M. VALERI MARTIALIS EPIGRAMMATON LIBER III
- 1
- Hoc tibi quidquid id est longinquis mittit ab oris
- Gallia Romanae nomine dicta togae.
- Hunc legis et laudas librum fortasse priorem:
- illa uel haec mea sunt, quae meliora putas.
- 5
- Plus sane placeat domina qui natus in urbe est:
- debet enim Gallum uincere uerna liber.
2
- Cuius uis fieri, libelle, munus?
- Festina tibi uindicem parare,
- ne nigram cito raptus in culinam
- cordylas madida tegas papyro
- 5
- uel turis piperisue sis cucullus.
- Faustini fugis in sinum? sapisti.
- Cedro nunc licet ambules perunctus
- et frontis gemino decens honore
- pictis luxurieris umbilicis,
- 10
- et te purpura delicata uelet,
- et cocco rubeat superbus index.
- illo uindice nec Probum timeto.
3
- Formonsam faciem nigro medicamine celas,
- sed non formonso corpore laedis aquas.
- Ipsam crede deam uerbis tibi dicere nostris:
- "Aut aperi faciem, aut tu tunicata laua."
4
- Romam uade, liber: si, ueneris unde, requiret,
- Aemiliae dices de regione uiae;
- si, quibus in terris, qua simus in urbe, rogabit,
- Corneli referas me licet esse Foro.
- 5
- Cur absim, quaeret; breuiter tu multa fatere:
- "Non poterat uanae taedia ferre togae."
- "Quando uenit?" dicet; tu respondeto: "Poeta
- exierat: ueniet, cum citharoedus erit."
5
- Vis commendari sine me cursurus in urbem,
- parue liber, multis? An satis unus erit?
- Vnus erit, mihi crede, satis, cui non eris hospes,
- Iulius, adsiduum nomen in ore meo.
- 5
- Protinus hunc primae quaeres in limine Tectae:
- quos tenuit Daphnis, nunc tenet ille lares.
- Est illi coniunx, quae te manibusque sinuque
- excipiet, tu uel puluerulentus eas.
- Hos tu seu pariter siue hanc illumue priorem
- 10
- uideris, hoc dices "Marcus hauere iubet",
- et satis est. Alios commendet epistola: peccat
- qui commendandum se putat esse suis.
6
- Lux tibi post Idus numeratur tertia Maias,
- Marcelline, tuis bis celebranda sacris.
- Imputat aetherios ortus haec prima parenti,
- libat florentes haec tibi prima genas.
- 5
- Magna licet dederit iucundae munera uitae,
- plus numquam patri praestitit ille dies.
7
- Centum miselli iam ualete quadrantes,
- anteambulonis congiarium lassi,
- quos diuidebat balneator elixus.
- Quid cogitatis, o fames amicorum?
- 5
- Regis superbi sportulae recesserunt.
- "Nihil stropharum est: iam salarium dandum est."
8
- "Thaida Quintus amat." "Quam Thaida?" "Thaida luscam."
- Vnum oculum Thais non habet, ille duos.
9
- Versiculos in me narratur scribere Cinna:
- Non scribit, cuius carmina nemo legit.
10
- Constituit, Philomuse, pater tibi milia bina
- menstrua perque omnis praestitit illa dies,
- luxuriam premeret cum crastina semper egestas
- et uitiis essent danda diurna tuis.
- 5
- Idem te moriens heredem ex asse reliquit:
- exheredauit te, Philomuse, pater.
11
- Si tua Thais nec lusca est, Quinte, puella,
- cur in te factum distichon esse putas?
- Sed simile est aliquid. Pro Laide Thaida dixi?
- Dic mihi, quid simile est Thais et Hermione?
- 5
- Tu tamen es Quintus: mutemus nomen amantis:
- si non uolt Quintus, Thaida Sextus amet.
12
- Vnguentum, fateor, bonum dedisti
- conuiuis here, sed nihil scidisti.
- Res salsa est bene olere et esurire.
- qui non cenat et unguitur, Fabulle,
- 5
- hic uere mihi mortuus uidetur.
13
- Dum non uis pisces, dum non uis carpere pullos
- et plus quam putri, Naeuia, parcis apro,
- accusas rumpisque cocum, tamquam omnia cruda
- attulerit. Numquam sic ego crudus ero.
14
- Romam petebat esuritor Tuccius
- profectus ex Hispania.
