[1] Liberi iam hinc populi Romani res pace belloque gestas, annuos magistratus, imperiaque legum potentiora quam hominum peragam. Quae libertas ut laetior esset proximi regis superbia fecerat. Nam priores ita regnarunt ut haud immerito omnes deinceps conditores partium certe urbis, quas nouas ipsi sedes ab se auctae multitudinis addiderunt, numerentur; neque ambigitur quin Brutus idem qui tantum gloriae superbo exacto rege meruit pessimo publico id facturus fuerit, si libertatis immaturae cupidine priorum regum alicui regnum extorsisset. Quid enim futurum fuit, si illa pastorum conuenarumque plebs, transfuga ex suis populis, sub tutela inuiolati templi aut libertatem aut certe impunitatem adepta, soluta regio metu agitari coepta esset tribuniciis procellis, et in aliena urbe cum patribus serere certamina, priusquam pignera coniugum ac liberorum caritasque ipsius soli, cui longo tempore adsuescitur, animos eorum consociasset? Dissipatae res nondum adultae discordia forent, quas fouit tranquilla moderatio imperii eoque nutriendo perduxit ut bonam frugem libertatis maturis iam uiribus ferre possent. Libertatis autem originem inde magis quia annuum imperium consulare factum est quam quod deminutum quicquam sit ex regia potestate numeres. Omnia iura, omnia insignia primi consules tenuere; id modo cautum est ne, si ambo fasces haberent, duplicatus terror uideretur. Brutus prior, concedente collega, fasces habuit; qui non acrior uindex libertatis fuerat quam deinde custos fuit. Omnium primum auidum nouae libertatis populum, ne postmodum flecti precibus aut donis regiis posset, iure iurando adegit neminem Romae passuros regnare. Deinde quo plus uirium in senatu frequentia etiam ordinis faceret, caedibus regis deminutum patrum numerum primoribus equestris gradus lectis ad trecentorum summam expleuit, traditumque inde fertur ut in senatum uocarentur qui patres quique conscripti essent; conscriptos uidelicet nouum senatum, appellabant lectos. Id mirum quantum profuit ad concordiam ciuitatis iungendosque patribus plebis animos.
[2] Rerum deinde diuinarum habita cura; et quia quaedam publica sacra per ipsos reges factitata erant, necubi regum desiderium esset, regem sacrificolum creant. Id sacerdotium pontifici subiecere, ne additus nomini honos aliquid libertati, cuius tunc prima erat cura, officeret. Ac nescio an nimium undique eam minimisque rebus muniendo modum excesserint. Consulis enim alterius, cum nihil aliud offenderet, nomen inuisum ciuitati fuit: nimium Tarquinios regno adsuesse; initium a Prisco factum; regnasse dein Ser. Tullium; ne interuallo quidem facto oblitum, tamquam alieni, regni, Superbum Tarquinium uelut hereditatem gentis scelere ac ui repetisse; pulso Superbo penes Collatinum imperium esse. Nescire Tarquinios priuatos uiuere; non placere nomen, periculosum libertati esse. Hinc primo sensim temptantium animos sermo per totam ciuitatem est datus, sollicitamque suspicione plebem Brutus ad contionem uocat. Ibi omnium primum ius iurandum populi recitat neminem regnare passuros nec esse Romae unde periculum libertati foret; id summa ope tuendum esse, neque ullam rem quae eo pertineat contemnendam. Inuitum se dicere hominis causa, nec dicturum fuisse ni caritas rei publicae uinceret: non credere populum Romanum solidam libertatem reciperatam esse; regium genus, regium nomen non solum in ciuitate sed etiam in imperio esse; id officere, id obstare libertati. "Hunc tu" inquit "tua uoluntate, L. Tarquini, remoue metum. Meminimus, fatemur: eiecisti reges; absolue beneficium tuum, aufer hinc regium nomen. Res tuas tibi non solum reddent ciues tui auctore me, sed si quid deest munifice augebunt. Amicus abi; exonera ciuitatem uano forsitan metu; ita persuasum est animis cum gente Tarquinia regnum hinc abiturum." Consuli primo tam nouae rei ac subitae admiratio incluserat uocem; dicere deinde incipientem primores ciuitatis circumsistunt, eadem multis precibus orant. Et ceteri quidem mouebant minus: postquam Sp. Lucretius, maior aetate ac dignitate, socer praeterea ipsius, agere uarie rogando alternis suadendoque coepit ut uinci se consensu ciuitatis pateretur, timens consul ne postmodum priuato sibi eadem illa cum bonorum amissione additaque alia insuper ignominia acciderent, abdicauit se consulatu rebusque suis omnibus Lauinium translatis ciuitate cessit. Brutus ex senatus consulto ad populum tulit ut omnes Tarquiniae gentis exsules essent; collegam sibi comitiis centuriatis creauit P. Valerium, quo adiutore reges eiecerat.
[3] Cum haud cuiquam in dubio esset bellum ab Tarquiniis imminere, id quidem spe omnium serius fuit; ceterum, id quod non timebant, per dolum ac proditionem prope libertas amissa est. Erant in Romana iuuentute adulescentes aliquot, nec ii tenui loco orti, quorum in regno libido solutior fuerat, aequales sodalesque adulescentium Tarquiniorum, adsueti more regio uiuere. Eam tum, aequato iure omnium, licentiam quaerentes, libertatem aliorum in suam uertisse seruitutem inter se conquerebantur: regem hominem esse, a quo impetres, ubi ius, ubi iniuria opus sit; esse gratiae locum, esse beneficio; et irasci et ignoscere posse; inter amicum atque inimicum discrimen nosse; leges rem surdam, inexorabilem esse, salubriorem melioremque inopi quam potenti; nihil laxamenti nec ueniae habere, si modum excesseris; periculosum esse in tot humanis erroribus sola innocentia uiuere. Ita iam sua sponte aegris animis legati ab regibus superueniunt, sine mentione reditus bona tantum repetentes. Eorum uerba postquam in senatu audita sunt, per aliquot dies ea consultatio tenuit, ne non reddita belli causa, reddita belli materia et adiumentum essent. Interim legati alia moliri; aperte bona repetentes clam reciperandi regni consilia struere; et tamquam ad id quod agi uidebatur ambientes, nobilium adulescentium animos pertemptant. A quibus placide oratio accepta est, iis litteras ab Tarquiniis reddunt et de accipiendis clam nocte in urbem regibus conloquuntur.
[4] Vitelliis Aquiliisque fratribus primo commissa res est. Vitelliorum soror consuli nupta Bruto erat, iamque ex eo matrimonio adulescentes erant liberi, Titus Tiberiusque; eos quoque in societatem consilii auunculi adsumunt. Praeterea aliquot nobiles adulescentes conscii adsumpti, quorum uetustate memoria abiit. Interim cum in senatu uicisset sententia quae censebat reddenda bona, eamque ipsam causam morae in urbe haberent legati quod spatium ad uehicula comparanda a consulibus sumpsissent quibus regum asportarent res, omne id tempus cum coniuratis consultando absumunt, euincuntque instando ut litterae sibi ad Tarquinios darentur: nam aliter qui credituros eos non uana ab legatis super rebus tantis adferri? Datae litterae ut pignus fidei essent, manifestum facinus fecerunt. Nam cum pridie quam legati ad Tarquinios proficiscerentur cenatum forte apud Vitellios esset, coniuratique ibi, remotis arbitris, multa inter se de nouo, ut fit, consilio egissent, sermonem eorum ex seruis unus excepit, qui iam antea id senserat agi, sed eam occasionem, ut litterae legatis darentur quae deprehensae rem coarguere possent, exspectabat. Postquam datas sensit, rem ad consules detulit. Consules ad deprehendendos legatos coniuratosque profecti domo sine tumultu rem omnem oppressere; litterarum in primis habita cura ne interciderent. Proditoribus extemplo in uincla coniectis, de legatis paululum addubitatum est; et quamquam uisi sunt commisisse ut hostium loco essent, ius tamen gentium ualuit.
