TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XXXIX PERIOCHA
M. Aemilius cos. Liguribus subactis uiam Placentia usque Ariminum productam
Flaminia iunxit.
Initia luxuriae in urbem introducta ab exercitu Asiatico referuntur.
Ligures, quicumque citra Appenninum erant, subacti sunt.
Bacchanalia, sacrum Graecum et nocturnum, omnium scelerum seminarium, cum
ad ingentis turbae coniurationem peruenisset, inuestigatum et multorum
poena sublatum est.
A censoribus L. Valerio Flacco et M. Porcio Catone, et belli et pacis
artibus maximo, motus est senatu L. Quintius Flamininus, T. frater, eo
quod, cum Galliam prouinciam consul obtineret, rogatus in conuiuio a Poeno
Philippo, quem amabat, scorto nobili, Gallum quemdam sua manu occiderat
siue, ut quidam tradiderunt, unum ex damnatis securi percusserat rogatus a
meretrice Placentina, cuius amore deperibat. Extat oratio M. Catonis in
eum.
Scipio Literni decessit et, tamquam iungente fortuna circa idem tempus duo
funera maximorum uirorum, Hannibal a Prusia, Bithyniae rege, ad quem uicto
Antiocho confugerat, cum dederetur Romanis, qui ad exposcendum eum T.
Quintium Flamininum miserant, ueneno mortem consciit. Philopoemen quoque,
dux Achaeorum, uir maximus, a Messeniis occisus ueneno, cum ab his in bello
captus esset.
Coloniae Potentia et Pisaurum et Mutina et Parma deductae sunt.
Praeterea res aduersus Celtiberos prospere gestas et initia causasque belli
Macedonici continet. Cuius origo inde fluxit, quod Philippus aegre ferebat
regnum suum a Romanis inminui et quod cogeretur a Thracibus alisque locis
praesidia deducere.