- Occurrit illi sportularum fabula:
- a ponte rediit Muluio
15
- Plus credit nemo tota quam Cordus in urbe.
- "Cum sit tam pauper, quomodo?"Caecus amat.
16
- Das gladiatores, sutorum regule, Cerdo,
- quodque tibi tribuit subula, sica rapit.
- Ebrius es: neque enim faceres hoc sobrius umquam,
- ut uelles corio ludere, Cerdo, tuo.
- 5
- Lusisti corio: sed te, mihi crede, memento
- nunc in pellicula, Cerdo, tenere tua.
17
- Circumlata diu mensis scribilita secundis
- urebat nimio saeua calore manus;
- sed magis ardebat Sabidi gula: protinus ergo
- sufflauit buccis terque quaterque suis.
- 5
- Illa quidem tepuit digitosque admittere uisa est,
- sed nemo potuit tangere: merda fuit.
18
- Perfrixisse tuas questa est praefatio fauces:
- cum te excusaris, Maxime, quid recitas?
19
- Proxima centenis ostenditur ursa columnis,
- exornant fictae qua platanona ferae.
- Huius dum patulos adludens temptat hiatus
- pulcher Hylas, teneram mersit in ora manum:
- 5
- uipera sed caeco scelerata latebat in aere
- uiuebatque anima dereriore fera.
- Non sensit puer esse dolos, nisi dente recepto
- dum perit. O facinus, falsa quod ursa fuit!
20
- Dic, Musa, quid agat Canius meus Rufus:
- utrumque chartis tradit ille uicturis
- legenda temporum acta Claudianorum,
- an quae Neroni falsus adstruit scriptor?
- 5
- An aemulatur inprobi iocos Phaedri?
- Lasciuus elegis an seuerus herois?
- An in cothurnis horridus Sophocleis?
- An otiosus in schola poetarum
- lepore tinctos Attico sales narrat?
- 10
- Hinc si recessit, porticum terit templi
- an spatia carpit lentus Argonautarum?
- An delicatae sole rursus Europae
- inter tepentes post meridiem buxos
- sedet ambulatue liber acribus curis?
- 15
- Titine thermis an lauatur Agrippae
- an inpudici balneo Tigillini?
- an rure Tulli fruitur atque Lucani?
- An Pollionis dulce currit ad quartum?
- an aestuantis iam profectus ad Baias
- 20
- piger Lucrino nauculatur in stagno?
- "Vis scire quid agat Canius tuus? Ridet."
21
- Proscriptum famulus seruauit fronte notatus:
- non fuit haec domini uita, sed inuidia.
22
- Dederas, Apici, bis trecenties uentri,
- sed adhuc supererat centies tibi laxum.
- Hoc tu grauatus ut famem et sitim ferre,
- summa uenenum potione perduxti.
- 5
- Nihil est, Apici, tibi gulosius factum.
23
- Omnia cum retro pueris obsonia tradas,
- cur non mensa tibi ponitur a pedibus?
24
- Vite nocens rosa stabat moriturus ad aras
- hircus, Bacche, tuis uictima grata focis;
- quem Tuscus mactare deo cum uellet aruspex,
- dixerat agresti forte rudique uiro
- 5
- ut cito testiculos et acuta falce secaret,
- taeter ut inmundae carnis abiret odor.
- Ipse super uirides aras luctantia pronus
- dum resecat cultro colla premitque manu,
- ingens iratis apparuit hirnea sacris.
- 10
- Occupat hanc ferro rusticus atque secat,
- hoc ratus antiquos sacrorum poscere ritus
- talibus et fibris numina prisca coli.
- Sic, modo qui Tuscus fueras, nunc Gallus aruspex,
- dum iugulas hircum, factus es ipse caper.
25
- Si temperari balneum cupis feruens,
- Faustine, quod uix Iulianus intraret,
- roga lauetur rhetorem Sabineium:
- Neronianas is refrigerat thermas.
26
- Praedia solus habes et solus, Candide, nummos,
- aurea solus habes, murrina solus habes,
- Massica solus habes et Opimi Caecuba solus,
- et cor solus habes, solus et ingenium.
- 5
- Omnia solus habes nec me puta uelle negare
- uxorem sed habes, Candide, cum populo.
27
- Numquam me reuocas, uenias cum saepe uocatus:
- ignosco, nullum si modo, Galle, uocas.