[5] De bonis regiis, quae reddi ante censuerant, res integra refertur ad patres. Ibi uicit ira; uetuere reddi, uetuere in publicum redigi. Diripienda plebi sunt data, ut contacta regia praeda spem in perpetuum cum iis pacis amitteret. Ager Tarquiniorum qui inter urbem ac Tiberim fuit, consecratus Marti, Martius deinde campus fuit. Forte ibi tum seges farris dicitur fuisse matura messi. Quem campi fructum quia religiosum erat consumere, desectam cum stramento segetem magna uis hominum simul immissa corbibus fudere in Tiberim tenui fluentem aqua, ut mediis caloribus solet. Ita in uadis haesitantes frumenti aceruos sedisse inlitos limo; insulam inde paulatim, et aliis quae fert temere flumen eodem inuectis, factam; postea credo additas moles manuque adiutum, ut tam eminens area firmaque templis quoque ac porticibus sustinendis esset. Direptis bonis regum damnati proditores sumptumque supplicium, conspectius eo quod poenae capiendae ministerium patri de liberis consulatus imposuit, et qui spectator erat amouendus, eum ipsum fortuna exactorem supplicii dedit. Stabant deligati ad palum nobilissimi iuuenes; sed a ceteris, uelut ab ignotis capitibus, consulis liberi omnium in se auerterant oculos, miserebatque non poenae magis homines quam sceleris quo poenam meriti essent: illos eo potissimum anno patriam liberatam, patrem liberatorem, consulatum ortum ex domo Iunia, patres, plebem, quidquid deorum hominumque Romanorum esset, induxisse in animum ut superbo quondam regi, tum infesto exsuli proderent. Consules in sedem processere suam, missique lictores ad sumendum supplicium. Nudatos uirgis caedunt securique feriunt, cum inter omne tempus pater uoltusque et os eius spectaculo esset, eminente animo patrio inter publicae poenae ministerium. Secundum poenam nocentium, ut in utramque partem arcendis sceleribus exemplum nobile esset, praemium indici pecunia ex aerario, libertas et ciuitas data. Ille primum dicitur uindicta liberatus; quidam uindictae quoque nomen tractum ab illo putant; Vindicio ipsi nomen fuisse. Post illum obseruatum ut qui ita liberati essent in ciuitatem accepti uiderentur.
[6] His sicut acta erant nuntiatis incensus Tarquinius non dolore solum tantae ad inritum cadentis spei sed etiam odio iraque, postquam dolo uiam obsaeptam uidit, bellum aperte moliendum ratus circumire supplex Etruriae urbes; orare maxime Veientes Tarquiniensesque, ne ex se ortum, eiusdem sanguinis, extorrem, egentem ex tanto modo regno cum liberis adulescentibus ante oculos suos perire sinerent: alios peregre in regnum Romam accitos: se regem, augentem bello Romanum imperium, a proximis scelerata coniuratione pulsum. Eos inter se, quia nemo unus satis dignus regno uisus sit, partes regni rapuisse; bona sua diripienda populo dedisse, ne quis expers sceleris esset. Patriam se regnumque suum repetere et persequi ingratos ciues uelle. Ferrent opem, adiuuarent; suas quoque ueteres iniurias ultum irent, totiens caesas legiones, agrum ademptum. Haec mouerunt Veientes, ac pro se quisque Romano saltem duce ignominias demendas belloque amissa repetenda minaciter fremunt. Tarquinienses nomen ac cognatio mouet: pulchrum uidebatur suos Romae regnare. Ita duo duarum ciuitatium exercitus ad repetendum regnum belloque persequendos Romanos secuti Tarquinium. Postquam in agrum Romanum uentum est, obuiam hosti consules eunt. Valerius quadrato agmine peditem ducit: Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit. Eodem modo primus eques hostium agminis fuit; praeerat Arruns Tarquinius filius regis, rex ipse cum legionibus sequebatur. Arruns ubi ex lictoribus procul consulem esse, deinde iam propius ac certius facie quoque Brutum cognouit, inflammatus ira "ille est uir" inquit, "qui nos extorres expulit patria. Ipse en ille nostris decoratus insignibus magnifice incedit. Di regum ultores adeste." Concitat calcaribus equum atque in ipsum infestus consulem derigit. Sensit in se iri Brutus; decorum erat tum ipsis capessere pugnam ducibus; auide itaque se certamini offert; adeoque infestis animis concurrerunt, neuter dum hostem uolneraret sui protegendi corporis memor, ut contrario ictu per parmam uterque transfixus duabus haerentes hastis moribundi ex equis lapsi sint. Simul et cetera equestris pugna coepit, neque ita multo post et pedites superueniunt. Ibi uaria uictoria et uelut aequo Marte pugnatum est; dextera utrimque cornua uicere, laeua superata. Veientes, uinci ab Romano milite adsueti, fusi fugatique: Tarquiniensis, nouus hostis, non stetit solum, sed etiam ab sua parte Romanum pepulit.
[7] Ita cum pugnatum esset, tantus terror Tarquinium atque Etruscos incessit ut omissa inrita re nocte ambo exercitus, Veiens Tarquiniensisque, suas quisque abirent domos. Adiciunt miracula huic pugnae: silentio proximae noctis ex silua Arsia ingentem editam uocem; Siluani uocem eam creditam; haec dicta: uno plus Tuscorum cecidisse in acie; uincere bello Romanum. Ita certe inde abiere, Romani ut uictores, Etrusci pro uictis; nam postquam inluxit nec quisquam hostium in conspectu erat, P. Valerius consul spolia legit triumphansque inde Romam rediit. Collegae funus quanto tum potuit apparatu fecit; sed multo maius morti decus publica fuit maestitia, eo ante omnia insignis quia matronae annum ut parentem eum luxerunt, quod tam acer ultor uiolatae pudicitiae fuisset. Consuli deinde qui superfuerat, ut sunt mutabiles uolgi animi, ex fauore non inuidia modo sed suspicio etiam cum atroci crimine orta. Regnum eum adfectare fama ferebat, quia nec collegam subrogauerat in locum Bruti et aedificabat in summa Velia: ibi alto atque munito loco arcem inexpugnabilem fieri. Haec dicta uolgo creditaque cum indignitate angerent consulis animum, uocato ad concilium populo submissis fascibus in contionem escendit. Gratum multitudini spectaculum fuit, submissa sibi esse imperii insignia confessionemque factam populi quam consulis maiestatem uimque maiorem esse. Ibi audire iussis consul laudare fortunam collegae, quod liberata patria, in summo honore, pro re publica dimicans, matura gloria necdum se uertente in inuidiam, mortem occubuisset: se superstitem gloriae suae ad crimen atque inuidiam superesse; ex liberatore patriae ad Aquilios se Vitelliosque recidisse. "Nunquamne ergo" inquit, "ulla adeo uobis spectata uirtus erit, ut suspicione uiolari nequeat? Ego me, illum acerrimum regum hostem, ipsum cupiditatis regni crimen subiturum timerem? Ego si in ipsa arce Capitolioque habitarem, metui me crederem posse a ciuibus meis? Tam leui momento mea apud uos fama pendet? Adeone est fundata leuiter fides ut ubi sim quam qui sim magis referat? Non obstabunt Publi Valeri aedes libertati uestrae, Quirites; tuta erit uobis Velia; deferam non in planum modo aedes sed colli etiam subiciam, ut uos supra suspectum me ciuem habitetis; in Velia aedificent quibus melius quam P. Valerio creditur libertas." Delata confestim materia omnis infra Veliam et, ubi nunc Vicae Potae est, domus in infimo cliuo aedificata.
[8] Latae deinde leges, non solum quae regni suspicione consulem absoluerent, sed quae adeo in contrarium uerterent ut popularem etiam facerent; inde cognomen factum Publicolae est. Ante omnes de prouocatione aduersus magistratus ad populum sacrandoque cum bonis capite eius qui regni occupandi consilia inisset gratae in uolgus leges fuere. Quas cum solus pertulisset, ut sua unius in his gratia esset, tum deinde comitia collegae subrogando habuit. Creatus Sp. Lucretius consul, qui magno natu, non sufficientibus iam uiribus ad consularia munera obeunda, intra paucos dies moritur. Suffectus in Lucreti locum M. Horatius Puluillus. Apud quosdam ueteres auctores non inuenio Lucretium consulem; Bruto statim Horatium suggerunt; credo, quia nulla gesta res insignem fecerit consulatum, memoria intercidisse. Nondum dedicata erat in Capitolio Iouis aedes; Valerius Horatiusque consules sortiti uter dedicaret. Horatio sorte euenit: Publicola ad Veientium bellum profectus. Aegrius quam dignum erat tulere Valeri necessarii dedicationem tam incliti templi Horatio dari. Id omnibus modis impedire conati, postquam alia frustra temptata erant, postem iam tenenti consuli foedum inter precationem deum nuntium incutiunt, mortuum eius filium esse, funestaque familia dedicare eum templum non posse. Non crediderit factum an tantum animo roboris fuerit, nec traditur certum nec interpretatio est facilis. Nihil aliud ad eum nuntium a proposito auersus quam ut cadauer efferri iuberet, tenens postem precationem peragit et dedicat templum. Haec post exactos reges domi militiaeque gesta primo anno.
