TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER LXXVIII PERIOCHA
L. Cornelius Cinna cos. cum perniciosas leges per uim atque arma ferret,
pulsus urbe ab Cn. Octauio collega cum sex tribunis plebis imperioque ei
abrogato, corruptum Appi Claudi exercitum in potestatem suam redegit et
bellum urbi intulit, arcessito C. Mario ex Africa cum filiis exulibus.
In quo bello duo fratres, alter ex Pompei exercitu, alter ex Cinnae,
ignorantes concurrerunt, et cum uictor spoliaret occisum, agnito fratre
ingenti lamentatione edita, rogo ei extructo, ipse se supra rogum
transfodit et eodem igne consumptus est.
Et cum opprimi inter initia potuisset, Cn. Pompei fraude, qui utramque
partem fouendo uires Cinnae dedit nec nisi profligatis optimatium rebus
auxilium tulit, et consulis segnitia confirmati Cinna et Marius quattuor
exercitibus, ex quibus duo Q. Sertorio et Carboni dati sunt, urbem
circumsederunt.
Ostiam coloniam Marius expugnauit et crudeliter diripuit.