[1] Me quoque iuuat, uelut ipse in parte laboris ac periculi fuerim, ad finem belli Punici peruenisse. nam etsi profiteri ausum perscripturum res omnes Romanas in partibus singulis tanti operis fatigari minime conueniat, tamen, cum in mentem uenit tres et sexaginta annos--tot enim sunt a primo Punico ad secundum bellum finitum--aeque multa uolumina occupasse mihi quam occupauerint quadringenti duodenonaginta anni a condita urbe ad Ap. Claudium consulem, qui primum bellum Carthaginiensibus intulit, iam prouideo animo, uelut qui proximis litori uadis inducti mare pedibus ingrediuntur, quidquid progredior, in uastiorem me altitudinem ac uelut profundum inuehi et crescere paene opus, quod prima quaeque perficiendo minui uidebatur.
Pacem Punicam bellum Macedonicum excepit, periculo haudquaquam comparandum aut uirtute ducis aut militum robore, claritate regum antiquorum uetustaque fama gentis et magnitudine imperii, quo multa quondam Europae, maiorem partem Asiae obtinuerant armis, prope nobilius. ceterum coeptum bellum aduersus Philippum decem ferme ante annis triennio prius depositum erat, cum Aetoli et belli et pacis fuissent causa. uacuos deinde pace Punica iam Romanos et infensos Philippo cum ob infidam aduersus Aetolos aliosque regionis eiusdem socios pacem, tum ob auxilia cum pecunia nuper in Africam missa Hannibali Poenisque preces Atheniensium, quos agro peruastato in urbem compulerat, excitauerunt ad renouandum bellum.
[2] Sub idem fere tempus et ab Attalo rege et Rhodiis legati uenerunt nuntiantes Asiae quoque ciuitates sollicitari. his legationibus responsum est curae eam rem senatui fore; consultatio de Macedonico bello integra ad consules, qui tunc in prouinciis erant, reiecta est. interim ad Ptolomaeum Aegypti regem legati tres missi, C. Claudius Nero M. Aemilius Lepidus P. Sempronius Tuditanus, ut nuntiarent uictum Hannibalem Poenosque et gratias agerent regi quod in rebus dubiis, cum finitimi etiam socii Romanos desererent, in fide mansisset, et peterent ut, si coacti iniuriis bellum aduersus Philippum suscepissent, pristinum animum erga populum Romanum conseruaret.
Eodem fere tempore P. Aelius consul in Gallia, cum audisset a Boiis ante suum aduentum incursiones in agros sociorum factas, duabus legionibus subitariis tumultus eius causa scriptis additisque ad eas quattuor cohortibus de exercitu suo, C. Ampium praefectum socium hac tumultuaria manu per Umbriam qua tribum Sapiniam uocant agrum Boiorum inuadere iussit; ipse eodem aperto itinere per montes duxit. Ampius ingressus hostium fines primo populationes satis prospere ac tuto fecit. delecto deinde ad castrum Mutilum satis idoneo loco ad demetenda frumenta--iam enim maturae erant segetes--profectus neque explorato circa nec stationibus satis firmis quae armatae inermes atque operi intentos tutarentur positis, improuiso impetu Gallorum cum frumentatoribus est circumuentus. inde pauor fugaque etiam armatos cepit. ad septem milia hominum palata per segetes sunt caesa, inter quos ipse C. Ampius praefectus; ceteri in castra metu compulsi. inde sine certo duce consensu militari proxima nocte, relicta magna parte rerum suarum, ad consulem per saltus prope inuios peruenere. qui nisi quod populatus est Boiorum fines et cum Ingaunis Liguribus foedus icit, nihil quod esset memorabile aliud in prouincia cum gessisset, Romam rediit.
[3] Cum primum senatum habuit, uniuersis postulantibus ne quam prius rem quam de Philippo ac sociorum querellis ageret, relatum extemplo est; decreuitque frequens senatus ut P. Aelius consul quem uideretur ei cum imperio mitteret qui, classe accepta quam ex Sicilia Cn. Octauius reduceret, in Macedoniam traiceret. M. Ualerius Laeuinus propraetor missus circa Uibonem duodequadraginta nauibus ab Cn. Octauio acceptis in Macedoniam transmisit. ad quem cum M. Aurelius legatus uenisset edocuissetque eum quantos exercitus, quantum nauium numerum comparasset rex, et quemadmodum circa omnes non continentis modo urbes sed etiam insulas partim ipse adeundo, partim per legatos conciret homines ad arma: maiore conatu Romanis id capessendum bellum esse, ne cunctantibus iis auderet Philippus quod Pyrrhus prius ausus ex aliquanto minore regno esset--haec scribere eadem Aurelium consulibus senatuique placuit.
[4] Exitu huius anni cum de agris ueterum militum relatum esset qui ductu atque auspicio P. Scipionis in Africa bellum perfecissent, decreuerunt patres ut M. Iunius praetor urbanus, si ei uideretur, decemuiros agro Samniti Apuloque, quod eius publicum populi Romani esset, metiendo diuidendoque crearet. creati P. Seruilius Q. Caecilius Metellus C. et M. Seruilii--Geminis ambobus cognomen erat--L. et A. Hostilii Catones P. Uillius Tappulus M. Fuluius Flaccus P. Aelius Paetus T. Quinctius Flamininus.
Per eos dies P. Aelio consule comitia habente creati consules P. Sulpicius Galba C. Aurelius Cotta. praetores exinde facti Q. Minucius Rufus L. Furius Purpurio Q. Fuluius Gillo C. Sergius Plautus. ludi Romani scaenici eo anno magnifice apparateque facti ab aedilibus curulibus L. Ualerio Flacco et L. Quinctio Flaminino; biduum instauratum est; frumentique uim ingentem quod ex Africa P. Scipio miserat quaternis aeris populo cum summa fide et gratia diuiserunt. et plebei ludi ter toti instaurati ab aedilibus plebi L. Apustio Fullone et Q. Minucio Rufo, qui ex aedilitate praetor creatus erat; et Iouis epulum fuit ludorum causa.
[5] Anno quingentesimo quinquagesimo primo ab urbe condita, P. Sulpicio Galba C. Aurelio consulibus, bellum cum rege Philippo initum est, paucis mensibus post pacem Carthaginiensibus datam. omnium primum eam rem idibus Martiis, quo die tum consulatus inibatur, P. Sulpicius consul rettulit senatusque decreuit uti consules maioribus hostiis rem diuinam facerent quibus diis ipsis uideretur cum precatione ea, 'quod senatus populusque Romanus de re publica deque ineundo nouo bello in animo haberet, ea res uti populo Romano sociisque ac nomini Latino bene ac feliciter eueniret'; secundum rem diuinam precationemque ut de re publica deque prouinciis senatum consulerent. per eos dies opportune inritandis ad bellum animis et litterae ab M. Aurelio legato et M. Ualerio Laeuino propraetore allatae et Atheniensium noua legatio uenit quae regem adpropinquare finibus suis nuntiaret breuique non agros modo sed urbem etiam in dicione eius futuram nisi quid in Romanis auxilii foret. cum renuntiassent consules rem diuinam rite peractam esse et precationi adnuisse deos haruspices respondere laetaque exta fuisse et prolationem finium uictoriamque et triumphum portendi, tum litterae Ualeri Aurelique lectae et legati Atheniensium auditi. senatus inde consultum factum est ut sociis gratiae agerentur quod diu sollicitati ne obsidionis quidem metu fide decessissent: de auxilio mittendo tum responderi placere cum consules prouincias sortiti essent atque is consul cui Macedonia prouincia euenisset ad populum tulisset ut Philippo regi Macedonum indiceretur bellum.
[6] P. Sulpicio prouincia Macedonia sorti euenit isque rogationem promulgauit, 'uellent iuberent Philippo regi Macedonibusque qui sub regno eius essent, ob iniurias armaque inlata sociis populi Romani bellum indici.' alteri consulum Aurelio Italia prouincia obtigit. praetores exinde sortiti sunt C. Sergius Plautus urbanam, Q. Fuluius Gillo Siciliam, Q. Minucius Rufus Bruttios, L. Furius Purpurio Galliam. rogatio de bello Macedonico primis comitiis ab omnibus ferme centuriis antiquata est. id cum fessi diuturnitate et grauitate belli sua sponte homines taedio periculorum laborumque fecerant, tum Q. Baebius tribunus plebis, uiam antiquam criminandi patres ingressus, incusauerat bella ex bellis seri ne pace unquam frui plebs posset. aegre eam rem passi patres laceratusque probris in senatu tribunus plebis et consulem pro se quisque hortari ut de integro comitia rogationi ferendae ediceret castigaretque segnitiam populi atque edoceret quanto damno dedecorique dilatio ea belli futura esset.
[7] Consul in campo Martio comitiis, priusquam centurias in suffragium mitteret, contione aduocata, 'ignorare' inquit 'mihi uidemini, Quirites, non utrum bellum an pacem habeatis uos consuli--neque enim liberum id uobis Philippus permittet, qui terra marique ingens bellum molitur--sed utrum in Macedoniam legiones transportetis an hostes in Italiam accipiatis. hoc quantum intersit, sin unquam ante alias, proximo certe Punico bello experti estis. quis enim dubitat quin, si Saguntinis obsessis fidemque nostram implorantibus impigre tulissemus opem, sicut patres nostri Mamertinis tulerant, totum in Hispaniam auersuri bellum fuerimus, quod cunctando cum summa clade nostra in Italiam accepimus? ne illud quidem dubium est quin hunc ipsum Philippum, pactum iam per legatos litterasque cum Hannibale ut in Italiam traiceret, misso cum classe Laeuino qui ultro ei bellum inferret, in Macedonia continuerimus. et quod tunc fecimus, cum hostem Hannibalem in Italia haberemus, id nunc pulso Italia Hannibale, deuictis Carthaginiensibus cunctamur facere? patiamur expugnandis Athenis, sicut Sapunto expugnando Hannibalem passi sumus, segnitiam nostram experiri regem: non quinto inde mense, quemadmodum ab Sagunto Hannibal, sed quinto [inde] die quam ab Corintho soluerit naues, in Italiam perueniet. ne aequaueritis Hannibali Philippum nec Carthaginiensibus Macedonas: Pyrrho certe aequabitis. <aequabitis> dico? quantum uel uir uiro uel gens genti praestat. minima accessio semper Epirus regno Macedoniae fuit et hodie est. Peloponnesum totam in dicione Philippus habet Argosque ipsos, non uetere fama magis quam morte Pyrrhi nobilitatos. nostra nunc comparate. quanto magis florentem Italiam, quanto magis integras res, saluis ducibus, saluis tot exercitibus quos Punicum postea bellum absumpsit, adgressus Pyrrhus tamen concussit et uictor prope ad ipsam urbem Romanam uenit. nec Tarentini modo oraque illa Italiae quam maiorem Graeciam uocant, ut linguam, ut nomen secutos crederes, sed Lucanus et Bruttius et Samnis ab nobis defecerunt. haec uos, si Philippus in Italiam transmiserit, quietura aut mansura in fide creditis? manserunt enim Punico postea bello. nunquam isti populi, nisi cum deerit ad quem desciscant, ab nobis non deficient. si piguisset uos in Africam traicere, hodie in Italia Hannibalem et Carthaginienses hostes haberetis. Macedonia potius quam Italia bellum habeat: hostium urbes agrique ferro atque igni uastentur. experti iam sumus foris nobis quam domi feliciora potentioraque arma esse. ite in suffragium bene iuuantibus diuis et quae patres censuerunt uos iubete. huius uobis sententiae non consul modo auctor est sed etiam di immortales, qui mihi sacrificanti precantique ut hoc bellum mihi, senatui uobisque, sociis ac nomini Latino, classibus exercitibusque nostris bene ac feliciter eueniret, laeta omnia prosperaque portendere.'