[9] Inde P. Valerius iterum T. Lucretius consules facti. Iam Tarquinii ad Lartem Porsennam, Clusinum regem, perfugerant. Ibi miscendo consilium precesque nunc orabant, ne se, oriundos ex Etruscis, eiusdem sanguinis nominisque, egentes exsulare pateretur, nunc monebant etiam ne orientem morem pellendi reges inultum sineret. Satis libertatem ipsam habere dulcedinis. Nisi quanta ui ciuitates eam expetant tanta regna reges defendant, aequari summa infimis; nihil excelsum, nihil quod supra cetera emineat, in ciuitatibus fore; adesse finem regnis, rei inter deos hominesque pulcherrimae. Porsenna cum regem esse Romae tutum, tum Etruscae gentis regem, amplum Tuscis ratus, Romam infesto exercitu uenit. Non unquam alias ante tantus terror senatum inuasit; adeo ualida res tum Clusina erat magnumque Porsennae nomen. Nec hostes modo timebant sed suosmet ipsi ciues, ne Romana plebs, metu perculsa, receptis in urbem regibus uel cum seruitute pacem acciperet. Multa igitur blandimenta plebi per id tempus ab senatu data. Annonae in primis habita cura, et ad frumentum comparandum missi alii in Volscos, alii Cumas. Salis quoque uendendi arbitrium, quia impenso pretio uenibat, in publicum omne sumptum, ademptum priuatis; portoriisque et tributo plebes liberata, ut diuites conferrent qui oneri ferendo essent: pauperes satis stipendii pendere, si liberos educent. Itaque haec indulgentia patrum asperis postmodum rebus in obsidione ac fame adeo concordem ciuitatem tenuit, ut regium nomen non summi magis quam infimi horrerent, nec quisquam unus malis artibus postea tam popularis esset quam tum bene imperando uniuersus senatus fuit.
[10] Cum hostes adessent, pro se quisque in urbem ex agris demigrant; urbem ipsam saepiunt praesidiis. Alia muris, alia Tiberi obiecto uidebantur tuta: pons sublicius iter paene hostibus dedit, ni unus uir fuisset, Horatius Cocles; id munimentum illo die fortuna urbis Romanae habuit. Qui positus forte in statione pontis cum captum repentino impetu Ianiculum atque inde citatos decurrere hostes uidisset trepidamque turbam suorum arma ordinesque relinquere, reprehensans singulos, obsistens obtestansque deum et hominum fidem testabatur nequiquam deserto praesidio eos fugere; si transitum ponte a tergo reliquissent, iam plus hostium in Palatio Capitolioque quam in Ianiculo fore. Itaque monere, praedicere ut pontem ferro, igni, quacumque ui possint, interrumpant: se impetum hostium, quantum corpore uno posset obsisti, excepturum. Vadit inde in primum aditum pontis, insignisque inter conspecta cedentium pugna terga obuersis comminus ad ineundum proelium armis, ipso miraculo audaciae obstupefecit hostes. Duos tamen cum eo pudor tenuit, Sp. Larcium ac T. Herminium, ambos claros genere factisque. Cum his primam periculi procellam et quod tumultuosissimum pugnae erat parumper sustinuit; deinde eos quoque ipsos exigua parte pontis relicta reuocantibus qui rescindebant cedere in tutum coegit. Circumferens inde truces minaciter oculos ad proceres Etruscorum nunc singulos prouocare, nunc increpare omnes: seruitia regum superborum, suae libertatis immemores alienam oppugnatum uenire. Cunctati aliquamdiu sunt, dum alius alium, ut proelium incipiant, circumspectant; pudor deinde commouit aciem, et clamore sublato undique in unum hostem tela coniciunt. Quae cum in obiecto cuncta scuto haesissent, neque ille minus obstinatus ingenti pontem obtineret gradu, iam impetu conabantur detrudere uirum, cum simul fragor rupti pontis, simul clamor Romanorum, alacritate perfecti operis sublatus, pauore subito impetum sustinuit. Tum Cocles "Tiberine pater" inquit, "te sancte precor, haec arma et hunc militem propitio flumine accipias." Ita sic armatus in Tiberim desiluit multisque superincidentibus telis incolumis ad suos tranauit, rem ausus plus famae habituram ad posteros quam fidei. Grata erga tantam uirtutem ciuitas fuit; statua in comitio posita; agri quantum uno die circumarauit, datum. Priuata quoque inter publicos honores studia eminebant; nam in magna inopia pro domesticis copiis unusquisque ei aliquid, fraudans se ipse uictu suo, contulit.
[11] Porsinna primo conatu repulsus, consiliis ab oppugnanda urbe ad obsidendam uersis, praesidio in Ianiculo locato, ipse in plano ripisque Tiberis castra posuit, nauibus undique accitis et ad custodiam ne quid Romam frumenti subuehi sineret, et ut praedatum milites trans flumen per occasiones aliis atque aliis locis traiceret; breuique adeo infestum omnem Romanum agrum reddidit ut non cetera solum ex agris sed pecus quoque omne in urbem compelleretur, neque quisquam extra portas propellere auderet. Hoc tantum licentiae Etruscis non metu magis quam consilio concessum. Namque Valerius consul intentus in occasionem multos simul et effusos improuiso adoriundi, in paruis rebus neglegens ultor, grauem se ad maiora uindicem seruabat. Itaque ut eliceret praedatores, edicit suis postero die frequentes porta Esquilina, quae auersissima ab hoste erat, expellerent pecus, scituros id hostes ratus, quod in obsidione et fame seruitia infida transfugerent. Et sciere perfugae indicio; multoque plures, ut in spem uniuersae praedae, flumen traiciunt. P. Valerius inde T. Herminium cum modicis copiis ad secundum lapidem Gabina uia occultum considere iubet, Sp. Larcium cum expedita iuuentute ad portam Collinam stare donec hostis praetereat; inde se obicere ne sit ad flumen reditus. Consulum alter T. Lucretius porta Naeuia cum aliquot manipulis militum egressus; ipse Valerius Caelio monte cohortes delectas educit, hique primi apparuere hosti. Herminius ubi tumultum sensit, concurrit ex insidiis, uersisque in Lucretium Etruscis terga caedit; dextra laeuaque, hinc a porta Collina, illinc ab Naeuia, redditus clamor; ita caesi in medio praedatores, neque ad pugnam uiribus pares et ad fugam saeptis omnibus uiis. Finisque ille tam effuse euagandi Etruscis fuit.
[12] Obsidio erat nihilo minus et frumenti cum summa caritate inopia, sedendoque expugnaturum se urbem spem Porsinna habebat, cum C. Mucius, adulescens nobilis, cui indignum uidebatur populum Romanum seruientem cum sub regibus esset nullo bello nec ab hostibus ullis obsessum esse, liberum eundem populum ab iisdem Etruscis obsideri quorum saepe exercitus fuderit,itaque magno audacique aliquo facinore eam indignitatem uindicandam ratus, primo sua sponte penetrare in hostium castra constituit; dein metuens ne si consulum iniussu et ignaris omnibus iret, forte deprehensus a custodibus Romanis retraheretur ut transfuga, fortuna tum urbis crimen adfirmante, senatum adit. "Transire Tiberim" inquit, "patres, et intrare, si possim, castra hostium uolo, non praedo nec populationum in uicem ultor; maius si di iuuant in animo est facinus." Adprobant patres; abdito intra uestem ferro proficiscitur. Vbi eo uenit, in confertissima turba prope regium tribunal constitit. Ibi cum stipendium militibus forte daretur et scriba cum rege sedens pari fere ornatu multa ageret eumque milites uolgo adirent, timens sciscitari uter Porsinna esset, ne ignorando regem semet ipse aperiret quis esset, quo temere traxit fortuna facinus, scribam pro rege obtruncat. Vadentem inde qua per trepidam turbam cruento mucrone sibi ipse fecerat uiam, cum concursu ad clamorem facto comprehensum regii satellites retraxissent, ante tribunal regis destitutus, tum quoque inter tantas fortunae minas metuendus magis quam metuens, "Romanus sum" inquit, "ciuis; C. Mucium uocant. Hostis hostem occidere uolui, nec ad mortem minus animi est, quam fuit ad caedem; et facere et pati fortia Romanum est. Nec unus in te ego hos animos gessi; longus post me ordo est idem petentium decus. Proinde in hoc discrimen, si iuuat, accingere, ut in singulas horas capite dimices tuo, ferrum hostemque in uestibulo habeas regiae. Hoc tibi iuuentus Romana indicimus bellum. Nullam aciem, nullum proelium timueris; uni tibi et cum singulis res erit." Cum rex simul ira infensus periculoque conterritus circumdari ignes minitabundus iuberet nisi expromeret propere quas insidiarum sibi minas per ambages iaceret, "en tibi" inquit, "ut sentias quam uile corpus sit iis qui magnam gloriam uident"; dextramque accenso ad sacrificium foculo inicit. Quam cum uelut alienato ab sensu torreret animo, prope attonitus miraculo rex cum ab sede sua prosiluisset amouerique ab altaribus iuuenem iussisset, "tu uero abi" inquit, "in te magis quam in me hostilia ausus. Iuberem macte uirtute esse, si pro mea patria ista uirtus staret; nunc iure belli liberum te, intactum inuiolatumque hinc dimitto." Tunc Mucius, quasi remunerans meritum, "quando quidem" inquit, "est apud te uirtuti honos, ut beneficio tuleris a me quod minis nequisti, trecenti coniurauimus principes iuuentutis Romanae ut in te hac uia grassaremur. Mea prima sors fuit; ceteri ut cuiusque ceciderit primi quoad te opportunum fortuna dederit, suo quisque tempore aderunt."
