TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XXII PERIOCHA
Hannibal per continuas uigilias in paludibus oculo amisso in Etruriam
uenit, per quas paludes quadriduo et tribus noctibus sine ulla requie iter
fecit.
C. Flaminius cos., homo temerarius, contra auspicia profectus signis
militaribus effossis, quae tolli non poterant, et ab equo, quem
conscenderat, per caput deuolutus, insidiis ab Hannibale circumuentus ad
Thrasymennum lacum cum exercitu caesus est. Sex milia, quae eruperant, fide
ab Atherbale data, perfidia Hannibalis uincta sunt. Cum ad nuntium cladis
Romae luctus esset, duae matres ex iusperato receptis filiis gaudio mortuae
sunt. Ob hanc cladem ex Sibyllinis libris uer sacrum uotum.
Cum deinde Q. Fabius Maximus dictator aduersus Hannibalem missus nollet
acie cum eo confligere, ne contra ferocem tot uictoriis hostem aduersis
proeliis milites pugnare committeret, et opponendo se tantum conatus
Hannibalis impediret, M. Minucius, magister equitum, ferox et temerarius,
criminando dictatorem tamquam segnem et timidum effecit, ut populi iussu
aequaretur ei cum dictatore imperium ; diuisoque exercitu cum iniquo loco
conflixisset et in magno discrimine legiones eius essent, superueniente cum
exercitu Fabio Max ®rimine liberatus est. Quo beneficio uictus castra
cum eo iunxit et patrem eum salutauit, idemque facere milites iussit.
Hannibal uastata Campania inter Casilinum oppidum et Calliculam montem a
Fabio clusus sarmentis ad cornua boum alligatis et incensis praesidium
Romanorum, quod Calliculam insidebat, fugauit et sic transgressus est
saltum.
Idemque Q. Fabi Maximi dictatoris, cum circumposita ureret, agro pepercit,
ut illum tamquam proditorem suspectum faceret.
Aemilio deinde Paulo et Terentio Varrone coss. et ducibus cum magna clade
aduersus Hannibalem ad Cannas pugnatum est, caesaque eo proelio Romanorum
XLV milia cum Paulo cos. et senatoribus XC et consularibus aut praetoriis
aut aediliciis XXX.
Post quae cum a nobilibus adulescentibus propter desperationem consilium de
relinquenda Italia iniretur, P. Cornelius Scipio tribunus militum, qui
Africanus postea uocatus est, stricto supra capita deliberantium ferro
iurauit pro hoste se habiturum eum qui in uerba sua non iurasset,
effecitque ut omnes non relictum iri a se Italiam iureiurando
adstringerentur.
Propter paucitatem militum VIII milia seruorum armata sunt. Captiui, cum
potestas esset redimendi, redempti non sunt.
Praeterea trepidationem urbis et luctum et res in Hispania meliore euentu
gestas continet.
Opimia et Florentia, uirgines Vestales, incesti damnatae sunt.
Varroni obuiam itum et gratiae actae, quod de re p. non desperasset.