LIBER SECUNDUS
Explicitis pro tempore ac viribus dissensionum vestrarum initiis, e quibus
quique lector scire cupiens, quam ob rem post obitum patris vestri Lodharius
vos fratremque persequi statuerit, decernat, colligat et, si iuste egerit,
cognoscat, hinc iam, qua virtute ac industria hoc exsecutus sit prout
memoria viresque suppleverint, notare curabo. Vos vero difficultates, quae
ex eadem molestia parvitati meae obstiterint, inspicere deposco et, si quid
in hoc opere neglexero, ut ignoscatis, quaeso.
1. Audiens Lodharius patrem suum obisse confestim nuntios ubique, praesertim
per totam Franciam mittit, qui se venturum in imperium, quod olim fuerat
illi datum, affirment, promittens unicuique honores a patre concessos se
concedere et eosdem augere velle. Dubios quoque fidei sacramento firmari
praecepit; insuper autem iussit, ut, quantocius possent, obviam illi
procederent, nolentibus vero capitale supplicium ut praediceretur, indixit
ipse autem pedetemptim, quo se res verteret, antequam Alpes excederet, scire
volens processit. Ergo cupiditate terroreque illecti undique ad illum
confluunt; et hoc cernens spe viribusque magnanimis effectus, quibus artibus
universum imperium liberius invadere posset, deliberare coepit. Lodhuwicum
quoque quoniam itineri suo contiguum esse prospexit, ut primum in illum
manum mitteret, ratum duxit et, ut eundem viribus adnullaret, operam omni
virtute adiecit. Interea ad Karolum in Aquitaniam legatos callide dirigens
mandat se erga illum, sicuti pater statuerat, et sicut erga filiolum ex
baptismate oportebat, benevolum esse, verumtamen ut nepoti suo, filio
Pippini, donec cum eo loqueretur, parceret, deprecatus est. Et his ita
compositis ad urbem Vangionum iter direxit. Eodem tempore Lodhuwicus partem
exercitus inibi causa custodiae reliquerat et Saxonibus sollicitatis obviam
illis perrexerat. Quam ob rem Lodharius parvo conflictu custodes fugere
compulit, Rhenum cum universo exercitu transiens Franconofurth iter direxit.
Quo insperate hinc Lodharius, inde Lodhuwicus confluunt, paceque sub nocte
composita alter inibi, alter vero, quo Moin in Rhenum confluit, castra haud
fraterno amore componunt. Cumque Lodhuwicus viriliter resisteret, et
Lodharius illum absque proelio sibi subigere diffideret, sperans Karolum
facilius superari posse, ea pactione proelium diremit, ut III. Idus
Novembris eodem loco rursum conveniant et, ni concordia statutis
interveniat, quid cuique debeatur, armis decernant; et his ita omissis
Karolum sibi subigere contendit.
2. Per idem tempus Karolus Bituricas ad placitum, quo Pippinum sui
iuraverant venturum, venerat. Qui quidem ex omnibus nuntio recepto missos,
videlicet Nithardum et Adelgarium, delegit et, uti ocius valuit, ad
Lodharium direxit, mandans ac deprecans, ut memor sit sacramentorum, quae
inter se iuraverant, et servet, quae inter illos pater statuerat; insuper
etiam fraternae filiolique condicionis meminerit; haberet sua sibi et, quod
illi pater suo consensu concesserat, absque conflictu illum habere
permittat; promittens, si hoc faceret, fidelem se illi et subiectum fore
velle, ita ut primogenito fratri esse oporteret. Insuper etiam quicquid
hactenus in illum deliquerat pollicitus est se ex corde remittere,
deprecatus, ne amplius suos sollicitet, ne regnum sibi a Deo commissum
perturbet. Cederent undique paci atque concordiae, et hoc se sua suorumque
ex parte ratum videre ac per hoc conservare velle mandavit; quod etsi alter
hoc ita esse non crederet, quocumque vellet modo ex his illum certum se
efficere promisit. Quae quidem Lodharius simulans se benigne suscipere
legatos tantum salutationis causa redire permisit ac per suos se responsurum
de ceteris esse respondit. Insuper etiam, quoniam ad ipsum se vertere
frustrata fide noluerunt, honoribus, quos pater illis dederat, privavit;
ita, quid fratri facere cogitaret, nolens indicium dabat. Interea omnes
inter Mosam et Sequanam degentes ad Karolum miserunt mandantes, ut, antequam
a Lodhario praeoccuparentur, veniret, adventum eius se praestolaturos
promittentes. Quam ob rem cum perpaucis Karolus hoc iter accelerans ab
Aquitania Carisiatum venit et a Carbonariis et infra ad se venientes benigne
suscepit. Extra vero Herenfridus, Gislebertus, Bovo ac ceteri ab Odulfo
decepti, firmatam fidem neglegentes, defecerunt.
