TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER LXX PERIOCHA



      Cum M'. Aquilius de pecuniis repetundis causam diceret, ipse iudices rogare noluit ; M. Antonius, qui pro eo perorabat, tunicam a pectore eius discidit, ut honestas cicatrices ostenderet. Indubitate absolutus est. Cicero eius rei solus auctor.
     T. Didius procos. aduersus Celtiberos feliciter pugnauit.
     Ptolemaeus, Cyrenarum rex, cui cognomen Apionis fuit, mortuus heredem populum R. reliquit et eius regni ciuitates senatus liberas esse iussit. Ariobarzanes in regnum Cappadociae a L. Cornelio Sylla reductus est. Parthorum legati a rege Arsace missi uenerunt ad Syllam ut amicitiam populi R. peterent.
     P. Rutilius, uir summae innocentiae, quoniam legatus C. Muci procos. a publicanorum iniuriis Asiam defenderat, inuisus equestri ordini penes quem iudicia erant, repetundarum damnatus in exilium missus est.
     C. Sentius praetor aduersus Thracas infeliciter pugnauit.
     Senatus, cum impotentiam equestris ordinis in iudiciis exercendis ferre nollet, omni ui eniti coepit ut ad se iudicia transferret, sustinente causam eius M. Liuio Druso trib. pleb., qui ut uires sibi adquireret, perniciosa spe largitionum plebem concitauit.
     Praeterea motus Syriae regnumque continet.



PeriochaeLivyThe Latin LibraryThe Classics Page