[1] Cn. Fuluius Centumalus P. Sulpicius Galba consules cum idibus Martiis magistratum inissent, senatu in Capitolium uocato, de re publica, de administratione belli, de prouinciis exercitibusque patres consuluerunt. Q. Fuluio Ap. Claudio, prioris anni consulibus, prorogatum imperium est atque exercitus quos habebant decreti, adiectumque ne a Capua quam obsidebant abscederent priusquam expugnassent. ea tum cura maxime intentos habebat Romanos, non ab ira tantum, quae in nullam unquam ciuitatem iustior fuit, quam quod urbs tam nobilis ac potens, sicut defectione sua traxerat aliquot populos, ita recepta inclinatura rursus animos uidebatur ad ueteris imperii respectum. et praetoribus prioris anni M. Iunio in Etruria, P. Sempronio in Gallia cum binis legionibus quas habuerant prorogatum est imperium. prorogatum et M. Marcello, ut pro consule in Sicilia reliqua belli perficeret eo exercitu quem haberet: si supplemento opus esset, suppleret de legionibus quibus P. Cornelius pro praetore in Sicilia praeesset, dum ne quem militem legeret ex eo numero quibus senatus missionem reditumque in patriam negasset ante belli finem. C. Sulpicio cui Sicilia euenerat duae legiones quas P. Cornelius habuisset decretae et supplementum de exercitu Cn. Fului, qui priore anno in Apulia foede caesus fugatusque erat. huic generi militum senatus eundem, quem Cannensibus, finem statuerat militiae. additum etiam utrorumque ignominiae est ne in oppidis hibernarent neue hiberna propius ullam urbem decem milibus passuum aedificarent. L. Cornelio in Sardinia duae legiones datae quibus Q. Mucius praefuerat; supplementum si opus esset consules scribere iussi. T. Otacilio et M. Ualerio Siciliae Graeciaeque orae cum legionibus classibusque quibus praeerant decretae; quinquaginta Graecia cum legione una, centum Sicilia cum duabus legionibus habebat naues. tribus et uiginti legionibus Romanis eo anno bellum terra marique est gestum.
[2] Principio eius anni cum de litteris L. Marci referretur, res gestae magnificae senatui uisae: titulus honoris, quod imperio non populi iussu, non ex auctoritate patrum dato 'propraetor senatui' scripserat, magnam partem hominum offendebat: rem mali exempli esse imperatores legi ab exercitibus et sollemne auspicandorum comitiorum in castra et prouincias procul ab legibus magistratibusque ad militarem temeritatem transferri. et cum quidam referendum ad senatum censerent, melius uisum differri eam consultationem donec proficiscerentur equites qui ab Marcio litteras attulerant. rescribi de frumento et uestimentis exercitus placuit eam utramque rem curae fore senatui; adscribi autem 'propraetori L. Marcio' non placuit, ne id ipsum quod consultationi reliquerant pro praeiudicato ferret. dimissis equitibus, de nulla re prius consules rettulerunt, omniumque in unum sententiae congruebant agendum cum tribunis plebis esse, primo quoque tempore ad plebem ferrent quem cum imperio mitti placeret in Hispaniam ad eum exercitum cui Cn. Scipio imperator praefuisset. ea res cum tribunis acta promulgataque est; sed aliud certamen occupauerat animos. C. Sempronius Blaesus die dicta Cn. Fuluium ob exercitum in Apulia amissum in contionibus uexabat, multos imperatores temeritate atque inscitia exercitum in locum praecipitem duxisse dictitans, neminem praeter Cn. Fuluium ante corrupisse omnibus uitiis legiones suas quam proderet. itaque uere dici posse prius eos perisse quam uiderent hostem, nec ab Hannibale, sed ab imperatore suo uictos esse. neminem cum suffragium ineat satis cernere cui imperium, cui exercitum permittat. quid interfuisse inter Ti. Sempronium <et Cn. Fuluium? Ti. Sempronium> cum ei seruorum exercitus datus esset breui effecisse disciplina atque imperio ut nemo eorum generis ac sanguinis sui memor in acie esset <sed> praesidio sociis, hostibus terrori essent; Cumas Beneuentum aliasque urbes eos uelut e faucibus Hannibalis ereptas populo Romano restituisse: Cn. Fuluium Quiritium Romanorum exercitum, honeste genitos, liberaliter educatos, seruilibus uitiis imbuisse. ergo effecisse ut feroces et inquieti inter socios, ignaui et imbelles inter hostes essent, nec impetum modo Poenorum sed ne clamorem quidem sustinere possent. nec hercule mirum esse <cessisse> milites in acie cum primus omnium imperator fugeret: magis mirari se aliquos stantes cecidisse et non omnes comites Cn. Fului fuisse pauoris ac fugae. C. Flaminium, L. Paulum, L. Postumium, Cn. ac P. Scipiones cadere in acie maluisse quam deserere circumuentos exercitus: Cn. Fuluium prope unum nuntium deleti exercitus Romam redisse. facinus indignum esse Cannensem exercitum quod ex acie fugerit in Siciliam deportatum ne prius inde dimittatur quam hostis ex Italia decesserit et hoc idem in Cn. Fului legionibus nuper decretum, Cn. Fuluio fugam ex proelio ipsius temeritate commisso impunitam esse et eum in ganea lustrisque ubi iuuentam egerit senectutem acturum, milites qui nihil aliud peccauerint quam quod imperatoris similes fuerint relegatos prope in exsilium ignominiosam pati militiam; adeo imparem libertatem Romae diti ac pauperi, honorato atque inhonorato esse.
[3] Reus ab se culpam in milites transferebat: eos ferociter pugnam poscentes, productos in aciem non eo quo uoluerint, quia serum diei fuerit, sed postero die, et tempore et loco aequo instructos, seu famam seu uim hostium non sustinuisse. cum effuse omnes fugerent, se quoque turba ablatum, ut Uarronem Cannensi pugna, ut multos alios imperatores. qui autem solum se restantem prodesse rei publicae, nisi si mors sua remedio publicis cladibus futura esset, potuisse? non se inopia commeatus [non] in loca iniqua incaute deductum, non agmine inexplorato euntem insidiis circumuentum: ui aperta armis acie uictum. nec suorum animos nec hostium in potestate habuisse: suum cuique ingenium audaciam aut pauorem facere. bis est accusatus pecuniaque anquisitum. tertio testibus datis cum, praeterquam quod omnibus probris onerabatur, iurati permulti dicerent fugae pauorisque initium a praetore ortum, ab eo desertos milites cum haud uanum timorem ducis crederent terga dedisse, tanta ira accensa est ut capite anquirendum contio succlamaret. de eo quoque nouum certamen ortum; nam cum bis pecunia anquisisset, tertio capitis se anquirere diceret, tribuni plebis appellati collegae negarunt se in mora esse quo minus, quod ei more maiorum permissum esset, seu legibus seu moribus mallet, anquireret quoad uel capitis uel pecuniae iudicasset priuato. tum Sempronius perduellionis se iudicare Cn. Fuluio dixit, diemque comitiis ab C. Calpurnio praetore urbano petit. inde alia spes ab reo temptata est, si adesse in iudicio Q. Fuluius frater posset, florens tum et fama rerum gestarum et propinqua spe Capuae potiundae. id cum per litteras miserabiliter pro fratris capite scriptas petisset Fuluius negassentque patres e re publica esse abscedi a Capua, postquam dies comitiorum aderat, Cn. Fuluius exsulatum Tarquinios abiit. id ei iustum exsilium esse sciuit plebs.
[4] Inter haec uis omnis belli uersa in Capuam erat; obsidebatur tamen acrius quam oppugnabatur, nec aut famem tolerare seruitia ac plebs poterant aut mittere nuntios ad Hannibalem per custodias tam artas. inuentus est Numida qui acceptis litteris euasurum se professus praestaret promissum. per media Romana castra nocte egressus spem accendit Campanis dum aliquid uirium superesset ab omni parte eruptionem temptandi. ceterum in multis certaminibus equestria proelia ferme prospera faciebant, pedites superabantur; sed nequaquam tam laetum uincere quam triste uinci ulla parte erat ab obsesso et prope expugnato hoste. inita tandem ratio est ut quod uiribus deerat arte aequaretur. ex omnibus legionibus electi sunt iuuenes maxime uigore ac leuitate corporum ueloces; eis parmae breuiores quam equestres et septena iacula quaternos longa pedes data, praefixa ferro quale hastis uelitaribus inest. eos singulos in equos suos accipientes equites adsuefecerunt et uehi post sese et desilire perniciter ubi datum signum esset. postquam adsuetudine cotidiana satis intrepide fieri uisum est, in campum qui medius inter castra murumque erat aduersus instructos Campanorum equites processerunt, et ubi ad coniectum teli uentum est signo dato uelites desiliunt. pedestris inde acies ex equitatu repente in hostium equites incurrit iaculaque cum impetu alia super alia emittunt; quibus plurimis in equos uirosque passim coniectis permultos uolnerauerunt; pauoris tamen plus ex re noua atque inopinata iniectum est, et in perculsum hostem equites inuecti fugam stragemque eorum usque ad portas fecerunt. inde equitatu quoque superior Romana res fuit; institutum ut uelites in legionibus essent. auctorem peditum equiti immiscendorum centurionem Q. Nauium ferunt honorique id ei apud imperatorem fuisse.
[5] Cum in hoc statu ad Capuam res essent, Hannibalem diuersum Tarentinae arcis potiundae Capuaeque retinendae trahebant curae. uicit tamen respectus Capuae in quam omnium sociorum hostiumque conuersos uidebat animos, documento futurae qualemcunque euentum defectio ab Romanis habuisset. igitur magna parte impedimentorum relicta in Bruttiis et omni grauiore armatu, cum delectis peditum equitumque quam poterat aptissimus ad maturandum iter in Campaniam contendit; secuti tamen tam raptim euntem tres et triginta elephanti. in ualle occulta post Tifata, montem imminentem Capuae, consedit. adueniens cum castellum Calatiam praesidio ui pulso cepisset, in circumsedentes Capuam se uertit, praemissisque nuntiis Capuam quo tempore castra Romana adgressurus esset ut eodem et illi ad eruptionem parati portis omnibus se effunderent, ingentem praebuit terrorem; nam alia parte ipse adortus est, alia Campani omnes, equites peditesque, et cum iis Punicum praesidium cui Bostar et Hanno praeerant erupit. Romani ut in re trepida, ne ad unam concurrendo partem aliquid indefensi relinquerent, ita inter sese copias partiti sunt: Ap. Claudius Campanis, Fuluius Hannibali est oppositus; C. Nero propraetor cum equitibus sex legionum uia quae Suessulam fert, C. Fuluius Flaccus legatus cum sociali equitatu constitit e regione Uolturni amnis. proelium non solito modo clamore ac tumultu est coeptum; sed ad alium uirorum equorum armorumque sonum disposita in muris Campanorum imbellis multitudo tantum cum aeris crepitu qualis in defectu lunae silenti nocte cieri solet edidit clamorem ut auerteret etiam pugnantium animos. Campanos facile a uallo Appius arcebat: maior uis ab altera parte Fuluium Hannibal et Poeni urgebant. legio ibi sexta loco cessit; qua pulsa, cohors Hispanorum cum tribus elephantis usque ad uallum peruasit; ruperatque mediam aciem Romanorum et in ancipiti spe ac periculo erat utrum in castra perrumperet an intercluderetur a suis. quem pauorem legionis periculumque castrorum Fuluius ubi uidit, Q. Nauium primoresque alios centurionum hortatur ut cohortem hostium sub uallo pugnantem inuadant: in summo discrimine rem uerti; aut uiam dandam iis esse--et minore conatu quam condensam aciem rupissent in castra inrupturos--aut conficiendos sub uallo esse; nec magni certaminis rem fore; paucos esse et ab suis interclusos; et quae dum paueat Romanus interrupta acies uideatur, eam si se utrimque in hostem uertat ancipiti pugna medios circumuenturam. Nauius ubi haec imperatoris dicta accepit, secundi hastati signum ademptum signifero in hostes infert, iacturum in medios eos minitans ni se propere sequantur milites et partem capessant pugnae. ingens corpus erat et arma honestabant; et sublatum alte signum conuerterat ad spectaculum ciues hostesque. ceterum postquam iam ad signa peruenerat Hispanorum, tum undique in eum tragulae coniectae et prope tota in unum acies uersa; sed neque multitudo hostium neque telorum uis arcere impetum eius uiri potuerunt.
[6] Et M. Atilius legatus primi principis ex eadem legione signum inferre in cohortem Hispanorum coepit; et qui castris praeerant, L. Porcius Licinus et T. Popillius legati, pro uallo acriter propugnant elephantosque transgredientes in ipso uallo conficiunt. quorum corporibus cum oppleta fossa esset, uelut aggere aut ponte iniecto transitum hostibus dedit; ibi per stragem iacentium elephantorum atrox edita caedes. altera in parte castrorum iam impulsi erant Campani Punicumque praesidium et sub ipsa porta Capuae quae Uolturnum fert pugnabatur; neque tam armati inrumpentibus Romanis resistebant quam porta ballistis scorpionibusque instructa missilibus procul hostes arcebat. et suppressit impetum Romanorum uolnus imperatoris Ap. Claudi, cui suos ante prima signa adhortanti sub laeuo umero summum pectus gaeso ictum est. magna uis tamen hostium ante portam est caesa, ceteri trepidi in urbem compulsi. et Hannibal postquam cohortis Hispanorum stragem uidit summaque ui castra hostium defendi, omissa oppugnatione recipere signa et conuertere agmen peditum obiecto ab tergo equitatu ne hostis instaret coepit. legionum ardor ingens ad hostem insequendum fuit: Flaccus receptui cani iussit, satis ad utrumque profectum ratus ut et Campani quam haud multum in Hannibale praesidii esset, et ipse Hannibal sentiret. caesa eo die, qui huius pugnae auctores sunt, octo milia hominum de Hannibalis exercitu, tria ex Campanis tradunt, signaque Carthaginiensibus quindecim adempta, duodeuiginti Campanis. apud alios nequaquam tantam molem pugnae inueni plusque pauoris quam certaminis fuisse, cum inopinato in castra Romana Numidae Hispanique cum elephantis inrupissent, elephanti per media castra uadentes stragem tabernaculorum ingenti sonitu ac fugam abrumpentium uincula iumentorum facerent; fraudem quoque super tumultum adiectam, immissis ab Hannibale qui habitu Italico gnari Latinae linguae iuberent consulum uerbis quoniam amissa castra essent pro se quemque militum in proximos montes fugere; sed eam celeriter cognitam fraudem oppressamque magna caede hostium; elephantos igni e castris exactos. hoc ultimum, utcumque initum finitumque est, ante deditionem Capuae proelium fuit. medix tuticus, qui summus magistratus apud Campanos est, eo anno Seppius Loesius erat, loco obscuro tenuique fortuna ortus. matrem eius quondam pro pupillo eo procurantem familiare ostentum cum respondisset haruspex summum quod esset imperium Capuae peruenturum ad eum puerum, nihil ad eam spem adgnoscentem dixisse ferunt: 'ne tu perditas res Campanorum narras, ubi summus honos ad filium meum perueniet.' ea ludificatio ueri et ipsa in uerum uertit; nam cum fame ferroque urgerentur nec spes ulla superesset sisti <posse iis qui nati> in spem honorum erant honores detractantibus, Loesius querendo desertam ac proditam a primoribus Capuam, summum magistratum ultimus omnium Campanorum cepit.
[7] Ceterum Hannibal, ut nec hostes elici amplius ad pugnam uidit neque per castra eorum perrumpi ad Capuam posse, ne suos quoque commeatus intercluderent noui consules, abscedere inrito incepto et mouere a Capua statuit castra. multa secum quonam inde ire pergeret uoluenti subiit animum impetus caput ipsum belli Romam petendi, cuius rei semper cupitae praetermissam occasionem post Cannensem pugnam et alii fremebant et ipse non dissimulabat: necopinato pauore ac tumultu non esse desperandum aliquam partem urbis occupari posse, et si Roma in discrimine esset, Capuam extemplo omissuros aut ambo imperatores Romanos aut alterum ex iis; et si diuisissent copias, utrumque infirmiorem factum aut sibi aut Campanis bene gerendae rei fortunam daturos esse. una ea cura angebat ne ubi abscessisset extemplo dederentur Campani. Numidam promptum ad omnia audenda donis pellicit ut litteris acceptis specie transfugae castra Romana ingressus, altera parte clam Capuam peruadat. litterae autem erant adhortatione plenae: profectionem suam quae salutaris illis foret abstracturam ad defendendam Romam ab oppugnanda Capua duces atque exercitus Romanos; ne desponderent animos; tolerando paucos dies totam soluturos obsidionem. inde naues in flumine Uolturno comprehensas subigi ad id quod iam ante praesidii causa fecerat castellum iussit. quarum ubi tantam copiam esse ut una nocte traici posset exercitus allatum est, cibariis decem dierum praeparatis deductas nocte ad fluuium legiones ante lucem traiecit.
[8] Id priusquam fieret ita futurum compertum ex transfugis Fuluius Flaccus senatui Romam cum scripsisset, uarie animi hominum pro cuiusque ingenio adfecti sunt. ut in re tam trepida senatu extemplo uocato, P. Cornelius cui Asinae cognomen erat omnes duces exercitusque ex tota Italia, neque Capuae neque ullius alterius rei memor, ad urbis praesidium reuocabat. Fabius Maximus abscedi a Capua terrerique et circumagi ad nutus comminationesque Hannibalis flagitiosum ducebat: qui ad Cannas uictor ire tamen ad urbem ausus non esset, eum a Capua repulsum spem potiundae urbis Romae cepisse. non ad Romam obsidendam, sed ad Capuae liberandam obsidionem ire. Romam cum eo exercitu qui ad urbem esset Iouem foederum ruptorum ab Hannibale testem deosque alios defensuros esse. has diuersas sententias media sententia P. Ualeri Flacci uicit, qui utriusque rei memor imperatoribus qui ad Capuam essent scribendum censuit quid ad urbem praesidii esset; quantas autem Hannibal copias duceret aut quanto exercitu ad Capuam obsidendam opus esset, ipsos scire. si ita Romam e ducibus alter et exercitus pars mitti posset, ut ab reliquo et duce et exercitu Capua recte obsideretur, inter se compararent Claudius Fuluiusque utri obsidenda Capua, utri ad prohibendam obsidione patriam Romam ueniundum esset. hoc senatus consulto Capuam perlato Q. Fuluius proconsul, cui collega ex uolnere aegro redeundum Romam erat, e tribus exercitibus milite electo ad quindecim milia peditum mille equites Uolturnum traducit. inde cum Hannibalem Latina uia iturum satis comperisset, ipse per Appiae municipia quaeque propter eam uiam sunt, Setiam, Coram, Lauinium praemisit ut commeatus paratos et in urbibus haberent et ex agris deuiis in uiam proferrent, praesidiaque in urbes contraherent ut sua cuique res publica in manu esset.
[9] Hannibal quo die Uolturnum est transgressus, haud procul a flumine castra posuit: postero die praeter Cales in agrum Sidicinum peruenit. ibi diem unum populando moratus per Suessanum Allifanumque et Casinatem agrum uia Latina ducit. sub Casino biduo statiua habita et passim populationes factae. inde praeter Interamnam Aquinumque in Fregellanum agrum ad Lirim fluuium uentum, ubi intercisum pontem a Fregellanis morandi itineris causa inuenit. et Fuluium Uolturnus tenuerat amnis, nauibus ab Hannibale incensis, rates ad traiciendum exercitum in magna inopia materiae aegre comparantem. traiecto ratibus exercitu, reliquum Fuluio expeditum iter, non per urbes modo sed circa uiam expositis benigne commeatibus, erat; alacresque milites alius alium ut adderet gradum memor ad defendendam iri patriam hortabantur. Romam Fregellanus nuntius diem noctemque itinere continuato ingentem attulit terrorem. tumultuosius quam allatam erat <uolgatum periculum dis>cursu hominum adfingentium uana auditis totam urbem concitat. ploratus mulierum non ex priuatis solum domibus exaudiebatur, sed undique matronae in publicum effusae circa deum delubra discurrunt crinibus passis aras uerrentes, nixae genibus, supinas manus ad caelum ac deos tendentes orantesque ut urbem Romanam e manibus hostium eriperent matresque Romanas et liberos paruos inuiolatos seruarent. senatus magistratibus in foro praesto est si quid consulere uelint. alii accipiunt imperia disceduntque ad suas quisque officiorum partes: alii offerunt se si quo usus operae sit. praesidia in arce, in Capitolio, in muris, circa urbem, in monte etiam Albano atque arce Aefulana ponuntur. inter hunc tumultum Q. Fuluium proconsulem profectum cum exercitu Capua adfertur; cui ne minueretur imperium si in urbem uenisset, decernit senatus ut Q. Fuluio par cum consulibus imperium esset. Hannibal, infestius perpopulato agro Fregellano propter intercisos pontes, per Frusinatem Ferentinatemque et Anagninum agrum in Labicanum uenit, inde Algido Tusculum petiit, nec receptus moenibus infra Tusculum dextrorsus Gabios descendit. inde in Pupiniam exercitu demisso octo milia passuum ab Roma posuit castra. quo propius hostis accedebat, eo maior caedes fiebat fugientium praecedentibus Numidis, pluresque omnium generum atque aetatium capiebantur.
[10] In hoc tumultu Fuluius Flaccus porta Capena cum exercitu Romam ingressus, media urbe per Carinas Esquilias contendit; inde egressus inter Esquilinam Collinamque portam posuit castra. aediles plebis commeatum eo comportarunt; consules senatusque in castra uenerunt; ibi de summa republica consultatum. placuit consules circa portas Collinam Esquilinamque ponere castra; C. Calpurnium praetorem urbanum Capitolio atque arci praeesse, et senatum frequentem in foro contineri si quid in tam subitis rebus consulto opus esset. inter haec Hannibal ad Anienem fluuium tria milia passuum ab urbe castra admouit. ibi statiuis positis ipse cum duobus milibus equitum ad portam Collinam usque ad Herculis templum est progressus atque unde proxime poterat moenia situmque urbis obequitans contemplabatur. id eum tam licenter atque otiose facere Flacco indignum uisum est; itaque immisit equites summouerique atque in castra redigi hostium equitatum iussit. cum commissum proelium esset, consules transfugas Numidarum, qui tum in Auentino ad mille et ducenti erant, media urbe transire Esquilias iusserunt, nullos aptiores inter conualles tectaque hortorum et sepulcra et cauas undique uias ad pugnandum futuros rati. quos cum ex arce Capitolioque cliuo Publicio in equis decurrentes quidam uidissent, captum Auentinum conclamauerunt. ea res tantum tumultum ac fugam praebuit ut nisi castra Punica extra urbem fuissent, effusura se omnis pauida multitudo fuerit: tunc in domos atque in tecta refugiebant, uagosque in uiis suos pro hostibus lapidibus telisque incessebant. nec comprimi tumultus aperirique error poterat refertis itineribus agrestium turba pecorumque quae repentinus pauor in urbem compulerat. equestre proelium secundum fuit summotique hostes sunt. et quia multis locis comprimendi tumultus erant qui temere oriebantur, placuit omnes qui dictatores consules censoresue fuissent cum imperio esse, donec recessisset a muris hostis. et diei quod reliquum fuit et nocte insequenti multi temere excitati tumultus sunt compressique.
[11] Postero die transgressus Anienem Hannibal in aciem omnes copias eduxit; nec Flaccus consulesque certamen detractauere. instructis utrimque exercitibus in eius pugnae casum in qua urbs Roma uictori praemium esset, imber ingens grandine mixtus ita utramque aciem turbauit ut uix armis retentis in castra sese receperint, nullius rei minore quam hostium metu. et postero die eodem loco acies instructas eadem tempestas diremit; ubi recepissent se in castra, mira serenitas cum tranquillitate oriebatur. in religionem ea res apud Poenos uersa est, auditaque uox Hannibalis fertur potiundae sibi urbis Romae modo mentem non dari, modo fortunam. minuere etiam spem eius duae aliae, parua magnaque, res, magna illa quod cum ipse ad moenia urbis Romae armatus sederet milites sub uexillis in supplementum Hispaniae profectos audiit, parua autem quod per eos dies eum forte agrum in quo ipse castra haberet uenisse nihil ob id deminuto pretio cognitum ex quodam captiuo est. id uero adeo superbum atque indignum uisum eius soli quod ipse bello captum possideret haberetque inuentum Romae emptorem ut extemplo uocato praecone tabernas argentarias quae circa forum Romanum essent iusserit uenire. his motus ad Tutiam fluuium castra rettulit sex milia passuum ab urbe. inde ad lucum Feroniae pergit ire, templum ea tempestate inclutum diuitiis. Capenates aliique qui accolae eius erant primitias frugum eo donaque alia pro copia portantes multo auro argentoque id exornatum habebant. iis omnibus donis tum spoliatum templum; aeris acerui cum rudera milites religione inducti iacerent post profectionem Hannibalis magni inuenti.--huius populatio templi haud dubia inter scriptores est. Coelius Romam euntem ab Ereto deuertisse eo Hannibalem tradit, iterque eius ab Reate Cutiliisque et ab Amiterno orditur: ex Campania in Samnium, inde in Paelignos peruenisse, praeterque oppidum Sulmonem in Marrucinos transisse; inde Albensi agro in Marsos, hinc Amiternum Forulosque uicum uenisse. neque ibi error est quod tanti <ducis tanti>que exercitus uestigia intra tam breuis aeui memoriam potuerint confundi --isse enim ea constat--: tantum id interest ueneritne eo itinere ad urbem an ab urbe in Campaniam redierit.
[12] Ceterum non quantum Romanis pertinaciae ad premendam obsidione Capuam fuit, tantum ad defendendam Hannibali. namque <per Samnium Apuliamque> et Lucanos in Bruttium agrum ad fretum ac Regium eo cursu contendit ut prope repentino aduentu incautos oppresserit. Capua etsi nihilo segnius obsessa per eos dies fuerat, tamen aduentum Flacci sensit, et admiratio orta est non simul regressum Hannibalem. inde per conloquia intellexerunt relictos se desertosque et spem Capuae retinendae deploratam apud Poenos esse. accessit edictum proconsulum ex senatus consulto propositum uolgatumque apud hostes ut qui ciuis Campanus ante certam diem transisset sine fraude esset. nec ulla facta est transitio, metu magis eos quam fide continente quia maiora in defectione deliquerant quam quibus ignosci posset. ceterum quemadmodum nemo priuato consilio ad hostem transibat, ita nihil salutare in medium consulebatur. nobilitas rem publicam deseruerat, neque in senatum cogi poterant; in magistratu erat qui non sibi honorem adiecisset, sed indignitate sua uim ac ius magistratui quem gerebat dempsisset. iam ne in foro quidem aut publico loco principum quisquam apparebat; domibus inclusi patriae occasum cum suo exitio in dies expectabant. summa curae omnis in Bostarem Hannonemque, praefectos praesidii Punici, uersa erat, suo non sociorum periculo sollicitos. ii conscriptis ad Hannibalem litteris non libere modo, sed etiam aspere, quibus non Capuam solam traditam in manum hostibus, sed se quoque et praesidium in omnes cruciatus proditos incusabant: abisse eum in Bruttios uelut auertentem sese ne Capua in oculis eius caperetur. at hercule Romanos ne oppugnatione quidem urbis Romanae abstrahi a Capua obsidenda potuisse; tanto constantiorem inimicum Romanum quam amicum Poenum esse. si redeat Capuam bellumque omne eo uertat, et se et Campanos paratos eruptioni fore. non cum Reginis neque Tarentinis bellum gesturos transisse Alpes: ubi Romanae legiones sint, ibi et Carthaginiensium exercitus debere esse. sic ad Cannas, sic ad Trasumennum rem bene gestam, coeundo conferundoque cum hoste castra, fortunam temptando. in hanc sententiam litterae conscriptae Numidis, proposita mercede eam professis operam, dantur. ii specie transfugarum cum ad Flaccum in castra uenissent ut inde tempore capto abirent, famesque quae tam diu Capuae erat nulli non probabilem causam transitionis faceret, mulier repente Campana in castra uenit, scortum transfugarum unius, indicatque imperatori Romano Numidas fraude composita transisse litterasque ad Hannibalem ferre: id unum ex iis qui sibi rem aperuisset arguere sese paratam esse. productus primo satis constanter ignorare se mulierem simulabat: paulatim dein conuictus ueris cum tormenta posci et parari uideret, fassus id ita esse litteraeque prolatae. additum etiam indicio quod celabatur et alios specie transfugarum Numidas uagari in castris Romanis. ii supra septuaginta comprensi et cum transfugis nouis mulcati uirgis manibusque praecisis Capuam rediguntur.
[13] Conspectum tam triste supplicium fregit animos Campanorum. concursus ad curiam populi factus coegit Loesium senatum uocare; et primoribus qui iam diu publicis consiliis aberant propalam minabantur nisi uenirent in senatum circa domos eorum ituros se et in publicum omnes ui extracturos esse. is timor frequentem senatum magistratui praebuit. ibi cum ceteri de legatis mittendis ad imperatores Romanos agerent, Uibius Uirrius, qui defectionis auctor ab Romanis fuerat, interrogatus sententiam, negat eos qui de legatis et de pace ac deditione loquantur meminisse nec quid facturi fuerint si Romanos in potestate habuissent nec quid ipsis patiendum sit. 'quid? uos' inquit 'eam deditionem fore censetis qua quondam, ut aduersus Samnites auxilium impetraremus, nos nostraque omnia Romanis dedidimus? iam e memoria excessit, quo tempore et in qua fortuna a populo Romano defecerimus? iam, quemadmodum in defectione praesidium, quod poterat emitti, per cruciatum et ad contumeliam necarimus? quotiens in obsidentes, quam inimice eruperimus, castra oppugnarimus, Hannibalem uocauerimus ad opprimendos eos? hoc quod recentissimum est, ad oppugnandam Romam hinc eum miserimus? age contra, quae illi infeste in nos fecerint repetite, ut ex eo quid speretis habeatis. cum hostis alienigena in Italia esset et Hannibal hostis et cuncta bello arderent, omissis omnibus, omisso ipso Hannibale, ambo consules et duo consulares exercitus ad Capuam oppugnandam miserunt. alterum annum circumuallatos inclusosque nos fame macerant, et ipsi nobiscum ultima pericula et grauissimos labores perpessi, circa uallum ac fossas saepe trucidati ac prope ad extremum castris exuti. sed omitto haec--uetus atque usitata res est in oppugnanda hostium urbe labores ac pericula pati--: illud irae atque odii <inexpiabilis> exsecrabilisque indicium est. Hannibal ingentibus copiis peditum equitumque castra oppugnauit et ex parte cepit: tanto periculo nihil moti sunt ab obsidione. profectus trans Uolturnum perussit Calenum agrum: nihil tanta sociorum clade auocati sunt. ad ipsam urbem Romam infesta signa ferri iussit: eam quoque tempestatem imminentem spreuerunt. transgressus Anienem tria milia passuum ab urbe castra posuit, postremo ad moenia ipsa et ad portas accessit; Romam se adempturum eis, nisi omitterent Capuam, ostendit: non omiserunt. feras bestias caeco impetu ac rabie concitatas, si ad cubilia et catulos earum ire pergas, ad opem suis ferendam auertas: Romanos Roma circumsessa coniuges, liberi, quorum ploratus hinc prope exaudiebantur, arae foci deum delubra sepulcra maiorum temerata ac uiolata a Capua non auerterunt; tanta auiditas supplicii expetendi, tanta sanguinis nostri hauriendi est sitis. nec iniuria forsitan; nos quoque idem fecissemus, si data fortuna esset. itaque quoniam aliter dis immortalibus est uisum, cum mortem ne recusare quidem debeam, cruciatus contumeliasque quas parat hostis dum liber, dum mei potens sum, effugere morte praeterquam honesta, etiam leni possum. non uidebo Ap. Claudium et Q. Fuluium uictoria insolenti subnixos, neque uinctus per urbem Romanam triumphi spectaculum trahar, ut deinde ~in carcerem~ aut ad palum deligatus, lacerato uirgis tergo, ceruicem securi Romanae subiciam; nec dirui incendique patriam uidebo, nec rapi ad stuprum matres Campanas uirginesque et ingenuos pueros. Albam unde ipsi oriundi erant a fundamentis proruerunt, ne stirpis, ne memoria originum suarum exstaret: nedum eos Capuae parsuros credam, cui infestiores quam Carthagini sunt. itaque quibus uestrum ante fato cedere quam haec tot tam acerba uideant in animo est, iis apud me hodie epulae instructae parataeque sunt. satiatis uino ciboque poculum idem quod mihi datum fuerit circumferetur; ea potio corpus a cruciatu, animum a contumeliis, oculos aures a uidendis audiendisque omnibus acerbis indignisque quae manent uictos uindicabit. parati erunt qui magno rogo in propatulo aedium accenso corpora exanima iniciant. haec una uia et honesta et libera ad mortem. et ipsi uirtutem mirabuntur hostes et Hannibal fortes socios sciet ab se desertos ac proditos esse.'
[14] Hanc orationem Uirri plures cum adsensu audierunt quam forti animo id quod probabant exsequi potuerunt. maior pars senatus, multis saepe bellis expertam populi Romani clementiam haud diffidentes sibi quoque placabilem fore, legatos ad dedendam Romanis Capuam decreuerunt miseruntque. Uibium Uirrium septem et uiginti ferme senatores domum secuti sunt, epulatique cum eo et quantum facere potuerant alienatis mentibus uino ab imminentis sensu mali, uenenum omnes sumpserunt; inde misso conuiuio dextris inter se datis ultimoque complexu conlacrimantes suum patriaeque casum, alii ut eodem rogo cremarentur manserunt, alii domos digressi sunt. impletae cibis uinoque uenae minus efficacem in maturanda morte uim ueneni fecerunt; itaque noctem totam plerique eorum et diei insequentis partem cum animam egissent, omnes tamen prius quam aperirentur hostibus portae exspirarunt. postero die porta Iouis, quae aduersus castra Romana erat, iussu proconsulum aperta est. ea intromissa legio una et duae alae cum C. Fuluio legato. is cum omnium primum arma telaque quae Capuae erant ad se conferenda curasset, custodiis ad omnes portas dispositis ne quis exire aut emitti posset, praesidium Punicum comprehendit, senatum Campanum ire in castra ad imperatores Romanos iussit. quo cum uenissent, extemplo iis omnibus catenae iniectae, iussique ad quaestores deferre quod auri atque argenti haberent. auri pondo duo milia septuaginta fuit, argenti triginta milia pondo et mille ducenta. senatores quinque et uiginti Cales in custodiam, duodetriginta Teanum missi, quorum de sententia maxime descitum ab Romanis constabat.
[15] De supplicio Campani senatus haudquaquam inter Fuluium Claudiumque conueniebat. facilis impetrandae ueniae Claudius, Fului durior sententia erat. itaque Appius Romam ad senatum arbitrium eius rei totum reiciebat: percontandi etiam aequum esse potestatem fieri patribus, num communicassent consilia cum aliquis sociorum Latini nominis [municipiorum] et num ope eorum in bello forent adiuti. id uero minime committendum esse Fuluius dicere ut sollicitarentur criminibus dubiis sociorum fidelium animi, et subicerentur indicibus quis neque <quid dicerent neque> quid facerent quicquam unquam pensi fuisset; itaque se eam quaestionem oppressurum exstincturumque. ab hoc sermone cum digressi essent, et Appius quamuis ferociter loquentem collegam non dubitaret tamen litteras super tanta re ab Roma exspectaturum, Fuluius, ne id ipsum impedimentum incepto foret, dimittens praetorium tribunis militum ac praefectis socium imperauit uti duobus milibus equitum delectis denuntiarent ut ad tertiam bucinam praesto essent. cum hoc equitatu nocte Teanum profectus, prima luce portam intrauit atque in forum perrexit; concursuque ad primum equitum ingressum facto magistratum Sidicinum citari iussit imperauitque ut produceret Campanos quos in custodia haberet. producti omnes uirgisque caesi ac securi percussi. inde citato equo Cales percurrit; ubi cum in tribunali consedisset productique Campani deligarentur ad palum, eques citus ab Roma uenit litterasque a C. Calpurnio praetore Fuluio et senatus consultum tradit. murmur ab tribunali totam contionem peruasit differri rem integram ad patres de Campanis; et Fuluius, id ita esse ratus acceptas litteras neque resolutas cum in gremio reposuisset, praeconi imperauit ut lictorem lege agere iuberet. ita de iis quoque qui Calibus erant sumptum supplicium. tum litterae lectae senatusque consultum, serum ad impediendam rem actam quae summa ope approperata erat ne impediri posset. consurgentem iam Fuluium Taurea Uibellius Campanus per mediam uadens turbam nomine inclamauit, et cum mirabundus quidnam sese uellet resedisset Flaccus, 'me quoque' inquit 'iube occidi ut gloriari possis multo fortiorem quam ipse es uirum abs te occisum esse.' cum Flaccus negaret profecto satis compotem mentis esse, modo prohiberi etiam se si id uellet senatus consulto diceret, tum Uibellius 'quando quidem' inquit 'capta patria propinquis amicisque amissis, cum ipse manu mea coniugem liberosque interfecerim ne quid indigni paterentur, mihi ne mortis quidem copia eadem est quae his ciuibus meis, petatur a uirtute inuisae huius uitae uindicta.' atque ita gladio quem ueste texerat per aduersum pectus transfixus, ante pedes imperatoris moribundus procubuit.
[16] Quia et quod ad supplicium attinet Campanorum et pleraque alia de Flacci unius sententia acta erant, mortuum Ap. Claudium sub deditionem Capuae quidam tradunt; hunc quoque ipsum Tauream neque sua sponte uenisse Cales neque sua manu interfectum, sed dum inter ceteros ad palum deligatur, quia parum inter strepitus exaudiri possent quae uociferaretur silentium fieri Flaccum iussisse; tum Tauream illa quae ante memorata sunt dixisse, uirum se fortissimum ab nequaquam pari ad uirtutem occidi; sub haec dicta iussu proconsulis praeconem ita pronuntiasse: 'lictor, uiro forti adde uirgas et in eum primum lege age.' lectum quoque senatus consultum priusquam securi feriret quidam auctores sunt, sed quia adscriptum in senatus consulto fuerit si ei uideretur integram rem ad senatum reiceret, interpretatum esse quid magis e re publica duceret aestimationem sibi permissam. Capuam a Calibus reditum est, Atellaque et Calatia in deditionem acceptae; ibi quoque in eos qui capita rerum erant animaduersum. ita ad septuaginta principes senatus interfecti, trecenti ferme nobiles Campani in carcerem conditi, alii per sociorum Latini nominis urbes in custodias dati, uariis casibus interierunt: multitudo alia ciuium Campanorum uenum data. de urbe agroque reliqua consultatio fuit, quibusdam delendam censentibus urbem praeualidam propinquam inimicam. ceterum praesens utilitas uicit; nam propter agrum, quem omni fertilitate terrae satis constabat primum in Italia esse, urbs seruata est ut esset aliqua aratorum sedes. urbi frequentandae multitudo incolarum libertinorumque et institorum opificumque retenta: ager omnis et tecta publica populi Romani facta. ceterum habitari tantum tamquam urbem Capuam frequentarique placuit, corpus nullum ciuitatis nec senatum nec plebis concilium nec magistratus esse: sine consilio publico, sine imperio multitudinem nullius rei inter se sociam ad consensum inhabilem fore; praefectum ad iura reddenda ab Roma quotannis missuros. ita ad Capuam res compositae consilio ab omni parte laudabili. seuere et celeriter in maxime noxios animaduersum; multitudo ciuium dissipata in nullam spem reditus; non saeuitum incendiis ruinisque in tecta innoxia murosque, et cum emolumento quaesita etiam apud socios lenitatis species incolumitate urbis nobilissimae opulentissimaeque, cuius ruinis omnis Campania, omnes qui Campaniam circa accolunt populi ingemuissent; confessio expressa hosti quanta uis in Romanis ad expetendas poenas ab infidelibus sociis et quam nihil in Hannibale auxilii ad receptos in fidem tuendos esset.
[17] Romani patres perfuncti quod ad Capuam attinebat cura, C. Neroni ex iis duabus legionibus quas ad Capuam habuerat sex milia peditum et trecentos equites quos ipse legisset et socium Latini nominis peditum numerum parem et octingentos equites decernunt. eum exercitum Puteolis in naues impositum Nero in Hispaniam transportauit. cum Tarraconem nauibus uenisset, expositisque ibi copiis et nauibus subductis socios quoque nauales multitudinis augendae causa armasset, profectus ad Hiberum flumen exercitum ab Ti. Fonteio et L. Marcio accepit. inde pergit ad hostes ire. Hasdrubal Hamilcaris ad Lapides Atros castra habebat; in Ausetanis is locus est inter oppida Iliturgim et Mentissam. huius saltus fauces Nero occupauit. Hasdrubal, ne in arto res esset, caduceatorem misit qui promitteret si inde missus foret se omnem exercitum ex Hispania deportaturum. quam rem cum laeto animo Romanus accepisset, diem posterum Hasdrubal conloquio petiuit ut coram leges conscriberentur de tradendis arcibus urbium dieque statuenda ad quam praesidia deducerentur suaque omnia sine fraude Poeni deportarent. quod ubi impetrauit, extemplo primis tenebris atque inde tota nocte quod grauissimum exercitus erat Hasdrubal quacunque posset euadere e saltu iussit. data sedulo opera est ne multi ea nocte exirent, ut ipsa paucitas cum ad hostem silentio fallendum aptior, tum ad euadendum per artas semitas ac difficiles esset. uentum insequenti die ad conloquium est; sed loquendo plura scribendoque dedita opera quae in rem non essent die consumpto, in posterum dilatum est. addita insequens nox spatium dedit et alios emittendi; nec postero die res finem inuenit. ita aliquot dies disceptando palam de legibus noctesque emittendis clam e castris Carthaginiensibus absumptae. et postquam pars maior emissa exercitus erat, iam ne iis quidem quae ultro dicta erant stabatur; minusque ac minus, cum timore simul fide decrescente, conueniebat. iam ferme pedestres omnes copiae euaserant e saltu cum prima luce densa nebula saltum omnem camposque circa intexit. quod ubi sensit Hasdrubal, mittit ad Neronem qui in posterum diem conloquium differret: illum diem religiosum Carthaginiensibus ad agendum quicquam rei seriae esse. ne tum quidem suspecta fraus cum esset, data uenia eius diei, extemploque Hasdrubal cum equitatu elephantisque castris egressus sine ullo tumultu in tutum euasit. hora ferme quarta dispulsa sole nebula aperuit diem, uacuaque hostium castra conspexerunt Romani tum demum Claudius Punicam fraudem adgnoscens ut se dolo captum sensit, proficiscentem institit sequi paratus confligere acie. sed hostis detractabat pugnam; leuia tamen proelia inter extremum Punicum agmen praecursoresque Romanorum fiebant.
[18] Inter haec Hispaniae populi nec qui post cladem acceptam defecerant redibant ad Romanos, nec ulli noui deficiebant; et Romae senatui populoque post receptam Capuam non Italiae iam maior quam Hispaniae cura erat. et exercitum augeri et imperatorem mitti placebat; nec tam quem mitterent satis constabat quam illud, ubi duo summi imperatores intra dies triginta cecidissent, qui in locum duorum succederet extraordinaria cura deligendum esse. cum alii alium nominarent, postremum eo decursum est ut proconsuli creando in Hispaniam comitia haberentur; diemque comitiis consules edixerunt. primo exspectauerant ut qui se tanto imperio dignos crederent nomina profiterentur; quae ut destituta exspectatio est, redintegratus luctus acceptae cladis desideriumque imperatorum amissorum. maesta itaque ciuitas prope inops consilii comitiorum die tamen in campum descendit; atque in magistratus uersi circumspectant ora principum aliorum alios intuentium fremuntque adeo perditas res desperatumque de re publica esse ut nemo audeat in Hispaniam imperium accipere, cum subito P. Cornelius <Publi filius eius> qui in Hispania ceciderat, [filius] quattuor et uiginti ferme annos natus, professus se petere, in superiore unde conspici posset loco constitit. in quem postquam omnium ora conuersa sunt, clamore ac fauore ominati extemplo sunt felix faustumque imperium. iussi deinde inire suffragium ad unum omnes non centuriae modo, sed etiam homines P. Scipioni imperium esse in Hispania iusserunt. ceterum post rem actam ut iam resederat impetus animorum ardorque, silentium subito ortum et tacita cogitatio quidnam egissent; nonne fauor plus ualuisset quam ratio. aetatis maxime paenitebat; quidam fortunam etiam domus horrebant nomenque ex funestis duabus familiis in eas prouincias ubi inter sepulcra patris patruique res gerendae essent proficiscentis.
[19] Quam ubi ab re tanto impetu acta sollicitudinem curamque hominum animaduertit, aduocata contione ita de aetate sua imperioque mandato et bello quod gerundum esset magno elatoque animo disseruit, ut ardorem eum qui resederat excitaret rursus nouaretque et impleret homines certioris spei quam quantam fides promissi humani aut ratio ex fiducia rerum subicere solet. fuit enim Scipio non ueris tantum uirtutibus mirabilis, sed arte quoque quadam ab iuuenta in ostentationem earum compositus, pleraque apud multitudinem aut per nocturnas uisa species aut uelut diuinitus mente monita agens, siue et ipse capti quadam superstitione animi, siue ut imperia consiliaque uelut sorte oraculi missa sine cunctatione exsequerentur. ad hoc iam inde ab initio praeparans animos, ex quo togam uirilem sumpsit nullo die prius ullam publicam priuatamque rem egit quam in Capitolium iret ingressusque aedem consideret et plerumque solus in secreto ibi tempus tereret. hic mos per omnem uitam seruatus seu consulto seu temere uolgatae opinioni fidem apud quosdam fecit stirpis eum diuinae uirum esse, rettulitque famam in Alexandro magno prius uolgatam, et uanitate et fabula parem, anguis immanis concubitu conceptum, et in cubiculo matris eius uisam persaepe prodigii eius speciem interuentuque hominum euolutam repente atque ex oculis elapsam. his miraculis nunquam ab ipso elusa fides est; quin potius aucta arte quadam nec abnuendi tale quicquam nec palam adfirmandi. multa alia eiusdem generis, alia uera, alia adsimulata, admirationis humanae in eo iuuene excesserant modum; quibus freta tunc ciuitas aetati haudquaquam maturae tantam rerum molem tantumque imperium permisit. ad eas copias quas ex uetere exercitu Hispania habebat, quaeque a Puteolis cum C. Nerone traiectae erant, decem milia militum et mille equites adduntur, et M. Iunius Silanus propraetor adiutor ad res gerendas datus est. ita cum triginta nauium classe--omnes autem quinqueremes erant--Ostiis Tiberinis profectus praeter oram Tusci maris, Alpesque et Gallicum sinum et deinde Pyrenaei circumuectus promuntorium, Emporiis urbe Graeca--oriundi et ipsi a Phocaea sunt--copias exposuit. inde sequi nauibus iussis Tarraconem pedibus profectus conuentum omnium sociorum --etenim legationes ad famam eius ex omni se prouincia effuderant--habuit. naues ibi subduci iussit, remissis quattuor triremibus Massiliensium quae officii causa ab domo prosecutae fuerant. responsa inde legationibus suspensis uarietate tot casuum dare coepit, ita elato ab ingenti uirtutum suarum fiducia animo ut nullum ferox uerbum excideret ingensque omnibus quae diceret cum maiestas inesset tum fides.
