P. Ovidi Nasonis Heroides



XI. Canace Macareo

Aeolis Aeolidae quam non habet ipsa salutem
mittit et armata verba notata manu.

Siqua tamen caecis errabunt scripta lituris,
     oblitus a dominae caede libellus erit.
dextra tenet calamum, strictum tenet altera ferrum
     et iacet in gremio charta soluta meo.
haec est Aeolidos fratri scribentis imago;
     sic videor duro posse placere patri.
Ipse necis cuperem nostrae spectator adesset
     auctorisque oculis exigeretur opus
ut ferus est multoque suis truculentior euris,
     spectasset siccis vulnera nostra genis.
scilicet est aliquid cum saevis vivere ventis;
     ingenio populi convenit ille sui.
ille Noto Zephyroque et Sithonio Aquiloni
     imperat et pinnis, Eure proterve, tuis.
imperat heu! ventis; tumidae non imperat irae
     possidet et vitiis regna minora suis.
quid iuvat admotam per avorum nomina caelo
     inter cognatos posse referre Iovem?
num minus infestum, funebria munera, ferrum
     feminea teneo, non mea tela, manu?
O utinam, Macareu, quae nos commisit in unum,
     venisset leto serior hora meo!
cur umquam plus me, frater, quam frater amasti
     et tibi, non debet quod soror esse, fui?
ipsa quoque incalui, qualemque audire solebam,
     nescio quem sensi corde tepente deum.
fugerat ore color, macies adduxerat artus,
     sumebant minimos ora coacta cibos;

nec somni faciles et nox erat annua nobis
     et gemitum nullo laesa dolore dabam.
nec cur haec facerem, poteram mihi reddere causam
     nec noram quid amans esset; at illud eram.
Prima malum nutrix animo praesensit anili;
     prima mihi nutrix "Aeoli," dixit, "amas!"
erubui gremioque pudor deiecit ocellos;
     haec satis in tacita signa fatentis erant.
iamque tumescebant vitiati pondera ventris
     aegraque furtivum membra gravabat onus.
quas mihi non herbas, quae non medicamina nutrix
     attulit audaci supposuitque manu,
ut penitus nostris--hoc te celavimus unum--
     visceribus crescens excuteretur onus!
a! nimium vivax admotis restitit infans
     artibus et tecto tutus ab hoste fuit.
iam noviens erat orta soror pulcherrima Phoebi
     et nova luciferos Luna movebat equos;
nescia, quae faceret subitos mihi causa dolores,
     et rudis ad partus et nova miles eram.
nec tenui vocem. "quid" ait "tua crimina prodis?"
     oraque clamantis conscia pressit anus.
quid faciam infelix? gemitus dolor edere cogit,
     sed timor et nutrix et pudor ipse vetant.
contineo gemitus elapsaque verba reprendo
     et cogor lacrimas combibere ipsa meas.
mors erat ante oculos et opem Lucina negabat
     et grave si morerer mors quoque crimen erat;
cum super incumbens scissa tunicaque comaque
     pressa refovisti pectora nostra tuis,
et mihi "vive, soror, soror o carissima," aisti
     "vive nec unius corpore perde duos.
spes bona det vires; fratri nam nupta futura es.
     illius de quo mater et uxor eris."
Mortua, crede mihi, tamen ad tua verba revixi
     et positum est uteri crimen onusque mei.
quid tibi grataris? media sedet Aeolus aula;
     crimina sunt oculis subripienda patris.
frugibus infantem ramisque albentis olivae
     et levibus vittis sedula celat anus
fictaque sacra facit dicitque precantia verba;
     dat populus sacris, dat pater ipse viam.
iam prope limen erat. patrias vagitus ad aures
     venit et indicio proditur ille suo.
eripit infantem mentitaque sacra revelat
     Aeolus. insana regia voce sonat.
ut mare fit tremulum, tenui cum stringitur aura,
     ut quatitur tepido fraxina virga Noto,
sic mea vibrari pallentia membra videres;
     quassus ab imposito corpore lectus erat.
inruit et nostrum vulgat clamore pudorem
     et vix a misero continet ore manus.
ipsa nihil praeter lacrimas pudibunda profudi.
     torpuerat gelido lingua retenta metu.
Iamque dari parvum canibusque avibusque nepotem
     iusserat in solis destituique locis.
vagitus dedit ille miser--sensisse putares--
     quaque suum poterat voce rogabat avum.
quid mihi tunc animi credis, germane, fuisse
     (nam potes ex animo colligere ipse tuo)
cum mea me coram silvas inimicus in altas
     viscera montanis ferret edenda lupis?
exierat thalamo. tunc demum pectora plangi
     contigit inque meas unguibus ire comas.
Interea patrius vultu maerente satelles
     venit et indignos edidit ore sonos:
'Aeolus hunc ensem mittit tibi'--tradidit ensem--
     'et iubet ex merito scire, quid iste velit.'
scimus et utemur violento fortiter ense;
     pectoribus condam dona paterna meis.
his mea muneribus, genitor, conubia donas?
     hac tua dote, pater, filia dives erit?
tolle procul, decepte, faces, Hymenaee, maritas
     et fuge turbato tecta nefanda pede!
ferte faces in me quas fertis, Erinyes atrae,
     et meus ex isto luceat igne rogus!
nubite felices Parca meliore sorores;
     amissae memores sed tamen este mei!
Quid puer admisit tam paucis editus horis?
     quo laesit facto vix bene natus avum?
si potuit meruisse necem, meruisse putetur;
     a! miser admisso plectitur ille meo!
nate, dolor matris, rapidarum praeda ferarum,
     ei mihi! natali dilacerate tuo,
nate, parum fausti miserabile pignus amoris,
     haec tibi prima dies, haec tibi summa fuit.
non mihi te licuit lacrimis perfundere iustis,
     in tua non tonsas ferre sepulcra comas;
non super incubui, non oscula frigida carpsi;
     diripiunt avidae viscera nostra ferae.
Ipsa quoque infantis cum vulnere prosequar umbras;
     nec mater fuero dicta nec orba diu.
tu tamen, o frustra miserae sperate sorori,
     sparsa, precor, nati collige membra tui
et refer ad matrem socioque impone sepulcro
     urnaque nos habeat quamlibet arta duos!
vive memor nostri lacrimasque in vulnera funde,
     neve reformida corpus amantis amans.
tu, rogo, dilectae nimium mandata sororis
     perfer! mandatum persequar ipsa patris.



OvidThe Latin LibraryThe Classics Page