TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER LXVII PERIOCHA
M. Aurelius Scaurus, legatus consulis, a Cimbris fuso exercitu captus est,
et cum in consilium ab his aduocatus deterreret eos ne Alpes transirent
Italiam petituri, eo quod diceret Romanos uinci non posse, a Boiorige,
feroci iuuene, occisus est. Ab isdem hostibus Cn. Manlius cos. et Q.
Seruilius Caepio procos. uicti proelio castris quoque binis exuti sunt,
militum milia LXXX occisa, calonum et lixarum XL (secundum Antiatem) apud
Arausionem. Caepionis, cuius temeritate clades accepta erat, damnati bona
publicata sunt, primi post regem Tarquinium imperiumque ei abrogatum.
In triumpho C. Mari ductus ante currum eius Iugurtha cum duobus filiis et
in carcere necatus est.
Marius triumphali ueste in senatum uenit, quod nemo ante eum fecerat, eique
propter metum Cimbrici belli continuatus per complures annos est
consulatus. Secundo et tertio absens consul creatus quartum consulatum
dissimulanter captans consecutus est.
Cn. Domitius pont. max. populi suffragio creatus est.
Cimbri uastatis omnibus quae inter Rhodanum et Pyrenaeum sunt, per saltum
in Hispaniam transgressi ibique multa loca populati a Celtiberis fugati
sunt, reuersique in Galliam in Veliocassis se Teutonis coniunxerunt.