TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER L PERIOCHA
Thessalia, cum et illam inuadere armis atque occupare Pseudophilippus
uellet, per legatos Romanorum auxiliis Achaeorum defensa est.
Prusias, rex Bithyniae, omnium humillimorumque uitiorum, a Nicomede filio
adiuuante Attalo, rege Pergami, occisus, habebat alterum filium, qui pro
superiore ordine dentium enatum habuisse unum os continens dicitur.
Cum III legati ad pacem inter Nicomedem et Prusiam faciendam ab Romanis
missi essent, cum unus ex his multis cicatricibus sartum caput haberet,
alter pedibus aeger esset, tertius ingenio socors haberetur, M. Cato dixit
"eam in legationem, nec caput nec pedes nec cor habere."
In Syria, quae eo tempore stirpe generis parem Macedonum regis, inertia
socordiaque similem Prusiae regem habebat, iacente eo in ganea et lustris
Hammonius regnabat, per quem et amici omnes regis et Laodice regina et
Antigonus, Demetri filius, occisi sunt.
Masinissa, Numidiae rex, maior XC annis decessit, uir insignis. Inter
cetera iuuenalia opera, quae ad ultimum edidit adeo etiam neruis in senecta
uirgit, ut post sextum et octogesimum annum filium genuerit.
Inter tres liberos eius (maximus natu Micipsa, Gulussa, Mastanabal, qui
etiam Graecis litteris eruditus erat) P. Scipio Aemilianus, cum commune his
regnum pater reliquisset et diuidere eos arbitro Scipione iussisset, partes
administrandi regni diuisit. Item Phameae Hamilconi, praefecto equitum
Carthaginiensium, uiro forti et cuius praecipua opera Poeni utebantur,
persuasit ut ad Romanos cum equitatu suo transiret. Ex tribus legatis qui
ad Masinissam missi erant, M. Claudius Marcellus cohorta tempestate
fluctibus obrutus est.
Carthaginienses Hasdrubalem, Masinissae nepotem, quem praetorem habebant,
hominem proditionis suspectum, in curia occiderunt ; quae suspicio inde
manauit, quod propinquus esset Gulussae Romanorum auxilia iuuantis.
P. Scipio Aemilianus cum aedilitatem peteret, consul a populo dictus.
Quoniam per annos consuli fieri non licebat, cum magno certamine
suffragantis plebis et repugnantibus ei aliquamdiu patribus, legibus
solutus et consul creatus.
M'. Manilius aliquot urbes circumpositas Carthagini expugnauit.
Pseudophilippus in Macedonia, caeso cum exercitu P. Iuuentio praetore, ab
Q. Caecilio uictus captusque est, et reuicta Macedonia.