POEMA CI N. JOANNIS PASSERATI REGII IN ACADEMIA PARISIENSI PROFESSORIS AD
ORNATISSIMVM VIRVM ERRICVM MEMMIVM



[de nihilo]

Janus adest, festae poscunt sua dona kalendae.
munus abest festis quod possim offerre kalendis.
siccine Castalius nobis exaruit humor?
usque adeo ingenii nostri est exhausta facultas,
immunem ut uideat redeuntis ianitor anni?                        5
quod nusquam est, potius noua per uestigia quaeram.
Ecce autem partes dum sese uersat in omnes
inuenit mea Musa NIHIL, ne despice munus.
nam NIHIL est gemmis, NIHILest pretiosius auro.
huc animum, huc igitur uultus aduerte benignos:                        10
res noua narratur quae nulli audita priorum,
Ausonii et Graii dixerunt caetera uates,
Ausoniae indictum NIHIL est Graecaeque Camoenae.
E caelo quacunque Ceres sua prospicit arua,
aut genitor liquidis orbem complectitur ulnis                        15
Oceanus, NIHIL interitus et originis expers.
Immortale NIHIL, NIHIL omni parte beatum.
quod si hinc maiestas et uis diuina probatur,
num quid honore deûm, num quid dignabimur aris?
conspectu lucis NIHILest iucundius almae,                        20
uere NIHIL, NIHIL irriguo formosius horto,
floridius pratis, Zephyri clementius aura;
in bello sanctum NIHIL est, Martisque tumultu:
justum in pace NIHIL, NIHIL est in foedere tutum.
felix cui NIHIL est, (fuerat haec uota Tibullo)                        25
non timet insidias: fures, incendia temnit:
sollicitas sequitur nullo sub iudice lites.
ille ipse inuictis qui subiicit omnia fatis
Zenonis sapiens, NIHIL admiratur et optat.
Socratici gregis fuit ista scientia quondam,                        30
scire NIHIL, studio cui nunc imcumbitur uni.
nec quicquam in ludo mauult didicisse juuentus,
ad magnas quia ducit opes, et culmen honorum.
nosce NIHIL, nosces fertur quod Pythagoreae
grano haerere fabae, cui uox adiuncta negantis.                        35
multi Mercurius freti duce uiscera terrae
pura liquefaciunt simul, et patrimonia miscent,
arcano instantes operi, et carbonibus atris,
qui tantum exhausti damnis, fractique labore,
inueniunt atque inuentum NIHIL usque requirunt,                        40
hoc dimetiri non ulla decempeda possit:
nec numeret Libycae numerum qui callet arenae:
et Phoebo ignotum NIHIL NIHIL altius astris.
tuque, tibi licet eximium sit mentis acumen,
omnem in naturam penetrans, et in abdita rerum,                        45
pace tua, Memmi, NIHIL ignorare uideris.
sole tamen NIHIL est, et puro clarius igne.
tange NIHIL, dicesque NIHIL sine corpore tangi.
cerne NIHIL, cerni dices NIHIL absque colore.
surdum audit loquiturque NIHIL sine uoce, uolatque                        50
absque ope pennarum, et graditur sine cruribus ullis.
absque loce motuque NIHIL per inane uagatur.
humano generi utilius NIHIL arte medendi.
ne rhombos igitur, neu Thessala murmura tentet
Idalia uacuum traiectus arundina pectus,                        55
neu legat Idaeo Dictaeum in uertice gramen.
uulneribus saeui NIHIL auxiliatur amoris.
uexerit et quempis trans moestas portitor undas,
ad superas imo NIHIL hunc reuocabit ab oreo.
inferni NIHIL inflectit praecordia regis,                        60
parcarumque colos, et inexorabile pensum.
obruta Phlegraeis campis Titania pubes
fulmineo sensit NIHIL esse potentius ictu:
porrigitur magni NIHIL extra moenia mundi:
diique NIHIL metuunt. quid longo carmine plura                        65
commemorem? uirtute NIHIL praestantius ipsa,
splendidius NIHIL est; NIHIL est Ioue denique maius.
sed tempus finem argutis imponere nugis:
ne tibi si multa laudem mea carmina charta,
de NIHILO NIHILI pariant fastidia uersus.                        70



Neo-Latin The Latin Library The Classics Homepage