TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XCVIII PERIOCHA



      Machares, filius Mithridatis, Bospori rex, a L. Lucullo in amicitiam receptus est.
     Cn. Lentulus et L. Gellius censores asperam censuram egerunt IIII et LX senatu motis. A quibus lustro condito censa sunt ciuium capita DCCCC milia.
     L. Metellus praetor in Sicilia aduersus piratas prospere rem gessit.
     Templum Iouis in Capitolio, quod incendio consumptum ac refectum erat, a Q. Catulo dedicatum est.
     L. Lucullus in Armenia Mithridaten et Tigranen et ingentes utriusque regis copias pluribus proeliis fudit.
     Q. Metellus procos. bello aduersus Cretenses mandato Cydoniam urbem obsedit.
     C. Triarius, legatus Luculli, aduersus Mithridaten parum prospere pugnauit.
     Lucullum, ne persequeretur Mithridaten ac Tiganen summamque uictoriae inponeret, seditio militum tenuit, quia sequi nolebant, id est duae legiones Valerianae, quae impleta a se stipendia dicentes Lucullum reliquerunt.



PeriochaeLivyThe Latin LibraryThe Classics Page