3. Eodem tempore missus ab Aquitania venit nuntians, quod Pippinus cum his
qui parti suae favebant super matrem Karoli irruere vellet; ac per hoc
Karolus Francos inibi omittens mandat, si illos frater suus, donec
reverteretur, opprimere vellet, obviam sibi procederent. Insuper ad
Lodharium Hugonem, Adelhardum, Gerhardum et Hegilonem direxit, cunctaque,
quae tunc nuper illi mandaverat, replicans nec non et pro Deo deprecatus
est, ne suos sibi subtrahens regnum, quod Deus paterque suo consensu illi
dederat, amplius dissipet. Et his ita compositis in Aquitaniam festinus
perrexit superque Pippinum et suos irruens fuga illos abire compulit. Per
idem tempus cum Lodharius a Lodhuwico reverteretur, et omnes citra
Carbonarias ad illum venirent, Mosa traiecta ratum duxit, ut Sequanam usque
procederet. Quo dum tenderet, Hilduinus abbas Sancti Dionysii et Gerardus
comes Parisii civitatis a Karolo deficientes fide frustrata ad illum
venerunt. Quod quidem Pippinus filius Bernardi regis Langobardorum ceterique
cernentes elegerunt potius more servorum fidem omittere, iuramenta
contemnere, quam ad modicum tempus facultates relinquere, ac per hoc fide
relicta quos supra memoravimus secuti eidem se dederunt. Hinc quoque
Lodharius magnanimis effectus Sequanam excessit, praemittens more solito,
qui ad defectionem inter Sequanam et Ligerem degentes partim minis, partim
blanditiis subducerent. Ipse quoque, uti consueverat, lento itinere
subsecutus Carnutenam civitatem tendebat. Cumque Teodericum, Ericum et hos
qui illum sequi deliberaverant ad se venturos didicisset, spe multitudinis
suae fretus, Ligerem usque ut procederet, deliberavit; Karolus quoque a
fuga, qua Pippinum et suos disperserat, reversus et, quoniam, matrem ubi
tuto relinqueret, non habebat, pariter ad Franciae partes properabant.
4. Audiens autem Karolus interea, quod hi omnes, quos supra memoravimus, ab
eo defecissent, et Lodharius cum ingenti exercitu persequi illum usque ad
internecionem statuisset, hinc autem Pippinus et hinc Brittones infesti
erant, quid facerent, concilium convocant, ineunt deque his omnibus
deliberaturi, facile consilium perfacile inventum est. Et quoniam nihil
praeter vitam et corpora reliquum habebant, elegerunt potius nobiliter mori
quam regem proditum derelinquere. Quam ob rem obviam Lodhario pergunt, atque
Aurilianensem urbem hinc inde petunt. Castra ponunt distantes ab invicem
plus minus leuwas VI, legatos invicem dirigunt; et Karolus quidem sola
iustitia pacem petebat, Lodharius vero, quo astu absque proelio illum
decipere ac superare posset, operam dabat. Quod cum peragere strenue
resistentibus diffideret, sperans vires suas, uti coeperant, cotidie
accrescere, quam, cum Karolo decrevissent, facilius illum subiugari posse
arbitrabatur. Hac autem spe deceptus ea pactione proelium diremit, ut
cederet Karolo Aquitania, Septimania, Provincia et decem comitatus inter
Ligerim et Sequanam, eo videlicet modo, ut his contentus interim inibi
esset, donec Atiniacum VIII. Id. Maias conveniant; quasi quidem communi
consensu utrorumque utilitatem praevidere ac statuere velle promisit.
