TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XXXI PERIOCHA
Belli aduersus Philippum, Macedoniae regem, quod intermissum erat, repetiti
causae referuntur hae: tempore initiorum duo iuuenes Acarnanes, qui non
erant initiati, Athenas uenerunt et in sacrarium Cereris cum aliis
popularibus suis intrauerunt. Ob hoc, tamquam summum nefas commisissent, ab
Atheniensibus occisi sunt. Acarnanes mortibus suorum commoti ad uindicandos
illos auxilia a Philippo petierunt et Athenas obpugnauerunt, Athenienses
auxilium a Romanis petierunt post pacem Carthaginiensibus datam paucis
mensibus. Cum Atheniensium, qui a Philippo obsidebantur, legati auxilium a
senatu petissent, et id senatus ferendum censuisset plebe, quod tot
bellorum continuus labor grauis erat, dissentiente, tenuit auctoritas
patrum ut sociae ciuitati ferri opem populus quoque iuberet.
Id bellum P. Sulpicio cos. mandatum est qui exercitu in Macedoniam ducto
equestribus proeliis prospere cum Philippo pugnauit. Aboedeni a Philippo
obsessi ad exemplum Saguntinorum suos seque occiderunt.
L. Furius praetor Gallos Insubres rebellantes et Hamilcarem Poenum bellum
in ea parte Italiae molientem acie uicit. Hamilcar eo bello occisus est et
milia hominum XXXV.
Praeterea expeditiones Philippi regis et Sulpici cos. expugnationesque
urbium ab utroque factas continet. Sulpicius cos. bellum gerebat
adiuuantibus rege Attalo et Rhodiis.
Triumphauit de Gallis L. Furius praetor.