- Inuitas alios: uitium est utriusque. "Quod?" inquis.
- Et mihi cor non est et tibi, Galle, pudor.
28
- Auriculam Mario grauiter miraris olere.
- Tu facis hoc: garris, Nestor, in auriculam.
29
- Has cum gemina compede dedicat catenas,
- Saturne, tibi Zoilus, anulos priores.
30
- Sportula nulla datur; gratis conuiua recumbis:
- dic mihi, quid Romae, Gargiliane, facis?
- Vnde tibi togula est et fuscae pensio cellae?
- unde datur quadrans? unde uir es Chiones?
- 5
- Cum ratione licet dicas te uiuere summa,
- quod uiuis, nulla cum ratione facis.
31
- Sunt tibi, confiteor, diffusi iugera campi,
- urbanique tenent praedia multa lares,
- et seruit dominae numerosus debitor arcae,
- sustentatque tuas aurea massa dapes.
- 5
- Fastidire tamen noli, Rufine, minores:
- plus habuit Didymos, plus Philomelus habet.
32
- An possim uetulam quaeris, Matrinia: possum
- et uetulam, sed tu mortua, non uetula es:
- possum Hecubam, possum Niobam, Matrinia, sed si
- nondum erit illa canis, nondum erit illa lapis.
33
- Ingenuam malo, sed si tamen illa negetur,
- libertina mihi proxuma condicio est.
- Extremo est ancilla loco: sed uincet utramque,
- si facie nobis haec erit ingenua.
34
- Digna tuo cur sis indignaque nomine, dicam.
- Frigida es et nigra es: non es et es Chione.
35
- Artis Phidiacae toreuma clarum
- pisces aspicis: adde aquam, natabunt.
36
- Quod nouus et nuper factus tibi praestat amicus,
- hoc praestare iubes me, Fabiane, tibi:
- horridus ut primo semper te mane salutem
- per mediumque trahat me tua sella lutum,
- 5
- lassus ut in thermas decuma uel serius hora
- te sequar Agrippae, cum lauer ipse Titi.
- Hoc per triginta merui, Fabiane, Decembres,
- ut sim tiro tuae semper amicitiae?
- Hoc merui, Fabiane, toga tritaque meaque,
- 10
- ut nondum credas me meruisse rudem?
37
- Irasci tantum felices nostis amici.
- Non belle facitis, sed iuuat hoc: facite.
38
- Quae te causa trahit uel quae fiducia Romam,
- Sexte? Quid aut speras aut petis inde? Refer.
- "Causas" inquis "agam Cicerone disertior ipso
- atque erit in triplici par mihi nemo foro."
- 5
- Egit Atestinus causas et Ciuis utrumque
- noras ; sed neutri pensio tota fuit.
- "Si nihil hinc ueniet, pangentur carmina nobis:
- audieris, dices esse Maronis opus."
- Insanis: omnes gelidis quicumque lacernis
- 10
- sunt tibi, Nasones Vergiliosque uides.
- "Atria magna colam."Vix tres aut quattuor ista
- res aluit; pallet cetera turba fame.
- "Quid faciam? suade: nam certum est uiuere Romae."
- Si bonus es, casu uiuere, Sexte, potes.
39
- Iliaco similem puerum, Faustine, ministro
- lusca Lycoris amat. Quam bene lusca uidet!
40
- Inserta phialae Mentoris manu ducta
- lacerta uiuit et timetur argentum.
41
- Mutua quod nobis ter quinquagena dedisti
- ex opibus tantis, quas grauis arca premit,
- esse tibi magnus, Telesine, uideris amicus.
- Tu magnus, quod das? Immo ego, quod recipis.
42
- Lomento rugas uteri quod condere temptas,
- Polla, tibi uentrem, non mihi labra linis.
- Simpliciter pateat uitium fortasse pusillum:
- quod tegitur, maius creditur esse malum.
43
- Mentiris iuuenem tinctis, Laetine, capillis,
- tam subito coruus, qui modo cycnus eras.
- Non omnes fallis; scit te Proserpina canum:
- personam capiti detrahet illa tuo.
44
- Occurrit tibi nemo quod libenter
- quod, quacumque uenis, fuga est et ingens
- circa te, Ligurine, solitudo,
- quid sit, scire cupis? Nimis poeta es.
- 5
- Hoc ualde uitium periculosum est.