[13] Mucium dimissum, cui postea Scaeuolae a clade dextrae manus cognomen inditum, legati a Porsinna Romam secuti sunt; adeo mouerat eum et primi periculi casus, a quo nihil se praeter errorem insidiatoris texisset, et subeunda dimicatio totiens quot coniurati superessent, ut pacis condiciones ultro ferret Romanis. Iactatum in condicionibus nequiquam de Tarquiniis in regnum restituendis, magis quia id negare ipse nequiuerat Tarquiniis quam quod negatum iri sibi ab Romanis ignoraret. De agro Veientibus restituendo impetratum, expressaque necessitas obsides dandi Romanis, si Ianiculo praesidium deduci uellent. His condicionibus composita pace, exercitum ab Ianiculo deduxit Porsinna et agro Romano excessit. Patres C. Mucio uirtutis causa trans Tiberim agrum dono dedere, quae postea sunt Mucia prata appellata. Ergo ita honorata uirtute, feminae quoque ad publica decora excitatae, et Cloelia uirgo una ex obsidibus, cum castra Etruscorum forte haud procul ripa Tiberis locata essent, frustrata custodes, dux agminis uirginum inter tela hostium Tiberim tranauit, sospitesque omnes Romam ad propinquos restituit. Quod ubi regi nuntiatum est, primo incensus ira oratores Romam misit ad Cloeliam obsidem deposcendam: alias haud magni facere. Deinde in admirationem uersus, supra Coclites Muciosque dicere id facinus esse, et prae se ferre quemadmodum si non dedatur obses, pro rupto foedus se habiturum, sic deditam intactam inuiolatamque ad suos remissurum. Vtrimque constitit fides; et Romani pignus pacis ex foedere restituerunt, et apud regem Etruscum non tuta solum sed honorata etiam uirtus fuit, laudatamque uirginem parte obsidum se donare dixit; ipsa quos uellet legeret. Productis omnibus elegisse impubes dicitur; quod et uirginitati decorum et consensu obsidum ipsorum probabile erat eam aetatem potissimum liberari ab hoste quae maxime opportuna iniuriae esset. Pace redintegrata Romani nouam in femina uirtutem nouo genere honoris, statua equestri, donauere; in summa Sacra uia fuit posita uirgo insidens equo.
[14] Huic tam pacatae profectioni ab urbe regis Etrusci abhorrens mos traditus ab antiquis usque ad nostram aetatem inter cetera sollemnia manet, bona Porsennae regis uendendi. Cuius originem moris necesse est aut inter bellum natam esse neque omissam in pace, aut a mitiore creuisse principio quam hic prae se ferat titulus bona hostiliter uendendi. Proximum uero est ex iis quae traduntur Porsennam discedentem ab Ianiculo castra opulenta, conuecto ex propinquis ac fertilibus Etruriae aruis commeatu, Romanis dono dedisse, inopi tum urbe ab longinqua obsidione; ea deinde, ne populo immisso diriperentur hostiliter, uenisse, bonaque Porsennae appellata, gratiam muneris magis significante titulo quam auctionem fortunae regiae quae ne in potestate quidem populi Romani esset. Omisso Romano bello Porsenna, ne frustra in ea loca exercitus adductus uideretur, cum parte copiarum filium Arruntem Ariciam oppugnatum mittit. Primo Aricinos res necopinata perculerat; arcessita deinde auxilia et a Latinis populis et a Cumis tantum spei fecere, ut acie decernere auderent. Proelio inito, adeo concitato impetu se intulerant Etrusci ut funderent ipso incursu Aricinos: Cumanae cohortes arte aduersus uim usae declinauere paululum, effuseque praelatos hostes conuersis signis ab tergo adortae sunt. Ita in medio prope iam uictores caesi Etrusci. Pars perexigua, duce amisso, quia nullum propius perfugium erat, Romam inermes et fortuna et specie supplicum delati sunt. Ibi benigne excepti diuisique in hospitia. Curatis uolneribus, alii profecti domos, nuntii hospitalium beneficiorum: multos Romae hospitum urbisque caritas tenuit. His locus ad habitandum datus quem deinde Tuscum uicum appellarunt.
[15] Sp. Larcius inde et T. Herminius, P. Lucretius inde et P. Valerius Publicola consules facti. Eo anno postremum legati a Porsenna de reducendo in regnum Tarquinio uenerunt; quibus cum responsum esset missurum ad regem senatum legatos, missi confestim honoratissimus quisque ex patribus. Non quin breuiter reddi responsum potuerit non recipi reges, ideo potius delectos patrum ad eum missos quam legatis eius Romae daretur responsum, sed ut in perpetuum mentio eius rei finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis in uicem animi sollicitarentur, cum ille peteret quod contra libertatem populi Romani esset, Romani, nisi in perniciem suam faciles esse uellent, negarent cui nihil negatum uellent. Non in regno populum Romanum sed in libertate esse. Ita induxisse in animum, hostibus portas potius quam regibus patefacere; ea esse uota omnium ut qui libertati erit in illa urbe finis, idem urbi sit. Proinde si saluam esse uellet Romam, ut patiatur liberam esse orare. Rex uerecundia uictus "quando id certum atque obstinatum est" inquit, "neque ego obtundam saepius eadem nequiquam agendo, nec Tarquinios spe auxilii, quod nullum in me est, frustrabor. Alium hinc, seu bello opus est seu quiete, exsilio quaerant locum, ne quid meam uobiscum pacem distineat." Dictis facta amiciora adiecit; obsidum quod reliquum erat reddidit; agrum Veientem, foedere ad Ianiculum icto ademptum, restituit. Tarquinius spe omni reditus incisa exsulatum ad generum Mamilium Octauium Tusculum abiit. Romanis pax fida cum Porsenna fuit.
[16] Consules M. Valerius P. Postumius. Eo anno bene pugnatum cum Sabinis; consules triumpharunt. Maiore inde mole Sabini bellum parabant. Aduersus eos et ne quid simul ab Tusculo, unde etsi non apertum, suspectum tamen bellum erat, repentini periculi oreretur, P. Valerius quartum T. Lucretius iterum consules facti. Seditio inter belli pacisque auctores orta in Sabinis aliquantum inde uirium transtulit ad Romanos. Namque Attius Clausus, cui postea Appio Claudio fuit Romae nomen, cum pacis ipse auctor a turbatoribus belli premeretur nec par factioni esset, ab Inregillo, magna clientium comitatus manu, Romam transfugit. His ciuitas data agerque trans Anienem; Vetus Claudia tribusadditis postea nouis tribulibusqui ex eo uenirent agro appellati. Appius inter patres lectus, haud ita multo post in principum dignationem peruenit. Consules infesto exercitu in agrum Sabinum profecti cum ita uastatione, dein proelio adflixissent opes hostium ut diu nihil inde rebellionis timeri posset, triumphantes Romam redierunt. P. Valerius, omnium consensu princeps belli pacisque artibus, anno post Agrippa Menenio P. Postumio consulibus moritur, gloria ingenti, copiis familiaribus adeo exiguis, ut funeri sumptus deesset; de publico est datus. Luxere matronae ut Brutum. Eodem anno duae coloniae Latinae, Pometia et Cora, ad Auruncos deficiunt. Cum Auruncis bellum initum; fusoque ingenti exercitu, qui se ingredientibus fines consulibus ferociter obtulerat, omne Auruncum bellum Pometiam compulsum est. Nec magis post proelium quam in proelio caedibus temperatum est; et caesi aliquanto plures erant quam capti, et captos passim trucidauerunt; ne ab obsidibus quidem, qui trecenti accepti numero erant, ira belli abstinuit. Et hoc anno Romae triumphatum.
