Domino beatissimo ac reverentissimo et apostolicae caritatis perfectione colendo, domino et in Christo, patri Bonifacio Episcopo, Martinus Episcopus.
[1] Gemino me sanctae illustrationis munere optabilis vestri apostolatus pagina cumulavit, dum et pontificalis gratiae ritu abiectissimam humilitatis nostrae visitas parvitatem, et ardenti purae caritatis flagrantia benignissimum nobis conserendi aditum sermonis accomodas. Siquidem et haec optatae rei series congruebat, ut exinde a nobis inchoandae collocutionis sumeretur initium, a quibus consummatae caritatis perfectio iam tenetur. Et idcirco debitum sacratissimo apostolatui vestro litterariae officiositatis obsequium reddens, quaeso humilitatis nostrae memoriam in vestris semper Deo acceptabilibus precibus adnectatis.
[2] Illud autem quod per vestram nobis significastis epistolam, quosdam ex nobis in illis partibus commeantes vestris auribus intulisse, ut a sacerdotibus huius provinciae sacrum baptisma non in uno Trinitatis nomine, sed in nominibus ageretur, falsissimum hoc omnimodis agnoscatis. Nam, ut ego arbitror, qui hoc vobis voluit intimare, aut numquam vidisse baptizantes episcopos aut certe voluisse aliquid referre quod hic antea gestum fuerat. Sed nam et ego manifestius hic cognovi quod de institutione baptismatis metropolitanus huius provinciae ante hos aliquos annos ab ipsa beatissimi Petri cathedra certissimae auctoritatis formulam postulavit. Cuius etiam exemplar curiosius legens, ita reperii scriptum, ut in uno Trinitatis nomine is qui baptizandus est aut tertio perfundatur aut mergatur.
[3] Nunc ais: tertio nomen invocari et tertio tingi certissime Arianum est. Audi ergo. In uno autem Patris et Filii et Spiritus Sancti nomine tertio tingi antiqua et apostolica est traditio, quam ex Romani antistitis auctoritate sacerdotes huius provinciae retinent scriptam, et a Constantinopolitanae urbis praesule, praesentibus huius regni legatis qui ad Imperium fuerant destinati, in ipsa Paschali festivitate pervisa est. Nam et nos epistolam beati Pauli Apostoli, in qua scriptum est: Unus, Deus, una fides, unum baptisma, legimus, et expositionem beati Hieronimi, in qua sub unius nominis invocatione tertio tingendos esse confirmat. Et ipsum librum iam vetustissimum chartaceum apud virum venerabilem sanctumque fratrem nostrum Ausentium presbyterum, si requiras, invenies: similiter et apud Acta S. Silvestri Constantinus admonitus in visione ter mergi iubetur. Multi, vel audientes in Apostolo dici: Unum baptisma, non pro unitate Catholicae, eo quod ubique uno modo baptisma celebretur, sed pro una tinctione intellegere voluerunt, et dum vicinitatem refugiunt Arianam, qui et ipsi tertio tingunt, sed in uno nomine sicut nos, antiquae traditionis formulam permutarunt, ut sub uno nomine una etiam fieret tinctio, nescientes quia in uno nomine unitas substantiae, trina vero mersione distinctio trium ostenditur personarum: ut, sicut verissime credimus, unam demonstremus Deitatis substantiam, tres vero personas. Nam si sub uno nomine etiam una sit tinctio, unitas tantum Deitatis in Patre et Filio et Spiritu Sancto demonstrata est, personarum vero nulla differentia est ostensa.
[4] Ac per hoc dum quasi vicinitas fugitur Ariana, Sabelliana ignorantibus subrepet pestis, quae, dum sub uno nomine unam solummodo retinet tinctionem, eundem Patrem dicit esse quem Filium et Spiritum Sanctum dicit esse, et eundem Spiritum Sanctum quem Patrem; et dum nullam distinctionem trium personarum in sacramento baptismi monstrat, trium vocabulorum unam sacrilegus confingit esse personam. Nescientes ergo quidam ex Hispanis, sicut scriptum est, neque quae loquuntur, neque de quibus adfirmant, dum vicinitatem, ut diximus, tinctionis fugiunt Arianae, in aliam incauti incidunt pravitatem. Numquid quia Ariani Psalmum, Apostolum, Evangelia, et alia multa ita ut Catholici celebrant, nos errorum vicinitatem fugiendo haec sumus omnia reiecturi? Absit, quia illi, ex nobis ut scriptum est exeuntes, praeter minorationem Deitatis Filii Dei et Spiritus Sancti, cetera ita penes se retinent sicut nos.
[5] Hanc ergo rationem quidam, ut diximus, minime praevidentes unam tinctionem fieri voluerunt. Et ut suae praesumptioni auctoritatem aliquam darent, dixerunt hoc pro refugienda Arianorum similitudine ab aliquibus synodis institutum: quod omnino confictum est. Nam neque generalis neque localis ulla synodus de una tinctione aliquando legitur tulisse sententiam. Quod si quis hoc affirmat, ostendat scriptum, vel quibus in locis et a quibus vel quantis patribus hoc decretum sit. Quod si hoc nequeunt demonstrare, teneant a nobis fiducialiter quod et per auctoritatem Romanae sedis est traditum, et Orientalium provinciarum institutio prisca demonstrat, et antiquorum patrum expositionibus, quin etiam officialium sacramentorum documentis, scribitur: ut sicut in uno Patris et Filii et Spiritus Sancti nomine, quod est unus Deus, unam trium dicimus esse substantiam, ita etiam trium personarum distinctionem per tres proculdubio credentium tinctiones signamus. Haec pro vestrae iussionis impulsu paginali brevitate perstrinxi, postulans ut nostrae apud Dominum fragilitatis memor esse digneris.
Medieval Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |