TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XLVI PERIOCHA
Eumenes rex Romam uenit, qui Macedonico bello medium egerat. Ne aut hostis
iudicatus uideretur, si exclusus esset, aut liberatus crimine, si
admitteretur, in commune lex lata est ne cui regi Romam uenire liceret.
Claudius Marcellus cos. Alpinos Gallos, C. Sulpicius Gallus cos. Liguras
subegit.
Legati Prusiae regis questi sunt de Eumene quod fines suos popularetur
dixeruntque eum conspirasse cum Antiocho aduersus populum R.
Societas cum Rhodiis deprecantibus iuncta est.
Lustrum a censoribus conditum est. Censa sunt ciuium capita CCCXXXVII milia
XXII.
Princeps senatus M. Aemilius Lepidus.
Ptolemaeus, Aegypti rex, pulsus regno a minore fratre missis ad eum legatis
restitutus est.
Ariarathe, Cappadociae rege, mortuo filius eius Ariarathes regnum accepit
et amicitiam cum populo R. per legatos renouauit.
Res praeterea aduersus Liguras et Corsos et Lusitanos uario euentu gestas
et motus Syriae mortuo Antiocho, qui filium Antiochum puerum admodum
reliquerat, continet. Hunc Antiochum puerum cum Lysia tutore Demetrius,
Seleuci filius, qui Romae obses fuerat, clam, quia non dimittebatur, a
Roma . . . interemit et ipse in regnum receptus.
L. Aemilius Paulus, qui Persen uicerat, mortuus. Cuius tanta abstinentia
fuit ut cum ex Hispania et ex Macedonia immensas opes rettulisset, uix ex
auctione eius redactum sit, unde uxori eius dos solueretur.
Pomptinae paludes a Cornelio Cethego cos., cui ea prouincia euenerat,
siccatae agerque ex his factus.