Primores quoque partium Karoli cernentes negotium vires suas excedere
maximeque timebant, ne forte proelio commisso in tanta paucitate regem suum
salvare difficile possent - erat enim spes cunctis non modica indolis eius
-; quam ob rem statutis eo tenore consentiunt, ut deinceps Lodharius Karolo
ita fidus amicus sit, sicut frater per iustitiam fratri esse debet, et
regna, quae illi deputabat, quieta habere faceret ac interim super
Lodhuwicum hostiliter ire dedisset; aliter autem iure quod iuraverant
absoluti esse deberent. Qua quidem arte et regem suum a periculis subtrahunt
et se mox a sacramento absolvunt. Nam antequam idem, qui haec iuraverant,
domo egrederentur, aliquos ex his qui aderant subducere ab illo temptavit et
in crastinum quosdam suorum recepit. Insuper et in regna, quae illi
deputaverat, statim direxit et, in quantum potuit, ne illi se subderent,
perturbavit et, ut e Provincia ad se venientes exciperet, perrexit et,
quemadmodum Lodhuwicum dolo an vi superare posset, intendit.
5. Interea Karolus Aurilianensem urbem veniens Teotbaldum et Warinum cum
quibusdam e Burgundia ad se venientes gratanter ac benigne excepit. Hinc
autem obviam Bernardo, sicut mandaverat, Nivernensem urbem petit. Sed
Bernardus more solito ad illum venire distulit dicens se cum Pippino suisque
sacramento firmasse, ut neuter absque alterius consensu cum quolibet
quodcumque pactum inire deberet; quam ob rem testatus est ad illos se ire
velle, et si efficere posset, ut una secum sui devenirent, bene; sin aliter,
soluto iuramento infra dies quindecim ad illum reversurum suaeque dicioni se
commissurum esse promisit. Quam ob rem Karolus Bituricas iterum obviam illi
venit. Quo Bernardus veniens cum neutrum fecisset, graviter Karolus ferens
seductiones, quas patri fecerat et hactenus illi faciebat, timens, ne aliter
illum comprehendere posset, subito in illum irruere statuit. Sed hoc
Bernardus, quamquam tarde, praesensit, fugam iniit ac vix evasit. Karolus
autem quosdam e suis stravit, quosdam saucios ac semivivos reliquit, quosdam
saucios ac semivivos reliquit, quosdam vero illaesos cepit ac more
captivorum custodiri praecepit, suppellectilem autem universam diripere
permisit. Hinc quoque Bernardus humilior effectus paulo post supplex ad
Karolum venit, dicens et fidelem se illi fuisse et tunc, si liceret, esse
voluisset, et deinceps, quamquam hac contumelia affectus esset in futurum
fore minime diffideret; quod etsi quilibet aliter dicere vellet, armis se
hoc propulsurum promittit. Quibus Karolus credulus effectus ditatum
muneribus et gratia in societatem amicitiae suscepit et, ut Pippinum ac
suos, uti promiserat, subditos sibi efficere temptaret, direxit.
Et his ita compositis Cenomannicam urbem adiit Lantbertum Ericumque una cum
ceteris recepturus. Cumque ille illos inibi perhumane reciperet, protinus ad
Nomenoium ducem Brittanniorum mittit scire cupiens, si suae se dicioni
subdere vellet. Qui adquiescens consiliis plurimorum Karolo munera mittit ac
sacramento fidem deinceps servandam illi firmavit. Quibus peractis, quoniam
tempus placiti, quod Attiniacum condixerant, appropinquare videbatur, quid
consulte ac solida fide sibi suisque agere oporteret, Karolus anxius erat.
Ergo participes secretorum convocat, rem omnibus notam replicat ac,
quemadmodum a tanta calamitate congruentius se suosque exui posse
existimarent, ut aperiretur, deposcit; seque in omnibus publicae utilitati
et parere velle, insuper etiam, si oporteret pro ea mortem subire, minime
differre fatetur. Quibus cum undique vires crevisse viderentur,
reminiscentes insidiarum, quas Lodharius temporibus patris sui patri et
Karolo inferre studuerat, quas etiam post obitum patris fratribus suis
absque remedio struebat - occurrebant insuper sacramenta, quae tunc nuper
fefellerat -, aiebant se omnem iustitiam ab eo libenter consequi velle, sed
his indiciis nil boni sperare posse; idcirco sibi undique consultum videri,
quocumque modo posset, ad condictum placitum venire minime differret; quodsi
frater suus, uti promiserat, communem utilitatem quaerere ac statuere
vellet, hoc omnibus notis placere et, ut gratanter reciperetur, congruum
esse; sin aliter, fretus iustitia ac per hoc auxilio divino suorumque
fidelium et, quicquid regni pater suus amborumque fidelium consensu illi
dederat, obtinere omni virtute non neglegat.
6. Ergo omnes Aquitanos, qui suae parti favebant, una cum matre post se
venire praecepit, insuper, quicumque e Burgundia nec non et inter Ligerem et
Sequanam sui iuris esse vellent, similiter fecit. Idem autem ipse una cum
his qui per praesens aderant, quamquam difficile videretur, praefatum iter
arripuit. Cumque Sequanam venisset, repperit Guntboldum, Warnarium,
Arnulfum, Gerardum nec non et omnes a Carbonariis et infra comites, abbates,
episcopos, ob hoc videlicet a Lodhario inibi relictos, ut si absque suo
consensu transire vellet, minime posset. Accedebat insuper, quod amnis
inundans vada ubique denegaverat, custodes autem fluminis omnes naves aut
contriverant aut certe submerserant, Gerardus quoque pontes, quoscumque
repperit, destruxit. Igitur supra modum transitus difficilis effectus non
modicam transire cupientibus importabat molestiam. Cum autem tot
difficultatibus animi multimodis agitarentur consiliis, tandem mercatorum
naves ab ostio, quo Sequana mare influit, ferventi aestu abductae propterque
Rotomacensem urbem expositae nuntiantur. Quo veniens harum duas minus de
XXXta Karolus armato milite complet, idemque ingressus praemittit, qui se
venturum praenuntient, unicuique volenti delicta cedens, nolentibus autem,
ut habeant regnumque a Deo sibi datum illi relinquant. Quae dum sprevissent,
classisque appropinquare videretur, crucem, in qua iuraverant, et Karolum ut
cognoverunt, relicto litore protinus fugerunt. Quos, quoniam in traiciendo
equi moram fecerant, consequi nequibat, ad Sanctum Dionysium laudis
obsecrationisque causa iter direxit; quo veniens comperit, quod hi, quos
fuga disperserat, in unum una cum Arnulfo et Gerardo ceterisque coissent et
super Teutbaldum, Warinum, Otbertum ceterosque. qui, uti mandatum fuerat, ad
Karolum veniebant, irruere vellent. Quam ob rem ad Sanctum Germanum causa
orationis perrexit ac per totam noctem iter faciens aurora delucescente, ubi
Luva Sequanae confluit, Warinum cum sociis salvum recepit. Ac sic uno
eodemque itinere Senonicam adiit urbem. Hinc noctu consurgit per Uttam iter
faciens speransque, uti nuntiatum illi fuerat, quos supra memoravimus in
eodem saltu consistere; disposuerat enim, ubicumque et qualitercumque
posset, supra illos irruere. Quod et utique fecisset, nisi sollicitis vitae
mors imminens pro foribus nuntiaretur; quam ob rem paene cuncti supra modum
exterriti, quo quisque valuit, fugam iniit; quos quoniam Karolus consequi
non potuit sociis equisque fessis, cenam Domini quieti indulgens
Tricasinorum civitatem in crastinum adiit.
7. Eodem tempore, dum haec quae praemisimus a Karolo exsequerentur
Lodharius, uti praefatum est, dolo an vi Lodhuvicum aut subdere aut, quod
mavult, perdere posset, tota mente tractabat. In quo negotio congrue
Otgarium Magontiae sedis episcopum et Adhelbertum Metensium comitem
convocat; habebat enim uterque Lodhuvicum ad mortem usque exosum. Iam enim
Adhelbertus ex infirmitate, qua paene per annum detentus fuerat, velut in
supplementum fratricidii respiraverat; erat enim eo in tempore ita prudens
consilio, ut sententiam ab eo prolatam non quilibet mutare vellet. Cuius
instinctu Lodharius collectam hinc inde infinitam multitudinem Rhenum
traiecit, praemittens more solito qui minis blanditiisque pendulam plebem
subducere temptarent. Timens autem populus, qui cum Lodhuwico erat, ne
tantum exercitum ferre valeret, partim defecti ad Lodharium transeunt,
partim fugam ineunt ac Lodhuwicum desolatum relinquunt. Qui, quoniam omne
suffragium aliud undique deerat, cum perpaucis abiit et in Baioariam se
recepit. Quod quoniam Lodhuwico contigit, minime deinceps Lodharius aliquid
illum praevalere putavit. Igitur Adhelbertum ducem, quem supra memoravimus,
ob hoc inibi reliquit, ut et populum sacramentis sibi firmaret, et, si
Lodhuwicus ad Karolum ire vellet, nullo modo posset. Ipse vero, quoniam
Karolum Sequanam transire reppererat, obviam ire parabat. Velociter quidem
praemittit rei veritatem, ubi et cum quibus esset, scire cupiens, Aquis
pascha celebraturus.
8. Mira sane ac merito notanda res Karolo in eodem sancto sabbato contigit.
Nam neque ipse nec quilibet in suo comitatu quicquam absque quod corpore
gerebant et absque armis et equis habebant; cumque de balneo quidem
egrederetur et eadem vestimenta, quae exuerat, induere pararet, repente ab
Aquitania missi pro foribus adstiterant, qui coronam et omnem ornatum, tam
regium quam et quicquid ad cultum divinum pertinebat, ferebant. Quis non
miretur paucos et paene ignotos viros tot terrarum spatia, dum ubique omnes
rapinae insisterent, tot talenta auri gemmarumque infinitam multitudinem
ferre illaesos valuisse? Et, quod maxime mirandum fateor fore, qualiter ad
definitum locum vel certe ad statutam diem et horam venire poterant, cum nec
idem Karolus, ubi se suosque oporteret, sciebat. Quem quidem eventum haud
aliter quam munere ac nutu divino visum est evenire potuisse; ac per hoc
commilitonibus stuporem iniecit omnesque maximam ad spem salutis erexit.
Hinc vero Karolus cunctaque cohors exsultans ad festa celebranda sese
convertit. Expleto autem quod ceperat, missos Lodharii benigne excipiens
convivari una secum praecepit; quibus et, ut in crastinum redirent,
iniunxit, per suos se responsurum de eo, quod frater suus illi mandaverat,
promittens. In legatione vero Lodharii quaerebatur, cur absque suo consensu
terminos, quos illi statuerat, excederet; et, quia fecerat, saltem,
ubicumque illum reperirent, mandat, ut interim eo loco quiescat, donec illi
mandaretur, si ad statutum locum an alio, ubi congruentius illi videretur,
venire deberet. Karolus per suos econtra se ob hoc statutos terminos
excessisse respondit, quoniam de omnibus bonis sua ex parte illi promissis
ac iure iurando firmatis nihil stabile esse permisit. Nam suorum hominum
ultra quod firmatum fuerat sollicitatos quosdam suo iuri adiecit, quosdam
vero vita privavit, insuper regna, quae subiecta illi efficere debuit, in
quantum valuit, perturbavit et, quod maximum est, in fratrem hostiliter
irruit nec non et suffragium a paganis illum quaerere compulit. Verumtamen,
quamquam se haec ita haberent, in conventum, quod communi consensu
statuerant, venire se velle mandavit; ubi si communem utilitatem, uti
promiserat, quaerere ac statuere vellet, sibi placere; sin aliter, de regno,
quod Deus paterque suus suorum consensu illi dederat, consiliis suorum
fidelium in omnibus secundum Dei voluntatem parere se innotuit. Et his ita
compositis idem iter arripuit atque ad praefatum locum pridie quam
convenerat praevenit. Quo quidem Lodharius veluti ex consulto venire
distulit, verumtamen missos variis querimoniis refertos frequenter mittebat
et, ne forte ex improviso Karolus supra illum irruere posset, cavebat.
9. Interea legati a Lodhuwico venerant nuntiantes, quod, si sciret, quomodo
fieri posset, in illius adiutorium venire vellet. Quo se Karolus et indigere
respondit, gratias congruae voluntati egit et, ut hoc accelerare studerent,
protinus praefatos missos remisit. Cumque quattuor vel eo amplius dies inibi
adventum Lodharii praestolaretur, et ille venire differret, contionem
advocat, concilium iniit, quidnam consultius deinceps illi agendum
videretur, deliberaturus. Quidam autem aiebant, quoniam mater sua una cum
Aquitaniis veniebat, obviam illi ire debere; sed maxima pars aut obviam
Lodhario iter arripere suadebant, aut certe, ubicumque vellet, adventum
illius praestolari debere dicebant; ob hoc quidem maxime, quoniam, si quoquo
modo aliorsum iter flectere coepisset, cuncti fugam illum inisse iactarent,
et hinc Lodharium et suos audentiores fieri debere, atque hi, qui adhuc
causa timoris neutri se copulaverant, ad illum affluere undique sperabant;
quod et evenit. Nam, quamquam difficile, praevaluit tamen sententia priorum;
quam ob rem Cadhellonicam Karolus adiit urbem, ibique matre una cum
Aquitaniis recepta repente nuntiatur, quod Lodhuwicus cum Adhelberto duce
Austrasiorum proelio commisso vicisset Rhenoque traiecto ob illius
adiutorium, quantocius posset, veniret. Quod cum ocius universis castris
omnibus notum fieret, cuncti alacri animo, ut illi obviam irent, suadebant.
Lodharius quoque ut haec ita se habere deprehendit, circumfusae plebi
Karolum fugam inisse persequique illum, quantocius posset, velle denuntiat;
quo quidem nuntio fidos sibi alacriores reddidit, dubiis autem quibusque et
affluendi audaciam iniecit et firmiores suae parti reddidit. Cumque Karolus
a Lodhario persequi se didicisset, quoniam in difficili loco aquis
paludibusque circumfusis castra posuerant, ut absque qualibet difficultate,
si Lodharius vellet, congredi possent, protinus obviam illi perrexit. Quae
quidem Lodhario ut nuntiata sunt, castra posuit ac veluti fessis equis biduo
requiem dedit. Iterato itaque cum haec eadem fecissent missosque invicem
frequenter mitterent, sed nihil proficui deliberare possent, tandem
appropinquantes Lodhuwicus et Karolus conveniunt deque his omnibus in eodem
conventu, quae Lodharius absque quolibet moderamine erga se suosque
saeviebat, dolendo conferunt, quidve deinceps agendum opportunius videretur,
in crastinum deliberaturi. Aurora siquidem delucescente conveniunt,
concilium ineunt, in quo multum de tanta calamitate conquirunt. Cumque
alteruter, quae quantave et qualia passi a fratre fuerant, referre
desissent, universis visum unanimiter parique consensu, tam ex sacrosancto
ordine episcoporum quam et laicorum viros nobiles, prudentes, benevolos
deligant, per quos, quae pater inter illos statuerat, et quae post obitum
patris ab illo passi sint, mandent, insuper obsecrent, ut memor sit Dei
omnipotentis et concedat pacem fratribus suis universaeque ecclesiae Dei;
cederet cuique, quod patris fratrisque consensu iuste debebatur; insuper
etiam, ut iustis precibus acquiesceret, offerrent illi quicquid absque equis
et armis in universo exercitu habere videbantur. Et si his monitis
obsecrationibusque acquiescere vellet, placere; sin aliter, aiebant se
divino ex munere suffragium absque dubio sperare posse, si omne quod iustum
est vellent et hoc fratri offerre humiliter studerent. Quae quoniam merito
rata videbantur, protinus expleta sunt.
10. Sed haec veluti pro nihilo ducta Lodharius sprevit, per suos se nihil
absque proelio velle mandavit confestimque obviam Pippino, qui ab Aquitania
ad illum veniebat, iter arripuit. Quod cum ocius didicissent Lodhuwicus et
sui, supra modum rem graviter ferentes - erant enim undique graviter tam
itineris longitudine quam et proeliis variisque difficultatibus et maxime
equorum inopia attriti -, verumtamen, quamquam se haec ita haberent,
timentes, ne forte, si ab auxilio fratris frater deficeret, posteris suis
indignam memoriam reliquissent; quod quidem ne facerent, elegerunt omni
penuriae, etiam, si oporteret, morti potius subire quam nomen invictum
amittere. Quam ob rem ex eadem magnanimitate maestitia oppressa, invicem se
adhortantes, gaudentes velociterque, ut Lodharium cito consequi possent,
ibant. Cumque atque insperate propter urbem Alciodorensem uterque exercitus
alter ab altero videretur, confestim Lodharius verens, ne forte fratres sui
absque dilatione supra se irruere vellent, armatus castra aliquantulum
excessit. Quod quoniam fratres sui facere illum cognoverunt, quosdam castra
metantes relinquunt, quosdam secum armatos assumunt et absque dilatione
obviam procedunt; missos invicem mittunt pacemque sub nocte componunt.
Castra autem ab invicem distabant plus minus leuvas tres, et intereat
paucula palus saltusque; ac per hoc erat utrique ad alterum difficilis
accessus. Quapropter aurora delucescente Lodhuwicus et Karolus ad Lodharium
mittunt, mandant sibi valde displicere, quod illis pacem absque proelio
denegaverat; quod etiam, quoniam vellet, et absque qualibet fraude, si fieri
deberet, esset. Et primum quidem ieiuniis ac votis Deum invocent, deinde, si
ille transire ad illos voluisset, locum transeundi se daturos promittunt, ut
omni impedimento sua suorumque ex parte ablato absque qualibet occulta
deceptione congredi possent; quae et, si vellet, sacramento firmare
praeceperunt, at si nollet, ut eadem illis concederet atque firmare rogaret,
petunt. Is autem more solito per suos se responsurum promisit et, ut legati
regressi sunt, protinus obviam iter arripuit ac locum, quo castra poneret,
Fontaneum petit.
Eadem autem die fratres sui post Lodharium iter accelerantes antecesserunt
illum et propter vicum quod Tauriacus dicitur castra posuerunt. Crastina die
exercitus praeparati ad proelium castra aliquantulum excesserunt.
Praemittentes Lodhuwicus ac Karolus Lodhario mandaverunt, ut memor esset
fraternae condicionis, sineret ecclesiam Dei et universum populum
Christianum pacem habere, concederet illis regna a patre suo consensu
concessa, haberet sua sibi non merito, sed sola misericordia a patre illi
relicta. Et in munere offerebant illi quicquid in universo exercitu absque
armis et equis habere videbantur; at si id nollet, cedebant illi uterque
portionem regni, alter usque Carbonarias, alter vero usque Rhenum; quod et
si renueret, universam Franciam aequa lance dividerent, et quicquid horum
vellet suae dicionis esset. Ad quod Lodharius more solito per suos se
quicquid placeret notare respondit, mittensque per praesens Drogonem,
Hugonem et Hegibertum mandat non illos aliquid tale antea illi mandasse, ad
quod considerandum spatium habere se velle aiebat; re autem vera Pippinus
non venerat, illum hac dilatione exspectare volebat. Verumtamen Ricuinum,
Hirmenaldum et Fredericum sacramento firmare praecepit, quod pro nulla re
alia has indutias peteret, praeter quod commune profectum tam illorum quam
et universae plebis, sicut iustitiam inter fratres et populum Christi
oportebat, quaerere volebat. Quo quidem sacramento Lodhuwicus et Karolus
creduli effecti ea die et in crastinum, insuper etiam usque in horam
secundam diei tertii, quod evenit VII. Kal. Iulii, pace utrorumque ex parte
iure iurando firmata, ad castra redeunt, missam vero sancti Iohannis in
crastinum celebraturi. Pippino quoque eadem die Lodharius in supplementum
recepto mandat fratribus suis, quoniam scirent illi imperatoris nomen magna
auctoritate fuisse impositum, ut considerent, quatenus eiusdem nominis
magnificum posset explere officium; insuper autem haut se libenter
utrorumque quaerere profectum. Interrogati autem, si quiddam horum, quae
mandaverant, recipere vellet vel si quamlibet finitivam sententiam illis
mandasset, nihil sibi horum fuisse iniunctum responderunt. Quam ob rem cum
omnis spes iustitiae ac pacis sua ex parte ablata videretur, mandant illi,
si melius non invenisset, aut reciperet unum horum, quae illi mandaverant,
aut nosset illos in crastinum - quod contigit, sicut praefatum est, VII.
Kal. Iulii hora videlicet diei secunda, ad omnipotentis Dei iudicium, quod
illis absque illorum voluntate mandaverat, esse venturos. Quae quidem
Lodharius solito more insolenter sprevit et visuros se; quid agere deberet,
respondit.
Dum haec super Ligerim iuxta Sanctum Fludualdum consistens scriberem,
ecclipsis solis hora prima feria tertia, XV. Kal. Novembris in Scorpione
contigit. His ita omissis diluculo Lodhuwicus et Karolus consurgunt,
verticem montis castrae Lodharii contigui cum tertia, ut videtur, exercitus
parte occupant adventumque eius et horam secundam, ut sui iuraverant,
exspectant. Cumque utrumque adesset, proelium super rivolum Burgundionum
magno certamine committunt. Et Lodhuwicus quidem ac Lodharius in loco qui
Brittas dicitur strenue confligunt; quo superatus Lodharius terga vertit.
Pars autem exercitus, quam Karolus in loco qui Fagit vulgo dicitur excepit,
protinus fugit; pars vero, quae in Solennat Adhelardum ceterosque, quibus
haud modicum supplementum Domino auxiliante praebui, appetiit, strenue
conflixit; quo et utrique vicerunt, sed novissime omnes a parte Lodharii
fugerunt.
Qua finem primi certaminis dedit Lodharius, terminetur liber secundus.
Nithardus
Medieval Latin
The Latin Library
The Classics Homepage