[1] Cum Galliciae provinciae episcopi, tam ex Bracarensi quam ex Lucensi
synodo, cum suis metropolitanis, praecepto praefati regis simul in metropolitana
Bracarensi ecclesia convenissent, id est Martinus, Nitigisius, Remisol,
Andreas, Lucetius, Adoric, Wittimer, Sardinarius, Viator, Anila, Polemius,
Mailoc, consedentibus his simul episcopis atque universo clero praesente,
Martinus Bracarensis ecclesiae episcopus dixit: Inspiratione hoc Dei credimus
provenisse, sanctissimi fratres, ut per ordinationem domini gloriosissimi
filii nostri regis ex utroque concilio conveniremus in unum, ut non solum
de visione alterutra gratulemur, sed etiam ea quae ad ordinationem et disciplinam
ecclesiasticam pertinent pariter colloquamur. Scriptum est enim in evangeliis,
dicente Domino: Ubicumque fuerint duo vel tres in nomine meo congregati,
ibi ero in medio eorum. Nitigisius Lucensis ecclesiae episcopus dixit:
Nec aliud potest credi, nisi ea quae ad utilitatem nostrarum pertinent
animarum divina inspiratione et inchoari et perfici posse. Et ideo unanimes
omnes atque id ipsum in Domino sentientes, quaecumque ad instructionem
nostram pertinent in medium prolata desideramus agnoscere. Martinus episcopus
dixit: Arbitramur vestram beatitudinem recordari, quia cum primum in ecclesia
Bracarensi episcoporum concilium congregatum est, post multa quae ad concordiam
rectae fidei fuerant roborata aliqua etiam quae regularem sanctorum canonum
continent discretionem firmavimus, quorum utilitas ut possit evidentius
in memoriam revocari, ipsa si vobis placet epistola in vestra praesentia
relegatur. Omnes episcopi dixerunt: Oportet omnimodis ut in omnium auribus
qui hic adstant recitetur.
[2] Recitatis ergo capitulis, quae ne prolixitatem facerent his gestis
minime sunt inserta, Martinus episcopus dixit: Haec ergo quae modo sunt
recitata, quae nobis tunc aut varia aut dubia aut inordinata sunt visa,
auxiliante Deo directa sunt et suam immobiliter obtinent firmitatem. Quae
autem tunc in memoriam non venerunt aut onerosum fuit in primo illo concilio
multa simul ingerere, necessarium videtur modo ad notitiam sanctae vestrae
caritatis deferri, eo specialiter prospectu, ut spiritali ventilata examine
purgentur. Sancti enim patres ac praecessores nostri aut generales synodos
undique collecti pro unitate rectae fidei fecerunt, sicut in Nicaea contra
Arium CCCXVIII, et in Constantinopoli contra Macedonium CL, et in Epheso
contra Nestorium CC, et in Chalcedona contra Eutychen DCXXX, aut certe
speciales synodos per suas unusquisque provincias pro resecandis contemptionibus
vel emendandis aliquorum neglegentiis collegerunt, et prout eventus culparum
aut qualiscumque excessus exegit per singulas quaeque definitas canonum
sententias mediante inter eos Dei spiritu conscripserunt, quas oportet
nos legere et intellegere et tenere. Et quia opitulante Christi gratia
de unitate et rectitudine fidei in hac provincia nihil est dubium, illud
modo nobis specialius est agendum, ut si quid fortasse extra apostolicam
disciplinam per ignorantiam aut per neglegentiam reprehensibile invenitur
in nobis, recurrentes ad testimonia sanctarum scripturarum vel antiquorum
canonum instituta, adhibito communi consensu, omnia quae displicuerint
rationabili iudicio corrigamus. Et primum, si placet, relectis beati apostoli
Petri praeceptis, quae pro regula sacerdotum in sua epistola evidenter
adscripsit, quidquid non eodem tenore sicut princeps apostolorum edocuit
agi videtur a nobis sine ulla cunctatione ad emendationem ducere festinemus,
ne fortasse, dum aliis praedicamus, ipsi reprobi effecti divino
illo condemnemur eliquio dicente: Tu vero odisti disciplinam et proiecisti
sermones meos post te. Omnes episcopi dixerunt: Cupimus memoratam Petri
epistolam ad locum ubi sacerdotes docet audire. Tunc adlato libro haec
ex eadem epistola recitata sunt: Seniores obsecro, consenior. Pascite
qui est in vobis gregem Dei providentes, non coacte, sed spontanee secundum
Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie, neque ut dominantes in
cleris, sed forma facti gregi ex animo, ut cum apparuerit princeps pastorum
recipiatis inmarcescibilem gloriae coronam.
