I.Ne toga cordylis et paenula desit olivis
aut inopem metuat sordida blatta famem,
perdite Niliacas, Musae, mea damna, papyros:
postulat ecce novos ebria bruma sales.
Non mea magnanimo depugnat tessera telo
senio nec nostrum cum cane quassat ebur:
haec mihi charta nuces, haec est mihi charta fritillus:
alea nec damnum nec facit ista lucrum.
II.
Nasutus sis usque licet, sis denique nasus,
quantum noluerat ferre rogatus Atlans,
et possis ipsum tu deridere Latinum:
non potes in nugas dicere plura meas
ipse ego quam dixi. Quid dentem dente iuvabit
rodere? Carne opus est, si satur esse velis.
Ne perdas operam: qui se mirantur, in illos
virus habe, nos haec novimus esse nihil.
Non tamen hoc nimium nihil est, si candidus aure
nec matutina si mihi fronte venis.
III.
Omnis in hoc gracili XENIORVM turba libello
constabit nummis quattuor empta tibi.
Quattuor est nimium? Poterit constare duobus,
et faciat lucrum bybliopola Tryphon.
Haec licet hospitibus pro munere disticha mittas,
si tibi tam rarus quam mihi nummus erit.
Addita per titulos sua nomina rebus habebis:
praetereas, si quid non facit ad stomachum.
IV. Tus.
Serus ut aetheriae Germanicus imperet aulae
utque diu terris da pia tura Iovi.
V. Piper.
Cerea quae patulo lucet ficedula lumbo,
cum tibi sorte datur, si sapis, adde piper.
VI. Alica.
Nos alicam, poterit mulsum tibi mittere dives.
Si tibi noluerit mittere dives, emes.
VII. Faba.
Si spumet rubra conchis tibi pallida testa,
lautorum cenis saepe negare potes.
VIII. Far.
Inbue plebeias Clusinis pultibus ollas,
ut satur in vacuis dulcia musta bibas.
IX. Lens.
Accipe Niliacam, Pelusia munera, lentem:
vilior est alica, carior illa faba.
X. Simula.
Nec dotes simulae possis numerare nec usus,
pistori totiens cum sit et apta coco.
XI. Hordeum.
Mulio quod non det tacituris, accipe, mulis.
Haec ego coponi, non tibi, dona dedi.
XII. Frumentum.
Tercentum Libyci modios de messe coloni
sume, suburbanus ne moriatur ager.
XIII. Betae.
Vt sapiant fatuae, fabrorum prandia, betae,
o quam saepe petet vina piperque cocus!
XIV. Lactucae.
Cludere quae cenas lactuca solebat avorum,
dic mihi, cur nostras inchoat illa dapes?
XV. Ligna acapna.
Si vicina tibi Nomento rura coluntur,
ad villam moneo, rustice, ligna feras.
XVI. Rapa.
Haec tibi brumali gaudentia frigore rapa
quae damus, in caelo Romulus esse solet.
XVII. Fascis coliculi.
Ne tibi pallentes moveant fastidia caules,
nitrata viridis brassica fiat aqua.
XVIII. Porri sectivi.
Fila Tarentini graviter redolentia porri
edisti quotiens, oscula clusa dato.
XIX. Porri capitati.
Mittit praecipuos nemoralis Aricia porros:
in niveo virides stipite cerne comas.
XX. Napi.
Hos Amiternus ager felicibus educat hortis:
Nursinas poteris parcius esse pilas.
XXI. Asparagi.
Mollis in aequorea quae crevit spina Ravenna
non erit incultis gratior asparagis.
XXII. Vvae duracinae.
Non habilis cyathis et inutilis uva Lyaeo,
sed non potanti me tibi nectar ero.
XXIII. Ficus Chiae.
Chia seni similis Baccho, quem Setia misit,
ipsa merum secum portat et ipsa salem.
XXIV. Cydonea.
Si tibi Cecropio saturata Cydonea melle
ponentur, dicas: "Haec melimela placent".
XXV. Nuces pineae.
Poma sumus Cybeles: procul hinc discede, viator,
ne cadat in miserum nostra ruina caput.
XXVI. Sorba.
Sorba sumus, molles nimium tendentia ventres:
aptius haec puero quam tibi poma dabis.
XXVII. Petalium caryotarum.
Aurea porrigitur Iani caryota Kalendis;
sed tamen hoc munus pauperis esse solet.