[17] Secuti consules Opiter Verginius Sp. Cassius Pometiam primo ui, deinde uineis aliisque operibus oppugnarunt. In quos Aurunci magis iam inexpiabili odio quam spe aliqua aut occasione coorti, cum plures igni quam ferro armati excucurrissent, caede incendioque cuncta complent. Vineis incensis, multis hostium uolneratis et occisis, consulum quoque alterumsed utrum auctores non adiciuntgraui uolnere ex equo deiectum prope interfecerunt. Romam inde male gesta re reditum; inter multos saucios consul spe incerta uitae relatus. Interiecto deinde haud magno spatio, quod uolneribus curandis supplendoque exercitui satis esset, cum ira maiore, tum uiribus etiam auctis Pometiae arma inlata. Et cum uineis refectis aliaque mole belli iam in eo esset ut in muros euaderet miles, deditio est facta. Ceterum nihilo minus foeda, dedita urbe, quam si capta foret, Aurunci passi; principes securi percussi, sub corona uenierunt coloni alii, oppidum dirutum, ager ueniit. Consules magis ob iras grauiter ultas quam ob magnitudinem perfecti belli triumpharunt.
[18] Insequens annus Postumum Cominium et T. Largium consules habuit. Eo anno Romae, cum per ludos ab Sabinorum iuuentute per lasciuiam scorta raperentur, concursu hominum rixa ac prope proelium fuit, paruaque ex re ad rebellionem spectare uidebatur. Super belli Sabini metum id quoque accesserat quod, triginta iam coniurasse populos concitante Octauio Mamilio satis constabat. In hac tantarum expectatione rerum sollicita ciuitate, dictatoris primum creandi mentio orta. Sed nec quibus consulibus quia ex factione Tarquiniana essentid quoque enim traditurparum creditum sit, nec quis primum dictator creatus sit, satis constat. Apud ueterrimos tamen auctores T. Largium dictatorem primum, Sp. Cassium magistrum equitum creatos inuenio. Consulares legere; ita lex iubebat de dictatore creando lata. Eo magis adducor ut credam Largium, qui consularis erat, potius quam M". Valerium Marci filium Volesi nepotem, qui nondum consul fuerat, moderatorem et magistrum consulibus appositum; quin si maxime ex ea familia legi dictatorem uellent, patrem multo potius M. Valerium spectatae uirtutis et consularem uirum legissent. Creato dictatore primum Romae, postquam praeferri secures uiderunt, magnus plebem metus incessit, ut intentiores essent ad dicto parendum; neque enim ut in consulibus qui pari potestate essent, alterius auxilium neque prouocatio erat neque ullum usquam nisi in cura parendi auxilium. Sabinis etiam creatus Romae dictator, eo magis quod propter se creatum crediderant, metum incussit. Itaque legatos de pace mittunt. Quibus orantibus dictatorem senatumque ut ueniam erroris hominibus adulescentibus darent, responsum ignosci adulescentibus posse, senibus non posse qui bella ex bellis sererent. Actum tamen est de pace, impetrataque foret si, quod impensae factum in bellum erat, praestare Sabini id enim postulatum eratin animum induxissent. Bellum indictum: tacitae indutiae quietum annum tenuere.
[19] Consules Ser. Sulpicius M". Tullius; nihil dignum memoria actum; T. Aebutius deinde et C. Vetusius. His consulibus Fidenae obsessae, Crustumeria capta; Praeneste ab Latinis ad Romanos desciuit, nec ultra bellum Latinum, gliscens iam per aliquot annos, dilatum. A. Postumius dictator, T. Aebutius magister equitum, magnis copiis peditum equitumque profecti, ad lacum Regillum in agro Tusculano agmini hostium occurrerunt, et quia Tarquinios esse in exercitu Latinorum auditum est, sustineri ira non potuit quin extemplo confligerent. Ergo etiam proelium aliquanto quam cetera grauius atque atrocius fuit. Non enim duces ad regendam modo consilio rem adfuere, sed suismet ipsi corporibus dimicantes miscuere certamina, nec quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine uolnere praeter dictatorem Romanum excessit. In Postumium prima in acie suos adhortantem instruentemque Tarquinius Superbus, quamquam iam aetate et uiribus erat grauior, equum infestus admisit, ictusque ab latere concursu suorum receptus in tutum est. Et ad alterum cornu Aebutius magister equitum in Octauium Mamilium impetum dederat; nec fefellit ueniens Tusculanum ducem, contraque et ille concitat equum. Tantaque uis infestis uenientium hastis fuit ut brachium Aebutio traiectum sit, Mamilio pectus percussum. Hunc quidem in secundam aciem Latini recepere; Aebutius cum saucio brachio tenere telum non posset, pugna excessit. Latinus dux nihil deterritus uolnere proelium ciet et quia suos perculsos uidebat, arcessit cohortem exsulum Romanorum, cui L. Tarquini filius praeerat. Ea quo maiore pugnabat ira ob erepta bona patriamque ademptam, pugnam parumper restituit.
[20] Referentibus iam pedem ab ea parte Romanis, M. Valerius Publicolae frater, conspicatus ferocem iuuenem Tarquinium ostentantem se in prima exsulum acie, domestica etiam gloria accensus ut cuius familiae decus eiecti reges erant, eiusdem interfecti forent, subdit calcaria equo et Tarquinium infesto spiculo petit. Tarquinius retro in agmen suorum infenso cessit hosti: Valerium temere inuectum in exsulum aciem ex transuerso quidam adortus transfigit, nec quicquam equitis uolnere equo retardato, moribundus Romanus labentibus super corpus armis ad terram defluxit. Dictator Postumius postquam cecidisse talem uirum, exsules ferociter citato agmine inuehi, suos perculsos cedere animaduertit, cohorti suae, quam delectam manum praesidii causa circa se habebat, dat signum ut quem suorum fugientem uiderint, pro hoste habeant. Ita metu ancipiti uersi a fuga Romani in hostem et restituta acies. Cohors dictatoris tum primum proelium iniit; integris corporibus animisque fessos adorti exsules caedunt. Ibi alia inter proceres coorta pugna. Imperator Latinus, ubi cohortem exsulum a dictatore Romano prope circumuentam uidit, ex subsidiariis manipulos aliquot in primam aciem secum rapit. Hos agmine uenientes T. Herminius legatus conspicatus, interque eos insignem ueste armisque Mamilium noscitans, tanto ui maiore quam paulo ante magister equitum cum hostium duce proelium iniit, ut et uno ictu transfixum per latus occiderit Mamilium et ipse inter spoliandum corpus hostis ueruto percussus, cum uictor in castra esset relatus, inter primam curationem exspirauerit. Tum ad equites dictator aduolat, obtestans ut fesso iam pedite descendant ex equis et pugnam capessant. Dicto paruere; desiliunt ex equis, prouolant in primum et pro antesignanis parmas obiciunt. Recipit extemplo animum pedestris acies, postquam iuuentutis proceres aequato genere pugnae secum partem periculi sustinentes uidit. Tum demum impulsi Latini perculsaque inclinauit acies. Equiti admoti equi, ut persequi hostem posset; secuta et pedestris acies. Ibi nihil nec diuinae nec humanae opis dictator praetermittens aedem Castori uouisse fertur ac pronuntiasse militi praemia, qui primus, qui secundus castra hostium intrasset; tantusque ardor fuit ut eodem impetu quo fuderant hostem Romani castra caperent. Hoc modo ad lacum Regillum pugnatum est. Dictator et magister equitum triumphantes in urbem rediere.
[21] Triennio deinde nec certa pax nec bellum fuit. Consules Q. Cloelius et T. Larcius, inde A. Sempronius et M. Minucius. His consulibus aedis Saturno dedicata, Saturnalia institutus festus dies. A. deinde Postumius et T. Verginius consules facti. Hoc demum anno ad Regillum lacum pugnatum apud quosdam inuenio; A. Postumium, quia collega dubiae fidei fuerit, se consulatu abdicasse; dictatorem inde factum. Tanti errores implicant temporum, aliter apud alios ordinatis magistratibus, ut nec qui consules secundum quos, nec quid quoque anno actum sit, in tanta uetustate non rerum modo sed etiam auctorum digerere possis. Ap. Claudius deinde et P. Seruilius consules facti. Insignis hic annus est nuntio Tarquini mortis. Mortuus Cumis, quo se post fractas opes Latinorum ad Aristodemum tyrannum contulerat. Eo nuntio erecti patres, erecta plebes; sed patribus nimis luxuriosa ea fuit laetitia; plebi, cui ad eam diem summa ope inseruitum erat, iniuriae a primoribus fieri coepere. Eodem anno Signia colonia, quam rex Tarquinius deduxerat, suppleto numero colonorum iterum deducta est. Romae tribus una et uiginti factae. Aedes Mercuri dedicata est idibus Maiis.
