TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER CVI PERIOCHA



      Iulia, Caesaris filia, Pompei uxor, decessit, honosque ei a populo habitus est, ut in campo Martio sepeliretur.
     Gallorum aliquot populi Ambiorige duce, Eburonum rege, defecerunt. A quibus Cotta et Titurius, legati Caesaris, circumuenti insidiis cum exercitu cui praeerant caesi sunt. Et cum aliarum quoque legionum castra oppugnata magno labore defensa essent, inter quae eius cui in Treueris praeerat Q. Cicero, ab ipso Caesare hostes proelio fusi sunt.
     M. Crassus bellum Parthis inlaturus Euphraten flumen transiit, uictusque proelio in quo et filius eius cecidit, cum reliquias exercitus in collem recepisset, euocatus in colloquium ab hostibus uelut de pace acturis, quorum dum erat Surenas, conprehensusque et, nequid uiuus pateretur repugnans, interfectus est.



PeriochaeLivyThe Latin LibraryThe Classics Page