TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER LXXXIV PERIOCHA
Sylla legatis, qui a senatu missi erant, futurum se in potestate senatus
respondit, si ciues, qui pulsi a Cinna ad se confugerant, restituerentur.
Quae condicio cum iusta senatui uideretur, per Carbonem factionemque eius,
cui bellum uidebatur utilius, ne conueniret effectum est. Idem Carbo cum ab
omnibus Italiae oppidis coloniisque obsides exigere uellet, ut fidem eorum
contra Syllam obligaret, consensu senatus prohibitus est.
Nouis ciuibus S. C. suffragium datum est.
Q. Metellus Pius, qui partes optimatium secutus erat, cum in Africa bellum
moliretur, a C. Fabio praetore pulsus est, senatusque consultum per
factionem Carbonis et Marianarum partium factum est, ut omnes ubique
exercitus dimitterentur.
Libertini in quinque et XXX tribus distributi sunt.
Praeterea belli apparatum, quod contra Syllam excitabatur, continet.