- Non tigris catulis citata raptis,
- non dipsas medio perusta sole,
- nec sic scorpios inprobus timetur.
- Nam tantos, rogo, quis ferat labores?
- 10
- Et stanti legis et legis sedenti,
- currenti legis et legis cacanti.
- In thermas fugio: sonas ad aurem.
- Piscinam peto: non licet natare.
- Ad cenam propero: tenes euntem.
- 15
- Ad cenam uenio: fugas edentem.
- Lassus dormio: suscitas iacentem.
- Vis, quantum facias mali, uidere?
- Vir iustus, probus, innocens timeris.
45
- Fugerit an Phoebus mensas cenamque Thyestae
- ignoro: fugimus nos, Ligurine, tuam.
- Illa quidem lauta est dapibusque instructa superbis,
- sed nihil omnino te recitante placet.
- 5
- Nolo mihi ponas rhombos mullumue bilibrem
- nec uolo boletos, ostrea nolo: tace.
46
- Exigis a nobis operam sine fine togatam
- non eo, libertum sed tibi mitto meum.
- "Non est"inquis "idem."Multo plus esse probabo:
- uix ego lecticam subsequar, ille feret.
- 5
- In turbam incideris, cunctos umbone repellet:
- inualidum est nobis ingenuumque latus.
- Quidlibet in causa narraueris, ipse tacebo:
- at tibi tergeminum mugiet ille sophos.
- Lis erit, ingenti faciet conuicia uoce:
- 10
- esse pudor uetuit fortia uerba mihi.
- "Ergo nihil nobis"inquis "praestabis amicus?"
- Quidquid libertus, Candide, non poterit.
47
- Capena grandi porta qua pluit gutta
- Phrygiumque Matris Almo qua lauat ferrum,
- Horatiorum qua uiret sacer campus
- qua pusilli feruet Herculis fanum,
- 5
- Faustine, plena Bassus ibat in reda,
- omnis beati copias trahens ruris.
- Illic uideres frutice nobili caules
- et utrumque porrum sessilesque lactucas
- pigroque uentri non inutiles betas;
- 10
- illic coronam pinguibus grauem turdis
- leporemque laesum Gallici canis dente
- nondumque uicta lacteum faba porcum;
- nec feriatus ibat ante carrucam,
- sed tuta faeno cursor oua portabat.
- 15
- Vrbem petebat Bassus? Immo rus ibat.
48
- Pauperis extruxit cellam, sed uendidit Olus
- praedia: nunc cellam pauperis Olus habet.
49
- Veientana mihi misces, ubi Massica potas:
- olfacere haec malo pocula quam bibere.
50
- Haec tibi, non alia, est ad cenam causa uocandi,
- uersiculos recites ut, Ligurine, tuos.
- Deposui soleas, adfertur protinus ingens
- inter lactucas oxygarumque liber:
- 5
- alter perlegitur, dum fercula prima morantur:
- tertius est, nec adhuc mensa secunda uenit:
- et quartum recitas et quintum denique librum.
- Putidus est, totiens si mihi ponis aprum.
- Quod si non scombris scelerata poemata donas,
- 10
- cenabis solus iam, Ligurine, domi.
51
- Cum faciem laudo, cum miror crura manusque,
- dicere, Galla, soles "Nuda placebo magis",
- et semper uitas communia balnea nobis.
- Numquid, Galla, times ne tibi non placeam?
52
- Empta domus fuerat tibi, Tongiliane, ducentis:
- abstulit hanc nimium casus in urbe frequens.
- Conlatum est deciens. Rogo, non potes ipse uideri
- incendisse tuam, Tongiliane, domum?
53
- Et uoltu poteram tuo carere
- et collo manibusque cruribusque
- et mammis natibusque clunibusque,
- et, ne singula persequi laborem,
- 5
- tota te poteram, Chloe, carere.
54
- Cum dare non possim quod poscis, Galla, rogantem,
- multo simplicius, Galla, negare potes.
55
- Quod, quacumque uenis, Cosmum migrare putamus
- et fluere excusso cinnama fusa uitro,
- nolo peregrinis placeas tibi, Gellia, nugis.
- Scis, puto, posse meum sic bene olere canem.
56
- Sit cisterna mihi quam uinea malo Rauennae,
- cum possim multo uendere pluris aquam.
57
- Callidus imposuit nuper mihi copo Rauennae:
- cum peterem mixtum, uendidit ille merum.
58
- Baiana nostri uilla, Basse, Faustini
- non otiosis ordinata myrtetis
- uiduaque platano tonsilique buxeto
- ingrata lati spatia detinet campi,
- 5
- sed rure uero barbaroque laetatur.
- Hic farta premitur angulo Ceres omni
- et multa fragrat testa senibus autumnis;
- hic post Nouembres imminente iam bruma
- seras putator horridus refert uuas.
- 10
- Truces in alta ualle mugiunt tauri
- uitulusque inermi fronte prurit in pugnam.
- Vagatur omnis turba sordidae chortis,
- argutus anser gemmeique pauones
- nomenque debet quae rubentibus pinnis
- 15
- et picta perdix Numidicaeque guttatae
- et impiorum phasiana Colchorum;
- Rhodias superbi feminas premunt galli;
- sonantque turres plausibus columbarum,
- gemit hinc palumbus, inde cereus turtur.
- 20
- Auidi secuntur uilicae sinum porci
- matremque plenam mollis agnus expectat.
- Cingunt serenum lactei focum uernae
- et larga festos lucet ad lares silua.
- Non segnis albo pallet otio caupo,
- 25
- nec perdit oleum lubricus palaestrita,
- sed tendit auidis rete subdolum turdis
- tremulaue captum linea trahit piscem
- aut inpeditam cassibus refert dammam.
- Exercet hilares facilis hortus urbanus,
- 30
- et paedagogo non iubente lasciui
- parere gaudent uilico capillati,
- et delicatus opere fruitur eunuchus.
- Nec uenit inanis rusticus salutator:
- fert ille ceris cana cum suis mella
- 35
- metamque lactis Sassinate de silua;
- somniculosos ille porrigit glires,
- hic uagientem matris hispidae fetum,
- alius coactos non amare capones;
- et dona matrum uimine offerunt texto
- 40
- grandes proborum uirgines colonorum.
- Facto uocatur laetus opere uicinus;
- nec auara seruat crastinas dapes mensa:
- uescuntur omnes ebrioque non nouit
- satur minister inuidere conuiuae.
- 45
- At tu sub urbe possides famem mundam
- et turre ab alta prospicis meras laurus,
- furem Priapo non timente securus;
- et uinitorem farre pascis urbano
- pictamque portas otiosus ad uillam
- 50
- holus, oua, pullos, poma, caseum, mustum.
- Rus hoc uocari debet, an domus longe?
59
- Sutor cerdo dedit tibi, culta Bononia, munus,
- fullo dedit Mutinae: nunc ubi copo dabit?
60
- Cum uocer ad cenam non iam uenalis ut ante,
- cur mihi non eadem quae tibi cena datur?
- Ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino,
- sugitur inciso mitulus ore mihi;
- 5
- sunt tibi boleti, fungos ego sumo suillos;
- res tibi cum rhombo est, at mihi cum sparulo.
- Aureus inmodicis turtur te clunibus implet,
- ponitur in cauea mortua pica mihi.
- Cur sine te ceno cum tecum, Pontice, cenem?
- 10
- Sportula quod non est prosit: edamus idem.
61
- Esse nihil dicis quidquid petis, inprobe Cinna:
- si nil, Cinna, petis, nil tibi, Cinna, nego.
62
- Centenis quod emis pueros et saepe ducenis,
- quod sub rege Numa condita uina bibis,
- quod constat decies tibi non spatiosa supellex,
- libra quod argenti milia quinque rapit,
- 5
- aurea quod fundi pretio carruca paratur,
- quod pluris mula est quam domus empta tibi:
- haec animo credis magno te, Quinte, parare?
- Falleris: haec animus, Quinte, pusillus emit.
63
- Cotile, bellus homo es: dicunt hoc, Cotile, multi.
- Audio: sed quid sit, dic mihi, bellus homo?
- "Bellus homo est, flexos qui digerit ordine crines,
- balsama qui semper, cinnama semper olet;
- 5
- cantica qui Nili, qui Gaditana susurrat,
- qui mouet in uarios bracchia uolsa modos;
- inter femineas tota qui luce cathedras
- desidet atque aliqua semper in aure sonat;
- qui legit hinc illinc missas scribitque tabellas;
- 10
- pallia uicini qui refugit cubiti;
- qui scit quam quis amet, qui per conuiuia currit,
- Hirpini ueteres qui bene nouit auos."
- Quid narras? Hoc est, hoc est homo, Cotile, bellus?
- Res pertricosa est, Cotile, bellus homo.
64
- Sirenas hilarem nauigantium poenam
- blandasque mortes gaudiumque crudele,
- quas nemo quondam deserebat auditas,
- fallax Vlixes dicitur reliquisse.
- 5
- Non miror: illud, Cassiane, mirarer,
- si fabulantem Canium reliquisset.
65
- Quod spirat tenera malum mordente puella,
- quod de Corycio quae uenit aura croco;
- uinea quod primis cum floret cana racemis,
- gramina quod redolent, quae modo carpsit ouis;
- 5
- quod myrtus, quod messor Arabs, quod sucina trita,
- pallidus Eoo ture quod ignis olet;
- gleba quod aestiuo leuiter cum spargitur imbre,
- quod madidas nardo passa corona comas:
- hoc tua, saeue puer Diadumene, basia fragrant.
- 10
- Quid si tota dares illa sine inuidia?
66
- Par scelus admisit Phariis Antonius armis:
- abscidit uoltus ensis uterque sacros.
- Illud, laurigeros ageres cum laeta triumphos,
- hoc tibi, Roma, caput, cum loquereris, erat.
- 5
- Antoni tamen est peior quam causa Pothini:
- hic facinus domino praestitit, ille sibi.
67
- Cessatis, pueri, nihilque nostis,
- Vaterno Rasinaque pigriores,
- quorum per uada tarda nauigantes
- lentos tinguitis ad celeuma remos.
- 5
- Iam prono Phaetonte sudat Aethon
- exarsitque dies et hora lassos
- interiungit equos meridiana:
- at uos tam placidas uagi per undas
- tuta luditis otium carina.
- 10
- Non nautas puto uos, sed Argonautas.
68
- Huc est usque tibi scriptus, matrona, libellus.
- Cui sint scripta rogas interiora? Mihi.
- Gymnasium, thermas, stadium est hac parte: recede.
- Exuimur: nudos parce uidere uiros.
- 5
- Hinc iam deposito post uina rosasque pudore,
- quid dicat nescit saucia Terpsichore:
- schemate nec dubio, sed aperte nominat illam
- quam recipit sexto mense superba Venus,
- custodem medio statuit quam uilicus horto,
- 10
- opposita spectat quam proba uirgo manu.
- Si bene te noui, longum iam lassa libellum
- ponebas, totum nunc studiosa leges.
69
- Omnia quod scribis castis epigrammata uerbis
- inque tuis nulla est mentula carminibus,
- admiror, laudo; nihil est te sanctius uno:
- at mea luxuria pagina nulla uacat.
- 5
- Haec igitur nequam iuuenes facilesque puellae,
- haec senior, sed quem torquet amica, legat:
- at tua, Cosconi, uenerandaque sanctaque uerba
- a pueris debent uirginibusque legi.
70
- Moechus es Aufidiae, qui uir, Scaeuine, fuisti;
- riualis fuerat qui tuus, ille uir est.
- Cur aliena placet tibi, quae tua non placet, uxor?
- Numquid securus non potes arrigere?
71
- Mentula cum doleat puero, tibi, Naeuole, culus,
- non sum diuinus, sed scio quid facias.
72
- Vis futui nec uis mecum, Saufeia, lauari:
- nescio quod magnum suspicor esse nefas.
- Aut tibi pannosae dependent pectore mammae
- aut sulcos uteri prodere nuda times
- 5
- aut infinito lacerum patet inguen hiatu
- aut aliquid cunni prominet ore tui.
- Sed nihil est horum, credo, pulcherrima nuda es.
- Si uerum est, uitium peius habes: fatua es.
73
- Dormis cum pueris mutuniatis,
- et non stat tibi, Phoebe, quod stat illis.
- Quid uis me, rogo, Phoebe, suspicari?
- Mollem credere te uirum uolebam,
- 5
- sed rumor negat esse te cinaedum.
74
- Psilothro faciem leuas et dropace caluam:
- numquid tonsorem, Gargiliane, times?
- Quid facient ungues? Nam certe non potes illos
- resina Veneto nec resecare luto.
- 5
- Desine, si pudor est, miseram traducere caluam:
- hoc fieri cunno, Gargiliane, solet.