XXVIII. Vas cottanorum.
Haec tibi quae torta venerunt condita meta,
si maiora forent cottana, ficus erat.
XXIX. Vas Damascenorum.
Pruna peregrinae carie rugosa senectae
sume: solent duri solvere ventris onus.
XXX. Caseus Lunensis.
Caseus Etruscae signatus imagine Lunae
praestabit pueris prandia mille tuis.
XXXI. Caseus Vestinus.
Si sine carne voles ientacula sumere frugi,
haec tibi Vestino de grege massa venit.
XXXII. Caseus fumosus.
Non quemcumque focum nec fumum caseus omnem,
sed Velabrensem qui bibit, ille sapit.
XXXIII. Casei Trebulani.
Trebula nos genuit; commendat gratia duplex,
sive levi flamma sive domamur aqua.
XXXIV. Bulbi.
Cum sit anus coniunx et sint tibi mortua membra,
nil aliud bulbis quam satur esse potes.
XXXV. Lucanicae.
Filia Picenae venio Lucanica porcae:
pultibus hinc niveis grata corona datur.
XXXVI. Cistella olivarum.
Haec quae Picenis venit subducta trapetis
inchoat atque eadem finit oliva dapes.
XXXVII. Mala citrea.
Aut Corcyraei sunt haec de frondibus horti,
aut haec Massyli poma draconis erant.
XXXVIII. Colustrum.
Subripuit pastor quae nondum stantibus haedis
de primo matrum lacte colustra damus.
XXXIX. Haedus.
Lascivum pecus et viridi non utile Baccho
det poenas; nocuit iam tener ille deo.
XL. Ova.
Candida si croceos circumfluit unda vitellos,
Hesperius scombri temperet ova liquor.
XLI. Porcellus lactans.
Lacte mero pastum pigrae mihi matris alumnum
ponat, et Aetolo de sue dives edat.
XLII. Apyrina et tubures.
Non tibi de Libycis tubures et apyrina ramis,
de Nomentanis sed damus arboribus.
XLIII. Idem.
Lecta suburbanis mittuntur apyrina ramis
et vernae tubures. Quid tibi cum Libycis?
XLIV. Sumen.
Esse putes nondum sumen; sic ubere largo
et fluit et vivo lacte papilla tumet.
XLV. Pulli gallinacei.
Si Libycae nobis volucres et Phasides essent,
acciperes, at nunc accipe chortis aves.
XLVI. Persica praecocia.
Vilia maternis fueramus Persica ramis:
nunc in adoptivis Persica cara sumus.
XLVII. Panes Picentini.
Picentina Ceres niveo sic nectare crescit
ut levis accepta spongea turget aqua.
XLVIII. Boleti.
Argentum atque aurum facilest laenamque togamque
mittere; boletos mittere difficilest.
XLIX. Ficedulae.
Cum me ficus alat, cum pascar dulcibus uvis,
cur potius nomen non dedit uva mihi?
L. Terrae tubera.
Rumpimus altricem tenero quae vertice terram
tubera, boletis poma secunda sumus.
LI. Turdorum decuria.
Texta rosis fortasse tibi vel divite nardo,
at mihi de turdis facta corona placet.
LII. Anates.
Tota quidem ponatur anas, sed pectore tantum
et cervice sapit: cetera redde coco.
LIII. Turtures.
Cum pinguis mihi turtur erit, lactuca valebis;
et cocleas tibi habe. Perdere nolo famem.
LIV. Perna.
Cerretana mihi fiat vel missa licebit
de Menapis: lauti de petasone vorent.
LV. Petaso.
Musteus est: propera, caros nec differ amicos.
Nam mihi cum vetulo sit petasone nihil.
LVI. Volva.
Te fortasse magis capiat de virgine porca;
me materna gravi de sue volva capit.
LVII. Colocasia.
Niliacum ridebis holus lanasque sequaces,
inproba cum morsu fila manuque trahes.
LVIII. Iecur anserinum.
Aspice quam tumeat magno iecur ansere maius!
Miratus dices: "Hoc, rogo, crevit ubi"?
LIX. Glires.
Tota mihi dormitur hiems et pinguior illo
tempore sum quo me nil nisi somnus alit.
LX. Cuniculi.
Gaudet in effossis habitare cuniculus antris.
Monstravit tacitas hostibus ille vias.
LXI. Attagenae.
Inter sapores fertur alitum primus
Ionicarum gustus attagenarum.
LXII. Gallinae altiles.
Pascitur et dulci facilis gallina farina,
pascitur et tenebris. Ingeniosa gula est.
LXIII. Capones.
Ne nimis exhausto macresceret inguine gallus,
amisit testes. Nunc mihi gallus erit.
LXIV. Idem.
Succumbit sterili frustra gallina marito.
Hunc matris Cybeles esse decebat avem.
LXV. Perdices.
Ponitur Ausoniis avis haec rarissima mensis:
hanc in piscina ludere saepe soles.
LXVI. Columbinae.
Ne violes teneras periuro dente columbas,
tradita si Gnidiae sunt tibi sacra deae.
LXVII. Palumbi.
Inguina torquati tardant hebetantque palumbi:
non edat hanc volucrem qui cupit esse salax.
LXVIII. Galbuli.
Galbina decipitur calamis et retibus ales,
turget adhuc viridi cum rudis uva mero.
LXIX. Cattae.
Pannonicas nobis numquam dedit Vmbria cattas:
mavult haec domino mittere dona Pudens.
LXX. Pavones.
Miraris, quotiens gemmantis explicat alas,
et potes hunc saevo tradere, dure, coco?
LXXI. Phoenicopteri.
Dat mihi pinna rubens nomen, sed lingua gulosis
nostra sapit. Quid si garrula lingua foret?
LXXII. Phasiani.
Argoa primum sum transportata carina.
Ante mihi notum nil nisi Phasis erat.
LXXIII. Numidicae.
Ansere Romano quamvis satur Hannibal esset,
ipse suas numquam barbarus edit aves.
LXXIV. Anseres.
Haec servavit avis Tarpei templa Tonantis.
Miraris? Nondum fecerat illa deus.
LXXV. Grues.
Turbabis versus nec littera tota volabit,
unam perdideris si Palamedis avem.
LXXVI. Rusticulae.
Rustica sim an perdix quid refert, si sapor idem est?
Carior est perdix. Sic sapit illa magis.
LXXVII. Cycni.
Dulcia defecta modulatur carmina lingua
cantator cycnus funeris ipse sui.
LXXVIII. Porphyriones.
Nomen habet magni volucris tam parva gigantis?
Et nomen prasini Porphyrionis habet.
LXXIX. Mulli vivi.
Spirat in advecto, sed iam piger, aequore mullus;
languescit. Vivum da mare: fortis erit.
LXXX. Murenae.
Quae natat in Siculo grandis murena profundo,
non valet exustam mergere sole cutem.
LXXXI. Rhombi.
Quamvis lata gerat patella rhombum,
rhombus latior est tamen patella.
LXXXII. Ostrea.
Ebria Baiano veni modo concha Lucrino:
nobile nunc sitio luxuriosa garum.
LXXXIII. Squillae.
Caeruleus nos Liris amat, quem silva Maricae
protegit: hinc squillae maxima turba sumus.
LXXXIV. Scarus.
Hic scarus, aequoreis qui venit adesus ab undis,
visceribus bonus est, cetera vile sapit.
LXXXV. Coracinus.
Princeps Niliaci raperis, coracine, macelli:
Pellaeae prior est gloria nulla gulae.
LXXXVI. Echini.
Iste licet digitos testudine pungat acuta,
cortice deposita mollis echinus erit.
LXXXVII. Murices.
Sanguine de nostro tinctas, ingrate, lacernas
induis, et non est hoc satis, esca sumus.
LXXXVIII. Gobii.
In Venetis sint lauta licet convivia terris,
principium cenae gobius esse solet.
LXXXIX. Lupus.
Laneus Euganei lupus excipit ora Timavi,
aequoreo dulces cum sale pastus aquas.
XC. Aurata.
Non omnis laudes pretiumque aurata meretur,
sed cui solus erit concha Lucrina cibus.
XCI. Acipensis.
Ad Palatinas acipensem mittite mensas:
ambrosias ornent munera rara dapes.
XCII. Lepores.
Inter aves turdus, si quid me iudice certum est
inter quadripedes mattea prima lepus.
XCIII. Aper.
Qui Diomedeis metuendus saetiger agris
Aetola cecidit cuspide, talis erat.
XCIV. Dammae.
Dente timetur aper, defendunt cornua cervum:
inbelles dammae quid nisi praeda sumus?
XCV. Oryx.
Matutinarum non ultima praeda ferarum
saevos oryx constat quot mihi morte canum!
XCVI. Cervus.
Hic erat ille tuo domitus, Cyparisse, capistro.
An magis iste tuus, Silvia, cervus erat?
XCVII. Lalisio.
Dum tener est onager solaque lalisio matre
pascitur, hoc infans sed breve nomen habet.
XCVIII (XCIX). Caprea.
Pendentem summa capream de rupe videbis:
casuram speres; despicit illa canes.
XCIX (XCVIII). Dorcas.
Delicium parvo donabis dorcada nato:
iactatis solet hanc mittere turba togis.
C. Onager.
Pulcher adest onager: mitti venatio debet
dentis Erythraei: iam removete sinus.
CI. Oleum Venafrum.
Hoc tibi Campani sudavit baca Venafri:
unguentum quotiens sumis, et istud olet.
CII. Garum sociorum.
Exspirantis adhuc scombri de sanguine primo
accipe fastosum, munera cara, garum.
CIII. Amphora muriae.
Antipolitani, fateor, sum filia thynni:
essem si scombri, non tibi missa forem.
CIV. Mel Atticum.
Hoc tibi Thesei populatrix misit Hymetti
Pallados a silvis nobile nectar apis.
CV. Favi Siculi.
Cum dederis Siculos mediae de collibus Hyblae,
Cecropios dicas tu licet esse favos.
CVI. Passum.
Gnosia Minoae genuit vindemia Cretae
hoc tibi, quod mulsum pauperis esse solet.
CVII. Picatum.
Haec de vitifera venisse picata Vienna
ne dubites, misit Romulus ipse mihi.
CVIII. Mulsum.
Attica nectareum turbatis mella Falernum.
Misceri decet hoc a Ganymede merum.
CIX. Albanum.
Hoc de Caesareis mitis vindemia cellis
misit, Iuleo quae sibi monte placet.
CX. Surrentinum.
Surrentina bibis? Nec murrina picta nec aurum
sume: dabunt calices haec tibi vina suos.
CXI. Falernum.
De Sinuessanis venerunt Massica prelis:
condita quo quaeris consule? Nullus erat.
CXII. Setinum.
Pendula Pomptinos quae spectat Setia campos,
exigua vetulos misit ab urbe cados.
CXIII. Fundanum.
Haec Fundana tulit felix autumnus Opimi.
Expressit mustum consul et ipse bibit.
CXIV. Trifolinum.
Non sum de primo, fateor, trifolina Lyaeo,
inter vina tamen septima vitis ero.
CXV. Caecubum.
Caecuba Fundanis generosa cocuntur Amyclis,
vitis et in media nata palude viret.
CXVI. Signinum.
Potabis liquidum Signina morantia ventrem?
Ne nimium sistas, sit tibi parca sitis.
CXVII. Mamertinum.
Amphora Nestorea tibi Mamertina senecta
si detur, quodvis nomen habere potest.
CXVIII. Tarraconense.
Tarraco, Campano tantum cessura Lyaeo
haec genuit Tuscis aemula vina cadis.
CXIX. Nomentanum.
Nomentana meum tibi dat vindemia Bacchum:
si te Quintus amat, commodia bibes.
CXX. Spoletinum.
De Spoletinis quae sunt cariosa lagonis
malueris quam si musta Falerna bibas.
CXXI. Paelignum.
Marsica Paeligni mittunt turbata coloni:
non tu, libertus sed bibat illa tuus.
CXXII. Acetum.
Amphora Niliaci non sit tibi vilis aceti:
esset cum vinum, vilior ilia fuit.
CXXIII. Massilitanum.
Cum tua centenos expunget sportula civis,
fumea Massiliae ponere vina potes.
CXXIV. Caeretanum.
Caeretana Nepos ponat, Setina putabis.
Non ponit turbae, cum tribus illa bibit.
CXXV. Tarentinum.
Nobilis et lanis et felix vitibus Aulon
det pretiosa tibi vellera, vina mihi.
CXXVI. Vnguentum.
Vnguentum heredi numquam nec vina relinquas.
Ille habeat nummos, haec tibi tota dato.
CXXVII. Coronae roseae.
Dat festinatas, Caesar, tibi bruma coronas:
quondam veris erat, nunc tua facta rosa est.
Martial | The Latin Library | The Classics Page |