[3] His relectis omnes episcopi dixerunt: Cognitis his quae ex epistola
beati Petri apostoli recitata sunt, desideramus auxiliante Dei gratia divinis
obedire praeceptis et apostolicae epistolae, quae nobis recitata est, in
his omnibus formulam imitari, ne forte in aliquibus inordinate ambulantes
divino, quod absit, iudicio condemnemur, sed ut sanctorum patrum vestigia
subsequentes in ipsorum requiem mereamur esse participes, et inmarcescibilem
illam gloriae coronam, quae repromissa est, cum ipsis accipere mereamur.
Ob hoc ergo tuam simul omnes deposcimus caritatem, ut has omnes causas
singulis capitulis breviter comprehensas, qualiter corrigi debeant, his
gestis subter adnectas, quae cum studiosius relecta et in notitiam omnium
nostrorum evidenter fuerint perducta, propria unusquisque manu pro eorum
emendatione et confirmatione subscribat, ut non solum nobis, sed etiam
successoribus nostris, haec ad perfectionem episcopalis officii decreta
proficiant.
I. Ut episcopus ambulet per dioecesim suam, et ante viginti dies Paschae catechumeni doceantur symbolum.
Placuit omnibus episcopis atque convenit ut per singulas ecclesias episcopi per dioeceses ambulantes primum discutiant clericos, quomodo ordinem baptismi teneant vel missarum, et quaecumque officia in ecclesia peraguntur. Et si recte quidem invenerint, Deo gratias; sin autem minime, docere debeant ignaros, et hoc modis omnibus praecipere, ut, sicut antiqui canones iubent, ante dies viginti baptismi ad purgationem exorcismi catechumeni currant, in quibus viginti diebus omnino catechumeni symbolum, quod est Credo in Deum Patrem omnipotentem, specialiter doceantur. Postquam ergo haec suos clericos discusserint vet docuerint episcopi, alia die convocata plebe ipsius ecclesiae doceant illos, ut errores fugiant idolorum vel diversa crimina, id est homicidium, adulterium, periurium, falsum testimonium et reliqua peccata mortifera, aut quod nolunt sibi fieri non faciant alteri, et ut credant resurrectionem omnium hominum et diem iudicii, in quo unusquisque secundum sua opera recepturus est. Et sic postea episcopus de ecclesia illa proficiscatur ad aliam.
II. Ut episcopus per dioecesim ambulans duos solidos tantum accipiat, neque tertiam partem de oblationibus quaerat, et ut clerici non cogantur more servili.
Placuit ut nullus episcoporum, cum per suas dioeceses ambulant, praeter honorem cathedrae suae, id est duos solidos, aliquid aliud per ecclesias tollat, neque tertiam partem ex quacumque oblatione populi in ecclesiis parochialibus requirat; sed illa tertia pars pro luminariis ecclesiae vel recuperatione servetur, et singulis annis episcopo inde ratio fiat. Nam si tertiam partem illam episcopus tollat, lumen et sacra tecta abstulit ecclesiae. Similiter et ut parochiales clerici servili more in aliquibus operibus episcopi non cogantur, quia scriptum est: Neque vi dominantes in clero.
III. Ut episcopus in ordinatione clericorum commodum nullum accipiat.
Placuit ut de ordinationibus clericorum episcopi munera nulla suscipiant, sed sicut scriptum est, quod gratis donante Deo accipiunt gratis dent, et non aliquo pretio gratia Dei et impositio manuum venundetur, quia antiqua definitio patrum ita de ecclesiasticis ordinationibus statuit, dicens: Anathema danti et accipienti. Propterea quia aliquanti multis scleribus obruti sancto altario indigne ministrantes non hoc testimonio bonorum actuum sed profusione munerum obtinent, oportet ergo non per gratiam munerum sed per diligentem prius discussionem, deinde per multorum testimonium, clericos ordinare.
IV. Ut pro chrisma episcopus nihil accipiat.
Placuit ut modicum balsami, quod benedictum pro baptismi sacramento per ecclesias datur, quia singuli tremisses pro ipso exigi solent, nihil ulterius exigatur, ne forte quod pro salute animarum per invocationem Sancti Spiritus consecratur, sicut Simon magus donum Dei pecunia emere, ita nos venundare damnabiliter videamur.