[20] Profectus ab Tarracone et ciuitates sociorum et hiberna exercitus adiit, collaudauitque milites quod duabus tantis deinceps cladibus icti prouinciam obtinuissent, nec fructum secundarum rerum sentire hostes passi omni cis Hiberum agro eos arcuissent, sociosque cum fide tutati essent. Marcium secum habebat cum tanto honore, ut facile appareret nihil minus uereri quam ne quis obstaret gloriae suae. successit inde Neroni Silanus, et in hiberna milites noui deducti. Scipio omnibus quae adeunda agendaque erant mature aditis peractisque Tarraconem concessit. nihilo minor fama apud hostes Scipionis erat quam apud ciues sociosque, et diuinatio quaedam futuri, quo minus ratio timoris reddi poterat oborti temere, maiorem inferens metum. in hiberna diuersi concesserant, Hasdrubal Gisgonis usque ad Oceanum et Gades, Mago in mediterranea maxime supra Castulonensem saltum; Hasdrubal Hamilcaris filius proximus Hibero circa Saguntum hibernauit. aestatis eius extremo qua capta est Capua et Scipio in Hispaniam uenit, Punica classis ex Sicilia Tarentum accita ad arcendos commeatus praesidii Romani quod in arce Tarentina erat, clauserat quidem omnes ad arcem a mari aditus, sed adsidendo diutius artiorem annonam sociis quam hosti faciebat; non enim tantum subuehi oppidanis per pacata litora apertosque portus praesidio nauium Punicarum poterat quantum frumenti classis ipsa turba nauali mixta ex omni genere hominum absumebat, ut arcis praesidium etiam sine inuecto quia pauci erant ex ante praeparato sustentari posset, Tarentinis classique ne inuectum quidem sufficeret. tandem maiore gratia quam uenerat classis dimissa est; annona haud multum laxauerat quia remoto maritimo praesidio subuehi frumentum non poterat.
[21] Eiusdem aestatis exitu M. Marcellus ex Sicilia prouincia cum ad urbem uenisset, a C. Calpurnio praetore senatus ei ad aedem Bellonae datus est. ibi cum de rebus ab se gestis disseruisset, questus leniter non suam magis quam militum uicem quod prouincia confecta exercitum deportare non licuisset, postulauit ut triumphanti urbem inire liceret. id non impetrauit. cum multis uerbis actum esset utrum minus conueniret cuius nomine absentis ob res prospere ductu eius gestas supplicatio decreta foret et dis immortalibus habitus honos ei praesenti negare triumphum, an quem tradere exercitum successori iussissent--quod nisi manente in prouincia bello non decerneretur--eum quasi debellato triumphare cum exercitus testis meriti atque immeriti triumphi abesset, medium uisum ut ouans urbem iniret. tribuni plebis ex auctoritate senatus ad populum tulerunt ut M. Marcello quo die urbem ouans iniret imperium esset. pridie quam urbem iniret in monte Albano triumphauit; inde ouans multam prae se praedam in urbem intulit. cum simulacro captarum Syracusarum catapultae ballistaeque et alia omnia instrumenta belli lata et pacis diuturnae regiaeque opulentiae ornamenta, argenti aerisque fabrefacti uis, alia supellex pretiosaque uestis et multa nobilia signa, quibus inter primas Graeciae urbes Syracusae ornatae fuerant. Punicae quoque uictoriae signum octo ducti elephanti, et non minimum fuere spectaculum cum coronis aureis praecedentes Sosis Syracusanus et Moericus Hispanus, quorum altero duce nocturno Syracusas introitum erat, alter Nassum quodque ibi praesidii erat prodiderat. his ambobus ciuitas data et quingena iugera agri, Sosidi in agro Syracusano qui aut regius aut hostium populi Romani fuisset et aedes Syracusis cuius uellet eorum in quos belli iure animaduersum esset, Moerico Hispanisque qui cum eo transierant urbs agerque in Sicilia ex iis qui a populo Romano defecissent, iussa dari. id M. Cornelio mandatum ut ubi ei uideretur urbem agrumque eis adsignaret. in eodem agro Belligeni, per quem inlectus ad transitionem Moericus erat, quadringenta iugera agri decreta. post profectionem ex Sicilia Marcelli Punica classis octo milia peditum, tria Numidarum equitum exposuit. ad eos Murgentia et Er<getium urbes defece>re. secutae defectionem earum Hybla et Macella et ignobiliores quaedam aliae; et Numidae praefecto Muttine uagi per totam Siciliam sociorum populi Romani agros urebant. super haec exercitus Romanus iratus, partim quod cum imperatore non deuectus ex prouincia esset, partim quod in oppidis hibernare uetiti erant, segni fungebantur militia, magisque eis auctor ad seditionem quam animus deerat. inter has difficultates M. Cornelius praetor et militum animos nunc consolando nunc castigando sedauit, et ciuitates omnes quae defecerant in dicionem redegit; atque ex iis Murgentiam Hispanis quibus urbs agerque debebatur ex senatus consulto attribuit.
[22] Consules cum ambo Apuliam prouinciam haberent, minusque iam terroris a Poenis et Hannibale esset, sortiri iussi Apuliam Macedoniamque prouincias. Sulpicio Macedonia euenit isque Laeuino successit. Fuluius Romam comitiorum causa arcessitus cum comitia consulibus rogandis haberet, praerogatiua Uoturia iuniorum T. Manlium Torquatum et T. Otacilium <consules dixit. cum ad Manlium>, qui praesens erat, gratulandi causa turba coiret, nec dubius esset consensus populi, magna circumfusus turba ad tribunal consulis uenit, petitque ut pauca sua uerba audiret centuriamque quae tulisset suffragium reuocari iuberet. erectis omnibus exspectatione quidnam postulaturus esset, oculorum ualetudinem excusauit: impudentem et gubernatorem et imperatorem esse qui, cum alienis oculis ei omnia agenda sint, postulet sibi aliorum capita ac fortunas committi; proinde si uideretur ei, redire in suffragium Uoturiam iuniorum iuberet et meminisse in consulibus creandis belli quod in Italia sit temporumque rei publicae; uixdum requiesse aures a strepitu et tumultu hostili, quo paucos ante menses cesserint prope moenia Romana. post haec cum centuria frequens succlamasset nihil se mutare sententiae eosdemque consules dicturos esse, tum Torquatus 'neque ego uestros' inquit 'mores consul ferre potero neque uos imperium meum. redite in suffragium et cogitate bellum Punicum in Italia et hostium ducem Hannibalem esse.' tum centuria et auctoritate mota uiri et admirantium circa fremitu, petiit a consule ut Uoturiam seniorum citaret: uelle sese cum maioribus natu conloqui et ex auctoritate eorum consules dicere. citatis Uoturiae senioribus, datum secreto in Ouili cum iis conloquendi tempus. seniores de tribus consulendum dixerunt esse, duobus plenis iam honorum, Q. Fabio et M. Marcello, et si utique nouum aliquem aduersus Poenos consulem creari uellent, M. Ualerio Laeuino; egregie aduersus Philippum regem terra marique rem gessisse. ita de tribus consultatione data, senioribus dimissis iuniores suffragium ineunt. M. Claudium, fulgentem tum Sicilia domita, et M. Ualerium absentes consules dixerunt. auctoritatem praerogatiuae omnes centuriae secutae sunt. eludant nunc antiqua mirantes: non equidem, si qua sit sapientium ciuitas quam docti fingunt magis quam norunt, aut principes grauiores temperantioresque a cupidine imperii aut multitudinem melius moratam censeam fieri posse. centuriam uero iuniorum seniores consulere uoluisse quibus imperium suffragio mandaret, uix ut ueri simile sit parentium quoque hoc saeculo uilis leuisque apud liberos auctoritas fecit.
[23] Praetoria inde comitia habita. P. Manlius Uolso et L. Manlius Acidinus et C. Laetorius et L. Cincius Alimentus creati sunt. forte ita incidit ut comitiis perfectis nuntiaretur T. Otacilium, quem T. Manlio nisi interpellatus ordo comitiorum esset collegam absentem daturus fuisse uidebatur populus, mortuum in Sicilia esse. ludi Apollinares et priore anno fuerant et eo anno ut fierent referente Calpurnio praetore senatus decreuit ut in perpetuum uouerentur. eodem anno prodigia aliquot uisa nuntiataque sunt. in aede Concordiae Uictoria quae in culmine erat fulmine icta decussaque ad Uictorias quae in antefixis erant haesit neque inde procidit; et Anagniae et Fregellis nuntiatum est murum portasque de caelo tacta, et in foro Subertano sanguinis riuos per diem totum fluxisse, et Ereti lapidibus pluuisse, et Reate mulam peperisse. ea prodigia hostiis maioribus sunt procurata et obsecratio in unum diem populo indicta et nouendiale sacrum. sacerdotes publici aliquot eo anno demortui sunt nouique suffecti: in locum M'. Aemili Numidae decemuiri sacrorum M. Aemilius Lepidus, in locum M. Pomponi Mathonis pontificis C. Liuius, in locum Sp. Caruili Maximi auguris M. Seruilius. T. Otacilius Crassus pontifex quia exacto anno mortuus erat, ideo nominatio in locum eius non est facta. C. Claudius flamen Dialis quod exta perperam dederat flamonio abiit.
[24] Per idem tempus M. Ualerius Laeuinus temptatis prius per secreta conloquia principum animis ad indictum ante ad id ipsum concilium Aetolorum classe expedita uenit. ubi cum Syracusas Capuamque captas in fidem in Italia <Sicilia>que rerum secundarum ostentasset, adiecissetque iam inde a maioribus traditum morem Romanis colendi socios, ex quibus alios in ciuitatem atque aequum secum ius accepissent, alios in ea fortuna haberent ut socii esse quam ciues mallent: Aetolos eo in maiore futuros honore quod gentium transmarinarum in amicitiam primi uenissent; Philippum eis et Macedonas graues accolas esse, quorum se uim ac spiritus et iam fregisse et eo redacturum esse ut non iis modo urbibus quas per uim ademisset Aetolis excedant, sed ipsam Macedoniam infestam habeant; et Acarnanas quos aegre ferrent Aetoli a corpore suo diremptos restituturum se in antiquam formulam iurisque ac dicionis eorum;--haec dicta promissaque a Romano imperatore Scopas, qui tum praetor gentis erat, et Dorimachus princeps Aetolorum adfirmauerunt auctoritate sua, minore cum uerecundia et maiore cum fide uim maiestatemque populi Romani extollentes. maxime tamen spes potiundae mouebat Acarnaniae. igitur conscriptae condiciones quibus in amicitiam societatemque populi Romani uenirent; additumque ut, si placeret uellentque, eodem iure amicitiae Elei Lacedaemoniique et Attalus et Pleuratus et Scerdilaedus essent, Asiae Attalus, hi Thracum et Illyriorum reges; bellum ut extemplo Aetoli cum Philippo terra gererent; nauibus ne minus uiginti quinque quinqueremibus adiuuaret Romanus; urbium Corcyrae tenus ab Aetolia incipienti solum tectaque et muri cum agris Aetolorum, alia omnis praeda populi Romani esset, darentque operam Romani ut Acarnaniam Aetoli haberent; si Aetoli pacem cum Philippo facerent, foederi adscriberent ita ratam fore pacem si Philippus arma ab Romanis sociisque quique eorum dicionis essent abstinuisset; item si populus Romanus foedere iungeretur regi, ut caueret ne ius ei belli inferendi Aetolis sociisque eorum esset. haec conuenerunt, conscriptaque biennio post Olympiae ab Aetolis, in Capitolio ab Romanis, ut testata sacratis monumentis essent sunt posita. morae causa fuerant retenti Romae diutius legati Aetolorum; nec tamen impedimento id rebus gerendis fuit. et Aetoli extemplo mouerunt aduersus Philippum bellum, et Laeuinus Zacynthum--parua insula est propinqua Aetoliae; urbem unam eodem quo ipsa est nomine habet; eam praeter arcem ui cepit--et Oeniadas Nassumque Acarnanum captas Aetolis contribuit; Philippum quoque satis implicatum bello finitimo ratus ne Italiam Poenosque et pacta cum Hannibale posset respicere, Corcyram ipse se recepit.
[25] Philippo Aetolorum defectio Pellae hibernanti allata est. itaque quia primo uere moturus exercitum in Graeciam erat, Illyrios finitimasque eis urbes ab tergo metu quietas ut Macedonia haberet, expeditionem subitam in Oricinorum atque Apolloniatium fines fecit, egressosque Apolloniatas cum magno terrore ac pauore compulit intra muros. uastatis proximis Illyrici in Pelagoniam eadem celeritate uertit iter; inde Dardanorum urbem Sintiam, in Macedoniam transitum Dardanis facturam, cepit. his raptim actis, memor Aetolici iunctique cum eo Romani belli per Pelagoniam et Lyncum et Bottiaeam in Thessaliam descendit--ad bellum secum aduersus Aetolos capessendum incitari posse homines credebat--et relicto ad fauces Thessaliae Perseo cum quattuor milibus armatorum ad arcendos aditu Aetolos, ipse priusquam maioribus occuparetur rebus in Macedoniam atque inde in Thraciam exercitum ac Maedos duxit. incurrere ea gens in Macedoniam solita erat, ubi regem occupatum externo bello ac sine praesidio esse regnum sensisset. ad frangendas igitur <uires gentis simul> uastare agros et urbem Iamphorynnam, caput arcemque Maedicae, oppugnare coepit. Scopas ubi profectum in Thraciam regem occupatumque ibi bello audiuit, armata omni iuuentute Aetolorum bellum inferre Acarnaniae parat. aduersus quos Acarnanum gens, et uiribus impar et iam Oeniadas Nassumque amissa cernens Romanaque insuper arma ingruere, ira magis instruit quam consilio bellum. coniugibus liberisque et senioribus super sexaginta annos in propinquam Epirum missis, ab quindecim ad sexaginta annos coniurant nisi uictores se non redituros; qui uictus acie excessisset, eum ne quis urbe tecto mensa lare reciperet, diram exsecrationem in populares, obtestationem quam sanctissimam potuerunt aduersus hospites composuerunt; precatique simul Epirotas sunt ut qui suorum in acie cecidissent eos uno tumulo contegerent, adicerentque humatis titulum: 'hic siti sunt Acarnanes, qui aduersus uim atque iniuriam Aetolorum pro patria pugnantes mortem occubuerunt.' per haec incitatis animis castra in extremis finibus suis obuia hosti posuerunt. nuntiis ad Philippum missis quanto res in discrimine esset, omittere Philippum id quod in manibus erat coegerunt bellum, Iamphorynna per deditionem recepta et prospero alio successu rerum. Aetolorum impetum tardauerat primo coniurationis fama Acarnanicae; deinde auditus Philippi aduentus regredi etiam in intimos coegit fines. nec Philippus, quanquam ne opprimerentur Acarnanes itineribus magnis ierat, ultra Dium est progressus; inde cum audisset reditum Aetolorum ex Acarnania, et ipse Pellam rediit.
[26] Laeuinus ueris principio a Corcyra profectus nauibus superato Leucata promuntorio cum uenisset Naupactum, Anticyram inde se petiturum edixit ut praesto ibi Scopas Aetolique essent. sita Anticyra est in Locride laeua parte sinum Corinthiacum intranti; breue terra iter eo, breuis nauigatio ab Naupacto est. tertio ferme post die utrimque oppugnari coepta est; grauior a mari oppugnatio erat quia et tormenta machinaeque omnis generis in nauibus erant et Romani inde oppugnabant. itaque intra paucos dies recepta urbs per deditionem Aetolis traditur: praeda ex pacto Romanis cessit. litterae Laeuino redditae consulem eum absentem declaratum et successorem uenire P. Sulpicium; ceterum diuturno ibi morbo implicitus serius spe omnium Romam uenit. M. Marcellus cum idibus Martiis consulatum inisset, senatum eo die moris modo causa habuit professus nihil se absente collega neque de re publica neque de prouinciis acturum: scire se frequentes Siculos prope urbem in uillis obtrectatorum suorum esse; quibus tantum abesse ut per se non liceat palam Romae crimina edita [ficta] ab inimicis uolgare, ut ni simularent aliquem sibi timorem absente collega dicendi de consule esse, ipse eis extemplo daturus senatum fuerit. ubi quidem collega uenisset non passurum quicquam prius agi quam ut Siculi in senatum introducantur. dilectum prope a M. Cornelio per totam Siciliam habitum ut quam plurimi questum de se Romam uenirent; eundem litteris falsis urbem implesse bellum in Sicilia esse ut suam laudem minuat. moderati animi gloriam eo die adeptus consul senatum dimisit, ac prope iustitium omnium rerum futurum uidebatur donec alter consul ad urbem uenisset. otium, ut solet, excitauit plebis rumores. belli diuturnitatem et uastatos agros circa urbem, qua infesto agmine isset Hannibal, exhaustam dilectibus Italiam et prope quotannis caesos exercitus querebantur, et consules bellicosos ambo uiros acresque nimis et feroces creatos qui uel in pace tranquilla bellum excitare possent, nedum in bello respirare ciuitatem forent passuri.
[27] Interrupit hos sermones nocte quae pridie Quinquatrus fuit pluribus simul locis circa forum incendium ortum. eodem tempore septem tabernae quae postea quinque, et argentariae quae nunc nouae appellantur, arsere; comprehensa postea priuata aedificia--neque enim tum basilicae erant--comprehensae lautumiae forumque piscatorium et atrium regium; aedis Uestae uix defensa est tredecim maxime seruorum opera, qui in publicum redempti ac manu missi sunt. nocte ac die continuatum incendium fuit, nec ulli dubium erat humana id fraude factum esse quod pluribus simul locis et iis diuersis ignes coorti essent. itaque consul ex auctoritate senatus pro contione edixit qui, quorum opera id conflatum incendium, profiteretur, praemium fore libero pecuniam, seruo libertatem. eo praemio inductus Campanorum Calauiorum seruus--Manus ei nomen erat--indicauit dominos et quinque praeterea iuuenes nobiles Campanos quorum parentes a Q. Fuluio securi percussi erant id incendium fecisse, uolgoque facturos alia ni comprendantur. comprehensi ipsi familiaeque eorum. et primo eleuabatur index indiciumque: pridie eum uerberibus castigatum ab dominis discessisse; per iram ac leuitatem ex re fortuita crimen commentum. ceterum ut coram coarguebantur et quaestio ex ministris facinoris foro medio haberi coepta est, fassi omnes, atque in dominos seruosque conscios animaduersum est; indici libertas data et uiginti milia aeris. consuli Laeuino Capuam praetereunti circumfusa multitudo Campanorum est obsecrantium cum lacrimis ut sibi Romam ad senatum ire liceret oratum, si qua misericordia tandem flecti possent, ne se ad ultimum perditum irent nomenque Campanorum a Q. Flacco deleri sinerent. Flaccus sibi priuatam simultatem cum Campanis negare ullam esse: publicas inimicitias ~hostilis~ et esse et futuras, quoad eo animo esse erga populum Romanum sciret; nullam enim in terris gentem esse, nullum infestiorem populum nomini Romano. ideo se moenibus inclusos tenere eos, quia si qui euasissent aliqua, uelut feras bestias per agros uagari et laniare et trucidare quodcunque obuium detur; alios ad Hannibalem transfugisse, alios ad Romam incendendam profectos. inuenturum in semusto foro consulem uestigia sceleris Campanorum; Uestae aedem petitam et aeternos ignes et conditum in penetrali fatale pignus imperii Romani. se minime censere tutum esse Campanis potestatem intrandi Romana moenia fieri. Laeuinus Campanos, iure iurando a Flacco adactos quinto die quam ab senatu responsum accepissent Capuam redituros, sequi se Romam iussit. hac circumfusus multitudine, simul Siculis obuiam egressis secutisque Romam, praebuit <dolentis speciem duarum> clarissimarum urbium excidio, ac celeberrimis uiris uictos bello accusatores in urbem adducentis. de re publica tamen primum ac de prouinciis ambo consules ad senatum rettulere.
[28] Ibi Laeuinus, quo statu Macedonia et Graecia, Aetoli, Acarnanes Locrique essent, quasque ibi res ipse egisset terra marique, exposuit: Philippum inferentem bellum Aetolis in Macedoniam retro ab se compulsum ad intima penitus regni abisse, legionemque inde deduci posse; classem satis esse ad arcendum Italia regem. haec de se deque prouincia, cui praefuerat, consul: tum de prouinciis communis relatio fuit. decreuere patres ut alteri consulum Italia bellumque cum Hannibale prouincia esset, alter classem cui T. Otacilius praefuisset Siciliamque prouinciam cum L. Cincio praetore obtineret. exercitus eis duo decreti qui in Etruria Galliaque essent; eae quattuor erant legiones; urbanae duae superioris anni in Etruriam, duae quibus Sulpicius consul praefuisset in Galliam mitterentur. Galliae et legionibus praeesset quem consul cuius Italia prouincia esset praefecisset: in Etruriam C. Calpurnius post praeturam prorogato in annum imperio missus. et Q. Fuluio Capua prouincia decreta prorogatumque in annum imperium; exercitus ciuium sociorumque minui iussus ut ex duabus legionibus una legio, quinque milia peditum et trecenti equites essent, dimissis qui plurima stipendia haberent, et sociorum septem milia peditum et trecenti equites relinquerentur, eadem ratione stipendiorum habita in ueteribus militibus dimittendis. Cn. Fuluio consuli superioris anni nec de prouincia Apulia nec de exercitu quem habuerat quicquam mutatum; tantum in annum prorogatum imperium est. P. Sulpicius collega eius omnem exercitum praeter socios nauales iussus dimittere est. item ex Sicilia exercitus cui M. Cornelius praeesset ubi consul in prouinciam uenisset dimitti iussus. L. Cincio praetori ad obtinendam Siciliam Cannenses milites dati, duarum instar legionum. totidem legiones in Sardiniam P. Manlio Uolsoni praetori decretae, quibus L. Cornelius in eadem prouincia priore anno praefuerat. urbanas legiones ita scribere consules iussi ne quem militem facerent qui in exercitu M. Claudi M. Ualeri Q. Fului fuisset, neue eo anno plures quam una et uiginti Romanae legiones essent.
[29] His senatus consultis perfectis sortiti prouincias consules. Sicilia et classis Marcello, Italia cum bello aduersus Hannibalem Laeuino euenit. quae sors, uelut iterum captis Syracusis, ita exanimauit Siculos, exspectatione sortis in consulum conspectu stantes, ut comploratio eorum flebilesque uoces et extemplo oculos hominum conuerterint et postmodo sermones praebuerint. circumibant enim senatorum <domos> cum ueste sordida, adfirmantes se non modo suam quosque patriam, sed totam Siciliam relicturos si eo Marcellus iterum cum imperio redisset. nullo suo merito eum ante implacabilem in se fuisse: quid iratum quod Romam de se questum uenisse Siculos sciat facturum? obrui Aetnae ignibus aut mergi freto satius illi insulae esse quam uelut dedi noxae inimico. hae Siculorum querellae domos primum nobilium circumlatae celebrataeque sermonibus, quos partim misericordia Siculorum, partim inuidia Marcelli excitabat, in senatum etiam peruenerunt. postulatum a consulibus est ut de permutandis prouinciis senatum consulerent. Marcellus si iam auditi ab senatu Siculi essent aliam forsitan futuram fuisse sententiam suam dicere: nunc ne quis timore frenari eos dicere posset quo minus de eo libere querantur in cuius potestate mox futuri sint, si collegae nihil intersit mutare se prouinciam paratum esse, deprecari senatus praeiudicium; nam cum extra sortem collegae optionem dari prouinciae iniquum fuerit, quanto maiorem iniuriam, immo contumeliam esse, sortem suam ad eum transferri? ita senatus cum quid placeret magis ostendisset quam decreuisset, dimittitur. inter ipsos consules permutatio prouinciarum rapiente fato Marcellum ad Hannibalem facta est, ut ex quo primus post <aduersissimas haud> aduersae pugnae gloriam ceperat, in eius laudem postremus Romanorum imperatorum prosperis tum maxime bellicis rebus caderet.
[30] Permutatis prouinciis Siculi in senatum introducti multa de Hieronis regis fide perpetua erga populum Romanum uerba fecerunt, in gratiam publicam auertentes: Hieronymum ac postea Hippocraten atque Epicyden tyrannos cum ob alia, tum propter defectionem ab Romanis ad Hannibalem inuisos fuisse sibi. ob eam causam et Hieronymum a principibus iuuentutis prope publico consilio interfectum, et in Epicydis Hippocratisque caedem septuaginta nobilissimorum iuuenum coniurationem factam; quos Marcelli mora destitutos quia ad praedictum tempus exercitum ad Syracusas non admouisset indicio facto omnes ab tyrannis interfectos. eam quoque Hippocratis et Epicydis tyrannidem Marcellum excitasse Leontinis crudeliter direptis. nunquam deinde principes Syracusanorum desisse ad Marcellum transire pollicerique se urbem cum uellet ei tradituros; sed eum primo ui capere maluisse; dein cum id neque terra neque mari omnia expertus potuisset, auctores traditarum Syracusarum fabrum aerarium Sosim et Moericum Hispanum quam principes Syracusanorum habere, totiens id nequiquam ultro offerentes, praeoptasse, quo scilicet iustiore de causa uetustissimos socios populi Romani trucidaret ac diriperet. si non Hieronymus ad Hannibalem defecisset, sed populus Syracusanus et senatus, si portas Marcello Syracusani publice et non oppressis Syracusanis tyranni eorum Hippocrates et Epicydes clausissent, si Carthaginiensium animis bellum cum populo Romano gessissent, quid ultra quam quod fecerit nisi ut deleret Syracusas facere hostiliter Marcellum potuisse? certe praeter moenia et tecta exhausta urbis ac refracta ac spoliata deum delubra dis ipsis ornamentisque eorum ablatis nihil relictum Syracusis esse. bona quoque multis adempta ita ut ne nudo quidem solo reliquiis direptae fortunae alere sese ac suos possent. orare se patres conscriptos ut si nequeant omnia, saltem quae compareant cognoscique possint restitui dominis iubeant. talia conquestos cum excedere ex templo ut de postulatis eorum patres consuli possent Laeuinus iussisset, 'maneant immo' inquit Marcellus, 'ut coram iis respondeam, quando ea condicione pro uobis, patres conscripti, bella gerimus ut uictos armis accusatores habeamus duae<que> captae hoc anno urbes Capua Fuluium reum, Marcellum Syracusae habeant.'
[31] Reductis in curiam legatis tum consul 'non adeo maiestatis' inquit 'populi Romani imperiique huius oblitus sum, patres conscripti, ut, si de meo crimine ambigeretur, consul dicturus causam accusantibus Graecis fuerim; sed non quid ego fecerim in disquisitionem uenit, quem quidquid in hostibus feci ius belli defendit, sed quid isti pati debuerint. qui si non fuerunt hostes, nihil interest nunc an uiuo Hierone Syracusas uiolauerim; sin autem desciuerunt a populo Romano, si legatos nostros ferro atque armis petierunt, urbem ac moenia clauserunt exercituque Carthaginiensium aduersus nos tutati sunt, quis passos esse hostilia cum fecerint indignatur? tradentes urbem principes Syracusanorum auersatus sum; Sosim et Moericum Hispanum quibus tantam crederem rem potiores habui. non estis extremi Syracusanorum, quippe qui aliis humilitatem obiciatis: quis est uestrum qui se mihi portas aperturum, qui armatos milites meos in urbem accepturum promiserit? odistis et exsecramini eos qui fecerunt, et ne hic quidem contumeliis in eos dicendis parcitis; tantum abest ut et ipsi tale quicquam facturi fueritis. ipsa humilitas eorum, patres conscripti, quam isti obiciunt maximo argumento est me neminem qui nauatam operam rei publicae nostrae uellet auersatum esse. et antequam obsiderem Syracusas, nunc legatis mittendis, nunc ad conloquium eundo temptaui pacem, et posteaquam neque legatos uiolandi uerecundia erat nec mihi ipsi congresso ad portas cum principibus responsum dabatur, multis terra marique exhaustis laboribus tandem ui atque armis Syracusas cepi. quae captis acciderint apud Hannibalem et Carthaginienses uictos iustius quam apud uictoris populi senatum quererentur. ego, patres conscripti, Syracusas spoliatas si negaturus essem, nunquam spoliis earum urbem Romam exornarem. quae autem singulis uictor aut ademi aut dedi, cum belli iure tum ex cuiusque merito satis scio me fecisse. ea uos rata habeatis, patres conscripti, necne, magis rei publicae interest quam mea. quippe mea fides exsoluta est: ad rem publicam pertinet ne acta mea rescindendo alios in posterum segniores duces faciatis. et quoniam coram et Siculorum et mea uerba audistis, patres conscripti, simul templo excedemus, ut me absente liberius consuli senatus possit.' ita dimissi Siculi et ipse in Capitolium ad dilectum discessit.
[32] Consul alter de postulatis Siculorum ad patres rettulit. ibi cum diu sententiis certatum esset et magna pars senatus, principe eius sententiae T. Manlio Torquato, cum tyrannis bellum gerendum fuisse censerent hostibus et Syracusanorum et populi Romani, et urbem recipi, non capi, et receptam legibus antiquis et libertate stabiliri, non fessam miseranda seruitute bello adfligi; inter tyrannorum et ducis Romani certamina praemium uictoris in medio positam urbem pulcherrimam ac nobilissimam perisse, horreum atque aerarium quondam populi Romani, cuius munificentia ac donis multis tempestatibus, hoc denique ipso Punico bello adiuta ornataque res publica esset; si ab inferis exsistat rex Hiero fidissimus imperii Romani cultor, quo ore aut Syracusas aut Romam ei ostendi posse, cum, ubi semirutam ac spoliatam patriam respexerit, ingrediens Romam in uestibulo urbis, prope in porta, spolia patriae suae uisurus sit?-- haec taliaque cum ad inuidiam consulis miserationemque Siculorum dicerentur, mitius tamen decreuerunt patres: acta M. Marcelli quae is gerens bellum uictorque egisset rata habenda esse, in reliquum curae senatui fore rem Syracusanam, mandaturosque consuli Laeuino ut quod sine iactura rei publicae fieri posset fortunis eius ciuitatis consuleret. missis duobus senatoribus in Capitolium ad consulem uti rediret in curiam et introductis Siculis, senatus consultum recitatum est; legatique benigne appellati ac dimissi ad genua se Marcelli consulis proiecerunt obsecrantes ut quae deplorandae ac leuandae calamitatis causa dixissent ueniam eis daret, et in fidem clientelamque se urbemque Syracusas acciperet. potens senatus consulto consul clementer appellatos eos dimisit.
[33] Campanis deinde senatus datus est, quorum oratio miserabilior, causa durior erat. neque enim meritas poenas negare poterant, nec tyranni erant in quos culpam conferrent, sed satis pensum poenarum tot ueneno absumptis, tot securi percussis senatoribus credebant: paucos nobilium superstites esse, quos nec sua conscientia ut quicquam de se grauius consulerent impulerit nec uictoris ira capitis damnauerit; eos libertatem sibi suisque et bonorum aliquam partem orare ciues Romanos, adfinitatibus plerosque et propinquis iam cognationibus ex conubio uetusto iunctos. summotis deinde e templo paulisper dubitatum an arcessendus a Capua Q. Fuluius esset--mortuus enim post captam Claudius consul erat--ut coram imperatore qui res gessisset, sicut inter Marcellum Siculosque disceptatum fuerat, disceptaretur. dein cum M. Atilium C. Fuluium fratrem Flacci legatos eius et Q. Minucium et L. Ueturium Philonem item Claudi legatos qui omnibus gerendis rebus adfuerant in senatu uiderent nec Fuluium auocari a Capua nec differri Campanos uellent, interrogatus sententiam M. Atilius Regulus, cuius ex iis qui ad Capuam fuerant maxima auctoritas erat, 'in consilio' inquit 'arbitror me fuisse consulibus Capua capta cum quaereretur ecqui Campanorum bene meritus de re publica nostra esset. duas mulieres compertum est Uestiam Oppiam Atellanam Capuae habitantem et Paculam Cluuiam quae quondam quaestum corpore fecisset, illam cottidie sacrificasse pro salute et uictoria populi Romani, hanc captiuis egentibus alimenta clam suppeditasse: ceterorum omnium Campanorum eundem erga nos animum quem Carthaginiensium fuisse, securique percussos a Q. Fuluio fuisse magis quorum dignitas inter alios quam quorum culpa eminebat. per senatum agi de Campanis, qui ciues Romani sunt, iniussu populi non uideo posse, idque et apud maiores nostros in Satricanis factum esse cum defecissent ut M. Antistius tribunus plebis prius rogationem ferret scisceretque plebs uti senatui de Satricanis sententiae dicendae ius esset. itaque censeo cum tribunis plebis agendum esse ut eorum unus pluresue rogationem ferant ad plebem qua nobis statuendi de Campanis ius fiat.' L. Atilius tribunus plebis ex auctoritate senatus plebem in haec uerba rogauit: 'omnes Campani Atellani Calatini Sabatini qui se dediderunt in arbitrium dicionemque populi Romani <Q.> Fuluio proconsuli, quosque una secum dedidere quaeque una secum dedidere agrum urbemque diuina humanaque utensiliaque siue quid aliud dediderunt, de iis rebus quid fieri uelitis uos rogo, Quirites.' Plebes sic iussit: 'quod senatus iuratus, maxima pars, censeat, qui adsient, id uolumus iubemusque.'
[34] Ex hoc plebei scito senatus consultus Oppiae Cluuiaeque primum bona ac libertatem restituit: si qua alia praemia petere ab senatu uellent, uenire eas Romam. Campanis in familias singulas decreta facta quae non operae pretium est omnia enumerare: aliorum bona publicanda, ipsos liberosque eorum et coniuges uendendas, extra filias quae enupsissent priusquam in populi Romani potestatem uenirent: alios in uincula condendos ac de iis posterius consulendum: aliorum Campanorum summam etiam census distinxerunt publicanda necne bona essent: pecua captiua praeter equos et mancipia praeter puberes uirilis sexus et omnia quae solo non continerentur restituenda censuerunt dominis. Campanos omnes Atellanos Calatinos Sabatinos, extra quam qui eorum aut ipsi aut parentes eorum apud hostes essent, liberos esse iusserunt, ita ut nemo eorum ciuis Romanus aut Latini nominis esset, neue quis eorum qui Capuae fuisset dum portae clausae essent in urbe agroue Campano intra certam diem maneret; locus ubi habitarent trans Tiberim qui non contingeret Tiberim daretur: qui nec Capuae nec in urbe Campana quae a populo Romano defecisset per bellum fuissent, eos cis Lirim amnem Romam uersus, qui ad Romanos transissent priusquam Capuam Hannibal ueniret, cis Uolturnum emouendos censuerunt, ne quis eorum propius mare quindecim milibus passuum agrum aedificiumue haberet. qui eorum trans Tiberim emoti essent, ne ipsi posteriue eorum uspiam pararent haberentue nisi in Ueiente Sutrino Nepesinoue agro, dum ne cui maior quam quinquaginta iugerum agri modus esset. senatorum omnium quique magistratus Capuae Atellae Calatiae gessissent bona uenire Capuae iusserunt: libera corpora quae uenum dari placuerat Romam mitti ac Romae uenire. signa statuas aeneas quae capta de hostibus dicerentur, quae eorum sacra ac profana essent ad pontificum collegium reiecerunt. ob haec decreta maestiores aliquanto quam Romam uenerant Campanos dimiserunt; nec iam Q. Fului saeuitiam in sese, sed iniquitatem deum atque exsecrabilem fortunam suam incusabant.
[35] Dimissis Siculis Campanisque dilectus habitus. scripto deinde exercitu de remigum supplemento agi coeptum; in quam rem cum neque hominum satis nec ex qua pararentur stipendiumque acciperent pecuniae quicquam ea tempestate in publico esset, edixerunt consules ut priuatim ex censu ordinibusque, sicut antea, remiges darent cum stipendio cibariisque dierum triginta. ad id edictum tantus fremitus hominum, tanta indignatio fuit ut magis dux quam materia seditioni deesset: secundum Siculos Campanosque plebem Romanam perdendam lacerandamque sibi consules sumpsisse. per tot annos tributo exhaustos nihil reliqui praeter terram nudam ac uastam habere. tecta hostes incendisse, seruos agri cultores rem publicam abduxisse, nunc ad militiam paruo aere emendo, nunc remiges imperando; si quid cui argenti aerisue fuerit, stipendio remigum et tributis annuis ablatum. se ut dent quod non habeant nulla ui nullo imperio cogi posse. bona sua uenderent; in corpora quae reliqua essent saeuirent; ne unde redimantur quidem quicquam superesse. haec non in occulto, sed propalam in foro atque oculis ipsorum consulum ingens turba circumfusi fremebant; nec eos sedare consules nunc castigando, nunc consolando poterant. spatium deinde iis tridui se dare ad cogitandum dixerunt; quo ipsi ad rem inspiciendam <et> expediendam usi sunt. senatum postero die habuerunt de remigum supplemento; ubi cum multa disseruissent cur aequa plebis recusatio esset, uerterunt orationem eo ut dicerent priuatis id seu aequum seu iniquum onus iniungendum esse; nam unde, cum pecunia in aerario non esset, paraturos nauales socios? quomodo autem sine classibus aut Siciliam obtineri aut Italia Philippum arceri posse aut tuta Italiae litora esse?
[36] Cum in hac difficultate rerum consilium haereret ac prope torpor quidam occupasset hominum mentes, tum Laeuinus consul: magistratus senatui et senatum populo, sicut honore praestet, ita ad omnia quae dura atque aspera essent subeunda ducem debere esse. 'si quid iniungere inferiori uelis, id prius in te ac tuos si ipse iuris statueris, facilius omnes obedientes habeas; nec impensa grauis est, cum <ex> ea plus quam pro uirili parte sibi quemque capere principum uident. itaque <si> classes habere atque ornare uolumus populum Romanum, priuatos sine recusatione remiges dare, nobismet ipsis primum imperemus. aurum argentum <aes> signatum omne senatores crastino die in publicum conferamus, ita ut anulos sibi quisque et coniugi et liberis, et filio bullam et quibus uxor filiaeue sunt singulas uncias pondo auri relinquant: argenti qui curuli sella sederunt equi ornamenta et libras pondo, ut salinum patellamque deorum causa habere possint: ceteri senatores libram argenti tantum: aeris signati quina milia in singulos patres familiae relinquamus: ceterum omne aurum argentum aes signatum ad triumuiros mensarios extemplo deferamus nullo ante senatus consulto facto, ut uoluntaria conlatio et certamen adiuuandae rei publicae excitet ad aemulandum animos primum equestris ordinis, dein reliquae plebis. hanc unam uiam multa inter nos conlocuti consules inuenimus; ingredimini dis bene iuuantibus. res publica incolumis et priuatas res facile saluas praestat: publica prodendo tua nequiquam serues.' in haec tanto animo consensum est ut gratiae ultro consulibus agerentur. senatu inde misso pro se quisque aurum argentum et aes in publicum conferunt, tanto certamine iniecto ut prima aut inter primos nomina sua uellent in publicis tabulis esse ut nec triumuiri accipiundo nec scribae referundo sufficerent. hunc consensum senatus equester ordo est secutus, equestris ordinis plebs. ita sine edicto, sine coercitione magistratus nec remige in supplementum nec stipendio res publica eguit; paratisque omnibus ad bellum consules in prouincias profecti sunt.
[37] Neque aliud tempus belli fuit quo Carthaginienses Romanique pariter uariis casibus immixti magis in ancipiti spe ac metu fuerint. nam Romanis et in prouinciis hinc in Hispania aduersae res, hinc prosperae in Sicilia luctum et laetitiam miscuerant, et in Italia cum Tarentum amissum damno et dolori, tum arx cum praesidio retenta praeter spem gaudio fuit, et terrorem subitum pauoremque urbis Romae obsessae et oppugnatae Capua post dies paucos capta in laetitiam uertit. transmarinae quoque res quadam uice pensatae: Philippus hostis tempore haud satis opportuno factus, Aetoli noui adsciti socii Attalusque Asiae rex, iam uelut despondente fortuna Romanis imperium orientis. Carthaginienses quoque Capuae amissae Tarentum captum aequabant, et ut ad moenia urbis Romanae nullo prohibente se peruenisse in gloria ponebant, ita pigebat inriti incepti, pudebatque adeo se spretos ut sedentibus ipsis ad Romana moenia alia porta exercitus Romanus in Hispaniam duceretur. ipsae quoque Hispaniae quo propius spem uenerant tantis duobus ducibus exercitibusque caesis debellatum ibi ac pulsos inde Romanos esse, eo plus ab L. Marcio tumultuario duce ad uanum et inritum uictoriam redactam esse indignationis praebebant. ita aequante fortuna suspensa omnia utrisque erant, integra spe, integro metu, uelut illo tempore primum bellum inciperent.
[38] Hannibalem ante omnia angebat quod Capua pertinacius oppugnata ab Romanis quam defensa ab se multorum Italiae populorum animos auerterat, quos neque omnes tenere praesidiis nisi uellet in multas paruasque partes carpere exercitum quod minime tum expediebat poterat, nec deductis praesidiis spei liberam uel obnoxiam timori sociorum relinquere fidem. praeceps in auaritiam et crudelitatem animus ad spolianda quae tueri nequibat, ut uastata hosti relinquerentur, inclinauit. id foedum consilium cum incepto tum etiam exitu fuit. neque enim indigna patientium modo abalienabantur animi, sed ceterorum etiam; quippe ad plures exemplum ~quam~ pertinebat; nec consul Romanus temptandis urbibus sicunde spes aliqua se ostendisset deerat. Salapiae principes erant Dasius et Blattius, Dasius Hannibali amicus; Blattius quantum ex tuto poterat rem Romanam fouebat et per occultos nuntios spem proditionis fecerat Marcello; sed sine adiutore Dasio res transigi non poterat. multum ac diu cunctatus, et tum quoque magis inopia consilii potioris quam spe effectus, Dasium appellabat; at ille, cum ab re auersus, tum aemulo potentatus inimicus, rem Hannibali aperit. arcessito utroque Hannibal cum pro tribunali quaedam ageret mox de Blattio cogniturus, starentque summoto populo accusator et reus, Blattius de proditione Dasium appellat. enimuero ille, uelut in manifesta re, exclamat sub oculis Hannibalis secum de proditione agi. Hannibali atque eis qui aderant quo audacior res erat, minus similis ueri uisa est: aemulationem profecto atque odium esse, et id crimen adferri quod, quia testem habere non posset, liberius fingenti esset. ita inde dimissi sunt. nec Blattius ante abstitit tam audaci incepto quam idem obtundendo, docendoque quam ea res ipsis patriaeque salutaris esset, peruicit ut praesidium Punicum--<quingenti> autem Numidae erant--Salapiaque traderetur Marcello. nec sine caede multa tradi potuit. longe fortissimi equitum toto Punico exercitu erant. itaque, quamquam improuisa res fuit nec usus equorum in urbe erat, tamen armis inter tumultum captis et eruptionem temptauerunt et, cum euadere nequirent, pugnantes ad ultimum occubuerunt, nec plus quinquaginta ex his in potestatem hostium uiui uenerunt. plusque aliquanto damni haec ala equitum amissa Hannibali quam Salapia fuit; nec deinde unquam Poenus, quo longe plurimum ualuerat, equitatu superior fuit.
[39] Per idem tempus cum in arce Tarentina uix inopia tolerabilis esset, spem omnem praesidium quod ibi erat Romanum praefectusque praesidii atque arcis M. Liuius in commeatibus ab Sicilia missis habebant, qui ut tuto praeterueherentur oram Italiae, classis uiginti ferme nauium Regii stabat. praeerat classi commeatibusque D. Quinctius, obscuro genere ortus, ceterum multis fortibus factis militari gloria inlustris. primo quinque naues, quarum maximae duae triremes, a Marcello ei traditae erant [habuit]: postea rem impigre saepe gerenti tres additae quinqueremes: postremo ipse a sociis Reginisque et a Uelia et a Paesto debitas ex foedere exigendo classem uiginti nauium, sicut ante dictum est, efficit. huic ab Regio profectae classi Democrates cum pari nauium Tarentinarum numero quindecim milia ferme ab urbe ad Sapriportem obuius fuit. uelis tum forte improuidus futuri certaminis Romanus ueniebat; sed circa Crotonem Sybarimque suppleuerat remigio naues, instructamque et armatam egregie pro magnitudine nauium classem habebat; et tum forte sub idem tempus et uenti uis omnis cecidit et hostes in conspectu fuere ut ad componenda armamenta expediendumque remigem ac militem ad imminens certamen satis temporis esset. raro alias tantis animis iustae concurrerunt classes, quippe cum in maioris discrimen rei quam ipsae erant pugnarent, Tarentini ut reciperata urbe ab Romanis post centesimum prope annum, arcem etiam liberarent, spe commeatus quoque hostibus si nauali proelio possessionem maris ademissent interclusuros, Romani ut retenta possessione arcis ostenderent non ui ac uirtute, sed proditione ac furto Tarentum amissum. itaque ex utraque parte signo dato cum rostris concurrissent neque retro nauem inhiberent nec dirimi ab se hostem paterentur quam quis indeptus nauem erat ferrea iniecta manu, ita conserebant ex propinquo pugnam ut non missilibus tantum, sed gladiis etiam prope conlato pede gereretur res. prorae inter se iunctae haerebant, puppes alieno remigio circumagebantur; ita in arto stipatae erant naues ut uix ullum telum in mari uanum intercideret; frontibus uelut pedestris acies urgebant peruiaeque naues pugnantibus erant. insignis tamen inter ceteras pugna fuit duarum quae primae agminum concurrerant inter se. in Romana naue ipse Quinctius erat, in Tarentina Nico cui Perconi fuit cognomen, non publico modo sed priuato etiam odio inuisus atque infestus Romanis quod eius factionis erat quae Tarentum Hannibali prodiderat. hic Quinctium simul pugnantem hortantemque suos, incautum hasta transfigit. ille ut praeceps cum armis procidit ante proram, uictor Tarentinus in turbatam duce amisso nauem impigre transgressus cum summouisset hostes et prora iam Tarentinorum esset, puppim male conglobati tuerentur Romani, repente et alia a puppe triremis hostium apparuit; ita in medio circumuenta Romana nauis capitur. hinc ceteris terror iniectus uti praetoriam nauem captam uidere, fugientesque passim aliae in alto mersae, aliae in terram remis abreptae mox praedae fuere Thurinis Metapontinisque. ex onerariis quae cum commeatu sequebantur, perpaucae in potestatem hostium uenere; aliae ad incertos uentos hinc atque illinc obliqua transferentes uela, in altum euectae sunt. nequaquam pari fortuna per eos dies Tarenti res gesta. nam ad quattuor milia hominum frumentatum egressa cum in agris passim uagarentur, Liuius qui arci praesidioque Romano praeerat, intentus in omnes occasiones gerendae rei, C. Persium impigrum uirum cum duobus milibus et <quingentis> armatorum ex arce emisit, qui uage effusos per agros palatosque adortus cum diu passim cecidisset, paucos ex multis, trepida fuga incidentes semiapertis portarum foribus, in urbem compulit ne<que multum afuit quin> urbs eodem impetu caperetur. ita aequatae res ad Tarentum, Romanis uictoribus <terra>, Carthaginiensibus mari. frumenti spes, quae in oculis fuerat, utrosque frustrata pariter.