[22] Cum Volscorum gente Latino bello neque pax neque bellum fuerat; nam et Volsci comparauerant auxilia quae mitterent Latinis, ni maturatum ab dictatore Romano esset, et maturauit Romanus ne proelio uno cum Latino Volscoque contenderet. Hac ira consules in Volscum agrum legiones duxere. Volscos consilii poenam non metuentes necopinata res perculit; armorum immemores obsides dant trecentos principum a Cora atque Pometia liberos. Ita sine certamine inde abductae legiones. Nec ita multo post Volscis leuatis metu suum rediit ingenium. Rursus occultum parant bellum, Hernicis in societatem armorum adsumptis. Legatos quoque ad sollicitandum Latium passim dimittunt; sed recens ad Regillum lacum accepta cladis Latinos ira odioque eius, quicumque arma suaderet, ne ab legatis quidem uiolandis abstinuit; comprehensos Volscos Romam duxere. Ibi traditi consulibus indicatumque est Volscos Hernicosque parare bellum Romanis. Relata re ad senatum adeo fuit gratum patribus ut et captiuorum sex milia Latinis remitterent et de foedere, quod prope in perpetuum negatum fuerat, rem ad nouos magistratus traicerent. Enimuero tum Latini gaudere facto; pacis auctores in ingenti gloria esse. Coronam auream Ioui donum in Capitolium mittunt. Cum legatis donoque qui captiuorum remissi ad suos fuerant, magna circumfusa multitudo, uenit. Pergunt domos eorum apud quem quisque seruierant; gratias agunt liberaliter habiti cultique in calamitate sua; inde hospitia iungunt. Nunquam alias ante publice priuatimque Latinum nomen Romano imperio coniunctius fuit.
[23] Sed et bellum Volscum imminebat et ciuitas secum ipsa discors intestino inter patres plebemque flagrabat odio, maxime propter nexos ob aes alienum. Fremebant se, foris pro libertate et imperio dimicantes, domi a ciuibus captos et oppressos esse, tutioremque in bello quam in pace et inter hostes quam inter ciues libertatem plebis esse; inuidiamque eam sua sponte gliscentem insignis unius calamitas accendit. Magno natu quidam cum omnium malorum suorum insignibus se in forum proiecit. Obsita erat squalore uestis, foedior corporis habitus pallore ac macie perempti; ad hoc promissa barba et capilli efferauerant speciem oris. Noscitabatur tamen in tanta deformitate, et ordines duxisse aiebant, aliaque militiae decora uolgo miserantes eum iactabant; ipse testes honestarum aliquot locis pugnarum cicatrices aduerso pectore ostentabat. Sciscitantibus unde ille habitus, unde deformitas, cum circumfusa turba esset prope in contionis modum, Sabino bello ait se militantem, quia propter populationes agri non fructu modo caruerit, sed uilla incensa fuerit, direpta omnia, pecora abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, aes alienum fecisse. Id cumulatum usuris primo se agro paterno auitoque exuisse, deinde fortunis aliis; postremo uelut tabem peruenisse ad corpus; ductum se ab creditore non in seruitium, sed in ergastulum et carnificinam esse. Inde ostentare tergum foedum recentibus uestigiis uerberum. Ad haec uisa auditaque clamor ingens oritur. Non iam foro se tumultus tenet, sed passim totam urbem peruadit. Nexi, uincti solutique, se undique in publicum proripiunt, implorant Quiritium fidem. Nullo loco deest seditionis uoluntarius comes; multis passim agminibus per omnes uias cum clamore in forum curritur. Magno cum periculo suo qui forte patrum in foro erant in eam turbam inciderunt; nec temperatum manibus foret, ni propere consules, P. Seruilius et Ap. Claudius, ad comprimendam seditionem interuenissent. At in eos multitudo uersa ostentare uincula sua deformitatemque aliam. Haec se meritos dicere, exprobrantes suam quisque alius alibi militiam; postulare multo minaciter magis quam suppliciter ut senatum uocarent; curiamque ipsi futuri arbitri moderatoresque publici consilii circumsistunt. Pauci admodum patrum, quos casus obtulerat, contracti ab consulibus; ceteros metus non curia modo sed etiam foro arcebat, nec agi quicquam per infrequentiam poterat senatus. Tum uero eludi atque extrahi se multitudo putare, et patrum qui abessent, non casu, non metu, sed impediendae rei causa abesse, et consules ipsos tergiuersari, nec dubie ludibrio esse miserias suas. Iam prope erat ut ne consulum quidem maiestas coerceret iras hominum, cum incerti morando an ueniendo plus periculi contraherent, tandem in senatum ueniunt. Frequentique tandem curia non modo inter patres sed ne inter consules quidem ipsos satis conueniebat. Appius, uehementis ingenii uir, imperio consulari rem agendam censebat; uno aut altero arrepto, quieturos alios: Seruilius, lenibus remediis aptior, concitatos animos flecti quam frangi putabat cum tutius tum facilius esse.
[24] Inter haec maior alius terror: Latini equites cum tumultuoso aduolant nuntio Volscos infesto exercitu ad urbem oppugnandam uenire. Quae auditaadeo duas ex una ciuitate discordia feceratlonge aliter patres ac plebem adfecere. Exsultare gaudio plebes; ultores superbiae patrum adesse dicere deos; alius alium confirmare ne nomina darent; cum omnibus potius quam solos perituros; patres militarent, patres arma caperent, ut penes eosdem pericula belli, penes quos praemia, essent. At uero curia, maesta ac trepida ancipiti metu et ab ciue et ab hoste, Seruilium consulem, cui ingenium magis populare erat, orare ut tantis circumuentam terroribus expediret rem publicam. Tum consul misso senatu in contionem prodit. Ibi curae esse patribus ostendit ut consulatur plebi; ceterum deliberationi de maxima quidem illa sed tamen parte ciuitatis metum pro uniuersa re publica interuenisse; nec posse, cum prope ad portas essent, bello praeuerti quicquam, nec, si sit laxamenti aliquid, aut plebi honestum esse, nisi mercede prius accepta, arma pro patria non cepisse, neque patribus satis decorum per metum potius quam postmodo uoluntate adflictis ciuium suorum fortunis consuluisse. Contioni deinde edicto addidit fidem quo edixit ne quis ciuem Romanum uinctum aut clausum teneret, quo minus ei nominis edendi apud consules potestas fieret, neu quis militis, donec in castris esset, bona possideret aut uenderet, liberos nepotesue eius moraretur. Hoc proposito edicto, et qui aderant nexi profiteri extemplo nomina, et undique ex tota urbe proripientium se ex priuato, cum retinendi ius creditori non esset, concursus in forum ut sacramento dicerent fieri. Magna ea manus fuit, neque aliorum magis in Volsco bello uirtus atque opera enituit. Consul copias contra hostem educit; paruo dirimente interuallo castra ponit.
[25] Proxima inde nocte Volsci, discordia Romana freti, si qua nocturna transitio proditioue fieri posset, temptant castra. Sensere uigiles; excitatus exercitus; signo dato concursum est ad arma; ita frustra id inceptum Volscis fuit. Reliquum noctis utrimque quieti datum. Postero die prima luce Volsci fossis repletis uallum inuadunt. Iamque ob omni parte munimenta uellebantur, cum consul, quamquam cuncti undique et nexi ante omnes ut signum daret clamabant, experiendi animos militum causa parumper moratus, postquam satis apparebat ingens ardor, dato tandem ad erumpendum signo militem auidum certaminis emittit. Primo statim incursu pulsi hostes; fugientibus, quoad insequi pedes potuit, terga caesa; eques usque ad castra pauidos egit. Mox ipsa castra legionibus circumdatis, cum Volscos inde etiam pauor expulisset, capta direptaque. Postero die ad Suessam Pometiam quo confugerant hostes legionibus ductis, intra paucos dies oppidum capitur; captum praedae datum. Inde paulum recreatus egens miles; consul cum maxima gloria sua uictorem exercitum Romam reducit. Decedentem Romam Ecetranorum Volscorum legati, rebus suis timentes post Pometiam captam, adeunt. His ex senatus consulto data pax, ager ademptus.
[26] Confestim et Sabini Romanos territauere; tumultus enim fuit uerius quam bellum. Nocte in urbem nuntiatum est exercitum Sabinum praedabundum ad Anienem amnem peruenisse; ibi passim diripi atque incendi uillas. Missus extemplo eo cum omnibus copiis equitum A. Postumius, qui dictator bello Latino fuerat; secutus consul Seruilius cum delecta peditum manu. Plerosque palantes eques circumuenit, nec aduenienti peditum agmini restitit Sabina legio. Fessi cum itinere tum populatione nocturna, magna pars in uillis repleti cibo uinoque, uix fugae quod satis esset uirium habuere. Nocte una audito perfectoque bello Sabino, postero die in magna iam spe undique partae pacis, legati Aurunci senatum adeunt, ni decedatur Volsco agro bellum indicentes. Cum legatis simul exercitus Auruncorum domo profectus erat; cuius fama haud procul iam ab Aricia uisi tanto tumultu conciuit Romanos ut nec consuli ordine patres nec pacatum responsum arma inferentibus arma ipsi capientes dare possent. Ariciam infesto agmine itur; nec procul inde cum Auruncis signa conlata, proelioque uno debellatum est.
