TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER CXIX PERIOCHA
C. Trebonius in Asia fraude P. Dolabellae occisus est. Ob id facinus
Dolabella hostis a senatu iudicatus est.
Cum Pansa cos. male aduersus Antonium pugnasset, A. Hirtius cos. cum
exercitu superueniens fusis M. Antoni copiis fortunam utriusque partis
aequauit. Victus deinde ab Hirtio et Caesare Antonius in Galliam confugit
et M. Lepidum cum legionibus quae sub eo erant sibi iunxit, hostisque a
senatu cum omnibus qui intra praesidia eius essent iudicatus est.
A. Hirtius, qui post uictoriam in ipsis hostium castris ceciderat, et C.
Pansa ex uulnere quod in aduerso proelio exceperat, defunctus in campo
Martio sepulti sunt.
Aduersus C. Caesarem, qui solus ex tribus ducibus supererat, parum gratus
senatus fuit, qui Dec. Bruto obsidione Mutinensi a Caesare liberato
triumphi honore decreto Caesaris militumque eius mentionem non satis gratam
habuit. Ob quae C. Caesar reconciliata per M. Lepidum cum M. Antonio gratia
Romam cum exercitu uenit et praeclusis aduentu eius his qui in eum iniqui
erant, cum XVIIII annos haberet, consul creatus est.