75
- Stare, Luperce, tibi iam pridem mentula desit,
- luctaris demens tu tamen arrigere.
- Sed nihil erucae faciunt bulbique salaces,
- inproba nec prosunt iam satureia tibi.
- 5
- Coepisti puras opibus corrumpere buccas:
- sic quoque non uiuit sollicitata Venus.
- Mirari satis hoc quisquam uel credere possit,
- quod non stat, magno stare, Luperce, tibi?
76
- Arrigis ad uetulas, fastidis, Basse, puellas,
- nec formonsa tibi, sed moritura placet.
- Hic, rogo, non furor est, non haec est mentula demens?
- Cum possis Hecaben, non potes Andromachen!
77
- Nec mullus nec te delectat, Baetice, turdus,
- nec lepus est umquam nec tibi gratus aper;
- nec te liba iuuant nec sectae quadra placentae,
- nec Libye mittit nec tibi Phasis aues:
- 5
- capparin et putri cepas allece natantis
- et pulpam dubio de petasone uoras,
- teque iuuant gerres et pelle melandrya cana;
- resinata bibis uina, Falerna fugis.
- Nescio quod stomachi uitium secretius esse
- 10
- suspicor: ut quid enim, Baetice, saprophagis?
78
- Minxisti currente semel, Pauline, carina.
- Meiere uis iterum? Iam Palinurus eris.
79
- Rem peragit nullam Sertorius, inchoat omnes:
- hunc ego, cum futuit, non puto perficere.
80
- De nullo quereris, nulli maledicis, Apici:
- rumor ait linguae te tamen esse malae.
81
- Quid cum femineo tibi, Baetice galle, barathro?
- Haec debet medios lambere lingua uiros.
- Abscisa est quare Samia tibi mentula testa,
- si tibi tam gratus, Baetice, cunnus erat?
- 5
- Castrandum caput est: nam sis licet inguine gallus,
- sacra tamen Cybeles decipis: ore uir es.
82
- Conuiua quisquis Zoili potest esse,
- Summemmianas cenet inter uxores
- curtaque Ledae sobrius bibat testa:
- hoc esse leuius puriusque contendo.
- 5
- Iacet occupato galbinatus in lecto
- cubitisque trudit hinc et inde conuiuas
- effultus ostro Sericisque puluillis.
- Stat exoletus suggeritque ructanti
- pinnas rubentes cuspidesque lentisci,
- 10
- et aestuanti tenue uentilat frigus
- supina prasino concubina flabello,
- fugatque muscas myrtea puer uirga.
- Percurrit agili corpus arte tractatrix
- manumque doctam spargit omnibus membris;
- 15
- digiti crepantis signa nouit eunuchus
- et delicatae sciscitator urinae
- domini bibentis ebrium regit penem.
- At ipse retro flexus ad pedum turbam
- inter catellas anserum exta lambentis
- 20
- partitur apri glandulas palaestritis
- et concubino turturum natis donat;
- Ligurumque nobis saxa cum ministrentur
- uel cocta fumis musta Massilitanis,
- Opimianum morionibus nectar
- 25
- crystallinisque murrinisque propinat;
- et Cosmianis ipse fusus ampullis
- non erubescit murice aureo nobis
- diuidere moechae pauperis capillare.
- Septunce multo deinde perditus stertit:
- 30
- non accubamus et silentium rhonchis
- praestare iussi nutibus propinamus.
- Hoc Malchionis patimur inprobi fastus,
- nec uindicari, Rufe, possumus: fellat.
83
- Vt faciam breuiora mones epigrammata, Corde.
- "Fac mihi quod Chione": non potui breuius.
84
- Quid narrat tua moecha? Non puellam
- dixi, Gongylion. Quid ergo? Linguam.
85
- Quis tibi persuasit naris abscidere moecho?
- Non hac peccatum est parte, marite, tibi.
- Stulte, quid egisti? Nihil hic tibi perdidit uxor,
- cum sit salua tui mentula Deiphobi.
86
- Ne legeres partem lasciui, casta, libelli,
- praedixi et monui: tu tamen, ecce, legis.
- Sed si Panniculum spectas et, casta, Latinum,
- non sunt haec mimis inprobiora, lege.
87
- Narrat te rumor, Chione, numquam esse fututam
- atque nihil cunno purius esse tuo.
