TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER LI PERIOCHA
Carthago, in circuitum XXIII milia patens, magno labore obsessa et per
partes capta est; primum a Mancino legato, deinde a Scipione cos., cui
extra sortem Africa prouincia data erat. Carthaginienses portu nouo, quia
uetus obstructus a Scipione erat, facto et contracta clam exiguo tempore
ampla classe infeliciter nauali proelio pugnauerunt. Hasdrubalis quoque,
ducis eorum, castra ad Nepherim oppidum loco difficili sita cum exercitu
deleta sunt a Scipione, qui tandem expugnauit septingentesimo anno quam
erat condita.
Spoliorum maior pars Siculis, quibus ablata erant, reddita.
Vltimo urbis excidio cum se Hasdrubal Scipioni dedisset, uxor eius, quae
paucis ante diebus de marito impetrare non potuerat ut ad uictorem
transfugerent, in medium se flagrantis urbis incendium cum duobus liberis
ex arce praecipitauit.
Scipio exemplo patris sui, Aemili Pauli, qui Macedoniam uicerat, ludos
fecit transfugasque ac fugitiuos bestiis obiecit.
Belli Achaici semina referuntur haec, quod legati Romani ab Achaeis pulsati
sint Corinthi, missi ut eas ciuitates, quae sub dicione Philippi fuerant,
ab Achaico concilio secernerent.