[8] Ab hac oratione in suffragium missi, uti rogaret, bellum iusserunt. supplicatio inde a consulibus in triduum ex senatus consulto indicta est, obsecratique circa omnia puluinaria di ut quod bellum cum Philippo populus iussisset, id bene ac feliciter eueniret; consultique fetiales ab consule Sulpicio, bellum quod indiceretur regi Philippo utrum ipsi utique nuntiari iuberent an satis esset in finibus regni quod proximum praesidium esset, eo nuntiari. fetiales decreuerunt utrum eorum fecisset recte facturum. consuli a patribus permissum ut quem uideretur ex iis qui extra senatum essent legatum mitteret ad bellum regi indicendum.
Tum de exercitibus consulum praetorumque actum. consules binas legiones scribere iussi, ueteres dimittere exercitus. Sulpicio, cui nouum ac magni nominis bellum decretum erat, permissum ut de exercitu quem P. Scipio ex Africa deportasset uoluntarios, quos posset, duceret: inuitum ne quem militem ueterem ducendi ius esset. praetoribus L. Furio Purpurioni et Q. Minucio Rufo quina milia socium Latini nominis consules darent, quibus praesidiis alter Galliam, alter Bruttios prouinciam obtineret. Q. Fuluius Gillo ipse iussus ex eo exercitu quem P. Aelius consul habuisset, ut quisque minime multa stipendia haberet, legere, donec et ipse quinque milia socium ac nominis Latini effecisset: id praesidii Siciliae prouinciae esset. M. Ualerio Faltoni, qui praetor priore anno Campaniam prouinciam habuerat, prorogatum in annum imperium est, uti pro praetore in Sardiniam traiceret; is quoque de exercitu qui ibi esset quinque milia socium nominis Latini, qui eorum minime multa stipendia haberent, legeret. et consules duas urbanas legiones scribere iussi, quae si quo res posceret, multis in Italia contactis gentibus Punici belli societate iraque inde tumentibus, mitterentur. sex legionibus Romanis eo anno usura res publica erat.
[9] In ipso apparatu belli legati a rege Ptolomaeo uenerunt qui nuntiarent Athenienses aduersus Philippum petisse ab rege auxilium: ceterum, etsi communes socii sint, tamen nisi ex auctoritate populi Romani neque classem neque exercitum defendendi aut oppugnandi cuiusquam causa regem in Graeciam missurum esse; uel quieturum eum in regno, si populo Romano socios defendere libeat, uel Romanos quiescere, si malint, passurum atque ipsum auxilia, quae facile aduersus Philippum tueri Athenas possent, missurum. gratiae regi ab senatu actae responsumque tutari socios populo Romano in animo esse: si qua re ad id bellum opus sit indicaturos regi, regnique eius opes scire subsidia firma ac fidelia suae rei publicae esse. munera deinde legatis in singulos quinum milium aeris ex senatus consulto missa.
Cum dilectum consules haberent pararentque quae ad bellum opus essent, ciuitas religiosa in principiis maxime nouorum bellorum, supplicationibus habitis iam et obsecratione circa omnia puluinaria facta, ne quid praetermitteretur quod aliquando factum esset, ludos Ioui donumque uouere consulem cui prouincia Macedonia euenisset iussit. moram uoto publico Licinius pontifex maximus attulit, qui negauit ex incerta pecunia uoueri debere, quia <ea> pecunia non posset in bellum usui esse seponique statim deberet nec cum alia pecunia misceri: quod si factum esset, uotum rite solui non posse. quamquam et res et auctor mouebat, tamen ad collegium pontificum referre consul iussus si posset recte uotum incertae pecuniae suscipi. posse rectiusque etiam esse pontifices decreuerunt. uouit in eadem uerba consul praeeunte maximo pontifice quibus antea quinquennalia uota suscipi solita erant, praeterquam quod tanta pecunia quantam tum cum solueretur senatus censuisset ludos donaque facturum uouit. octiens ante ludi magni de certa pecunia uoti erant, hi primi de incerta.
[10] Omnium animis in bellum Macedonicum uersis repente, nihil minus eo tempore timentibus, Gallici tumultus fama exorta. Insubres Cenomanique et Boii excitis Celinibus Iluatibusque et ceteris Ligustinis populis, Hamilcare Poeno duce, qui in iis locis de Hasdrubalis exercitu substiterat, Placentiam inuaserant; et direpta urbe ac per iram magna ex parte incensa, uix duobus milibus hominum inter incendia ruinasque relictis, traiecto Pado ad Cremonam diripiendam pergunt. uicinae urbis audita clades spatium colonis dedit ad claudendas portas praesidiaque per muros disponenda, ut obsiderentur tamen prius quam expugnarentur nuntiosque mitterent ad praetorem Romanum. L. Furius Purpurio tum prouinciae praeerat, cetero ex senatus consulto exercitu dimisso praeter quinque milia socium ac Latini nominis; cum iis copiis in proxima regione prouinciae circa Ariminum substiterat. is tum senatui scripsit quo in tumultu prouincia esset: duarum coloniarum quae ingentem illam tempestatem Punici belli subterfugissent alteram captam ac direptam ab hostibus, alteram oppugnari; nec in exercitu suo satis praesidii colonis laborantibus fore nisi quinque milia socium quadraginta milibus hostium--tot enim in armis esse--trucidanda obicere uelit et tanta sua clade iam inflatos excidio coloniae Romanae augeri hostium animos.
[11] His litteris recitatis decreuerunt ut C. Aurelius consul exercitum, cui in Etruriam ad conueniendum diem edixerat, Arimini eadem die adesse iuberet et aut ipse, si per commodum rei publicae posset, ad opprimendum Gallicum tumultum proficisceretur aut Q. Minucio praetori scriberet ut, cum ad eum legiones ex Etruria uenissent, missis in uicem earum quinque milibus sociorum quae interim Etruriae praesidio essent, proficisceretur ipse ad coloniam liberandam obsidione.
Legatos item mittendos in Africam censuerunt, eosdem Carthaginem, eosdem in Numidiam ad Masinissam: Carthaginem ut nuntiarent ciuem eorum Hamilcarem relictum in Gallia--haud satis scire ex Hasdrubalis prius an ex Magonis postea exercitu--bellum contra foedus facere, exercitus Gallorum Ligurumque exciuisse ad arma contra populum Romanum; eum, si pax placeret, reuocandum illis et dedendum populo Romano esse. simul nuntiare iussi perfugas sibi non omnes redditos esse ac magnam partem eorum palam Carthagini obuersari dici; quos comprehendi conquirique debere ut sibi ex foedere restituantur. haec ad Carthaginienses mandata. Masinissae gratulari iussi quod non patrium modo reciperasset regnum sed parte florentissima Syphacis finium adiecta etiam auxisset. nuntiare praeterea iussi bellum cum rege Philippo susceptum, quod Carthaginienses auxiliis iuuisset iniuriasque inferendo sociis populi Romani flagrante bello Italia coegisset classes exercitusque in Graeciam mitti et distinendo copias causa in primis fuisset serius in Africam traiciendi; peterentque ut ad id bellum mitteret auxilia Numidarum equitum. dona ampla data quae ferrent regi, uasa aurea argenteaque, toga purpurea et palmata tunica cum eburneo scipione et toga praetexta cum curuli sella; iussique polliceri, si quid ei<s> ad firmandum augendumque regnum opus esse indicasset, enixe id populum Romanum merito eius praestaturum.
Uerminae quoque Syphacis filii legati per eos dies senatum adierunt excusantes errorem adulescentiamque et culpam omnem in fraudem Carthaginiensium auertentes: et Masinissam Romanis ex hoste amicum factum, Uerminam quoque adnisurum ne officiis in populum Romanum aut a Masinissa aut ab ullo alio uincatur; petere ut rex sociusque et amicus ab senatu appellaretur. responsum legatis est et patrem eius Syphacem sine causa ex socio et amico hostem repente populi Romani factum et eum ipsum rudimentum adulescentiae bello lacessentem Romanos posuisse; itaque pacem illi prius petendam ab populo Romano esse quam ut rex sociusque et amicus appelletur: nominis eius honorem pro magnis erga se regum meritis dare populum Romanum consuesse. legatos Romanos in Africa fore, quibus mandaturum senatum ut Uerminae pacis dent leges, liberum arbitrium eius populo Romano permittendi: si quid ad eas addi, demi mutariue uellet, rursus ab senatu ei postulandum fore. legati cum iis mandatis in Africam missi C. Terentius Uarro Sp. Lucretius Cn. Octauius, quinqueremes singulis datae.
[12] Litterae deinde in senatu recitatae sunt Q. Minuci praetoris, cui Bruttii prouincia erat: pecuniam Locris ex Proserpinae thesauris nocte clam sublatam nec ad quos pertineat facinus uestigia ulla exstare. indigne passus senatus non cessari ab sacrilegiis et ne Pleminium quidem, tam clarum recensque noxae simul ac poenae exemplum, homines deterrere. C. Aurelio consuli negotium datum ut ad praetorem in Bruttios scriberet: senatui placere quaestionem de expilatis thesauris eodem exemplo haberi quo M. Pomponius praetor triennio ante habuisset; quae inuenta pecunia esset, reponi; si quo minus inuentum foret, expleri ac piacularia, si uideretur, sicut ante pontifices censuissent, fieri. curam expiandae uiolationis eius templi prodigia etiam sub idem tempus pluribus locis nuntiata accenderunt. in Lucanis caelum arsisse adferebant, Priuerni sereno per diem totum rubrum solem fuisse, Lanuui i<n> templo Sospitae Iunonis nocte strepitum ingentem exortum. iam animalium obsceni fetus pluribus locis nuntiabantur: in Sabinis incertus infans natus, masculus an femina esset, alter sedecim iam annorum item ambiguo sexu inuentus; Frusinone agnus cum suillo capite, Sinuessae porcus cum capite humano natus, in Lucanis in agro publico eculeus cum quinque pedibus. foeda omnia et deformia errantisque in alienos fetus naturae uisa: ante omnia abominati semimares iussique in mare extemplo deportari, sicut proxime C. Claudio M. Liuio consulibus deportatus similis prodigii fetus erat. nihilo minus decemuiros adire libros de portento eo iusserunt. decemuiri ex libris res diuinas easdem quae proxime secundum id prodigium factae essent imperarunt. carmen praeterea ab ter nouenis uirginibus cani per urbem iusserunt donumque Iunoni reginae ferri. ea uti fierent C. Aurelius consul ex decemuirorum responso curauit. carmen, sicut patrum memoria Liuius, ita tum condidit P. Licinius Tegula.
[13] Expiatis omnibus religionibus--nam etiam Locris sacrilegium peruestigatum ab Q. Minucio erat pecuniaque ex bonis noxiorum in thesauros reposita--cum consules in prouincias proficisci uellent, priuati frequentes, quibus ex pecunia quam M. Ualerio M. Claudio consulibus mutuam dederant tertia pensio debebatur eo anno, adierunt senatum, quia consules, cum ad nouum bellum quod magna classe magnisque exercitibus gerendum esset uix aerarium sufficeret, negauerant esse unde iis in praesentia solueretur. senatus querentes eos non sustinuit: si in Punicum bellum pecunia data in Macedonicum quoque bellum uti res publica uellet, aliis ex aliis orientibus bellis quid aliud quam publicatam pro beneficio tamquam ob noxiam suam pecuniam fore? cum et priuati aequum postularent nec tamen soluendo aere alieno res publica esset, quod medium inter aequum et utile erat decreuerunt, ut, quoniam magna pars eorum agros uolgo uenales esse diceret et sibimet emptis opus esse, agri publici qui intra quinquagesimum lapidem esset copia iis fieret: consules agrum aestimaturos et in iugera asses uectigal testandi causa publicum agrum esse imposituros, ut si quis, cum soluere posset populus, pecuniam habere quam agrum mallet, restitueret agrum populo. laeti eam condicionem priuati accepere; trientabulumque is ager, quia pro tertia parte pecuniae datus erat, appellatus.