[40] Per idem tempus Laeuinus consul iam magna parte anni circumacta in Siciliam ueteribus nouisque sociis exspectatus cum uenisset, primum ac potissimum omnium ratus Syracusis noua pace inconditas componere res, Agrigentum inde, quod belli reliquum erat tenebaturque a Carthaginiensium ualido praesidio, duxit legiones. et adfuit fortuna incepto. Hanno erat imperator Carthaginiensium, sed omnem in Muttine Numidisque spem repositam habebant. per totam Siciliam uagus praedas agebat ex sociis Romanorum neque intercludi ab Agrigento ui aut arte ulla nec quin erumperet ubi uellet prohiberi poterat. haec eius gloria quia iam imperatoris quoque famae officiebat, postremo in inuidiam uertit ut ne bene gestae quidem res iam Hannoni propter auctorem satis laetae essent. postremo praefecturam eius filio suo dedit, ratus cum imperio auctoritatem quoque ei inter Numidas erepturum. quod longe aliter euenit; nam ueterem fauorem eius sua insuper inuidia auxit; neque ille indignitatem iniuriae tulit confestimque ad Laeuinum occultos nuntios misit de tradendo Agrigento. per quos ut est facta fides compositusque rei gerendae modus, portam ad mare ferentem Numidae cum occupassent pulsis inde custodibus aut caesis Romanos ad id ipsum missos in urbem acceperunt. et cum agmine iam in media urbis ac forum magno tumultu iretur, ratus Hanno non aliud quam tumultum ac secessionem, id quod et ante acciderat, Numidarum esse, ad comprimendam seditionem processit. atque ille cum ei multitudo maior quam Numidarum procul uisa et clamor Romanus haudquaquam ignotus ad aures accidisset, priusquam ad ictum teli ueniret capessit fugam. per auersam portam emissus adsumpto comite Epicyde cum paucis ad mare peruenit; nactique opportune paruum nauigium, relicta hostibus Sicilia de qua per tot annos certatum erat, in Africam traiecerunt. alia multitudo Poenorum Siculorumque ne temptato quidem certamine cum caeci in fugam ruerent clausique exitus essent circa portas caesa. oppido recepto Laeuinus qui capita rerum Agrigenti erant uirgis caesos securi percussit, ceteros praedamque uendidit; omnem pecuniam Romam misit. fama Agrigentinorum cladis Siciliam cum peruasisset, omnia repente ad Romanos inclinauerunt. prodita breui sunt uiginti oppida, sex ui capta: uoluntaria deditione in fidem uenerunt ad quadraginta. quarum ciuitatium principibus cum pro cuiusque merito consul pretia poenasque exsoluisset, coegissetque Siculos positis tandem armis ad agrum colendum animos conuertere, ut esset non incolarum modo alimentis frugifera insula, sed urbis Romae atque Italiae, id quod multis saepe tempestatibus fecerat, annonam leuaret, ab Agathyrna inconditam multitudinem secum in Italiam transuexit. quattuor milia hominum erant, mixti ex omni conluuione exsules obaerati capitalia ausi plerique cum in ciuitatibus suis ac sub legibus uixerant, et postquam eos ex uariis causis fortuna similis conglobauerat Agathyrnam per latrocinia ac rapinam tolerantes uitam. hos neque relinquere Laeuinus in insula tum primum noua pace coalescente uelut materiam nouandis rebus satis tutum ratus est, et Reginis usui futuri erant ad populandum Bruttium agrum adsuetam latrociniis quaerentibus manum. et quod ad Siciliam attinet eo anno debellatum est.
[41] In Hispania principio ueris P. Scipio nauibus deductis euocatisque edicto Tarraconem sociorum auxiliis classem onerariasque ostium inde Hiberi fluminis petere iubet. eodem legiones ex hibernis conuenire cum iussisset, ipse cum quinque milibus sociorum ab Tarracone profectus ad exercitum est. quo cum uenisset adloquendos maxime ueteres milites qui tantis superfuerunt cladibus ratus, contione aduocata ita disseruit: 'nemo ante me nouus imperator militibus suis priusquam opera eorum usus esset gratias agere iure ac merito potuit: me uobis priusquam prouinciam aut castra uiderem obligauit fortuna, primum quod ea pietate erga patrem patruumque meum uiuos mortuosque fuistis, deinde quod amissam tanta clade prouinciae possessionem integram et populo Romano et successori mihi uirtute uestra obtinuistis. sed cum iam benignitate deum id paremus atque agamus non ut ipsi maneamus in Hispania sed ne Poeni maneant, nec ut pro ripa Hiberi stantes arceamus transitu hostes sed ut ultro transeamus transferamusque bellum, uereor ne cui uestrum maius id audaciusque consilium quam aut pro memoria cladium nuper acceptarum aut pro aetate mea uideatur. aduersae pugnae in Hispania nullius in animo quam meo minus oblitterari possunt, quippe cui pater et patruus intra triginta dierum spatium ut aliud super aliud cumularetur familiae nostrae funus interfecti sunt; sed ut familiaris paene orbitas ac solitudo frangit animum, ita publica cum fortuna tum uirtus desperare de summa rerum prohibet. ea fato quodam data nobis sors est ut magnis omnibus bellis uicti uicerimus. uetera omitto, Porsennam Gallos Samnites: a Punicis bellis incipiam. quot classes, quot duces, quot exercitus priore bello amissi sunt? iam quid hoc bello memorem? omnibus aut ipse adfui cladibus aut quibus afui, maxime unus omnium eas sensi. Trebia Trasumennus Cannae quid aliud sunt quam monumenta occisorum exercituum consulumque Romanorum? adde defectionem Italiae, Siciliae maioris partis, Sardiniae; adde ultimum terrorem ac pauorem, castra Punica inter Anienem ac moenia Romana posita et uisum prope in portis uictorem Hannibalem. in hac ruina rerum stetit una integra atque immobilis uirtus populi Romani; haec omnia strata humi erexit ac sustulit. uos omnium primi, milites, post Cannensem cladem uadenti Hasdrubali ad Alpes Italiamque, qui si se cum fratre coniunxisset nullum iam nomen esset populi Romani, ductu auspicioque patris mei obstitistis; et hae secundae res illas aduersas sustinuerunt. nunc benignitate deum omnia secunda prospera in dies laetiora ac meliora in Italia Siciliaque geruntur. in Sicilia Syracusae, Agrigentum captum, pulsi tota insula hostes, receptaque prouincia in dicionem populi Romani est: in Italia Arpi recepti, Capua capta. iter omne ab urbe Roma trepida fuga emensus Hannibal, in extremum angulum agri Bruttii compulsus nihil iam maius precatur deos quam ut incolumi cedere atque abire ex hostium terra liceat. quid igitur minus conueniat, milites, quam cum aliae super alias clades cumularentur ac di prope ipsi cum Hannibale starent, uos hic cum parentibus meis--aequentur enim etiam honore nominis--sustinuisse labantem fortunam populi Romani, nunc eosdem quia illic omnia secunda laetaque sunt animis deficere? nuper quoque quae acciderunt, utinam tam sine meo luctu quam~~. nunc di immortales imperii Romani praesides qui centuriis omnibus ut mihi imperium iuberent dari fuere auctores, iidem auguriis auspiciisque et per nocturnos etiam uisus omnia laeta ac prospera portendunt. animus quoque meus, maximus mihi ad hoc tempus uates, praesagit nostram Hispaniam esse, breui extorre hinc omne Punicum nomen maria terrasque foeda fuga impleturum. quod mens sua sponte diuinat, idem subicit ratio haud fallax. uexati ab iis socii nostram fidem per legatos implorant. tres duces discordantes prope ut defecerint alii ab aliis, trifariam exercitum in diuersissimas regiones distraxere. eadem in illos ingruit fortuna quae nuper nos adflixit; nam et deseruntur ab sociis, ut prius ab Celtiberis nos, et diduxere exercitus quae patri patruoque meo causa exitii fuit; nec discordia intestina coire eos in unum sinet neque singuli nobis resistere poterunt. uos modo, milites, fauete nomini Scipionum, suboli imperatorum uestrorum uelut accisis recrescenti stirpibus. agite, ueteres milites, nouum exercitum nouumque ducem traducite Hiberum, traducite in terras cum multis fortibus factis saepe a uobis peragratas. breui faciam ut, quemadmodum nunc noscitatis in me patris patruique similitudinem oris uoltusque et lineamenta corporis, ita ingenii fidei uirtutisque effigiem uobis reddam ut reuixisse aut renatum sibi quisque Scipionem imperatorem dicat.'
[42] Hac oratione accensis militum animis relicto ad praesidium regionis eius M. Silano cum tribus milibus peditum et trecentis equitibus ceteras omnes copias--erant autem uiginti quinque milia peditum, duo milia quingenti equites --Hiberum traiecit. ibi quibusdam suadentibus ut quoniam in tres tam diuersas regiones discessissent Punici exercitus, proximum adgrederetur, periculum esse ratus ne eo facto in unum omnes contraheret nec par esset unus tot exercitibus, Carthaginem Nouam interim oppugnare statuit urbem cum ipsam opulentam suis opibus tum hostium omni bellico apparatu plenam--ibi arma, ibi pecunia, ibi totius Hispaniae obsides erant--sitam praeterea cum opportune ad traiciendum in Africam tum super portum satis amplum quantaeuis classi et nescio an unum in Hispaniae ora qua nostro adiacet mari. nemo omnium quo iretur sciebat praeter C. Laelium. is classe circummissus ita moderari cursum nauium iussus erat ut eodem tempore Scipio ab terra exercitum ostenderet et classis portum intraret. septimo die ab Hibero Carthaginem uentum est simul terra marique. castra ab regione urbis qua in septentrionem uersa est posita; his ab tergo--nam frons natura tuta erat--uallum obiectum. etenim sita Carthago sic est. sinus est maris media fere Hispaniae ora, maxime Africo uento oppositus, <ad duo milia> et quingentos passus introrsus retractus, paululo plus passuum <mille et ducentos> in latitudinem patens. huius in ostio sinus parua insula obiecta ab alto portum ab omnibus uentis praeterquam Africo tutum facit. ab intimo sinu paeneinsula excurrit, tumulus is ipse in quo condita urbs est, ab ortu solis et a meridie cincta mari: ab occasu stagnum claudit paulum etiam ad septentrionem fusum, incertae altitudinis utcumque exaestuat aut deficit mare. continenti urbem iugum ducentos fere et quinquaginta passus patens coniungit. unde cum tam parui operis munitio esset, non obiecit uallum imperator Romanus, seu fiduciam hosti superbe ostentans siue ut subeunti saepe ad moenia urbis recursus pateret.
[43] Cetera quae munienda erant cum perfecisset, naues etiam in portu uelut maritimam quoque ostentans obsidionem instruxit; circumuectusque classem cum monuisset praefectos nauium ut uigilias nocturnas intenti seruarent, omnia ubique primo obsessum hostem conari, regressus in castra ut consilii sui rationem quod ab urbe potissimum oppugnanda bellum orsus esset militibus ostenderet et spem potiundae cohortando faceret, contione aduocata ita disseruit: 'ad urbem unam oppugnandam si quis uos adductos credit, is magis operis uestri quam emolumenti rationem exactam, milites, habet; oppugnabitis enim uere moenia unius urbis, sed in una urbe uniuersam ceperitis Hispaniam. hic sunt obsides omnium nobilium regum populorumque, qui simul in potestate uestra erunt, extemplo omnia quae nunc sub Carthaginiensibus sunt in dicionem tradent; hic pecunia omnis hostium, sine qua neque illi gerere bellum possunt, quippe qui mercennarios exercitus alant, et quae nobis maximo usui ad conciliandos animos barbarorum erit; hic tormenta arma omnis apparatus belli est, qui simul et uos instruet et hostes nudabit. potiemur praeterea cum pulcherrima opulentissimaque urbe tum opportunissima portu egregio unde terra marique quae belli usus poscunt suppeditentur; quae cum magna ipsi habebimus tum dempserimus hostibus multo maiora. haec illis arx, hoc horreum aerarium armamentarium, hoc omnium rerum receptaculum est; huc rectus ex Africa cursus est; haec una inter Pyrenaeum et Gades statio; hinc omni Hispaniae imminet Africa.~~
[44] ~~armauerat. cum terra marique instrui oppugnationem uideret et ipse copias ita disponit. oppidanorum duo milia ab ea parte qua castra Romana erant opponit: quingentis militibus arcem insidit, quingentos tumulo urbis in orientem uerso imponit: multitudinem aliam quo clamor, quo subita uocasset res intentam ad omnia occurrere iubet. patefacta deinde porta eos quos in uia ferente ad castra hostium instruxerat emittit. Romani duce ipso praecipiente parumper cessere, ut propiores subsidiis in certamine ipso summittendis essent. et primo haud impares stetere acies; subsidia deinde identidem summissa e castris non auerterunt solum in fugam hostes, sed adeo effusis institerunt ut nisi receptui cecinisset permixti fugientibus inrupturi fuisse in urbem uiderentur. trepidatio uero non in proelio maior quam tota urbe fuit; multae stationes pauore atque fuga desertae sunt relictique muri cum qua cuique erat proximum desiluissent. quod ubi egressus Scipio in tumulum quem Mercuri uocant animaduertit multis partibus nudata defensoribus moenia esse, omnes e castris excitos ire ad oppugnandam urbem et ferre scalas iubet. ipse trium prae se iuuenum ualidorum scutis oppositis--ingens enim iam uis omnis generis telorum e muris uolabat--ad urbem succedit; hortatur imperat quae in rem sunt, quodque plurimum ad accendendos militum animos intererat, testis spectatorque uirtutis atque ignauiae cuiusque adest. itaque in uolnera ac tela ruunt; neque illos muri neque superstantes armati arcere queunt quin certatim adscendant. et ab nauibus eodem tempore ea quae mari adluitur pars urbis oppugnari coepta est. ceterum tumultus inde maior quam uis adhiberi poterat. dum applicant, dum raptim exponunt scalas militesque dum qua cuique proximum est in terram euadere properant, ipsa festinatione et certamine alii alios impediunt.
[45] Inter haec repleuerat iam Poenus armatis muros, et uis magna ex ingenti copia congesta telorum suppeditabat; sed neque uiri nec tela nec quicquam aliud aeque quam moenia ipsa sese defendebant. rarae enim scalae altitudini aequari poterant, et quo quaeque altiores, eo infirmiores erant. itaque cum summus quisque euadere non posset, subirent tamen alii, onere ipso frangebantur. quidam stantibus scalis cum altitudo caliginem oculis offudisset, ad terram delati sunt. et cum passim homines scalaeque ruerent et ipso successu audacia atque alacritas hostium cresceret, signum receptui datum est; quod spem non praesentis modo ab tanto certamine ac labore quietis obsessis, sed etiam in posterum dedit scalis et corona capi urbem non posse: opera et difficilia esse et tempus datura ad ferendam opem imperatoribus suis. uix prior tumultus conticuerat cum Scipio ab defessis iam uolneratisque recentes integrosque alios accipere scalas iubet et ui maiore adgredi urbem. ipse ut ei nuntiatum est aestum decedere, quod per piscatores Tarraconenses, nunc leuibus cumbis, nunc ubi eae siderent uadis peruagatos stagnum, compertum habebat facilem pedibus ad murum transitum dari, eo secum armatos quingentos duxit. medium ferme diei erat, et ad id, quod sua sponte cedente in mare aestu trahebatur aqua, acer etiam septentrio ortus inclinatum stagnum eodem quo aestus ferebat et adeo nudauerat uada ut alibi umbilico tenus aqua esset, alibi genua uix superaret. hoc cura ac ratione compertum in prodigium ac deos uertens Scipio qui ad transitum Romanis mare uerterent et stagna auferrent uiasque ante nunquam initas humano uestigio aperirent, Neptunum iubebat ducem itineris sequi ac medio stagno euadere ad moenia.
[46] Ab terra ingens labor succedentibus erat; nec altitudine tantum moenium impediebantur, sed quod ~euntes~ ad ancipites utrimque ictus subiectos habebant Romanos, ut latera infestiora subeuntibus quam aduersa corpora essent. at parte ~in alia quingentis et per stagnum facilis transitus et in murum adscensus inde fuit; nam neque opere emunitus erat ut ubi ipsius loci ac stagni praesidio satis creditum foret, nec ulla armatorum statio aut custodia opposita intentis omnibus ad opem eo ferendam unde periculum ostendebatur. ubi urbem sine certamine intrauere, pergunt inde quanto maximo cursu poterant ad eam portam circa quam omne contractum certamen erat; in quod adeo intenti omnium non animi solum fuere sed etiam oculi auresque pugnantium spectantiumque et adhortantium pugnantes ut nemo ante ab tergo senserit captam urbem quam tela in auersos inciderunt et utrimque ancipitem hostem habebant. tunc turbatis defensoribus metu et moenia capta et porta intus forisque pariter refringi coepta; et mox caedendo confectis ac distractis ne iter impediretur foribus armati impetum fecerunt. magna multitudo et muros transcendebat; sed hi passim ad caedem oppidanorum uersi; illa quae portam ingressa erat iusta acies cum ducibus, cum ordinibus media urbe usque in forum processit. inde cum duobus itineribus fugientes uideret hostes, alios ad tumulum in orientem uersum qui tenebatur quingentorum militum praesidio, alios in arcem in quam et ipse Mago cum omnibus fere armatis qui muris pulsi fuerant refugerat, partem copiarum ad tumulum expugnandum mittit, partem ipse ad arcem ducit. et tumulus primo impetu est captus, et Mago arcem conatus defendere, cum omnia hostium plena uideret neque spem ullam esse, se arcemque et praesidium dedidit. quoad dedita arx est, caedes tota urbe passim factae nec ulli puberum qui obuius fuit parcebatur: tum signo dato caedibus finis factus, ad praedam uictores uersi, quae ingens omnis generis fuit.
[47] Liberorum capitum uirile secus ad decem milia capta; inde qui ciues Nouae Carthaginis erant dimisit urbemque et sua omnia quae reliqua eis bellum fecerat restituit. opifices ad duo milia hominum erant; eos publicos fore populi Romani edixit, cum spe propinqua libertatis si ad ministeria belli enixe operam nauassent. ceteram multitudinem incolarum iuuenum ac ualidorum seruorum in classem ad supplementum remigum dedit; et auxerat nauibus octo captiuis classem. extra hanc multitudinem Hispanorum obsides erant, quorum perinde ac si sociorum liberi essent cura habita. captus et apparatus ingens belli; catapultae maximae formae centum uiginti, minores ducentae octoginta una; ballistae maiores uiginti tres, minores quinquaginta duae; scorpionum maiorum minorumque et armorum telorumque ingens numerus; signa militaria septuaginta quattuor. et auri argenti relata ad imperatorem magna uis: paterae aureae fuerunt ducentae septuaginta sex, librales ferme omnes pondo; argenti infecti signatique decem et octo milia et trecenta pondo, uasorum argenteorum magnus numerus; haec omnia C. Flaminio quaestori appensa adnumerataque sunt; tritici quadringenta milia modium, hordei ducenta septuaginta. naues onerariae sexaginta tres in portu expugnatae captaeque, quaedam cum suis oneribus, frumento, armis, aere praeterea ferroque et linteis et sparto et nauali alia materia ad classem aedificandam, ut minimum omnium inter tantas opes belli captas Carthago ipsa fuerit.
[48] Eo die Scipio C. Laelio cum sociis naualibus urbem custodire iusso ipse in castra legiones reduxit fessosque milites omnibus uno die belli operibus, quippe qui et acie dimicassent et capienda urbe tantum laboris periculique adissent et capta cum iis qui in arcem confugerant iniquo etiam loco pugnassent, curare corpora iussit. postero die militibus naualibusque sociis conuocatis primum dis immortalibus laudes gratesque egit, qui se non urbis solum opulentissimae omnium in Hispania uno die compotem fecissent, sed ante eo congessissent omnis Africae atque Hispaniae opes, ut neque hostibus quicquam relinqueretur et sibi ac suis omnia superessent. militum deinde uirtutem conlaudauit quod eos non eruptio hostium, non altitudo moenium, non inexplorata stagni uada, non castellum in alto tumulo situm, non munitissima arx deterruisset quo minus transcenderent omnia perrumperentque. itaque quamquam omnibus omnia deberet, praecipuum muralis coronae decus eius esse qui primus murum adscendisset; profiteretur qui se dignum eo duceret dono. duo professi sunt, Q. Trebellius, centurio legionis quartae, et Sex. Digitius, socius naualis. nec ipsi tam inter se acriter contendebant quam studia excitauerant uterque sui corporis hominum. sociis C. Laelius, praefectus classis, legionariis M. Sempronius Tuditanus aderat. ea contentio cum prope seditionem ueniret, Scipio tres recuperatores cum se daturum pronuntiasset qui cognita causa testibusque auditis iudicarent uter prior in oppidum transcendisset, C. Laelio et M. Sempronio, aduocatis partis utriusque, P. Cornelium Caudinum de medio adiecit eosque tres recuperatores considere et causam cognoscere iussit. cum res eo maiore ageretur certamine quod amoti tantae dignitatis non tam aduocati quam moderatores studorium fuerant, C. Laelius relicto consilio ad tribunal ad Scipionem accedit, eumque docet rem sine modo ac modestria agi, ac proper esse ut manus inter se conferant. Ceterum, etiam si vis absit, nihilo minus detestabili exemplo rem agi, quippe ubi fraude ac periurio decus petatur virtutis. Satre hinc legionarios milites, hinc classicos, per omnis deos paratos iurare magis quae velint quam quae sciant vera esse, et obstringere periurio non se solum suumque caput, sed signa militaria et aquilas sacramentique religionem. Haec se ad eum de sententia P. Cornelii et M. Sempronii deferre. Scipio conlaudato Laelio ad contionem advocavit pronuntiavitque se satis compertum habere Q. Trebellium et Sex. Digitium pariter in murum escendisse, seque eos ambos virtutis causa coronis muralibus donare. Tum reliquos prout cuiusque meritum virtusque erat donavit; ante omnis C. Laelium praefectum classis et omni genere laudis sibimet ipse aequavit et corona aurea ac triginta bubus donavit.
[49] Tum obsides ciuitatium Hispaniae uocari iussit; quorum quantus numerus fuerit piget scribere, quippe ubi alibi trecentos ferme, alibi tria milia septingentos uiginti quattuor fuisse inueniam. Aeque et alia inter auctores discrepant. Praesidium Punicum alius decem, alius septem, alius haud plus quam duum milium fuisse scribit. Capta alibi decem milia capitum, alibi supra quinque et uiginti inuenias. Scorpiones maiores minoresque ad sexaginta captos scripserim, si auctorem Graecum sequar Silenum; si ualerium Antiatem, maior scorpionumsex milia, minorum tredecim milia; adeo nullus mentiendi modus est. Ne de ducibus quidem conuenit. Plerique Laelium praefuisse classi, sunt qui M. Iulium Silanum dicant; Arinen praefuisse Punico praesidio deditumque Romanis Antias ualerius, Magonem alii scriptores tradunt. Non de numero nauium captarum, non de pondere auri atque argenti et redacta pecunia conuenit; si aliquis adsentiri necesse est, media simillima ueri sunt. Ceterum, uocatis obsidibus primum uniuersos bonum animum habere iussit: uenisse enim eos in populi Romani potestatem, qui beneficio quam metu obligare homines malit exterasque gentes fide ac societate iunctas habere quam tristi subiectas seruitio. Deinde acceptis nominibus ciuitatium recensuit captiuos quot cuiusque populi essent, et nuntios domum misit ut ad suos quisque recipiendos ueniret. Si quarum forte ciuitatium legati aderant, eis praesentibus suos restituit: ceterorum curam benigne tuendorum C. Flaminio quaestori attribuit. Inter haec e media turba obsidum mulier magno natu, Mandonii uxor, qui frater Indibilis Ilergetum reguli erant, flens ad pedes imperatoris procubuit obtestarique coepit ut curam cultumque feminarum impensius custodibus commendaret. Cum Scipio nihil defuturum iis profecto diceret, tum rursus mulier: "Haud magni ista facimus" inquit; "quid enim huic fortunae non satis est? Alia me cura aetatem harum intuentem Ð nam ipsa iam extra periculum iniuriae muliebris sum Ð stimulat." Et aetate et forma florentes circa eam Indibilis filiae erant aliaeque nobilitate pari, quae omnes eam pro parente colebant. Tum Scipio: "Meae populique Romani disciplinae causae facerem" inquit, "ne quid quod sanctum usquam esset apud nos uiolaretur: nunc ut id curem impensius, uestra quoque uirtus dignitasque facit quae ne in malis quidem oblitae decoris matronalis estis". Spectatae deinde integritatis uiro tradidit eas tuerique haud secus uerecunde ac modeste quam hospitum coniuges ac matres iussit.
[50] Captiua deinde a militibus adducitur ad eum adulta uirgo, adeo eximia forma ut quacumque incedebat conuerteret omnium oculos. Scipio percontatus patriam parentesque, inter cetera accepit desponsam eam principi Celtiberorum: adulescenti Allucio nomen erat. Extemplo igitur parentibus sponsoque ab domo accitis, cum interim audiret deperire eum sponsae amore, ubi primum uenit, accuratiore eum sermone quam parentes adloquitur. "Iuuenis", inquit, "iuuenem appello, quo minor sit inter nos huius sermonis uerecundia. Ego cum sponsa tua capta a militibus nostris ad me ducta esset audiremque tibi eam cordi esse, et forma faceret fidem, quia ipse, si frui liceret ludo aetatis, praesertim in recto et legitimo amore, et non res publica animum nostrum occupasset, ueniam mihi dari sponsam impensius amanti uellem, tuo cuius possum amori faueo. Fuit sponsa tua apud me eadem qua apud soceros tuos parentesque suos uerecundia; seruata tibi est, ut inuiolatum et dignum me teque dari tibi donum posset. Hanc mercedem unam pro eo munere paciscor: amicus populo Romano sis et, si me uirum bonum credis esse quales patrem patruumque meum iam ante hae gentes norant, scias multos nostri similes in ciuitate Romana esse, nec ullum in terris hodie populum dici posse quem minus tibi hostem tuisque esse uelis aut amicum malis." Cum adulescens, simul pudore et gaudio perfusus, dextram Scipionis tenens deos omnes inuocaret ad gratiam illi pro se referendam, quoniam sibi nequaquam satis facultatis pro suo animo atque illius erga se merito esset, parentes inde cognatique uirgines appellati; qui, quoniam gratis sibi redderetur, uirgo ad quam redimendam satis magnum attulissent auri pondus, orare Scipionem ut id ab se donum acciperet coeperunt, haud minorem eius rei apud se gratiam futuram esse adfirmantes quam redditae inuiolatae foret uirginis. Scipio quando tanto opere peterent accepturum se pollicitus, poni ante pedes iussit uocatoque ad se Allucio. "Super dotem" inquit "quam accepturus a socero es, haec tibi a me dotalia dona accedent"; aurumque tollere ac sibi habere iussit. His laetus donis honoribusque dimissus domum, impleuit populares laudibus meritis Scipionis: uenisse dis simillimum iuuenem, uincentem omnia cum armis, tum benignitate ac beneficiis. Itaque dilectu clientium habito cum delectis mille et quadringentis equitibus intra paucos dies ad Scipionem reuertit.
[51] Scipio retentum secum Laelium, dum captiuos obsidesque et praedam ex consilio eius disponeret, satis omnibus rebus compositis, data quinquereme <et> captiuis + cum Magone et quindecim fere senatoribus qui simul cum eo capti erant in naues sex impositis nuntium uictoriae Romam mittit. Ipse paucos dies quibus morari Carthagine statuerat, exercendis naualibus pedestribusque copiis absumpsit. Primo die legiones in armis quattuor milium spatio decurrerunt; secundo die arma curare et tergere ante tentoria iussi; tertio die rudibus inter se in modum iustae pugnae concurrerunt praepilatisque missilibus iaculati sunt; quarto die quies data; quinto iterum in armis decursum est. Hunc ordinem laboris quietisque quoad Carthagine morati sunt seruarunt. Remigium classicique milites tranquillo in altum euecti, agilitatem nauium simulacris naualis pugnae experiebantur. Haec extra urbem terra marique corpora simul animosque ad bellum acuebant; urbs ipsa strepebat apparatu belli fabris omnium generum in publicam officinam inclusis. Dux cuncta pari cura obibat: nunc in classe ac nauali erat, nunc cum legionibus decurrebat: nunc operibus adspiciendis tempus dabat, quaeque in officinis quaeque in armamentario ac naualibus fabrorum multitudo plurima in singulos dies certamine ingenti faciebat. His ita incohatis refectisque quae quassata erant muri dispositisque praesidiis ad custodiam urbis, Tarraconem est profectus, a multis legationibus protinus in uia aditus, quas partim dato responso ex itinere dimisit, partim distulit Tarraconem, quo omnibus nouis ueteribusque sociis edixerat conuentum. Et cuncti fere qui cis Hiberum incolunt populi, multi etiam ulterioris prouinciae conuenerunt. Carthaginiensium duces primo ex industria famam captae Carthaginis compresserunt: deinde, ut clarior res erat quam ut tegi ac dissimulari posset, eleuabant uerbis: necopinato aduentu ac prope furto unius diei urbem unam Hispaniae interceptam, cuius rei tam paruae praemio elatum insolentem iuuenem immodico gaudio speciem magnae uictoriae imposuisse: at ubi adpropinquare tres duces, tres uictores hostium exercitus audisset, occursuram ei extemplo domesticorum funerum memoriam. Haec in uolgus iactabant, haudquaquam ipsi ignari quantum sibi ad omnia uirium Carthagine amissa decessisset.
Livy | The Latin Library | The Classics Page |