[27] Fusis Auruncis, uictor tot intra paucos dies bellis Romanus promissa consulis fidemque senatus exspectabat, cum Appius et insita superbia animo et ut collegae uanam faceret fidem, quam asperrime poterat ius de creditis pecuniis dicere. Deinceps et qui ante nexi fuerant creditoribus tradebantur et nectebantur alii. Quod ubi cui militi inciderat, collegam appellabat. Concursus ad Seruilium fiebat; illius promissa iactabant; illi exprobrabant sua quisque belli merita cicatricesque acceptas. Postulabant ut aut referret ad senatum, aut auxilio esset consul ciuibus suis, imperator militibus. Mouebant consulem haec, sed tergiuersari res cogebat; adeo in alteram causam non collega solum praeceps erat sed omnis factio nobilium. Ita medium se gerendo nec plebis uitauit odium nec apud patres gratiam iniit. Patres mollem consulem et ambitiosum rati, plebes fallacem, breuique apparuit aequasse eum Appi odium. Certamen consulibus inciderat, uter dedicaret Mercuri aedem. Senatus a se rem ad populum reiecit: utri eorum dedicatio iussu populi data esset, eum praeesse annonae, mercatorum collegium instituere, sollemnia pro pontifice iussit suscipere. Populus dedicationem aedis dat M. Laetorio, primi pili centurioni, quod facile appareret non tam ad honorem eius cui curatio altior fastigio suo data esset factum quam ad consulum ignominiam. Saeuire inde utique consulum alter patresque; sed plebi creuerant animi et longe alia quam primo instituerant uia grassabantur. Desperato enim consulum senatusque auxilio, cum in ius duci debitorem uidissent, undique conuolabant. Neque decretum exaudiri consulis prae strepitu et clamore poterat, neque cum decresset quisquam obtemperabat. Vi agebatur, metusque omnis et periculum, cum in conspectu consulis singuli a pluribus uiolarentur, in creditores a debitoribus uerterant. Super haec timor incessit Sabini belli; dilectuque decreto nemo nomen dedit, furente Appio et insectante ambitionem collegae, qui populari silentio rem publicam proderet et ad id quod de credita pecunia ius non dixisset, adiceret ut ne dilectum quidem ex senatus consulto haberet; non esse tamen desertam omnino rem publicam neque proiectum consulare imperium; se unum et suae et patrum maiestatis uindicem fore. Cum circumstaret cotidiana multitudo licentia accensa, arripi unum insignem ducem seditionum iussit. Ille cum a lictoribus iam traheretur prouocauit; nec cessisset prouocationi consul, quia non dubium erat populi iudicium, nisi aegre uicta pertinacia foret consilio magis et auctoritate principum quam populi clamore; adeo supererant animi ad sustinendam inuidiam. Crescere inde malum in dies, non clamoribus modo apertis sed, quod multo perniciosius erat, secessione occultisque conloquiis. Tandem inuisi plebi consules magistratu abeunt, Seruilius neutris, Appius patribus mire gratus.
[28] A. Verginius inde et T. Vetusius consulatum ineunt. Tum uero plebs incerta quales habitura consules esset, coetus nocturnos, pars Esquiliis, pars in Auentino facere, ne in foro subitis trepidaret consiliis et omnia temere ac fortuito ageret. Eam rem consules rati, ut erat, perniciosam ad patres deferunt, sed delatam consulere ordine non licuit; adeo tumultuose excepta est clamoribus undique et indignatione patrum, si quod imperio consulari exsequendum esset, inuidiam eius consules ad senatum reicerent: profecto si essent in re publica magistratus, nullum futurum fuisse Romae nisi publicum concilium; nunc in mille curias contionesque [cum alia in Esquiliis, alia in Auentino fiant concilia] dispersam et dissipatam esse rem publicam. Vnum hercule uirumid enim plus esse quam consulemqualis Ap. Claudius fuerit, momento temporis discussurum illos coetus fuisse. Correpti consules cum, quid ergo se facere uellentnihil enim segnius molliusue quam patribus placeat acturos- percontarentur, decernunt ut dilectum quam acerrimum habeant: otio lasciuire plebem. Dimisso senatu consules in tribunal escendunt; citant nominatim iuniores. Cum ad nomen nemo responderet, circumfusa multitudo in contionis modum negare ultra decipi plebem posse; nunquam unum militem habituros ni praestaretur fides publica; libertatem unicuique prius reddendam esse quam arma danda, ut pro patria ciuibusque, non pro dominis pugnent. Consules quid mandatum esset a senatu uidebant, sed eorum, qui intra parietes curiae ferociter loquerentur, neminem adesse inuidiae suae participem; et apparebat atrox cum plebe certamen. Prius itaque quam ultima experirentur senatum iterum consulere placuit. Tum uero ad sellas consulum prope conuolare minimus quisque natu patrum, abdicare consulatum iubentes et deponere imperium, ad quod tuendum animus deesset.
[29] Vtraque re satis experta tum demum consules: "ne praedictum negetis, patres conscripti, adest ingens seditio. Postulamus ut hi qui maxime ignauiam increpant adsint nobis habentibus dilectum. Acerrimi cuiusque arbitrio, quando ita placet, rem agemus." Redeunt in tribunal; citari nominatim unum ex iis qui in conspectu erant dedita opera iubent. Cum staret tacitus et circa eum aliquot hominum, ne forte uiolaretur, constitisset globus, lictorem ad eum consules mittunt. Quo repulso, tum uero indignum facinus esse clamitantes qui patrum consulibus aderant, deuolant de tribunali ut lictori auxilio essent. Sed ab lictore nihil aliud quam prendere prohibito cum conuersus in patres impetus esset, consulum intercursu rixa sedata est, in qua tamen sine lapide, sine telo plus clamoris atque irarum quam iniuriae fuerat. Senatus tumultuose uocatus tumultuosius consulitur, quaestionem postulantibus iis qui pulsati fuerant, decernente ferocissimo quoque non sententiis magis quam clamore et strepitu. Tandem cum irae resedissent, exprobrantibus consulibus nihilo plus sanitatis in curia quam in foro esse, ordine consuli coepit. Tres fuere sententiae. P. Verginius rem non uolgabat; de iis tantum qui fidem secuti P. Seruili consulis Volsco Aurunco Sabinoque militassent bello, agendum censebat. T. Largius, non id tempus esse ut merita tantummodo exsoluerentur; totam plebem aere alieno demersam esse, nec sisti posse ni omnibus consulatur; quin si alia aliorum sit condicio, accendi magis discordiam quam sedari. Ap. Claudius, et natura immitis et efferatus hinc plebis odio, illinc patrum laudibus, non miseriis ait sed licentia tantum concitum turbarum et lasciuire magis plebem quam saeuire. Id adeo malum ex prouocatione natum; quippe minas esse consulum, non imperium, ubi ad eos qui una peccauerint prouocare liceat. "Agedum" inquit, "dictatorem, a quo prouocatio non est, creemus; iam hic quo nunc omnia ardent conticescet furor. Pulset tum mihi lictorem qui sciet ius de tergo uitaque sua penes unum illum esse cuius maiestatem uiolarit."
[30] Multis, ut erat, horrida et atrox uidebatur Appi sententia; rursus Vergini Largique exemplo haud salubres, utique Largi [putabant sententiam], quae totam fidem tolleret. Medium maxime et moderatum utroque consilium Vergini habebatur; sed factione respectuque rerum priuatarum, quae semper offecere officientque publicis consiliis, Appius uicit, ac prope fuit ut dictator ille idem crearetur; quae res utique alienasset plebem periculosissimo tempore, cum Volsci Aequique et Sabini forte una omnes in armis essent. Sed curae fuit consulibus et senioribus patrum, ut imperium sua ui uehemens mansueto permitteretur ingenio: M". Valerium dictatorem Volesi filium creant. Plebes etsi aduersus se creatum dictatorem uidebat, tamen cum prouocationem fratris lege haberet, nihil ex ea familia triste nec superbum timebat; edictum deinde a dictatore propositum confirmauit animos, Seruili fere consulis edicto conueniens; sed et homini et potestati melius rati credi, omisso certamine nomina dedere. Quantus nunquam ante exercitus, legiones decem effectae; ternae inde datae consulibus, quattuor dictator usus. Nec iam poterat bellum differri. Aequi Latinum agrum inuaserant. Oratores Latinorum ab senatu petebant ut aut mitterent subsidium aut se ipsos tuendorum finium causa capere arma sinerent. Tutius uisum est defendi inermes Latinos quam pati retractare arma. Vetusius consul missus est; is finis populationibus fuit. Cessere Aequi campis, locoque magis quam armis freti summis se iugis montium tutabantur. Alter consul in Volscos profectus, ne et ipse tereret tempus, uastandis maxime agris hostem ad conferenda propius castra dimicandumque acie exciuit. Medio inter castra campo ante suum quisque uallum infestis signis constitere. Multitudine aliquantum Volsci superabant; itaque effusi et contemptim pugnam iniere. Consul Romanus nec promouit aciem, nec clamorem reddi passus defixis pilis stare suos iussit: ubi ad manum uenisset hostis, tum coortos tota ui gladiis rem gerere. Volsci cursu et clamore fessi cum se uelut stupentibus metu intulissent Romanis, postquam impressionem sensere ex aduerso factam et ante oculos micare gladios, haud secus quam si in insidias incidissent, turbati uertunt terga; et ne ad fugam quidem satis uirium fuit, quia cursu in proelium ierant. Romani contra, quia principio pugnae quieti steterant, uigentes corporibus, facile adepti fessos, et castra impetu ceperunt et castris exutum hostem Velitras persecuti uno agmine uictores cum uictis in urbem inrupere; plusque ibi sanguinis promiscua omnium generum caede quam in ipsa dimicatione factum. Paucis data uenia, qui inermes in deditionem uenerunt.
