TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XLIX PERIOCHA
Tertii Punici belli initium altero et sescentesimo ab Vrbe condita anno,
intra quintum annum, quam erat coeptum, consummati.
Inter M. Porcium Catonem et Scipionem Nasicam, quorum alter sapientissimus
uir in ciuitate habebatur, alter optimus uir etiam iudicatus a senatu erat,
diuersis certatum sententiis est, Catone suadente bellum et ut tolleretur
delereturque Carthago, Nasica dissuadente. Placuit tamen, quod contra
foedus naues haberent, quod exercitum extra fines duxissent, quod socio
populi R. et amico Masinissae arma intulissent, quod filium eius Gulussam,
qui cum legatis Romanis erat, in oppidum non recepissent, bellum his
indici.
Prius quam ullae copiae in naues imponerentur, Vticenses legati Romam
uenerunt se suaque omnia dedentes. Ea legatio uelut omen grata patribus,
acerba Carthaginiensibus fuit.
Ludi Diti patri ad Tarentum ex praecepto librorum facti, qui ante annum
centesimum primo Punico bello, quingentesimo et altero anno ab urbe condita
facti erant.
Legati XXX Romam uenerunt, per quos se Carthaginienses dedebant. Catonis
sententia euicit ut in decreto perstaretur et ut consules quam primum ad
bellum profiscerentur. Qui ubi in Africam transierunt, acceptis quos
imperauerant CCC obsidibus et armis omnibus instrumentisque belli, si qua
Carthagine erant, cum ex auctoritate patrum iuberent ut in alium locum, dum
a mari X milia passuum ne minus remotum, oppidum facerent, indignitate rei
ad bellandum Carthaginienses compulerunt.
Obsideri obpugnarique coepta est Carthago a L. Marcio M'. Manilio coss. In
qua obpugnatione cum neglectos ab una parte muros duo tribuni temere cum
cohortibus suis inrupissent et ab oppidanis grauiter caederentur, a
Scipione Orfiniato expliciti sunt. Per quem et castellum Romanorum, quod
nocte expugnabant, paucis equitibus iuuantibus liberatum est castrorumque,
quae Carthaginienses omnibus copiis ab urbe pariter egressi obpugnabant,
liberatorum is ipse praecipuam gloriam tulit.
Praeterea cum ab inrita obpugnatione Carthaginis consul (alter enim Romam
ad comitia ierat) exercitum duceret aduersus Hasdrubalem (cum ampla manu
saltum iniquum insederat) suasit primo consuli ne tam iniquo loco
confligeret. Victus deinde conplurium, qui et prudentiae et uirtuti eius
inuidebant, sententiis et ipse saltum ingressus est. Cum, sicut
praedixerat, fusus fugatusque esset Romanus exercitus et duae cohortes ab
hoste obsiderentur, cum paucis equitum turmis in saltum reuersus liberauit
eas et incolumes reduxit. Quam uirtutem eius et Cato, uir promptioris ad
uituperandum linguae, in senatu sic prosecutus est ut diceret reliquos, qui
in Africa militarent, umbras uolitare, Scipionem uigere, et populus R. eo
fauore complexus ut comitiis plurimae eum tribus consulem scriberent, cum
hoc per aetatem non liceret.
Cum L. Scribonius tr. pl. rogationem promulgasset, ut Lusitani, qui in
fidem populo R. dediti ab Seruio Galba in Galliam uenissent, in libertatem
restituerentur, M. Cato acerrime suasit. Extat oratio in Annalibus ipsius
inclusa.
Q. Fuluius Nobilior ei, saepe ab eo in senatu laceratus, respondit pro
Galba; ipse quoque Galba cum se damnari uideret, complexus duos filios
praetextatos et Sulpicii Galli filium, cuius tutor erat, ita miserabiliter
pro se locutus est ut rogatio antiquaretur. Exstant tres orationes eius,
duae aduersus Libonem tr. pl. rogationemque eius habitae de Lusitanis, una
contra L. Cornelium Cethegum, in qua Lusitanos prope se castra habentis
caesos fatetur, quod compertum habuerit, equo atque homine suo ritu
immolatis per speciem pacis adoriri exercitum suum in animo habuisse.
Andriscus quidam, ultimae sortis homo, Persei se regis filium ferens et
mutato nomine Philippus uocatus cum ab urbe Romana, quo illum Demetrius,
Syriae rex, ob hoc ipsum mendacium miserat, clam profugisset, multis ad
falsam eius fabulam uelut ad ueram coeuntibus, contracto exercitu totam
Macedoniam aut uoluntate incolentium aut armis occupauit.
Fabulam autem talem finxerat:
"Ex paelice se et Perseo rege ortum traditum educandum Cretensi cuidam
esse, ut in belli casus quod ille cum Romanis gereret, aliquod uelut semen
regiae stirpis exstaret. Hydramyti se educatum usque ad XII aetatis annum,
patrem eum esse credentem a quo educaretur, ignarum generis fuisse sui.
Adfecto deinde eo, cum prope ad ultimum finem uitae esset, detectam tandem
sibi originem suam falsaeque matri libellum datum signo Persei regis
signatum, quem sibi traderet, cum ad puberem aetatem uenisset,
obtestationesque ultimas adiectas, ut res in occultato ad id tempus
seruaretur. Pubescenti libellum traditum in quo relicti sibi duo thensauri
a patre dicerentur. Tum scienti mulierem se subditum esse, uerum stirpem
ignoranti edidisse genus atque obtestatam, ut prius quam manaret ad Eumenen
res, Perseo inimicum, excederet his locis, ne interficeretur. Eo se
exterritum, simul sperantem aliquod a Demetrio auxilium in Syriam se
contulisse atque ibi primum quis esset palam expromere ausum."