TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER III PERIOCHA



     Seditiones de agrariis legibus fuere. Capitolium ab exulibus et servis occupatum caesis his receptum est.
     Census bis actus est. Priore lustro censa sunt civium capita +VIII milia DCCXIIII+ praeter orbos orbasque, sequenti CXVII milia CCXVIIII.
     Cum adversus Aequos male gesta res esset, L. Quintius Cincinnatus dictator factus, cum rure intentus operi rustico esset, ad id bellum gerendum arcessitus est. Is victos hostes sub iugum misit.
     Tribunorum plebis numerus ampliatus est, ut essent X, tricesimo sexto anno [a] primis tribunis plebis.
     Petitis per legatos et adlatis Atticis legibus ad constituendas eas proponendasque X viri pro consulibus sine ullis aliis magistratibus creati altero et trecentesimo anno quam Roma condita erat, et ut a regibus ad consules, ita a consulibus ad X viros imperium translatum. Hi X tabulis legum positis cum modeste se in eo honore gessissent et ob id in alterum quoque annum eundem esse magistratum placuisset, duabus tabulis ad X adiectis cum complura inpotenter fecissent, magistratum noluerunt deponere et in tertium annum retinuerunt, donec inviso eorum imperio finem adtulit libido Appi Claudi. Qui cum in amorem Virginiae virginis incidisset, summisso, qui eam in servitutem peteret, necessitatem patri eius Virginio inposuit. Rapto ex taberna proxima cultro filiam occidit, cum aliter effici non posset ne in potestatem stuprum inlaturi veniret. Hoc tam magnae iniuriae exemplo pleps concitata montem Aventinum occupavit coegitque X viros abdicare se magistratu. Ex quibus Appius, qui praecipuam poenam meruerat, in carcerem coniectus est; ceteri in exilium acti.
     Res praeterea contra Sabinos et Vulscos prospere gestas continet et parum honestum populi Romani indicium, qui iudex inter Ardeates et Aricinos sumptus agrum de quo ambigebatur sibi adiudicavit.



PeriochaeLivyThe Latin LibraryThe Classics Page