TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER LXXVI PERIOCHA



      A. Gabinius legatus rebus aduersus Lucanos prospere gestis et plurimis oppidis expugnatis in obsidione hostium castrorum cecidit.
     Sulpicius legatus Marrucinos cecidit totamque eam regionem recepit. Cn. Pompeius procos. Vestinos et Paelignos in deditionem accepit. Marsi quoque a L. Cinna et Caecilio Pio legatis aliquot proeliis fracti petere pacem coeperunt.
     Asculum a Cn. Pompeio captum est.
     Caesis et a Mamerco Aemilio legato Italicis Silo Poppaedius, dum Marsorum, auctor eius rei, in proelio cecidit.
     Ariobarzanes Cappadociae, Nicomedes Bithyniae regno a Mithridate, Ponti rege, pulsi sunt.
     Praeterea incursiones Thracum in Macedoniam populationesque continet.



PeriochaeLivyThe Latin LibraryThe Classics Page