TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XXVI PERIOCHA
Hannibal ad tertium lapidem ab urbe Roma super Anienem castra posuit. Ipse
cum duobus milibus equitum usque ad ipsam Capenam portam, ut situm urbis
exploraret, obequitauit. Et cum per triduum in aciem utrimque exercitus
omnis descendisset, certamen tempestas diremit; nam cum in castra
redisset, statim serenitas erat.
Capua capta est a Q. Fuluio et Appio Claudio coss. Principes Campanorum
ueneno sibi mortem consciuerunt. Cum senatus Campanorum deligatus esset ad
palos ut securi feriretur, litteras a senatu missas Q. Fuluius consul,
quibus iubebatur parcere, antequam legeret, in sinu posuit et lege agi
iussit et supplicium peregit.
Cum comitiis apud populum quaereretur cui mandaretur Hispaniarum imperium,
nullo id uolente suscipere, P. Scipio, P. filius eius qui in Hispania
ceciderat, professus est se iturum, et suffragio populi consensuque omnium
missus Nouam Carthaginem expugnauit, cum haberet annos XXIIII uidereturque
diuina stirpe, quia et ipse, postquam togam acceperat, cotidie in Capitolio
erat et in cubiculo matris eius anguis saepe uidebatur.
Res praeterea gestas in Sicilia continet et amicitiam cum Aetolis iunctam
bellumque gestum aduersus Acarnanas et Philippum, Macedoniae regem.