V. Ut pro consecratione basilicae episcopus nihil exigat.
Placuit ut quotiens ab aliquo fidelium ad consecrandas ecclesias episcopi invitantur, non quasi ex debito munus aliquod a fundatore requirant, sed si ipsi quidem aliquid ex suo voto obtulerint, non respuatur; si vero aut paupertas illum aut necessitas retinet, nihil exigatur ab illo. Hoc tantum unusquisque episcoporum meminerit, ut non prius dedicet ecclesiam aut basilicam, nisi antea dotem basilicae et obsequium ipsius per donationem chartulae confirmatum accipiat. Nam non levis est ista temeritas, si sine luminariis vel sine sustentatione eorum qui ibidem servituri sunt, tamquam domus privata, ita consecretur ecclesia.
VI. Ut qui oratorium pro quaestu suo in terra propria fecerit non consecretur.
Placuit ut si quis basilicam non pro devotione fidei sed pro quaestu cupiditatis aedificat, ut quidquid ibidem oblatione populi colligitur medium cum clericis dividat, eo quod basilicam in terra sua ipse condiderit, quod in aliquibus locis usque modo dicitur fieri. Hoc ergo de cetero observari debet, ut nullus episcoporum tam abominabili voto consentiat, ut basilicam quae non pro sanctorum patrocinio, sed magis sub tributaria condicione est tributa, audeat consecrare.
VII. Ut de baptizatis nullus accipiat praemium.
Placuit ut unusquisque episcopus per ecclesias suas hoc praecipiat, ut hi qui infantes suos ad baptismum offerunt, si quid voluntarie pro suo offerunt voto, suscipiatur ab eis. Si vero per necessitatem paupertatis aliquid non habent quod offerant, nullum illis pignus violenter tollatur a clericis. Nam multi pauperes hoc timentes filios suos a baptismo retrahunt, qui si forte dum differunt sine gratia baptismi de hac vita recesserint, necesse est ut ab illis eorum perditio requiratur, quorum exspolia pertimescentes a baptismi se gratia retraxerunt.
VIII. Ut qui clericum accusaverit et id non probaverit excommunicetur.
Placuit ut si quis aliquem clericorum in accusatione fornicationis impetit, secundum praeceptum Pauli apostoli duo vel tria testimonia requirantur ab illo. Quod si non potuerit datis testimoniis adprobare quae dixit, excommunicationem accusati accusator excipiat.
IX. Ut per singulos annos a metropolitano episcopo Pascha pronuntietur.
Placuit ut postquam omnia in concilio sacerdotum fuerint ordinata illud omnimodis observetur, ut superventurum ipsius anni Pascha, quoto Kalendarum die vel quota luna debet suscipi, a metropolitano episcopo nuntietur; quod ceteri episcopi vel reliquus clerus breviculo subnotantes unusquisque in sua ecclesia, adveniente Natalis Domini die, adstanti populo post lectionem evangelicam nuntiet, ut introitum Quadragesimae nullus ignoret, in cuius principium convenientes in unum vicinae ecclesiae per triduum cum psalmis per sanctorum basilicas ambulantes celebrent letanias. Tertio autem die, celebratis hora nona sive decima missis, dimisso populo praecipiant Quadragesimae servare ieiunia, et mediante Quadragesima ex diebus viginti baptizandos infantes ad exorcismi purgationem offerre.
X. Ut presbyter post cibum non teneat missam pro mortuis.
Placuit ut quia per stultitiam praesumpti nuper erroris aut certe ex veteris Priscillianae adhuc haeresis foetore corruptos cognovimus quosdam presbyteros in huius praesumptionis audacia detineri, ut in missa mortuorum etiam post acceptum merum oblationem ausi sint consecrare: ideoque hoc praefixae evidentis sententiae admonitione servetur, ut si quis presbyter post hoc edictum nostrum amplius in hac vesania fuerit reprehensus, id est ut nec ieiunus, sed quocumque iam cibo praesumpto, oblationem consecraverit in altare, continuo ab officio suo privatus a proprio deponatur episcopo.
[4] His ita gestis placuit omnibus pro confirmanda horum observantia propria unumquemque manu subscribere, eo placitorum facto, ut si quis eorum capitulorum terminum transgressus ad inordinatas consuedtudines reverti voluerit, totius concilii increpatione correptus severissimam sibi de sui ordinis inclinatione noverit imminere sententiam.
Medieval Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |