TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER LIV PERIOCHA
Q. Pompeius cos. in Hispania Termestinos subegit. Cum isdem et Numantinis
pacem a populo R. infirmatam fecit.
Lustrum a censoribus conditum est. Censa sunt ciuium capita CCCXXVIII milia
CCCCXLII.
Cum Macedonum legati questum de D. Iunio Silano praetore uenissent, quod
acceptis pecuniis prouinciam spoliasset, et senatus de querellis eorum
uellet cognoscere, T. Manlius Torquatus, pater Silani, petiit impetrauitque
ut sibi cognitio mandaretur; et domi causa cognita filium condemnauit
abdicauitque. Ac ne funeri quidem eius, cum suspendio uitam finisset,
interfuit sedensque domi potestatem consultantibus ex instituto fecit.
Q. Fabius procos. rebus in Hispania prospere gestis labem imposuit pace cum
Viriatho aequis condicionibus facta.
Viriathus a proditoribus, consilio Seruili Caepionis, interfectus est et ab
exercitu suo multum comploratus ac nobiliter sepultus, uir duxque magnus et
per XIIII annos quibus cum Romanis bellum gessit, frequentius superior.