TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XXXIV PERIOCHA
Lex Oppia, quam C. Oppius trib. pl. bello Punico de finiendis matronarum
cultibus tulerat, cum magna contentione abrogata est, cum Porcius Cato
auctor fuisset ne ea lex aboleretur.
Is in Hispaniam profectus bello, quod Emporiis orsus est, citeriorem
Hispaniam pacauit.
T. Quintius Flamininus bellum aduersus Lacedaemonios et tyrannum eorum,
Nabidem, prospere gestum data his pace, qualem ipse uolebat, liberatisque
Argis, qui sub dicione tyranni erant, finiit.
Res praeterea in Hispania et aduersus Boios et Insubres Gallos feliciter
gestae referuntur.
Senatus tunc primum secretus a populo ludos spectauit. Id ut fieret, Sextus
Aelius Paetus et C. Cornelius Cethegus censores interuenerunt cum
indignatione plebis.
Coloniae plures deductae sunt.
M. Porcius Cato ex Hispania triumphauit.
T. Quintius Flamininus, qui Philippum, Macedonum regem, et Nabidem,
Lacedaemoniorum tyrannum uicerat Graeciamque omnem liberauerat, ob hoc
triduo triumphauit.
Legati Carthaginiensium nuntiauerunt Hannibalem, qui ad Antiochum
confugerat, bellum cum eo moliri. Temptauerat autem Hannibal per Aristonem
Tyrium sine litteris Carthaginem missum ad bellandum Poenos concitare.