Sequitur harenga facta coram domino nostro francorum rege, Karolo VIImo
huius nominis pro parte regis Hungariae Laudilao apud Turonis. Quod iamdiu
supremis precibus et votis querebamus, serenissime princeps et
christianissime rex, pro benignitate tua consecuti sumus, qui tuam
mayestatem christianissimam maxima cum leticia et ardentissimo studio
comptemplavij. Quid omnium maius, quid acceptius a te, christianissimo rege
nobis expetendum erat, quam ut serenissimam virginem, filiam tuam Magdalenam
regi nostro inclito coniugiam traderes? Habemus certe totum id, quod
petebamus. Quippe divina clemencia diem providencie duos potentissimos reges
evocat virtutis et dignitatis merito omnium regum facile principes, quibus
genus, imperium, animi magnitudo, gloria equalia essent. Evocat, inquam, ut
rem publicam Christianam restituerent, restitutam componerent, compositam
perpetuis regerent imperiis. Quorum quidem nonnullaslaudes silentio
preterire non fuit consilium. Extatque imprimis, quis adeo pectoris obscuri
est rerumque ignarus omnium, cui christianissimi regis Karoli mayestatis
splendor et gloria inaudita sint? Quis non admiretur pariter et obstupescat
ipsius in agitando ingenium, in operando diligentiam in aggrediendo
consilium, in efficiendo perseverantiam in perficiendo magnifficentiam, in
exercitu ducendo sapientiam, in bello gerendo fortitudinem, in victoria
mansuetudinem et misericordiam, in pace iusticiam et equitatem, que
habundanti testimonio auxerunt patruum regnum magna virtute recuperactum
fractis omnium viribus inimicorum tuorum, qui olim contempta etatis tue hoc
regnum interceperant et tue dignitatis insidias moliebantur, non modo
vetustatem dominationemque sustulisti, sed eciam tuum lacte propagasti
imperium tuum et fecisti illud tranquillitatis \|fo 23 vo|\ et vite salutis
portum magna laus maioribus tuis tam amplum, tam magnifficum peperisse
imperium; non minor tua illud virtute fuisse consummatum esse. Illud
fortune, hoc nisi virtuti tue tribuendum esse dixerim, nec tum illis
industriam, nec tibi fortitudinem deffuisse dixerim. Sed quanto illorum
opera miror, tante virtutis tua illustrior et quanto difficilius est tueri
quam querere, tanto virtutum laudem esse maiorem, quibus in rebus non minus
sapientiam tuam admiramur, quam humanitatem tuam colimus et pietatem.
Omnibus enim, qui a tua mayestate metu belli deffecerant, indulcisti recte
existimans indultum se debere, quitquid multi peccaverint. Et preterea
iudicium, pietas, liberalitas ectiam iudicium tanta, ut tue benignitati
benefacere ex consuetudine venerit, gaude igitu, rex Karole, et fruere tanto
bono nosque vehementer gaudemus et tue mayestati gratulamur, quod tibi
serenissimum principem, innocentissimum adolescentem Laudilaum regem nostrum
coniunxisti tuo sublimari genere probitate et modestia parem, de cuius
vetusta nobilitate silere nagis, quam pauca dicere, nec enim unius hore, sed
et multorum dierum lugubracionem consumerem, dicam autem, quod eius proprium
dici potest. Id ut primam per etatem sapere cepit, animadvertit illustrium
maiorum suorum vestigia veluti quoddam legatum proculcari, imitari, non
dubitans virtutem animi tanto esse clariorem, quanto qui illam exercet,
clarior haberetur, cernas illas egregias corporis et animi dotes: Natura
ingenuitas ad dignitates et amplitudinem quasu ad consummationem et
perfectionem tocius vite degende studio et industria ita expoluit, ut
quidquid diceret aut faceret non modo non esset reprehentione dignum sed
ectiam admirationem habeat pariter et gloriam. Quod autem prematura
ingenuitas teneris supervenerit annis, omnes scimus in iuvenili etate
maturitatem sedere et cotidie videmus. Nec minus misericordiam et pietatem
eius experti sumus in afflictos opem et protectionem, in oppressos
gratitudinem, in benemeritos iusticiam et clemenciam, in omnes \|fo
24|\consilium et animi magnitudinem, ad cunctos rerum eventus non fortune
succumbere, nec delicto obnoxium fore. Hec cum ita sint, quid modo utilius,
quid subditis comodius, quam horum duorum potentissimorum regum coniunctio,
quorum humerum salus publica fulcitur et quiescit? Hodie enim virgo
Magdalena ex hoc parente veluti de sole luna radiens, regi Laudilauo
copulatur, qui singulari in Deum pietate, morum sanctimonia, prudencia,
severitate, mansuetudine, honestate et humanitate christianissime regine
genitrici carissime probe resplandet. O fortunatum regem, qui tuo generi
parem habiturus es coniugem! O felicem puellam, que tantum regem tuo
habiturus es thalamo! Ornaris certe et quantum viro ornamenti est allatura
sodalicia! (O) tempora nostra quibus tantorum regum prestina florescit
affinitas! O felix coniugium, quo subditorum comoda, rerum incrementa, pax
ecclesie, leticia orbis oritur, atque ut mea eo redeat unde profectum est,
quod apprehandetum; hec dies quam fecit Deus, exultemus et letemur in ea!
Hic dies inter alios quos in vita letissimos habuimus, celebrandus est, quo
duo clarissima mundi luminaria unita universo populo christiano optima spe
perlucent. Hodie duabus fidei columpnis fundamenta iactantur, quibus omnis
procella hostilis frangitur. Hodie enim nostrorum quietis et tranquillitatis
est inicium. Exultet fidele Christianorum genus sed audiat per reges ipsos
mundo salutem allatam! Paveat gens inimica nobis atque illorum corda
trepident! Letentur subditi nostri pacem, ocium et quietam longevam
accepturi! Formident ostes fidei et suum repriment ferocem animum! Gaudeant
orbis terrarum (!) quia dominus vere pius noster misericors et misereator
graves gentis labores tanto regum federe finem calamitatum est daturus.
Utinam dudum vel illustre precessisset coniugium! Non tantas cedes mortalium
direptiones civitatum, strages regnorum nostra vidisset etas! Nec ego cum
nostro humano sed divino agitari videam consilio. Incertus sum, fateor,
regibus ne ipsis an mundo gratuler? Non sum nescius quanta mundo quanta ve
rei publice christiane ventura essent \|fo 24vo|\ incrementa. Adhuc ipse
letor quod tanta virtus et mayestas simul coniugatur an ut francia,
hungaria, bohemia, austria hoc precio animis et voluntatibus strictius in
dies vivantur. ceteras finem dicendi faciam, sed prius huic
honorificentissimo coniugio propicium et faventem dominum Deum supplex
adorans invocavero. Deus igitur omnipotens hanc felicissimam creationem
matrimonii, hoc tam immensum gaudium, celeste donum sub diversis perpetuum,
nostre vere christianissime mayestati efficiat gloriosum. Cui nos ectiam
atque ectiam commendamus. Explicit harenga.
Medieval Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |