[1] Plerique mysterium Paschae enarrare voluerunt simulque digerere ex ratione suppulationis in mense et luna et die; sed sive scientiae sive sermonis impossibilitate obscurius id relinquerunt, quasi nihil inde dixissent. Scio enim multos scrupulosius interrogare solitos, quare secundum morem Iudaeorum ad lunae computationem diversis generibus Pascha celebremus, dicentes rectius sibi videri si Dominicae passionis commemoratio agatur, ut unum anniversarium natalis diem observemus, sicuti et a plerisque Gallicanis episcopis usque ante non multum tempus custoditum est, ut semper VIII Kal. Apr. die Pascha celebrarent, in quo facta Christi resurrectio traditur. Placuit autem et mihi inquirenti curiose quid maiores nostri secuti essent aperte exponere.
[2] Passio Christi redemptio est creaturae, de qua Apostolus ait quod subiecta fuerit servituti non sua sponte sed propter eum qui eam subiecit in spem; quia et ipsa liberabitur a servitute interitus cum libertate filiorum Dei. Haec creatura est spiritus vitae quae creavit omnia terrenae corporaturae, subiectus in eam spem ut de corruptelae interitu cum libertate filiorum gloriae liberetur, quae utique in eo die subiecta est servituti in quo mundus effectus est quam cum Christus per passionem suam liberare venisset servavit, ut in eo tempore pateretur in quo creatura subiecta fuerat servituti, ut qui dies ille tristitiae fuerat, idem laetitiae redderetur. Quoniam vero agni huius sacramenta tanta essent ut veritatis ipsius etiam umbra proficeret ad salutem liberandis Iudaeis de servitute Pharaonis, quasi iam liberatio creaturae de servitute corruptelae figuraretur, futurae passionis Christi imago in adventum salutis operata est, et ideo dictum est a Deo ut in primo mense anni quarta decima luna agnus immaculatus anniculus immolaretur, de cuius sanguine domos suas super limina obsignarent, ne a vastatore angelo terrerentur, atque in ipsa nocte comesto per domos agno, quod esset Paschae celebratio, liberationem per figuram servitutis acciperent. Non obscura est figura agnum immaculatum esse Christum, huius immolationem ad servitutem nostri interitus liberandam. Nam signo crucis eius quasi sanguinis asparsione signati usque ad consummationem mundi a vastatoribus angelis vindicabimur. Hoc breviter et strictim dixisse sufficiat, ut id quod quaerere propositum est, rationem observationis et Paschae et mensis et lunae et diei, sine molestia multiloquii aperiamus.
[3] Quaesitum est ergo a maioribus nostris secundum id quod scriptum erat quis esset primus mensis et quis esset primus dies et in quo die quarta decima luna efficeretur cum mandaretur Pascha celebrari. In illo enim tempore in quo Iudaeis facta traditio est necdum mensis ad lunae cursum significantia nominum computabatur. Dedit autem illis argumentum, iam calculo computationis invento, tempus et dies passionis Dominicae et resurrectionis, ut ex eo intellegerent quem primum mensem anni et quem primum eiusdem diem et quando quartam decimam lunam fuisse susciperent et quare hoc mysterium Paschae secundum lunam et diem observare deberent. Hoc autem in primis iudicaverunt, cum per singulos annos Paschae tempus non conveniret ad lunam et ad diem melius esse tempus extendere quam non lunam diemque retinere: primum quia duae res iustius praeberentur, deinde quia haec viderentur in observatione potiora; quod suo loco quatenus iudicaverunt aperiemus.
[4] Definiamus igitur quis primus mensis in mensibus anni, deinde quis primus eius dies. Dicimus ergo argumentum habuisse maiores nostros ex tempore passionis et resurrectionis Domini. Resurrexisse enim traditur Dominus VIII Kal. Apr. Dominica die, quinta feria autem praecedente Pascha cum discipulis comedisse, quod fuit XI Kal. Apr. Rationem autem hanc temporis huius habuerunt, quod creatura quam liberabat in sanguine suo in eodem tempore servituti fuerat subiugata. Probandum itaque nobis est in hoc tempore mundi initium constitisse.
[5] Inchoasse mundum veris tempore Genesis docet. Cum primum appareret arida quam vocavit Deus terram, dictum est: Germinet terra omnem foenum et omne pabulum et omne viride ligni, quod ferat semen secundum genus suum. In quo germinare omnia videmus, atque ita in eo esse principium mundi non dubitamus. Sed cum tres menses vernum tempus habeat, horum trium medius est qui initium mundo dedit, nec solum mensis medius, sed etiam dies mensuum medii. Ex V enim Id. Febr. (veris est inchoatio) in V Id. Mart. unus est mensis. Ex V Id. autem Mart. in VIII Kal. Apr. quindecim dies sunt, id est, medietas mensis. Ita unus et dimidius mensis ex hoc antecedit et unus et dimidius mensis subsequitur. VIII autem Kal. Apr. aequalis est nox et dies, sicuti factum mundi initium Genesis docet, dicens: Divisit Deus inter lucem et tenebras et vocavit lucem diem et tenebras vocavit noctem. Omnis enim divisio aequalitatem habet. Ita in quo aequalitatem noctis et diei invenimus, in eo initium mundi constitutum intellegamus. Sed non sine causa maiores nostri super VIII Kal. Apr. tres dies addiderunt, ut primum diem mundi invenirent. XI enim Kal. Apr. primum mensem mundi et diem maiores nostri existimaverunt, quia antequam sol in principatum mundi conderetur triduum ante praecesserat. Refert enim Genesis quarta die facta luminaria solis et luna. Propterea invenimus Christum VIII Kal. Apr. resurrexisse, verum XI Kal. die Pascha cum discipulis inchoasse, quo die primum subiecta fuerat creatura servituti suae, quam per passionem suam venerat liberare.
[6] Diem autem Dominicam primam diem esse mundi dubitari non potest, quia dicit Scriptura sex diebus factum esse mundum et septima die requievisse Deum, quam septimam diem Sabbatum appellavit. Unde et manifestum est primam diem mundi Dominicam fuisse, et plenam lunam factam intellegimus, quia facta est in inchoatione noctis et principatus. Sed hoc, sicuti computatio ostendit, percurrere sibi per singulos annos non potest, ut scilicet XI Kal. Apr. die semper et luna XIV die Dominica inveniatur. Sequenti autem anno XI Kal. Apr. invenitur luna XXV et feria secunda. Itaque cum duae res, et luna et dies, commutatae inveniantur, recte XI Kal. Apr. natalis mundi observari visus est.
[7] Itaque maiores nostri iudicaverunt mensem integrum ad natalem esse mundi observandum et Pascha celebrandum in quacumque parte eius et dies et luna concurrerent. Neque enim hoc sine Scripturae auctoritate. Ait enim Moyses: mensis hic vobis initium mensuum, primus erit in mensibus anni. Quo verbo totum mensem ad natalis mundi diem consecravit. Ita maiores nostri, qui XI Kal. Apr. die natalem mundi invenerunt, mensem primum constituentes in XI Kal. Mai. definierunt. Sic Pascha nec ante XI Kal. Apr. nec post XI Kal. Mai. celebrare licebit. Sed cum in hoc mense et luna et dies convenissent, luna scilicet XIV et dies Dominica, tunc Pascha celebraretur. Sane quia rursus frequenter luna XIV cum Dominica die non concurreret, extendi lunam in septem dies maluerunt, dummodo diem Dominicam in resurrectionis laetitia retinerent. Ita quando sic dies venerit usque ad vicesimam primam lunam propter Dominicam diem Pascha differimus semper, ut neque ante XI Kal. Apr. neque post XI Kal. Mai. celebretur. Sic inventum est ut mensis et dies et luna in celebratione Paschae retinerentur.
[8] Prudenter autem magis ad lunam et diem quam ad XI Kal. Apr. ad natalem mundi redigimur. Luna enim plena totas noctis illuminat tenebras, et Dominica dies resurrectio est dierum; ad initium enim redit et finem dierum renovat. Haec magis erunt in natalis laetitia et in creaturae liberatione servanda, maxime cum intra primi mensis terminos retinentur. Rursus maiorem diei religionem quam lunae dicarunt. XIV enim lunam egredimur, diem autem numquam egredimur, quia tota salus est in resurrectione diei. Dies autem Dominica et initium dierum habet et resurrectionem, propter quod in ipsa Dominus resurrexit. Luna vero, licet usque ad vicesimam primam partem extensa non totam compleat noctem, plurimum tamen noctis illuminat, et post se quidem relinquit tenebras, sed eas quae inante sunt superat. In quo maiores nostri maluerunt usque ad vicesimam primam extendi quam ante quartam decimam Pascha celebrari, quia relinquere tenebras postergum melius est quam antecedentes non posse superare.
[9] Itaque hac summa et hac conclusione in pinace a maioribus constitutum est Pascha neque ante XI Kal. Apr. neque post XI Kal. Mai. posse celebrari. Cuius pinacis constituendi quae fuerit ratio, in quo mediocritas potuit, ediximus per gratiam Salvatoris nostri Iesu Christi, cui est honor et gloria in saeculis et in saecula saeculorum. Amen.
Medieval Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |