TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XXXVIII PERIOCHA
M. Fuluius cos. in Epiro Ambracienses obsessos in deditionem accepit,
Cephalloniam subegit, Aetolis perdomitis pacem dedit.
Cn. Manlius cos., collega eius, Gallograecos, Tolostobogios et Tectosagos
et Trocmos, qui Brenno duce in Asiam transierant, cum soli citra Taurum
montem non apparerent, uicit. Eorum origo, et quo modo ea loca, quae
tenent, occupauerint, refertur.
Exemplum quoque uirtutis et pudicitiae in femina traditur. Quae cum regis
Gallograecorum uxor fuisset, capta centurionem, qui ei uim intulerat,
occidit.
Lustrum a censoribus conditum est. Censa sunt ciuium capita CCLVIII milia
CCCX.
Cum Ariarathe, Cappadociae rege, amicitia iuncta est.
Cn. Manlius contradicentibus X legatis, ex quorum consilio foedus cum
Antiocho conscripserat, de Gallograecis acta pro se in senatu causa
triumphauit.
Scipio Africanus die ei dicta, ut quidam tradunt a Q. Petilio tr. pl., ut
quidam a Naeuio, quod praeda ex Antiocho capta aerarium fraudasset,
postquam is dies uenit, euocatus in rostra: "hac die, inquit, Quirites,
Carthaginem uici", et prosequente populo Capitolium escendit. Inde ne
amplius tribuniciis iniuriis uexaretur, in uoluntarium exilium Liternum
concessit. Incertum ibi an Romae defunctus sit ; nam monumentum eius
utrobique fuit.
L. Scipio Asiaticus, frater Africani, eodem crimine peculatus accusatus
damnatusque cum in uincula et carcerem duceretur, Tib. Sempronius Gracchus
tr. pl., qui antea Scipionibus inimicus fuerat, intercessit et ob id
beneficium Africani filiam duxit.
Cum quaestores in bona eius publice possidenda missi essent, non modo in
his ullum uestigium pecuniae regiae apparuit, sed ne quaquam tantum
redactum, quantae summae erat damnatus. Conlatam a cognatis et amicis
innumerabilem pecuniam accipere noluit; quae necessaria ei erant ad
cultum, redempta.