tenetur,' inquit, 'ille, non premitur, nullo carmine,
nullo inclusus est ferro? removete ergo omnia et interrogabo. ego autem
scelerata tam cito credidi; ita non ille ad me veniret solutus et liber,
non ad hos oculos, non ad hos properaret amplexus? quando enim me iuvenis
ipse nisi flentem, quando non lividum pectus et sanguinantes vidit lacertos,
quando non erubuit matri fecisse maerorem? arte cluditur miser, arte retinetur.'
quid vis carmina amplius tibi praestent? effecerunt quod repromiserant:
desinis erubescere iam, quod filium non vides.
[19] At tu, cuius in leges di superi manesque torquentur, qui nocturno
terribilis ululatu profundum specus et ima terrarum moves, modo servientium
revocator animarum, nunc idem crudelis et inexorabilis custos, aliquando
preces et matris admitte. paciscere quantilibet, totos lugentis posce census,
non ut labores, nec ut horridum carmen exerceas, sed ut ferrum tuum refigas,
ut verba tua resolvas, ut nihil feceris; dimitte tantum, et evocasti. nihil
ipse crudeliter; patri, scio, paruisti, sed et huius etiam lacrimis, planctibus
huius indulge. consule famae tuae: execrabilem te, mage, facies et invisum,
si facilius de filio exoraris, ut includas. nec tu marite, nec tu timeris,
ne ultricis umbrae vanis exagitere terroribus, ulli imaginibus; huic secura
dabitur quies; scit ad quam debeat venire dimissus.
'Iuvenis piissime, iuvenis indulgentissime, numquam matri tuae umbra
nec manes, si modo veneficum pondus et terris omnibus verba graviora mago
patiente discusseris, ad me,' inquit mater infelix, 'ad tuas noctes, ad
meas lacrimas, ad illos viventes mihi semper amplexus, miserere, propera.
scio, quid mihi nocuerit, scio, quid me torserit, fruar et tacebo.'
Quintilian | The Latin Library | The Classics Homepage |