TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XVIII PERIOCHA
Atilius Regulus in Africa serpentem portentosae magnitudinis cum magna
clade militum occidit, et cum aliquot proeliis bene aduersus
Carthaginienses pugnasset, successorque ei a senatu prospere bellum gerenti
non mitteretur, id ipsum per litteras ad senatum scriptas questus est, in
quibus inter causas petendi successoris erat quod agellus eius a
mercennariis desertus esset. Quaerente deinde fortuna ut magnum utriusque
casus exemplum in Regulo proderetur, arcessito a Carthaginiensibus
Xanthippo, Lacedaemoniorum duce, uictus proelio et captus est.
Res deinde a ducibus Romanis omnibus terra marique prospere gestas
deformauerunt naufragia classium.
Tib. Coruncanius primus ex plebe pontifex maximus creatus est.
M'. Valerius Maximus P. Sempronius Sophus censores cum senatum legerent,
XVI senatu mouerunt.
Lustrum condiderunt, quo censa sunt ciuium capita CCXCVII milia DCCXCVII.
Regulus missus a Carthaginiensibus ad senatum ut de pace et, si eam non
posset impetrare, de commutandis captiuis ageret, et iureiurando
adstrictus, rediturum se Carthaginem, si commutari captiuos non placuisset,
utrimque negandi auctor senatui fuit, et cum fide custodita reuersus esset,
supplicio a Carthaginiensibus de eo sumpto periit.