[14] Tum P. Sulpicius secundum uota in Capitolio nuncupata paludatis lictoribus profectus ab urbe Brundisium uenit et, ueteribus militibus uoluntariis ex Africano exercitu in legiones discriptis nauibusque ex classe Cn. Corneli electis, altero die quam a Brundisio soluit in Macedoniam traiecit. ibi ei praesto fuere Atheniensium legati orantes ut se obsidione eximeret. missus extemplo Athenas est C. Claudius Cento cum uiginti longis nauibus et mille militum--neque enim ipse rex Athenas obsidebat: eo maxime tempore Abydum oppugnabat, iam cum Rhodiis et Attalo naualibus certaminibus, neutro feliciter proelio, uires expertus, sed animos ei faciebat praeter ferociam insitam foedus ictum cum Antiocho Syriae rege diuisaeque iam cum eo Aegypti opes, cui morte audita Ptolomaei regis ambo imminebant.
Contraxerant autem sibi cum Philippo bellum Athenienses haudquaquam digna causa, dum ex uetere fortuna nihil praeter animos seruant. Acarnanes duo iuuenes per initiorum dies non initiati templum Cereris imprudentes religionis cum cetera turba ingressi sunt. facile eos sermo prodidit absurde quaedam percunctantes, deductique ad antistites templi, cum palam esset per errorem ingressos, tamquam ob infandum scelus interfecti sunt. id tam foede atque hostiliter gens Acarnanum factum ad Philippum detulit impetrauitque ab eo ut datis Macedonum auxiliis bellum se inferre Atheniensibus pateretur. hic exercitus primo terram Atticam ferro ignique depopulatus cum omnis generis praeda in Acarnaniam rediit. et inritatio quidem animorum ea prima fuit: postea iustum bellum decretis ciuitatis ultro indicendo factum. Attalus enim rex Rhodiique persecuti cedentem in Macedoniam Philippum cum Aeginam uenissent, rex Piraeum renouandae confirmandaeque cum Atheniensibus societatis causa traiecit. ciuitas omnis obuiam effusa cum coniugibus ac liberis, sacerdotes <cum> insignibus suis intrantem urbem ac di prope ipsi exciti sedibus suis acceperunt.
[15] In contionem extemplo populus uocatus ut rex quae uellet coram ageret; deinde ex dignitate magis uisum scribere eum de quibus uideretur quam praesentem aut referendis suis in ciuitatem beneficiis erubescere aut significationibus acclamationibusque multitudinis adsentatione immodica pudorem onerantis. in litteris autem, quae missae in contionem recitataeque sunt, commemoratio erat beneficiorum primum in ciuitatem suorum, deinde rerum quas aduersus Philippum gessisset, ad postremum adhortatio capessendi belli dum se, dum Rhodios, tum quidem dum etiam Romanos haberent: nequiquam postea, si tum cessassent, praetermissam occasionem quaesituros. Rhodii deinde legati auditi sunt; quorum recens erat beneficium, quod naues longas quattuor Atheniensium captas nuper ab Macedonibus reciperatasque remiserant. itaque ingenti consensu bellum aduersus Philippum decretum. honores regi primum Attalo immodici, deinde et Rhodiis habiti: tum primum mentio inlata de tribu quam Attalida appellarent ad decem ueteres tribus addenda, et Rhodiorum populus corona aurea uirtutis ergo donatus, ciuitasque Rhodiis data quemadmodum Rhodii prius Atheniensibus dederant. secundum haec rex Attalus Aeginam ad classem se recipit; Rhodii Ceam ab Aegina, inde per insulas Rhodum nauigarunt omnibus praeter Andrum Parumque et Cythnum, quae praesidiis Macedonum tenebantur, in societatem acceptis. Attalum Aeginae missi in Aetoliam nuntii expectatique inde legati aliquamdiu nihil agentem tenuere. sed neque illos excire ad arma potuit, gaudentes utcumque composita cum Philippo pace, et ipse Rhodiique, cum, si institissent Philippo, egregium liberatae per se Graeciae titulum habere potuissent, patiendo rursus eum in Hellespontum traicere occupantemque Thraeciae opportuna loca uires colligere, bellum aluere gloriamque eius gesti perfectique Romanis concesserunt.
[16] Philippus magis regio animo est usus; qui cum Attalum Rhodiosque hostes non sustinuisset, ne Romano quidem quod imminebat bello territus, Philocle quodam ex praefectis suis cum duobus milibus peditum, equitibus ducentis ad populandos Atheniensium agros misso, classe tradita Heraclidi ut Maroneam peteret, ipse terra eodem cum expeditis duobus milibus peditum, equitibus ducentis pergit. et Maroneam quidem primo impetu expugnauit; Aenum inde cum magno labore, postremo per proditionem Callimedis praefecti Ptolomaei, cepit. deinceps alia castella, Cypsela et Doriscon et Serrheum, occupat. inde progressus ad Chersonesum Elaeunta et Alopeconnesum tradentibus ipsis recipit; Callipolis quoque et Madytos deditae et castella quaedam ignobilia. Abydeni ne legatis quidem admissis regi portas clauserunt. ea oppugnatio diu Philippum tenuit, eripique ex obsidione, ni cessatum ab Attalo et Rhodiis foret, potuerunt. Attalus trecentos tantum milites in praesidium, Rhodii quadriremem unam ex classe, cum ad Tenedum staret, miserunt. eodem postea, cum iam uix sustinerent obsidionem, et ipse Attalus cum traiecisset spem tantum auxilii ex propinquo ostendit, neque terra neque mari adiutis sociis.
[17] Abydeni primo tormentis per muros dispositis non terra modo adeuntes aditu arcebant sed nauium quoque stationem infestam hosti faciebant; postea, cum et muri pars strata ruinis et ad interiorem raptim oppositum murum cuniculis iam peruentum esset, legatos ad regem de condicionibus tradendae urbis miserunt. paciscebantur autem ut Rhodiam quadriremem cum sociis naualibus Attalique praesidium emitti liceret atque ipsis urbe excedere cum singulis uestimentis. quibus cum Philippus nihil pacati nisi omnia per mittentibus respondisset, adeo renuntiata haec legatio ab indignatione simul ac desperatione iram accendit ut ad Saguntinam rabiem uersi matronas omnes in templo Dianae, pueros ingenuos uirginesque, infantes etiam cum suis nutricibus in gymnasio includi iuberent, aurum et argentum in forum deferri, uestem pretiosam in naues Rhodiam Cyzicenamque quae in portu erant coici, sacerdotes uictimasque adduci et altaria in medio poni. ibi delecti primum qui, ubi caesam aciem suorum pro diruto muro pugnantem uidissent, extemplo coniuges liberosque interficerent, aurum argentum uestemque quae in nauibus esset in mare deicerent, tectis publicis priuatisque quam plurimis locis possent ignes subicerent: id se facinus perpetraturos praeeuntibus exsecrabile carmen sacerdotibus iure iurando adacti; tum militaris aetas iurat neminem uiuum nisi uictorem acie excessurum. hi memores deorum adeo pertinaciter pugnauerunt ut, cum proelium nox diremptura esset, rex prior, territus rabie eorum, pugna abstiterit. principes, quibus atrocior pars facinoris delegata erat, cum paucos et confectos uolneribus ac lassitudine superesse proelio cernerent, luce prima sacerdotes cum infulis ad urbem dedendam Philippo mittunt.
[18] Ante deditionem ex iis legatis Romanis qui Alexandream missi erant M. Aemilius trium consensu, minimus natu, audita obsidione Abydenorum ad Philippum uenit. qui questus Attalo Rhodiisque arma inlata et quod tum maxime Abydum oppugnaret, cum rex ab Attalo et Rhodiis ultro se bello lacessitum diceret, 'num Abydeni quoque' inquit 'ultro tibi intulerunt arma?' insueto uera audire ferocior oratio uisa est quam quae habenda apud regem esset. 'aetas' inquit 'et forma et super omnia Romanum nomen te ferociorem facit. ego autem primum uelim uos foederum memores seruare mecum pacem: sin bello lacessitis, mihi quoque animos facere et regnum et Macedonum nomen haud minus quam Romanum nobile sentietis.'
Ita dimisso legato Philippus auro argento quaeque <alia> coaceruata erant acceptis hominum praedam omnem amisit. tanta enim rabies multitudinem inuasit ut repente proditos rati qui pugnantes mortem occubuissent, periuriumque alius alii exprobrantes et sacerdotibus maxime, qui quos ad mortem deuouissent, eorum deditionem uiuorum hosti fecissent, repente omnes ad caedem coniugum liberorumque discurrerent seque ipsi per omnes uias leti interficerent. obstupefactus eo furore rex suppressit impetum militum et triduum se ad moriendum Abydenis dare dixit. quo spatio plura facinora in se uicti ediderunt quam infesti edidissent uictores, nec, nisi quem uincula aut alia necessitas mori prohibuit, quisquam uiuus in potestatem uenit. Philippus imposito Abydi praesidio in regnum rediit. cum uelut Sagunti excidium Hannibali, sic Philippo Abydenorum clades ad Romanum bellum animos fecisset, nuntii occurrerunt consulem iam in Epiro esse et Apolloniam terrestres copias, nauales Corcyram in hiberna deduxisse.
[19] Inter haec legatis, qui in Africam missi erant, de Hamilcare Gallici exercitus duce responsum a Carthaginiensibus est nihil ultra se facere posse quam ut exilio eum multarent bonaque eius publicarent: perfugas et fugitiuos quos inquirendo uestigare potuerint reddidisse et de ea re missuros legatos Romam qui senatui satisfacerent. ducenta milia modium tritici Romam, ducenta ad exercitum in Macedoniam miserunt. inde in Numidiam ad reges profecti legati. dona data Masinissae mandataque edita; equites mille Numidae, cum duo milia daret, accepti. ipse in naues imponendos curauit et cum ducentis milibus modium tritici, ducentis hordei in Macedoniam misit. tertia legatio ad Uerminam erat. is ad primos fines regni legatis obuiam progressus, ut scriberent ipsi quas uellent pacis condiciones permisit: omnem pacem bonam iustamque fore sibi cum populo Romano. datae leges pacis iussusque ad eam confirmandam mittere legatos Romam.
[20] Per idem tempus L. Cornelius Lentulus pro consule ex Hispania rediit. qui cum in senatu res ab se per multos annos fortiter feliciterque gestas exposuisset postulassetque ut triumphanti sibi inuehi liceret in urbem, res triumpho dignas esse censebat senatus, sed exemplum a maioribus non accepisse ut qui neque dictator neque consul neque praetor res gessisset triumpharet: pro consule illum Hispaniam prouinciam, non consulem aut praetorem obtinuisse. decurrebatur tamen eo ut ouans urbem iniret, intercedente Ti. Sempronio Longo tribuno plebis, qui nihilo magis id more maiorum aut ullo exemplo futurum diceret. postremo uictus consensu patrum tribunus cessit et ex senatus consulto L. Lentulus ouans urbem est ingressus. argenti tulit [ex praeda] quadraginta tria milia pondo, auri duo milia quadringenta quinquaginta; militibus ex praeda centenos uicenos asses diuisit.
[21] Iam exercitus consularis ab Arretio Ariminum transductus erat et quinque milia socium Latini nominis ex Gallia in Etruriam transierant. itaque L. Furius magnis itineribus ab Arimino aduersus Gallos Cremonam tum obsidentes profectus, castra mille quingentorum passuum interuallo ab hoste posuit. occasio egregie rei gerendae fuit, si protinus de uia ad castra oppugnanda duxisset: palati passim uagabantur per agros nullo satis firmo relicto praesidio; lassitudini militum timuit, quod raptim ductum agmen erat. Galli clamore suorum ex agris reuocati omissa praeda quae in manibus erat castra repetiuere; et postero die in aciem progressi. nec Romanus moram pugnandi fecit; sed uix spatium instruendi fuit: eo cursu hostes in proelium uenerunt. dextra ala--in alas diuisum socialem exercitum habebat--in prima acie locata est, in subsidiis duae Romanae legiones. M. Furius dextrae alae, legionibus M. Caecilius, equitibus L. Ualerius Flaccus--legati omnes erant--praepositi. praetor secum duos legatos, C. Laetorium et P. Titinium, habebat, cum quibus circumspicere et obire ad omnes hostium subitos conatus posset. primo Galli omni multitudine in unum locum conixi obruere atque obterere sese dextram alam, quae prima erat, sperarunt posse. ubi id parum procedebat, circuire a cornibus et amplecti hostium aciem, quod in multitudine aduersus paucos facile uidebatur, conati sunt. id ubi uidit praetor, ut et ipse dilataret aciem, duas legiones ex subsidiis dextra laeuaque alae quae in prima acie pugnabat circumdat aedemque Diioui uouit, si eo die hostes fudisset. L. Ualerio imperat ut parte una duarum legionum equites, altera sociorum equitatum in cornua hostium emittat nec circuire eos aciem patiatur; simul et ipse, ut extenuatam mediam diductis cornibus aciem Gallorum uidit, signa inferre confertos milites et perrumpere ordines iubet. et cornua ab equitibus et medii a pedite pulsi; ac repente, cum in omni parte caede ingenti sternerentur, Galli terga uerterunt fugaque effusa repetunt castra. fugientes persecutus eques; mox et legiones insecutae in castra impetum fecerunt. minus sex milia hominum inde effugerunt: caesa aut capta supra quinque et triginta milia cum signis militaribus septuaginta, carpentis Gallicis multa praeda oneratis plus ducentis. Hamilcar dux Poenus eo proelio cecidit et tres imperatores nobiles Gallorum. Placentini captiui ad duo milia liberorum capitum redditi colonis.
