P. Ovidi Nasonis Heroides
- XIV. Hypermestra Lynceo
- Mittit Hypermestra de tot modo fratribus uni;
- cetera nuptarum crimine turba iacet.
- clausa domo teneor gravibusque coercita vinclis;
- est mihi supplicii causa fuisse piam.
- quod manus extimuit iugulo demittere ferrum,
- sum rea; laudarer, si scelus ausa forem.
- esse ream praestat, quam sic placuisse parenti;
- non piget immunes caedis habere manus.
- me pater igne licet, quem non violavimus, urat,
- quaeque aderant sacris, tendat in ora faces
- aut illo iugulet, quem non bene tradidit ensem,
- ut qua non cecidit vir nece, nupta cadam,--
- non tamen ut dicant morientia "paenitet!" ora,
- efficiet. non est, quam piget esse piam!
- paeniteat sceleris Danaum saevasque sorores;
- hic solet eventus facta nefanda sequi.
- Cor pavet admonitu temeratae sanguine noctis
- et subitus dextrae praepedit ossa tremor.
- quam tu caede putes fungi potuisse mariti,
- scribere de facta non sibi caede timet!
- Sed tamen experiar. modo facta crepuscula terris,
- ultima pars lucis primaque noctis erat.
- ducimur Inachides magni sub tecta Pelasgi
- et socer armatas accipit ipse nurus.
- undique conlucent praecinctae lampades auro;
- dantur in invitos impia tura focos.
- vulgus "Hymen, Hymenaee!" vocant. fugit ille vocantes;
- ipsa Iovis coniunx cessit ab urbe sua.
- ecce mero dubii comitum clamore frequentes
- flore novo madidas impediente comas,
- in thalamos laeti--thalamos sua busta--feruntur
- strataque corporibus funere digna premunt.
- Iamque cibo vinoque graves somnoque iacebant
- securumque quies alta per Argos erat.
- circum me gemitus morientum audire videbar
- et tamen audibam quodque verebar, erat.
- sanguis abit, mentemque calor corpusque relinquit
- inque novo iacui frigida facta toro.
- ut leni Zephyro graciles vibrantur aristae,
- frigida populeas ut quatit aura comas,
- aut sic, aut etiam tremui magis. ipse iacebas
- quaeque tibi dederant vina, soporis eras.
- Excussere metum violenti iussa parentis;
- erigor et capio tela tremente manu.
- non ego falsa loquar. ter acutum sustulit ensem,
- ter male sublato reccidit ense manus.
- admovi iugulo sine me tibi vera fateri;
- [tandem victa mei saeva formidine patris]
- admovi iugulo tela paterna tuo;
- sed timor et pietas crudelibus obstitit ausis
- castaque mandatum dextra refugit opus.
- purpureos laniata sinus, laniata capillos
- exiguo dixi talia verba sono:
- "saevus, Hypermestra, pater est tibi; iussa parentis
- effice; germanis sit comes iste suis!
- femina sum et virgo, natura mitis et annis;
- non faciunt molles ad fera tela manus.
- quin age dumque iacet, fortis imitare sorores;
- credibile est caesos omnibus esse viros.
-
- si manus haec aliquam posset committere caedem,
- morte foret dominae sanguinolenta suae.
- at meruere necem patruelia regna tenendo;
- quae tamen externis danda forent generis
- finge viros meruisse mori: quid fecimus ipsae?
- quo mihi commisso non licet esse piae?
- quid mihi cum ferro? quo bellica tela puellae?
- aptior est digitis lana colusque meis."
- Haec ego. dumque queror, lacrimae sua verba sequuntur
- deque meis oculis in tua membra cadunt.
- dum petis amplexus sopitaque bracchia iactas,
- paene manus telo saucia facta tua est.
- iamque patrem famulosque patris lucemque timebam.
- expulerunt somnos haec mea dicta tuos:
- "surge age, Belide, de tot modo fratribus unus!
- nox tibi, ni properas, ista perennis erit!"
- territus exsurgis, fugit omnis inertia somni,
- adspicis in timida fortia tela manu.
- quaerenti causam "dum nox sinit, effuge!" dixi,
- dum nox atra sinit, tu fugis, ipsa moror.
- Mane erat et Danaus generos ex caede iacentes
- dinumerat. summae criminis unus abes.
- fert male cognatae iacturam mortis in uno
- et queritur facti sanguinis esse parum.
- abstrahor a patriis pedibus raptamque capillis
- --haec meruit pietas praemia?--carcer habet.
- Scilicet ex illo Iunonia permanet ira,
- cum bos ex homine est, ex bove facta dea--
- at satis est poenae teneram mugisse puellam
- nec modo formosam posse placere Iovi.
- adstitit in ripa liquidi nova vacca parentis
- cornuaque in patriis non sua vidit aquis
- conatoque queri mugitus edidit ore
- territaque est forma, territa voce sua.
- quid furis, infelix? quid te miraris in unda?
- quid numeras factos ad nova membra pedes?
- illa Iovis magni paelex metuenda sorori
- fronde levas nimiam caespitibusque famem;
- fonte bibis spectasque tuam stupefacta figuram
- et, te ne feriant quae geris arma, times.
- quaeque modo, ut posses etiam Iove digna videri,
- dives eras, nuda nuda recumbis humo.
- per mare, per terras cognataque flumina curris;
- dat mare, dant amnes, dat tibi terra viam.
- quae tibi causa fugae? quid, io! freta longa pererras?
- non poteris vultus effugere ipsa tuos.
- Inachi, quo properas? eadem sequerisque fugisque;
- tu tibi dux comiti, tu comes ipsa duci.
- Per septem Nilus portus emissus in aequor
- exuit insana paelicis ora bove.
- ultima quid referam, quorum mihi cana senectus
- auctor? dant anni quod querar, ecce, mei.
- bella pater patruusque gerunt; regnoque domoque
- pellimur; eiectos ultimus orbis habet.
- Ille ferox solus solio sceptroque potitur;
- cum sene nos inopi turba vagamur inops.
- de fratrum populo pars exiguissima restat;
- quique dati leto, quaeque dedere, fleo.
- nam mihi quot fratres, totidem periere sorores;
- accipiat lacrimas utraque turba meas.
- en ego, quod vivis, poenae crucianda reservor:
- quid fiet sonti, cum rea laudis agar?
- et consanguineae quondam centesima turbae
- infelix uno fratre manente cadam.
- At tu, siqua piae, Lynceu, tibi cura sororis
- quaeque tibi tribui munera, dignus habes,
- vel fer opem vel dede neci; defunctaque vita
- corpora furtivis insuper adde rogis
- et sepeli lacrimis perfusa fidelibus ossa
- sculptaque sint titulo nostra sepulcra brevi:
- "exul Hypermestra, pretium pietatis iniquum,
- quam mortem fratri depulit, ipsa tulit."
- Scribere plura libet, sed pondere lapsa catenae
- est manus et vires subtrahit ipse timor.