- Tecta tamen non hac, qua debes, parte lauaris:
- si pudor est, transfer subligar in faciem.
88
- Sunt gemini fratres, diuersa sed inguina lingunt:
- dicite, dissimiles sunt magis an similes?
89
- Vtere lactucis et mollibus utere maluis:
- nam faciem durum, Phoebe, cacantis habes.
90
- Volt, non uolt dare Galla mihi; nec dicere possum,
- quod uolt et non uolt, quid sibi Galla uelit.
91
- Cum peteret patriae missicius arua Rauennae,
- semiuiro Cybeles cum grege iunxit iter.
- Huic comes haerebat domini fugitiuus Achillas
- insignis forma nequitiaque puer.
- 5
- Hoc steriles sensere uiri: qua parte cubaret
- quaerunt. Sed tacitos sensit et ille dolos:
- mentitur, credunt. Somni post uina petuntur:
- continuo ferrum noxia turba rapit
- exciduntque senem spondae qui parte iacebat;
- 10
- namque puer pluteo uindice tutus erat.
- Subpositam quondam fama est pro uirgine ceruam,
- at nunc pro ceruo mentula subposita est.
92
- Vt patiar moechum rogat uxor, Galle, sed unum.
- Huic ego non oculos eruo, Galle, duos?
- 93
- Cum tibi trecenti consules, Vetustilla,
- et tres capilli quattuorque sint dentes,
- pectus cicadae, crus colorque formicae;
- rugosiorem cum geras stola frontem
- 5
- et araneorum cassibus pares mammas;
- cum conparata rictibus tuis ora
- Niliacus habeat corcodilus angusta,
- meliusque ranae garriant Rauennates,
- et Atrianus dulcius culix cantet,
- 10
- uideasque quantum noctuae uident mane,
- et illud oleas quod uiri capellarum,
- et anatis habeas orthopygium macrae,
- senemque Cynicum uincat osseus cunnus;
- cum te lucerna balneator extincta
- 15
- admittat inter bustuarias moechas;
- cum bruma mensem sit tibi per Augustum
- regelare nec te pestilentia possit:
- audes ducentas nuptuire post mortes
- uirumque demens cineribus tuis quaeris
- 20
- prurire. Quid si Sattiae uelit saxum?
- Quis coniugem te, quis uocabit uxorem,
- Philomelus auiam quam uocauerat nuper?
- Quod si cadauer exiges tuum scalpi,
- sternatur Acori de triclinio lectus,
- 25
- halassionem qui tuum decet solus,
- tustorque taedas praeferat nouae nuptae:
- intrare in istum sola fax potest cunnum.
94
- Esse negas coctum leporem poscisque flagella.
- Mauis, Rufe, cocum scindere quam leporem.
95
- Numquam dicis haue sed reddis, Naeuole, semper,
- quod prior et coruus dicere saepe solet.
- Cur hoc expectas a me, rogo, Naeuole, dicas:
- nam, puto, nec melior, Naeuole, nec prior es.
- 5
- Praemia laudato tribuit mihi Caesar uterque
- natorumque dedit iura paterna trium.
- Ore legor multo notumque per oppida nomen
- non expectato dat mihi fama rogo.
- Est et in hoc aliquid: uidit me Roma tribunum
- 10
- et sedeo qua te suscitat Oceanus.
- Quot mihi Caesareo facti sunt munere ciues,
- nec famulos totidem suspicor esse tibi.
- Sed pedicaris, sed pulchre, Naeuole, ceues.
- Iam iam tu prior es, Naeuole, uincis: haue.
96
- Lingis, non futuis meam puellam
- et garris quasi moechus et fututor.
- Si te prendero, Gargili, tacebis.
97
- Ne legat hunc Chione, mando tibi, Rufe, libellum:
- carmine laesa meo est, laedere et illa potest.
98
- Sit culus tibi quam macer, requiris?
- Pedicare potes, Sabelle, culo.
99
- Irasci nostro non debes, Cerdo, libello:
- ars tua, non uita, est carmine laesa meo.
- Innocuos permitte sales. Cur ludere nobis
- non liceat, licuit si iugulare tibi?
100
- Cursorem sexta tibi, Rufe, remisimus hora
- carmina quem madidum nostra tulisse reor:
- imbribus inmodicis caelum nam forte ruebat.
- Non aliter mitti debuit iste liber.