[22] Magna uictoria laetaque Romae fuit: litteris allatis supplicatio in triduum decreta est. Romanorum sociorumque ad duo milia eo proelio ceciderunt, plurimi dextrae alae, in quam primo impetu uis hostium ingens inlata est. quamquam per praetorem prope debellatum erat, consul quoque C. Aurelius, perfectis quae Romae agenda fuerant, profectus in Galliam uictorem exercitum a praetore accepit.
Consul alter cum autumno ferme exacto in prouinciam uenisset, circa Apolloniam hibernabat. ab classe, quae Corcyrae subducta erat, C. Claudius triremesque Romanae, sicut ante dictum est, Athenas missae cum Piraeum peruenissent, despondentibus iam animos sociis spem ingentem attulerant. nam et terrestres ab Corintho quae per Megara incursiones in agros fieri solitae erant non fiebant, et praedonum a Chalcide naues, quae non mare solum infestum sed etiam omnes maritimos agros Atheniensibus fecerant, non modo Sunium superare sed ne extra fretum <quidem> Euripi committere aperto mari se audebant. superuenerunt his tres Rhodiae quadriremes et erant Atticae tres apertae naues, ad tuendos maritimos agros comparatae. hac classe si urbs agrique Atheniensium defenderentur, satis in praesentia existimanti Claudio esse maioris etiam rei fortuna oblata est.
[23] Exules ab Chalcide regiorum iniuriis pulsi attulerunt occupari Chalcidem sine certamine ullo posse; nam et Macedonas, quia nullus in propinquo sit hostium metus, uagari passim, et oppidanos praesidio Macedonum fretos custodiam urbis neglegere. his auctoribus profectus quamquam Sunium ita mature peruenerat ut inde prouehi ad primas angustias Euboeae posset, ne superato promunturio conspiceretur, classem in statione usque ad noctem tenuit. primis tenebris mouit et tranquillo peruectus Chalcidem paulo ante lucem, qua infrequentissima urbis sunt, paucis militibus turrim proximam murumque circa scalis cepit, alibi sopitis custodibus, alibi nullo custodiente. progressi inde ad frequentia aedificiis loca, custodibus interfectis refractaque porta ceteram multitudinem armatorum acceperunt. inde in totam urbem discursum est, aucto etiam tumultu quod circa forum ignis tectis iniectus erat: conflagrarunt et horrea regia et armamentarium cum ingenti apparatu machinarum tormentorumque. caedes inde passim fugientium pariter ac repugnantium fieri coepta est; nec ullo iam qui militaris aetatis esset non aut caeso aut fugato, Sopatro etiam Acarnane praefecto praesidii interfecto, praeda omnis primo in forum conlata, deinde in naues imposita. carcer etiam ab Rhodiis refractus emissique captiui quos Philippus tamquam in tutissimam custodiam condiderat. statuis inde regis deiectis truncatisque signo receptui dato conscenderunt naues et Piraeum, unde profecti erant, redierunt. quod si tantum militum Romanorum fuisset ut et Chalcis teneri et non deseri praesidium Athenarum potuisset, magna res principio statim belli, Chalcis et Euripus adempta regi forent; nam ut terra Thermopylarum angustiae Graeciam, ita mari fretum Euripi claudit.
[24] Demetriade tum Philippus erat. quo cum esset nuntiata clades sociae urbis, quamquam serum auxilium perditis <rebus> erat, tamen, quae proxima auxilio est, ultionem petens, cum expeditis quinque milibus peditum et trecentis equitibus extemplo profectus cursu prope Chalcidem contendit, haudquaquam dubius opprimi Romanos posse. a qua destitutus spe nec quicquam aliud quam ad deforme spectaculum semirutae ac fumantis sociae urbis cum uenisset, paucis uix qui sepelirent bello absumptos relictis aeque raptim ac uenerat transgressus ponte Euripum per Boeotiam Athenas ducit, pari incepto haud disparem euentum ratus responsurum. et respondisset, ni speculator--hemerodromos uocant Graeci, ingens die uno cursu emetientes spatium--contemplatus regium agmen ex specula quadam, praegressus nocte media Athenas peruenisset. idem ibi somnus eademque neglegentia erat quae Chalcidem dies ante paucos prodiderat. excitati nuntio trepido et praetor Atheniensium et Dioxippus, praefectus cohortis mercede militantium auxiliorum, conuocatis in forum militibus tuba signum ex arce dari iubent, ut hostes adesse omnes scirent. ita undique ad portas, ad muros discurrunt. paucas post horas Philippus, aliquanto tamen ante lucem, adpropinquans urbi, conspectis luminibus crebris et fremitu hominum trepidantium, ut in tali tumultu, exaudito sustinuit signa et considere ac conquiescere agmen iussit, ui aperta propalam usurus quando parum dolus profuerat. ab Dipylo accessit. porta ea, uelut in ore urbis posita, maior aliquanto patentiorque quam ceterae est, et intra eam extraque latae uiae sunt, ut et oppidani derigere aciem a foro ad portam possent et extra limes mille ferme passus longus, in Academiae gymnasium ferens, pediti equitique hostium liberum spatium praeberet. eo limite Athenienses cum Attali praesidio et cohorte Dioxippi acie intra portam instructa signa extulerunt. quod ubi Philippus uidit, habere se hostes in potestate ratus et diu optata caede--neque enim ulli Graecarum ciuitatium infestior erat--<iram> expleturum, cohortatus milites ut se intuentes pugnarent scirentque ibi signa, ibi aciem esse debere ubi rex esset, concitat in hostes equum non ira tantum sed etiam gloria elatus, quod ingenti turba completis etiam ad spectaculum muris conspici se pugnantem egregium ducebat. aliquantum ante aciem cum equitibus paucis euectus in medios hostes ingentem cum suis ardorem, tum pauorem hostibus iniecit. plurimos manu sua comminus eminusque uolneratos compulsosque in portam consecutus et ipse, cum maiorem in angustiis trepidantium edidisset caedem, in temerario incepto tutum tamen receptum habuit quia qui in turribus portae erant sustinebant tela ne in permixtos hostibus suos conicerent. intra muros deinde tenentibus milites Atheniensibus Philippus signo receptui dato castra ad Cynosarges- templum Herculis gymnasiumque et lucus erat circumiectus--posuit. sed et Cynosarges et Lycium et quidquid sancti amoeniue circa urbem erat incensum est, dirutaque non tecta solum sed etiam sepulcra, nec diuini humaniue iuris quicquam prae impotenti ira est seruatum.
[25] Postero die cum primo clausae fuissent portae, deinde subito apertae quia praesidium Attali ab Aegina Romanique ab Piraeo intrauerant urbem, castra ab urbe rettulit rex tria ferme milia passuum. inde Eleusinem profectus spe improuiso templi castellique quod et imminet et circumdatum est templo capiendi, cum haudquaquam neglectas custodias animaduertisset et classem a Piraeo subsidio uenire, omisso incepto Megara ac protinus Corinthum ducit et, cum Argis Achaeorum concilium esse audisset, inopinantibus Achaeis contioni ipsi superuenit. consultabant de bello aduersus Nabim tyrannum Lacedaemoniorum, qui tralato imperio a Philopoemene ad Cycliadan, nequaquam parem illi ducem, dilapsa cernens Achaeorum auxilia redintegrauerat bellum agrosque finitimorum uastabat et iam urbibus quoque erat terribilis. aduersus hunc hostem cum quantum ex quaque ciuitate militum scriberetur consultarent, Philippus dempturum se eis curam, quod ad Nabim et Lacedaemonios attineret, <est> pollicitus nec tantum agros sociorum populationibus prohibiturum sed terrorem omnem belli in ipsam Laconicam ducto eo extemplo exercitu tralaturum. haec oratio cum ingenti adsensu hominum acciperetur, 'ita tamen aequum est' inquit 'me uestra meis armis tutari ne mea interim nudentur praesidiis. itaque, si uobis uidetur, tantum parate militum quantum ad Oreum et Chalcidem et Corinthum tuenda satis sit, ut meis ab tergo tutis securus bellum Nabidi inferam et Lacedaemoniis.' non fefellit Achaeos quo spectasset tam benigna pollicitatio auxiliumque oblatum aduersus Lacedaemonios: id quaeri ut obsidem Achaeorum iuuentutem educeret ex Peloponneso ad inligandam Romano bello gentem. et id quidem coarguere Cycliadas praetor Achaeorum nihil attinere ratus, id modo cum dixisset non licere legibus Achaeorum de aliis rebus referre quam propter quas conuocati essent, decreto de exercitu parando aduersus Nabim facto concilium fortiter ac libere habitum dimisit, inter adsentatores regios ante eam diem habitus. Philippus magna spe depulsus, uoluntariis paucis militibus conscriptis, Corinthum atque in Atticam terram rediit.
[26] Per eos ipsos dies quibus Philippus in Achaia fuit Philocles praefectus regius ex Euboea profectus cum duobus milibus Thracum Macedonumque ad depopulandos Atheniensium fines regione Eleusinis saltum Cithaeronis transcendit. inde dimidia parte militum ad praedandum passim per agros dimissa, cum parte ipse occultus loco ad insidias opportuno consedit ut, si ex castello ab Eleusine in praedantes suos impetus fieret, repente hostes effusos ex improuiso adoriretur. non fefellere insidiae. itaque reuocatis qui discurrerant ad praedandum militibus instructisque ad oppugnandum castellum Eleusinem profectus, cum multis inde uolneribus recessit Philippoque se uenienti ex Achaia coniunxit. temptata et ab ipso rege oppugnatio eiusdem castelli est; sed naues Romanae a Piraeo uenientes intromissumque praesidium absistere incepto coegerunt. diuiso deinde exercitu rex cum parte Philoclem Athenas mittit, cum parte Piraeum pergit ut, dum Philocles subeundo muros comminandaque oppugnatione contineret urbe Athenienses, ipsi Piraeum leui cum praesidio relictum expugnandi facultas esset. ceterum nihilo ei Piraei quam Eleusinis facilior iisdem fere defendentibus oppugnatio fuit. a Piraeo Athenas repente duxit. inde eruptione subita peditum equitumque inter angustias semiruti muri qui bracchiis duobus Piraeum Athenis iungit repulsus, omissa oppugnatione urbis, diuiso cum Philocle rursus exercitu ad agros uastandos profectus, cum priorem populationem sepulcris circa urbem diruendis exercuisset, ne quid inuiolatum relinqueret, templa deum quae pagatim sacrata habebant dirui atque incendi iussit. et ornata eo genere operum eximie terra Attica et copia domestici marmoris et ingeniis artificum praebuit huic furori materiam; neque enim diruere modo ipsa templa ac simulacra euertere satis habuit, sed lapides quoque, ne integri cumularent ruinas, frangi iussit. et postquam non tam ira <erat> satiata quam irae exercendae materia deerat, agro hostium in Boeotiam excessit nec aliud quicquam dignum memoria in Graecia egit.
[27] Consul Sulpicius eo tempore inter Apolloniam ac Dyrrachium ad Apsum flumen habebat castra, quo arcessitum L. Apustium legatum cum parte copiarum ad depopulandos hostium fines mittit. Apustius extrema Macedoniae populatus, Corrhago et Gerrunio et Orgesso castellis primo impetu captis ad Antipatream, in faucibus angustis sitam urbem, uenit. ac primo euocatos principes ad conloquium, ut fidei Romanorum se committerent, perlicere est conatus; deinde, ubi magnitudine ac moenibus situque urbis freti dicta aspernabantur, ui atque armis adortus expugnauit puberibusque interfectis, praeda omni militibus concessa, diruit muros atque urbem incendit. hic metus Codrionem, satis ualidum et munitum oppidum, sine certamine ut dederetur Romanis effecit. praesidio ibi relicto Cnidus--nomen propter alteram in Asia urbem quam oppidum notius--ui capitur. reuertentem legatum ad consulem cum satis magna praeda Athenagoras quidam, regius praefectus, in transitu fluminis a nouissimo agmine adortus postremos turbauit. ad quorum clamorem et trepidationem cum reuectus equo propere legatus signa conuertisset et coniectis in medium sarcinis aciem direxisset, non tulere impetum Romanorum militum regii: multi ex iis occisi, plures capti. legatus incolumi exercitu reducto ad consulem remittitur inde extemplo ad classem.
[28] Hac satis felici expeditione bello commisso reguli ac principes accolae Macedonum in castra Romana ueniunt, Pleuratus Scerdilaedi filius et Amynander Athamanum rex et ex Dardanis Bato Longari filius: bellum suo nomine Longarus cum Demetrio Philippi patre gesserat. pollicentibus auxilia respondit consul Dardanorum et Pleurati opera, cum exercitum in Macedoniam induceret, se usurum; Amynandro Aetolos concitandos ad bellum attribuit. Attali legatis--nam ii quoque per id tempus uenerant--mandat ut Aeginae rex, ubi hibernabat, classem Romanam opperiretur, qua adiuncta bello maritimo, sicut ante, Philippum urgeret. ad Rhodios quoque missi legati, ut capesserent partem belli. nec Philippus segnius--iam enim in Macedoniam peruenerat--apparabat bellum. filium Persea, puerum admodum, datis ex amicorum numero qui aetatem eius regerent, cum parte copiarum ad obsidendas angustias quae ad Pelagoniam sunt mittit. Sciathum et Peparethum, haud ignobiles urbes, ne classi hostium praedae ac praemio essent, diruit. ad Aetolos mittit legatos, ne gens inquieta aduentu Romanorum fidem mutaret.
[29] Concilium Aetolorum stata die, quod Panaetoli<c>um uocant, futurum erat. huic ut occurrerent, et regis legati iter accelerarunt et a consule missus L. Furius Purpurio legatus uenit; Atheniensium quoque legati ad id concilium occurrerunt. primi Macedones, cum quibus recentissimum foedus erat, auditi sunt. qui <in> nulla noua re nihil se noui habere quod adferrent dixerunt: quibus enim de causis experta inutili societate Romana pacem cum Philippo fecissent, compositam semel pacem seruare eos debere. 'an imitari' inquit unus ex legatis 'Romanorum licentiam, an leuitatem dicam, mauultis? qui cum legatis uestris Romae responderi ita iussissent: "quid ad nos uenitis, Aetoli, sine quorum auctoritate pacem cum Philippo fecistis?", iidem nunc ut bellum secum aduersus Philippum geratis postulant; et antea propter uos et pro uobis arma sumpta aduersus eum simulabant, nunc uos in pace esse cum Philippo prohibent. Messanae ut auxilio essent primo in Siciliam transcenderunt, iterum ut Syracusas oppressas ab Carthaginiensibus in libertatem eximerent: et Messanam et Syracusas et totam Siciliam ipsi habent uectigalemque prouinciam securibus et fascibus subiecerunt. scilicet sicut uos Naupacti legibus uestris per magistratus a uobis creatos concilium habetis, socium hostemque libere quem uelitis lecturi, pacem ac bellum arbitrio habituri uestro, sic Siculorum ciuitatibus Syracusas aut Messanam aut Lilybaeum indicitur concilium. praetor Romanus conuentus agit: eo imperio euocati conueniunt, excelso in suggestu superba iura reddentem, stipatum lictoribus uident, uirgae tergo, secures ceruicibus imminent; et quotannis alium atque alium dominum sortiuntur. nec id mirari debent aut possunt, cum Italiae urbes, Regium Tarentum Capuam--ne finitimas quarum ruinis creuit urbs Roma nominem--, eidem subiectas uideant imperio. Capua quidem sepulcrum ac monumentum Campani populi, elato et extorri eiecto ipso populo, superest, urbs trunca sine senatu, sine plebe, sine magistratibus, prodigium, relicta crudelius habitanda quam si deiecta foret. furor est, si alienigenae homines plus lingua et moribus et legibus quam maris terrarumque spatio discreti haec tenuerint, sperare quicquam eodem statu mansurum. Philippi regnum officere aliquid uidetur libertati uestrae; qui, cum merito uestro uobis infensus esset, nihil a uobis ultra quam pacem petiit fidemque hodie pacis pactae desiderat. adsuefacite his terris legiones externas et iugum accipite: sero ac nequiquam, cum dominum Romanum habebitis, socium Philippum quaeretis. Aetolos Acarnanas Macedonas, eiusdem linguae homines, leues ad tempus ortae causae diiungunt coniunguntque: cum alienigenis, cum barbaris aeternum omnibus Graecis bellum est eritque; natura enim, quae perpetua est, non mutabilibus in diem causis hostes sunt. sed unde coepit oratio mea, ibi desinet. hoc eodem loco iidem homines de eiusdem Philippi pace triennio ante decreuistis iisdem improbantibus eam pacem Romanis, qui nunc pactam et compositam turbare uolunt. in qua consultatione nihil fortuna mutauit, cur uos mutetis non uideo.'
[30] Secundum Macedonas ipsis Romanis ita concedentibus iubentibusque Athenienses, qui foeda passi iustius in crudelitatem saeuitiamque regis inuehi poterant, introducti sunt. deplorauerunt uastationem populationemque miserabilem agrorum: neque id se queri, quod hostilia ab hoste passi forent; esse enim quaedam belli iura, quae ut facere ita pati sit fas: sata exuri, dirui tecta, praedas hominum pecorumque agi misera magis quam indigna patienti esse; uerum enim uero id se queri, quod is qui Romanos alienigenas et barbaros uocet adeo omnia simul diuina humanaque iura polluerit ut priore populatione cum infernis deis, secunda cum superis bellum nefarium gesserit. omnia sepulcra monumentaque diruta esse in finibus suis, omnium nudatos manes, nullius ossa terra tegi. delubra sibi fuisse quae quondam pagatim habitantes in paruis illis castellis uicisque consecrata ne in unam urbem quidem contributi maiores sui deserta reliquerint: circa ea omnia templa Philippum infestos circumtulisse ignes; semusta, truncata simulacra deum inter prostratos iacere postes templorum. qualem terram Atticam fecerit, exornatam quondam opulentamque, talem eum si liceat Aetoliam Graeciamque omnem facturum. urbis quoque suae similem deformitatem futuram fuisse, nisi Romani subuenissent. eodem enim scelere urbem colentes deos praesidemque arcis Mineruam petitam, eodem Eleusine Cereris templum, eodem Piraei Iouem Mineruamque; sed ab eorum non templis modo sed etiam moenibus ui atque armis repulsum in ea delubra quae sola religione tuta fuerint saeuisse. itaque se orare atque obsecrare Aetolos ut miseriti Atheniensium ducibus diis immortalibus, deinde Romanis, qui secundum deos plurimum possent, bellum susciperent.
[31] Tum Romanus legatus: 'totam orationis meae formam Macedones primum, deinde Athenienses mutarunt. nam et Macedones, cum ad conquerendas Philippi iniurias in tot socias nobis urbes uenissem, ultro accusando Romanos, defensionem ut accusatione potiorem haberem effecerunt, et Athenienses in deos inferos superosque nefanda atque inhumana scelera eius referendo quid mihi aut cuiquam reliquerunt quod obicere ultra possim? eadem haec Cianos Abydenos Aenios Maronitas Thasios Parios Samios Larisenses Messenios hinc ex Achaia existimate queri, grauiora etiam acerbioraque eos quibus nocendi maiorem facultatem habuit. nam quod ad ea attinet quae nobis obiecit, nisi gloria digna sunt, fateor ea defendi non posse. Regium et Capuam et Syracusas nobis obiecit. Regium Pyrrhi bello legio a nobis Reginis ipsis ut mitteremus orantibus in praesidium missa urbem ad quam defendendam missa erat per scelus possedit. comprobauimus ergo id facinus? an bello persecuti sceleratam legionem, in potestatem nostram redactam, tergo et ceruicibus poenas sociis pendere cum coegissemus, urbem agros suaque omnia cum libertate legibusque Reginis reddidimus? Syracusanis oppressis ab externis tyrannis, quo indignius esset, cum tulissemus opem et fatigati prope per triennium terra marique urbe munitissima oppugnanda essemus, cum iam ipsi Syracusani seruire tyrannis quam capi a nobis mallent, captam iisdem armis et liberatam urbem reddidimus. neque infitias imus Siciliam prouinciam nostram esse et ciuitates quae in parte Carthaginiensium fuerunt et uno animo cum illis aduersus nos bellum gesserunt, stipendiarias nobis ac uectigales esse: quin contra hoc et uos et omnes gentes scire uolumus pro merito cuique erga nos fortunam esse. an Campanorum poenae, de qua ne ipsi quidem queri possunt, nos paeniteat? hi homines, cum pro iis bellum aduersus Samnites per annos prope septuaginta cum magnis nostris cladibus gessissemus, ipsos foedere primum, deinde conubio atque inde cognationibus, postremo ciuitate nobis coniunxissemus, tempore nostro aduerso primi omnium Italiae populorum, praesidio nostro foede interfecto, ad Hannibalem defecerunt, deinde indignati se obsideri a nobis Hannibalem ad oppugnandam Romam miserunt. horum si neque urbs ipsa neque homo quisquam superesset, quis id durius quam pro merito ipsorum statutum indignari posset? plures sibimet ipsi conscientia scelerum mortem consciuerunt quam ab nobis supplicio adfecti sunt. ceteris ita oppidum, ita agros ademimus ut agrum locumque ad habitandum daremus, urbem innoxiam stare incolumem pateremur, ut qui hodie uideat eam nullum oppugnatae captaeue ibi uestigium inueniat. sed quid ego Capuam dico, cum Carthagini uictae pacem ac libertatem dederimus? magis illud est periculum ne nimis facile uictis ignoscendo plures ob id ipsum ad experiundam aduersus nos fortunam belli incitemus. haec pro nobis dicta sint, haec aduersus Philippum, cuius domestica parricidia et cognatorum amicorumque caedes et libidinem inhumaniorem prope quam crudelitatem uos, quo propiores Macedoniae estis, melius nostis. quod ad uos attinet, Aetoli, nos pro uobis bellum suscepimus aduersus Philippum, uos sine nobis cum eo pacem fecistis. et forsitan dicatis bello Punico occupatis nobis coactos metu uos leges pacis ab eo qui tum plus poterat accepisse; et nos, cum alia maiora urgerent, depositum a uobis bellum et ipsi omisimus. nunc et nos deum benignitate Punico perfecto bello totis uiribus nostris in Macedoniam incubuimus, et uobis restituendi uos in amicitiam societatemque nostram fortuna oblata est, nisi perire cum Philippo quam uincere cum Romanis mauultis.'
[32] Haec dicta ab Romano cum essent, inclinatis omnium animis ad Romanos Damocritus praetor Aetolorum pecunia, ut fama est, ab rege accepta, nihil aut huic aut illi parti adsensus, rem magni discriminis consiliis nullam esse tam inimicam quam celeritatem dixit: celerem enim paenitentiam, sed eandem seram atque inutilem sequi, cum praecipitata raptim consilia neque reuocari neque in integrum restitui possint. deliberationis autem eius cuius ipse maturitatem expectandam putaret tempus ita iam nunc statui posse: cum legibus cautum esset ne de pace belloque nisi in Panaetolico et Pylaico concilio ageretur, decernerent extemplo ut praetor sine fraude, cum de bello et pace agere uelit, aduocet concilium et quod tum referatur decernaturque ut perinde ius ratumque <sit> ac si in Panaetolico aut Pylaico concilio actum esset. dimissis ita suspensa re legatis egregie consultum genti aiebat: nam utrius partis melior fortuna belli esset, ad eius societatem inclinaturos. haec in concilio Aetolorum acta.
[33] Philippus impigre terra marique parabat bellum. nauales copias Demetriadem in Thessaliam contrahebat; Attalum Romanamque classem principio ueris ab Aegina ratus moturos, nauibus maritimaeque orae praefecit Heraclidam, quem et ante praefecerat; ipse terrestres copias comparabat, magna se duo auxilia Romanis detraxisse credens, ex una parte Aetolos, ex altera Dardanos, faucibus ad Pelagoniam a filio Perseo interclusis. ab consule non parabatur sed gerebatur iam bellum. per Dassaretiorum fines exercitum ducebat, frumentum quod ex hibernis extulerat integrum uehens, quod in usum militi satis esset praebentibus agris. oppida uicique partim uoluntate, partim metu se tradebant; quaedam ui expugnata, quaedam deserta in montes propinquos refugientibus barbaris inueniebantur. ad Lyncum statiua posuit prope flumen Beuum; inde frumentatum circa horrea Dassaretiorum mittebat. Philippus consternata quidem omnia circa pauoremque ingentem hominum cernebat, sed parum gnarus quam partem petisset consul, alam equitum ad explorandum quonam hostes iter intendissent misit. idem error apud consulem erat: mouisse ex hibernis regem sciebat, quam regionem petisset ignorans. is quoque speculatum miserat equites. hae duae alae ex diuerso, cum diu incertis itineribus uagatae per Dassaretios essent, tandem in unum iter conuenerunt. neutros fefellit, ut fremitus procul hominum equorumque exauditus est, hostes adpropinquare. itaque priusquam in conspectum uenirent, equos armaque expedierant; nec mora, ubi primum hostem uidere, concurrendi facta est. forte et numero et uirtute, utpote lecti utrimque, haud impares aequis uiribus per aliquot horas pugnarunt. fatigatio ipsorum equorumque incerta uictoria diremit proelium; Macedonum quadraginta equites, Romanorum quinque et triginta ceciderunt. neque eo magis explorati quicquam in qua regione castra hostium essent aut illi ad regem aut hi ad consulem rettulerunt; per transfugas cognitum est, quos leuitas ingeniorum ad cognoscendas hostium res in omnibus bellis praebet.
[34] Philippus aliquid et ad caritatem suorum et ut promptius pro eo periculum adirent ratus profecturum se, si equitum qui ceciderant in expeditione sepeliendorum curam habuisset, adferri eos in castra iussit, ut conspiceretur ab omnibus funeris honos. nihil tam incertum nec tam inaestimabile est quam animi multitudinis. quod promptiores ad subeundam omnem dimicationem uidebatur facturum, id metum pigritiamque incussit; nam qui hastis sagittisque et rara lanceis facta uolnera uidissent, cum Graecis Illyriisque pugnare adsueti, postquam gladio Hispaniensi detruncata corpora bracchiis cum humero abscisis aut tota ceruice desecta diuisa a corpore capita patentiaque uiscera et foeditatem aliam uolnerum uiderunt, aduersus quae tela quosque uiros pugnandum foret pauidi uolgo cernebant. ipsum quoque regem terror cepit nondum iusto proelio cum Romanis congressum. itaque reuocato filio praesidioque quod in faucibus Pelagoniae erat, ut iis copiis suas augeret, Pleurato Dardanisque iter in Macedoniam patefecit. ipse cum uiginti milibus peditum, duobus milibus equitum ducibus transfugis ad hostem profectus paulo plus mille passus a castris Romanis tumulum propinquum Ataeo fossa ac uallo conmuniuit; ac subiecta cernens Romana castra, admiratus esse dicitur et uniuersam speciem castrorum et discripta suis quaeque partibus cum tendentium ordine tum itinerum interuallis, et negasse barbarorum ea castra ulli uideri posse. biduum consul et rex, alter alterius conatus expectantes, continuere suos intra uallum; tertio die Romanus omnes in aciem copias eduxit.
[35] Rex non tam celerem aleam uniuersi certaminis timens quadringentos Tralles--Illyriorum id, sicut alio diximus loco, est genus--et Cretenses trecentos, addito his peditibus pari numero equitum, cum duce Athenagora, uno ex purpuratis, ad lacessendos hostium equites misit. ab Romanis autem--aberat acies eorum paulo plus quingentos passus--uelites et equitum duae ferme alae emissae, ut numero quoque eques pedesque hostem aequarent. credere regii genus pugnae quo adsueuerant fore, ut equites in uicem insequentes refugientesque nunc telis uterentur, nunc terga darent, Illyriorum uelocitas ad excursiones et impetus subitos usui esset, Cretenses in inuehentem se effuse hostem sagittas conicerent. turbauit hunc ordinem pugnandi non acrior quam pertinacior impetus Romanorum; nam haud secus quam si tota acie dimicarent, et uelites emissis hastis comminus gladiis rem gerebant et equites, ut semel in hostem euecti sunt, stantibus equis, partim ex ipsis equis, partim desilientes immiscentesque se peditibus pugnabant. ita nec eques regius equiti par erat, insuetus ad stabilem pugnam, nec pedes concursator et uagus et prope seminudus genere armorum ueliti Romano parmam gladiumque habenti pariterque et ad se tuendum et ad hostem petendum armato. non tulere itaque dimicationem nec alia re quam uelocitate tutantes se in castra refugerunt.
[36] Uno deinde intermisso die, cum omnibus copiis equitum leuisque armaturae pugnaturus rex esset, nocte caetratos, quos peltas<tas> uocant, loco opportuno inter bina castra in insidiis abdiderat praeceperatque Athenagorae et equitibus ut si aperto proelio procederet res, uterentur fortuna, si minus, cedendo sensim ad insidiarum locum hostem pertraherent. et equitatus quidem cessit, duces caetratae cohortis non satis expectato signo ante tempus excitatis suis occasionem bene gerendae rei amisere. Romanus et aperto proelio uictor et tutus a fraude insidiarum in castra sese recepit. postero die consul omnibus copiis in aciem descendit ante prima signa locatis elephantis, quo auxilio tum primum Romani, quia captos aliquot bello Punico habebant, usi sunt. ubi latentem intra uallum hostem uidit, in tumulos quoque ac sub ipsum uallum exprobrans metum successit. postquam ne tum quidem potestas pugnandi dabatur, quia ex tam propinquis statiuis parum tuta frumentatio erat, dispersos milites per agros equitibus extemplo inuasuris, octo fere inde milia, interuallo tutiorem frumentationem habiturus, castra ad Ottolobum--id est loco nomen--mouit. cum in propinquo agro frumentarentur Romani, primo rex intra uallum suos tenuit, ut cresceret simul et neglegentia cum audacia hosti. ubi effusos uidit, cum omni equitatu et Cretensium auxiliaribus, quantum equitem uelocissimi pedites cursu aequare poterant, citato profectus agmine inter castra Romana et frumentatores constituit signa. inde copiis diuisis partem ad consectandos uagos frumentatores emisit dato signo ne quem uiuum relinquerent, cum parte ipse substitit itineraque quibus ad castra recursuri uidebantur hostes obsedit. iam passim caedes ac fuga erat, necdum quisquam in castra Romana nuntius cladis peruenerat, quia refugientes in regiam stationem incidebant et plures ab obsidentibus uias quam ab emissis ad caedem interficiebantur. tandem inter medias hostium stationes elapsi quidam trepidi tumultum magis quam certum nuntium intulerunt castris.
[37] Consul equitibus iussis qua quisque posset opem ferre laborantibus ipse legiones e castris educit et agmine quadrato ad hostem ducit. dispersi equites per agros quidam aberrarunt decepti clamoribus aliis ex alio existentibus loco, pars obuios habuerunt hostes. pluribus locis simul pugna coepit. regia statio atrocissimum proelium edebat; nam et ipsa multitudine equitum peditumque prope iusta acies erat et Romanorum, quia medium obsederat iter, plurimi in eam inferebantur. eo quoque superiores Macedones erant, quod et rex ipse hortator aderat et Cretensium auxiliares multos ex improuiso uolnerabant, conferti praeparatique in dispersos et effusos pugnantes. quod si modum in insequendo habuissent, non in praesentis modo certaminis gloriam sed in summam etiam belli profectum foret: nunc auiditate caedis intemperantius secuti in praegressas cum tribunis militum cohortes Romanas incidere, et fugiens eques, ut primo signa suorum uidit, conuertit in effusum hostem equos, uersaque momento temporis fortuna pugnae est terga dantibus qui modo secuti erant. multi comminus congressi, multi fugientes interfecti; nec ferro tantum periere, sed in paludes quidam coniecti profundo limo cum ipsis equis hausti sunt. rex quoque in periculo fuit; nam ruente saucio equo praeceps ad terram datus haud multum afuit quin iacens opprimeretur. saluti fuit eques, qui raptim ipse desiluit pauidumque regem in equum subiecit; ipse, cum pedes aequare cursu fugientes non posset equites, ab hostibus ad casum regis concitatis confossus perit. rex circumuectus paludes per uias inuiaque trepida fuga in castra tandem, iam desperantibus plerisque incolumem euasurum, peruenit. ducenti Macedonum equites eo proelio periere, centum ferme capti; octoginta admodum ornati equi spoliis simul armorum relatis abducti.
[38] Fuere qui hoc die regem temeritatis, consulem segnitiae accusarent: nam et Philippo quiescendum fuisse, cum paucis diebus hostes exhausto circa omni agro ad ultimum inopiae uenturos sciret, et consulem, cum equitatum hostium leuemque armaturam fudisset ac prope regem ipsum cepisset, protinus ad castra hostium ducere debuisse; nec enim mansuros ita perculsos hostes fuisse debellarique momento temporis potuisse. id dictu quam re, ut pleraque, facilius erat. nam si omnibus peditum quoque copiis congressus rex fuisset, forsitan inter tumultum, cum omnes uicti metuque perculsi ex proelio intra uallum, protinus inde superuadentem munimenta uictorem hostem fugerent, exui castris potuerit rex; cum uero integrae copiae peditum in castris mansissent, stationes ante portas praesidiaque disposita essent, quid nisi ut temeritatem regis effuse paulo ante secuti perculsos equites imitaretur, profecisset? neque enim ne regis quidem primum consilium, quo impetum in frumentatores palatos per agros fecit, reprehendendum foret, si modum prosperae pugnae imposuisset. eo quoque minus est mirum temptasse eum fortunam, quod fama erat Pleuratum Dardanosque ingentibus copiis profectos domo iam in Macedoniam transcendisse; quibus si undique circumuentus copiis foret, sedentem Romanum debellaturum credi poterat. itaque secundum duas aduersas equestres pugnas multo minus tutam moram in iisdem statiuis fore Philippus ratus, cum abire inde et fallere abiens hostem uellet, caduceatore sub occasum solis misso ad consulem qui indutias ad sepeliendos equites peteret, frustratus hostem secunda uigilia multis ignibus per tota castra relictis silenti agmine abit.
[39] Corpus iam curabat consul cum uenisse caduceatorem et quid uenisset nuntiatum est. responso tantum dato mane postero die fore copiam conueniendi, id quod quaesitum erat, nox dieique insequentis pars ad praecipiendum iter Philippo data est. montes quam uiam non ingressurum graui agmine Romanum sciebat petit. consul prima luce caduceatore datis indutiis dimisso haud ita multo post abisse hostem cum sensisset, ignarus qua sequeretur, iisdem statiuis frumentando dies aliquot consumpsit. Stuberram deinde petit atque ex Pelagonia frumentum quod in agris erat conuexit; inde ad Pluinnam est progressus, nondum comperto quam regionem hostes petissent. Philippus cum primo ad Bruanium statiua habuisset, profectus inde transuersis limitibus terrorem praebuit subitum hosti. mouere itaque ex Pluinna Romani et ad Osphagum flumen posuerunt castra. rex haud procul inde et ipse uallo super ripam amnis ducto--Erigonum incolae uocant--consedit. inde satis comperto Eordaeam petituros Romanos, ad occupandas angustias, ne superare hostes artis faucibus inclusum aditum possent, praecessit. ibi alia uallo, alia fossa, alia lapidum congerie ut pro muro essent, alia arboribus obiectis, ut aut locus postulabat aut materia suppeditabat, <pr>opere permuniit atque, ut ipse rebatur, uiam suapte natura difficilem obiectis per omnes transitus operibus inexpugnabilem fecit. erant pleraque siluestria circa, incommoda phalangi maxime Macedonum, quae nisi ubi praelongis hastis uelut uallum ante clipeos obiecit, quod ut fiat libero campo opus est, nullius admodum usus est. Thracas quoque rumpiae ingentis et ipsae longitudinis inter obiectos undique ramos impediebant. Cretensium una cohors non inutilis erat; sed ea quoque ipsa ut, si quis impetum faceret, in patentem uolneri equum equitemque sagittas conicere poterat, ita aduersus scuta Romana nec ad traiciendum satis magnam uim habebat nec aperti quicquam erat quod peterent. itaque id ut uanum teli genus senserunt esse, saxis passim tota ualle iacentibus incessebant hostem. ea maiore cum sonitu quam uolnere ullo pulsatio scutorum parumper succedentes Romanos tenuit; deinde iis quoque spretis partim testudine facta per aduersos uadunt hostes, partim breui circuitu cum in iugum collis euasissent, trepidos ex praesidiis stationibusque Macedonas deturbant et, ut in locis impeditis difficili fuga, plerosque etiam obtruncant.
[40] Ita angustiae minore certamine quam quod animis proposuerant superatae et in Eordaeam peruentum, ubi peruastatis passim agris in Elimiam <consul> se recepit. inde impetum in Orestidem facit et oppidum Celetrum est adgressus in paeneinsula situm: lacus moenia cingit, angustis faucibus unum ex continenti iter est. primo situ ipso freti clausis portis abnuere imperium; deinde, postquam signa ferri ac testudine succedi ad portam obsessasque fauces agmine hostium uiderunt, priusquam experirentur certamen metu in deditionem uenerunt. ab Celetro in Dassaretios processit urbemque Pelion ui cepit. seruitia inde cum cetera praeda abduxit, [et] libera capita sine pretio dimisit oppidumque iis reddidit praesidio ualido imposito; nam et sita opportune urbs erat ad impetus in Macedoniam faciendos. ita peragratis hostium agris consul in loca pacata ad Apolloniam, unde orsus bellum erat, copias reduxit.
Philippum auerterant Aetoli et Athamanes et Dardani et tot bella repente alia ex aliis locis exorta. aduersus Dardanos, iam recipientes ex Macedonia sese, Athenagoran cum expeditis peditibus ac maiore parte equitatus misit, iussum instare ab tergo abeuntibus et carpendo postremum agmen segniores eos ad mouendos domo exercitus efficere. Aetolos Damocritus praetor, qui morae ad decernendum bellum ad Naupactum auctor fuerat, idem proximo concilio ad arma conciuerat post famam equestris ad Ottolobum pugnae Dardanorumque et Pleurati cum Illyriis transitum in Macedoniam, ad hoc classis Romanae aduentum Oreum et super circumfusas tot Macedoniae gentes maritimam quoque instantem obsidionem.
[41] Hae causae Damocritum Aetolosque restituerant Romanis; et Amynandro rege Athamanum adiuncto profecti Cercinium obsedere. clauserant portas, incertum ui an uoluntate, quia regium habebant praesidium; ceterum intra paucos dies captum est Cercinium atque incensum; qui superfuerunt e magna clade liberi seruique inter ceteram praedam abducti. is timor omnes qui circumcolunt Boeben paludem relictis urbibus montes coegit petere. Aetoli inopia praedae inde auersi in Perrhaebiam ire pergunt. Cyretias ibi ui capiunt foedeque diripiunt; qui Maloeam incolunt uoluntate in deditionem societatemque accepti. ex Perrhaebia Gomphos petendi Amynander auctor erat: et imminet Athamania huic urbi uidebaturque expugnari sine magno certamine posse. Aetoli campos Thessaliae opimos ad praedam petiere, sequente quamquam non probante Amynandro nec effusas populationes Aetolorum nec castra quo fors tulisset loco sine ullo discrimine aut cura muniendi posita. itaque ne temeritas eorum neglegentiaque sibi ac suis etiam cladis alicuius causa esset, cum campestribus locis subicientes eos castra Pharcado<ni> urbi uideret, ipse paulo plus mille passuum inde tumulum suis quamuis leui munimento tutum cepit. cum Aetoli nisi quod populabantur uix meminisse uiderentur se in agro hostium esse, alii palati semermes uagarentur, alii in castris sine stationibus per somnum uinumque dies noctibus aequarent, Philippus inopinantibus aduenit. quem cum adesse refugientes ex agris quidam pauidi nuntiassent, trepidare Damocritus ceterique duces--et erat forte meridianum tempus, quo plerique graues cibo sopiti iacebant--: excitare alii alios, iubere arma capere, alios dimittere ad reuocandos qui palati per agros praedabantur; tantaque trepidatio fuit ut sine gladiis quidam equitum exirent, loricas plerique non induerent. ita raptim educti, cum sescentorum aegre simul equites peditesque numerum explessent, incidunt in regium equitatum numero armis animisque praestantem. itaque primo impetu fusi uix temptato certamine turpi fuga repetunt castra; caesi captique quidam quos equites ab agmine fugientium interclusere.
[42] Philippus suis iam uallo adpropinquantibus receptui cani iussit; fatigatos enim equos uirosque non tam proelio quam itineris simul longitudine, simul praepropera celeritate habebat. itaque turmatim equites, in uicem manipulos leuis armaturae aquatum ire et prandere iubet, alios in statione armatos retinet, opperiens agmen peditum tardius ductum propter grauitatem armorum. quod ubi aduenit, et ipsis imperatum ut statutis signis armisque ante se positis raptim cibum caperent binis ternisue summum ex manipulis aquandi causa missis; interim eques cum leui armatura paratus instructusque stetit, si quid hostis moueret. Aetoli--iam enim et quae per agros sparsa multitudo fuerat receperat se in castra--ut defensuri munimenta circa portas uallumque armatos disponunt, dum quietos hostes ipsi feroces ex tuto spectabant. postquam mota signa Macedonum sunt et succedere ad uallum parati atque instructi coepere, repente omnes relictis stationibus per auersam partem castrorum ad tumulum ad castra Athamanum perfugiunt; multi in hac quoque tam trepida fuga capti caesique sunt Aetolorum. Philippus, si satis diei superesset, non dubius quin Athamanes quoque exui castris potuissent, die per proelium, deinde per direptionem castrorum absumpto sub tumulo in proxima planitie consedit, prima luce insequentis diei hostem adgressurus. sed Aetoli eodem pauore quo sua castra reliquerant nocte proxima dispersi fugerunt. maximo usui fuit Amynander, quo duce Athamanes itinerum periti summis montibus per calles ignotas sequentibus eos hostibus in Aetoliam perduxerunt. non ita multos in dispersa fuga error intulit in Macedonum equites, quos prima luce Philippus, ut desertum tumulum uidet, ad carpendum hostium agmen misit.
[43] Per eos dies et Athenagoras regius praefectus Dardanos recipientes se in fines adeptus postremum agmen primo turbauit; dein, postquam Dardani conuersis signis direxere aciem, aequa pugna iusto proelio erat. ubi rursus procedere Dardani coepissent, equite et leui armatura regii nullum tale auxilii genus habentes Dardanos oneratosque immobilibus armis uexabant; et loca ipsa adiuuabant. occisi perpauci sunt, plures uolnerati, captus nemo, quia non excedunt temere ordinibus suis sed confertim et pugnant et cedunt. ita damna Romano accepta bello duabus per opportunas expeditiones coercitis gentibus restituerat Philippus incepto forti, non prospero solum euentu. minuit deinde ei forte oblata res hostium Aetolorum numerum. Scopas princeps gentis ab Alexandrea magno cum pondere auri ab rege Ptolomaeo missus sex milia peditum et quingentos equites mercede conductos Aegyptum auexit; nec ex iuuentute Aetolorum quemquam reliquisset, ni Damocritus nunc belli quod instaret, nunc futurae solitudinis admonens, incertum cura gentis an ut aduersaretur Scopae parum donis cultus, partem iuniorum castigando domi continuisset.
[44] Haec ea aestate ab Romanis Philippoque gesta terra; classis a Corcyra eiusdem principio aestatis cum L. Apustio legato profecta Maleo superato circa Scyllaeum agri Hermionici Attalo regi coniuncta est. tum uero Atheniensium ciuitas, cui odio in Philippum per metum iam diu moderata erat, id omne in auxilii praesentis spem effundit. nec unquam ibi desunt linguae promptae ad plebem concitandam; quod genus cum in omnibus liberis ciuitatibus tum praecipue Athenis, ubi oratio plurimum pollet, fauore multitudinis alitur. rogationem extemplo tulerunt plebesque sciuit ut Philippi statuae imagines omnes nominaque earum, item maiorum eius uirile ac muliebre secus omnium tollerentur delerenturque, diesque festi sacra sacerdotes, quae ipsius maiorumque eius honoris causa instituta essent, omnia profanarentur; loca quoque in quibus positum aliquid inscriptumue honoris eius causa fuisset detestabilia esse, neque in iis quicquam postea poni dedicarique placere eorum quae in loco puro poni dedicarique fas esset; sacerdotes publicos quotienscumque pro populo Atheniensi sociisque, exercitibus et classibus eorum precarentur, totiens detestari atque exsecrari Philippum liberos eius regnumque, terrestres naualesque copias, Macedonum genus omne nomenque. additum decreto: si quis quid postea quod ad notam ignominiamque Philippi pertineret ferret, id omne populum Atheniensem iussurum; si quis contra ignominiam proue honore eius dixisset fecissetue, qui occidisset eum iure caesurum. postremo inclusum, ut omnia quae aduersus Pisistratidas decreta quondam erant eadem in Philippo seruarentur. Athenienses quidem litteris uerbisque, quibus solis ualent, bellum aduersus Philippum gerebant.
[45] Attalus Romanique cum Piraeum primo ab Hermione petissent, paucos ibi morati dies oneratique aeque immodicis ad honores sociorum atque in ira aduersus hostem fuerant Atheniensium decretis, nauigant a Piraeo Andrum. et cum in portu quem Gaureion uocant constitissent, missis qui temptarent oppidanorum animos, si uoluntate tradere urbem quam uim experiri mallent, postquam praesidio regio arcem teneri nec se potestatis suae esse respondebant, expositis copiis apparatuque omni urbium oppugnandarum diuersis partibus rex et legatus Romanus ad urbem subeunt. plus aliquanto Graecos Romana arma signaque non ante uisa animique militum tam prompte succedentium muros terruere; itaque fuga extemplo in arcem facta est, urbe hostes potiti. et in arce cum biduum loci se magis quam armorum fiducia tenuissent, tertio die pacti ipsi praesidiumque ut cum singulis uestimentis Delium Boeotiae transueherentur, urbem arcemque tradiderunt. ea ab Romanis regi Attalo concessa: praedam ornamentaque urbis ipsi auexerunt. Attalus, ne desertam haberet insulam, et Macedonum fere omnibus et quibusdam Andriorum ut manerent persuasit. postea et ab Delio qui ex pacto trauecti eo fuerant promissis regis, cum desiderium quoque patriae facilius ad credendum inclinaret animos, reuocati.
Ab Andro Cythnum traiecerunt; ibi dies aliquot oppugnanda urbe nequiquam absumpti et, quia uix operae pretium erat, abscessere. ad Prasias--continentis Atticae is locus est--Issaeorum uiginti lembi classi Romanorum adiuncti sunt. ii missi ad populandos Carystiorum agros; cetera classis Geraestum, nobilem Euboeae portum, dum ab Carysto Issaei redirent, tenuit. inde omnes uelis in altum datis mari medio praeter Scyrum insulam Icum peruenere. ibi paucos dies saeuiente Borea retenti, ubi prima tranquillitas data est, Sciathum traiecere, uastatam urbem direptamque nuper a Philippo. per agros palati milites frumentum et si qua alia usui esse ad uescendum poterant ad naues rettulere; praedae nec erat quicquam nec meruerant Graeci cur diriperentur. inde Cassandream petentes primo ad Mendaeum, maritimum ciuitatis eius uicum, tenuere. inde cum superato promunturio ad ipsa moenia urbis circumagere classem uellent, saeua coorta tempestate prope obruti fluctibus dispersi magna ex parte amissis armamentis in terram effugerunt. omen quoque ea maritima tempestas ad rem terra gerendam fuit. nam conlectis in unum nauibus expositisque copiis adgressi urbem cum multis uolneribus repulsi--et erat ualidum ibi regium praesidium- inrito incepto regressi ad Canastraeum Pallenes traiecere. inde superato Toronae promunturio nauigantes Acanthum petiere. ibi primo ager uastatus, deinde ipsa urbs ui capta ac direpta; nec ultra progressi--iam enim et graues praeda naues habebant--retro unde uenerant Sciathum et ab Sciatho Euboeam repetunt.
[46] Ibi relicta classe decem nauibus expeditis sinum Maliacum intrauere ad conloquendum cum Aetolis de ratione gerendi belli. Pyrrhias Aetolus princeps legationis eius fuit quae ad communicanda consilia Heracleam cum rege et cum Romano legato uenit. petitum ex foedere ab Attalo est ut mille milites <mitteret>; tantum enim numerum bellum gerentibus aduersus Philippum debebat. id negatum Aetolis, quod illi quoque grauati prius essent ad populandam Macedoniam exire, quo tempore Philippo circa Pergamum urente sacra profanaque abstrahere eum inde respectu rerum suarum potuissent. ita Aetoli cum spe magis Romanis omnia pollicentibus quam cum auxilio dimissi; Apustius cum Attalo ad classem redit.
Inde agitari de Oreo oppugnando coeptum. ualida ea ciuitas et moenibus et, quia ante fuerat temptata, firmo erat praesidio: coniunxerant se iis post expugnationem Andri cum praefecto Acesimbroto uiginti Rhodiae naues, tectae omnes. eam classem in stationem ad Zelasium miserunt--Phthiotidis super Demetriadem promunturium est peropportune obiectum--ut, si quid inde mouerent Macedonum naues, in praesidio essent. Heraclides praefectus regius classem ibi tenebat magis per occasionem, si quam neglegentia hostium dedisset, quam aperta ui quicquam ausurus. Oreum diuersi Romani et rex Attalus oppugnabant, Romani a maritima arce, regii aduersus uallem inter duas iacentem arces, qua et muro intersaepta urbs est. et ut loca diuersa, sic dispari modo etiam oppugnabant: Romanus testudinibus et uineis et ariete ad mouendo muris, regii ballistis catapultisque et alio omni genere tormentorum tela ingerentes et pondere ingenti saxa; faciebant et cuniculos et quidquid aliud priore oppugnatione expertum profuerat. ceterum non plures tantum Macedones quam ante tuebantur urbem arcesque sed etiam praesentioribus animis, et castigationis regis in admissa culpa et simul minarum, simul promissorum in futurum memores. itaque cum praeter spem tempus ibi traheretur plusque in obsidione et in operibus quam in oppugnatione celeri spei esset, interim et aliud agi posse ratus legatus ~<militibus> relictis, quod satis uidebatur ad opera perficienda, traicit in proxima continentis Larisamque--non illam in Thessalia nobilem urbem, sed alteram quam Cremasten uocant--subito aduentu praeter arcem cepit. Attalus quoque Pteleon nihil minus quam tale quicquam in alterius oppugnatione urbis timentibus oppressit. et iam cum opera in effectu erant circa Oreum, tum praesidium quod intus erat labore adsiduo, uigiliis diurnis pariter nocturnisque et uolneribus confectum. muri quoque pars ariete incusso subruta multis iam locis prociderat, perque apertum ruina iter nocte Romani in arcem quae super portum est perruperunt. Attalus luce prima signo ex arce dato ab Romanis et ipse urbem inuasit stratis magna ex parte muris: praesidium oppidanique in arcem alteram perfugere, unde biduo post deditio facta. urbs regi, captiua corpora Romanis cessere.
[47] Iam autumnale aequinoctium instabat, et est sinus Euboicus quem Coela uocant suspectus nautis; itaque ante hiemales motus euadere inde cupientes Piraeum, unde profecti ad bellum erant, repetunt. Apustius triginta nauibus ibi relictis super Maleum nauigat Corcyram. regem statum initiorum Cereris ut sacris interesset tenuit; secundum initia et ipse in Asiam se recepit Acesimbroto et Rhodiis domum remissis. haec ea aestate terra marique aduersus Philippum sociosque eius ab consule et legato Romanis adiuuantibus rege Attalo et Rhodiis gesta.
Consul alter C. Aurelius ad confectum bellum cum in prouinciam uenisset, haud clam tulit iram aduersus praetorem quod absente se rem gessisset. misso igitur eo in Etruriam ipse in agrum hostium legiones induxit populandoque cum praeda maiore quam gloria bellum gessit. L. Furius simul quod in Etruria nihil erat rei quod gereret, simul Gallico triumpho imminens quem absente consule irato atque inuidente facilius impetrari posse ratus <est>, Romam inopinato cum uenisset, senatum in aede Bellonae habuit expositisque rebus gestis ut triumphanti sibi in urbem inuehi liceret petit.
[48] Apud magnam partem senatus et magnitudine rerum gestarum ualebat et gratia. maiores natu negabant triumphum et quod alieno exercitu rem gessisset et quod prouinciam reliquisset cupiditate rapiendi per occasionem triumphi: id uero eum nullo exemplo fecisse. consulares praecipue expectandum fuisse consulem censebant--potuisse enim castris prope urbem positis tutanda colonia ita ut acie non decerneret in aduentum eius rem extrahere--et quod praetor non fecisset, senatui faciendum esse ut consulem expectaret: ubi coram disceptantes consulem et praetorem audissent uerius de causa existimaturos esse. magna pars senatus nihil praeter res gestas et an in magistratu suis quis auspiciis gessisset censebant spectare senatum debere: ex duabus coloniis, quae uelut claustra ad cohibendos Gallicos tumultus oppositae fuissent, cum una direpta et incensa esset traiecturumque id incendium uelut ex continentibus tectis in alteram tam propinquam coloniam esset, quid tandem praetori faciendum fuisse? nam si sine consule geri nihil oportuerit, aut senatum peccasse qui exercitum praetori dederit--potuisse enim sicut non praetoris sed consulis exercitu rem geri uoluerit, ita finire senatus consulto ne per praetorem sed per consulem gereretur--aut consulem qui non, cum exercitum ex Etruria transire in Galliam iussisset, ipse Arimini occurrerit ut bello interesset quod sine eo geri fas non esset. non expectare belli tempora moras et dilationes imperatorum, et pugnandum esse interdum non quia uelis sed quia hostis cogat. pugnam ipsam euentumque pugnae spectari debere: fusos caesosque hostes, castra capta ac direpta, coloniam liberatam obsidione, alterius coloniae captiuos reciperatos restitutosque suis, debellatum uno proelio esse. non homines tantum ea uictoria laetatos sed diis quoque immortalibus per triduum supplicationes habitas, quod bene ac feliciter, non quod male ac temere res publica a L. Furio praetore gesta esset. data fato etiam quodam Furiae genti Gallica bella.
[49] Huius generis orationibus ipsius amicorumque uicta est praesentis gratia praetoris absentis consulis maiestas triumphumque frequentes L. Furio decreuerunt. triumphauit de Gallis in magistratu L. Furius praetor et in aerarium tulit trecenta uiginti milia aeris, argenti <bigati> centum septuaginta milia mille quingentos. neque captiui ulli ante currum ducti neque spolia praelata neque milites secuti: omnia praeter uictoriam penes consulem esse apparebat.
Ludi deinde a P. Cornelio Scipione quos consul in Africa uouerat magno apparatu facti. et de agris militum eius decretum ut quot quisque eorum annos in Hispania aut in Africa militasset, in singulos annos bina iugera agri acciperet: eum agrum decemuiri adsignarent. triumuiri item creati ad supplendum Uenusinis colonorum numerum, quod bello Hannibalis attenuatae uires eius coloniae erant, C. Terentius Uarro T. Quinctius Flamininus P. Cornelius Cn. f. Scipio; hi colonos Uenusiam adscripserunt.
Eodem anno C. Cornelius Cethegus, qui proconsul Hispaniam obtinebat, magnum hostium exercitum in agro Sedetano fudit. quindecim milia Hispanorum eo proelio dicuntur caesa, signa militaria capta octo et septuaginta. C. Aurelius consul cum ex prouincia Romam comitiorum causa uenisset, non id quod animis praeceperant questus est, non expectatum se ab senatu neque disceptandi cum praetore consuli potestatem factam, sed ita triumphum decresse senatum ut nullius nisi eius qui triumphaturus esset et <non> eorum qui bello interfuissent uerba audiret: maiores ideo instituisse ut legati tribuni centuriones milites denique triumpho adessent, ut testes rerum gestarum eius cui tantus honos haberetur populus Romanus uideret. ecquem ex eo exercitu qui cum Gallis pugnauerit, si non militem, lixam saltem fuisse quem percunctari posset senatus quid ueri praetor uaniue adferret? comitiis deinde diem edixit, quibus creati sunt consules L. Cornelius Lentulus P. Uillius Tappulus. praetores inde facti L. Quinctius Flamininus L. Ualerius Flaccus L. Uillius Tappulus Cn. Baebius Tamphilus.
[50] Annona quoque eo anno peruilis fuit; frumenti uim magnam ex Africa aduectam aediles curules M. Claudius Marcellus et Sex. Aelius Paetus binis aeris in modios populo diuiserunt. et ludos Romanos magno apparatu fecerunt; diem unum instaurarunt; signa aenea quinque ex multaticio argento in aerario posuerunt. plebeii ludi ab aedilibus L. Terentio Massiliota et Cn. Baebio Tamphilo, qui praetor designatus erat, ter toti instaurati. et ludi funebres eo anno per quadriduum in foro mortis causa <M.> Ualeri Laeuini a P. et M. filiis eius facti et munus gladiatorium datum ab iis; paria quinque et uiginti pugnarunt. M. Aurelius Cotta decemuir sacrorum mortuus: in eius locum M'. Acilius Glabrio suffectus.
Comitiis aediles curules creati sunt forte ambo qui statim occipere magistratum non possent. nam C. Cornelius Cethegus absens creatus erat, cum Hispaniam obtineret prouinciam; C. Ualerius Flaccus, quem praesentem creauerant, quia flamen Dialis erat iurare in leges non poterat; magistratum autem plus quinque dies, nisi qui iurasset in leges, non licebat gerere. petente Flacco ut legibus solueretur, senatus decreuit ut si aedilis qui pro se iuraret arbitratu consulum daret, consules si iis uideretur cum tribunis plebis agerent uti ad plebem ferrent. datus qui iuraret pro fratre L. Ualerius Flaccus praetor designatus; tribuni ad plebem tulerunt plebesque sciuit ut perinde esset ac si ipse aedilis iurasset. et de altero aedile scitum plebi est factum: rogantibus tribunis quos duos in Hispaniam cum imperio ad exercitus ire iuberent, ut C. Cornelius aedilis curulis ad magistratum gerendum ueniret et L. Manlius Acidinus decederet de prouincia multos post annos, plebes Cn. Cornelio Lentulo et L. Stertinio pro consulibus imperium esse in Hispania iussit.
Livy | The Latin Library | The Classics Page |