[31] Dum haec in Volscis geruntur, dictator Sabinos, ubi longe plurimum belli fuerat, fundit exuitque castris. Equitatu immisso mediam turbauerat hostium aciem, quam, dum se cornua latius pandunt, parum apte introrsum ordinibus firmauerant; turbatos pedes inuasit. Eodem impetu castra capta debellatumque est. Post pugnam ad Regillum lacum non alia illis annis pugna clarior fuit. Dictator triumphans urbem inuehitur. Super solitos honores locus in circo ipsi posterisque ad spectaculum datus; sella in eo loco curulis posita. Volscis deuictis Veliternus ager ademptus; Velitras coloni ab urbe missi et colonia deducta. Cum Aequis post aliquanto pugnatum est, inuito quidem consule quia loco iniquo subeundum erat ad hostes; sed milites extrahi rem criminantes ut dictator priusquam ipsi redirent in urbem magistratu abiret inritaque, sicut ante consulis, promissa eius caderent, perpulere ut forte temere in aduersos montes agmen erigeret. Id male commissum ignauia hostium in bonum uertit, qui priusquam ad coniectum teli ueniretur, obstupefacti audacia Romanorum, relictis castris quae munitissimis tenuerant locis, in auersas ualles desiluere. Ibi satis praedae et uictoria incruenta fuit. Ita trifariam re bello bene gesta, de domesticarum rerum euentu nec patribus nec plebi cura decesserat: tanta cum gratia tum arte praeparauerant feneratores quae non modo plebem, sed ipsum etiam dictatorem frustrarentur. Namque Valerius post Vetusi consulis reditum omnium actionum in senatu primam habuit pro uictore populo, rettulitque quid de nexis fieri placeret. Quae cum reiecta relatio esset, "non placeo" inquit, "concordiae auctor. Optabitis, mediusfidius, propediem, ut mei similes Romana plebis patronos habeat. Quod ad me attinet, neque frustrabor ultra ciues meos neque ipse frustra dictator ero. Discordiae intestinae, bellum externum fecere ut hoc magistratu egeret res publica: pax foris parta est, domi impeditur; priuatus potius quam dictator seditioni interero." Ita curia egressus dictatura se abdicauit. Apparuit causa plebi, suam uicem indignantem magistratu abisse; itaque uelut persoluta fide, quoniam per eum non stetisset quin praestaretur, decedentem domum cum fauore ac laudibus prosecuti sunt.
[32] Timor inde patres incessit ne, si dimissus exercitus foret, rursus coetus occulti coniurationesque fierent. Itaque quamquam per dictatorem dilectus habitus esset, tamen quoniam in consulum uerba iurassent sacramento teneri militem rati, per causam renouati ab Aequis belli educi ex urbe legiones iussere. Quo facto maturata est seditio. Et primo agitatum dicitur de consulum caede, ut soluerentur sacramento; doctos deinde nullam scelere religionem exsolui, Sicinio quodam auctore iniussu consulum in Sacrum montem secessisse. Trans Anienem amnem est, tria ab urbe milia passuum. Ea frequentior fama est quam cuius Piso auctor est, in Auentinum secessionem factam esse. Ibi sine ullo duce uallo fossaque communitis castris quieti, rem nullam nisi necessariam ad uictum sumendo, per aliquot dies neque lacessiti neque lacessentes sese tenuere. Pauor ingens in urbe, metuque mutuo suspensa erant omnia. Timere relicta ab suis plebis uiolentiam patrum; timere patres residem in urbe plebem, incerti manere eam an abire mallent: quamdiu autem tranquillam quae secesserit multitudinem fore? Quid futurum deinde si quod externum interim bellum exsistat? Nullam profecto nisi in concordia ciuium spem reliquam ducere; eam per aequa, per iniqua reconciliandam ciuitati esse. Placuit igitur oratorem ad plebem mitti Menenium Agrippam, facundum uirum et quod inde oriundus erat plebi carum. Is intromissus in castra prisco illo dicendi et horrido modo nihil aliud quam hoc narrasse fertur: tempore quo in homine non ut nunc omnia in unum consentiant, sed singulis membris suum cuique consilium, suus sermo fuerit, indignatas reliquas partes sua cura, suo labore ac ministerio uentri omnia quaeri, uentrem in medio quietum nihil aliud quam datis uoluptatibus frui; conspirasse inde ne manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet datum, nec dentes quae acciperent conficerent. Hac ira, dum uentrem fame domare uellent, ipsa una membra totumque corpus ad extremam tabem uenisse. Inde apparuisse uentris quoque haud segne ministerium esse, nec magis ali quam alere eum, reddentem in omnes corporis partes hunc quo uiuimus uigemusque, diuisum pariter in uenas maturum confecto cibo sanguinem. Comparando hinc quam intestina corporis seditio similis esset irae plebis in patres, flexisse mentes hominum.
[33] Agi deinde de concordia coeptum, concessumque in condiciones ut plebi sui magistratus essent sacrosancti quibus auxilii latio aduersus consules esset, neue cui patrum capere eum magistratum liceret. Ita tribuni plebei creati duo, C. Licinius et L. Albinus. Ii tres collegas sibi creauerunt. In his Sicinium fuisse, seditionis auctorem: de duobus, qui fuerint minus conuenit. Sunt qui duos tantum in Sacro monte creatos tribunos esse dicant, ibique sacratam legem latam. Per secessionem plebis Sp. Cassius et Postumius Cominius consulatum inierunt. Iis consulibus cum Latinis populis ictum foedus. Ad id feriendum consul alter Romae mansit: alter ad Volscum bellum missus Antiates Volscos fundit fugatque; compulsos in oppidum Longulam persecutus moenibus potitur. Inde protinus Poluscam, item Volscorum, cepit; tum magna ui adortus est Coriolos. Erat tum in castris inter primores iuuenum Cn. Marcius, adulescens et consilio et manu promptus, cui cognomen postea Coriolano fuit. Cum subito exercitum Romanum Coriolos obsidentem atque in oppidanos, quos intus clausos habebat, intentum, sine ullo metu extrinsecus imminentis belli, Volscae legiones profectae ab Antio inuasissent, eodemque tempore ex oppido erupissent hostes, forte in statione Marcius fuit. Is cum delecta militum manu non modo impetum erumpentium rettudit, sed per patentem portam ferox inrupit in proxima urbis, caedeque facta ignem temere arreptum imminentibus muro aedificiis iniecit. Clamor inde oppidanorum mixtus muliebri puerilique ploratu ad terrorem, ut solet, primum orto et Romanis auxit animum et turbauit Volscos utpote capta urbe cui ad ferendam opem uenerant. Ita fusi Volsci Antiates, Corioli oppidum captum; tantumque sua laude obstitit famae consulis Marcius ut, nisi foedus cum Latinis in columna aenea insculptum monumento esset ab Sp. Cassio uno, quia collega afuerat, ictum, Postumum Cominium bellum gessisse cum Volscis memoria cessisset. Eodem anno Agrippa Menenius moritur, uir omni in uita pariter patribus ac plebi carus, post secessionem carior plebi factus. Huic interpreti arbitroque concordiae ciuium, legato patrum ad plebem, reductori plebis Romanae in urbem sumptus funeri defuit; extulit eum plebs sextantibus conlatis in capita.
[34] Consules deinde T. Geganius P. Minucius facti. Eo anno cum et foris quieta omnia a bello essent et domi sanata discordia, aliud multo grauius malum ciuitatem inuasit, caritas primum annonae ex incultis per secessionem plebis agris, fames deinde, qualis clausis solet. Ventumque ad interitum seruitiorum utique et plebis esset, ni consules prouidissent dimissis passim ad frumentum coemendum, non in Etruriam modo dextris ab Ostia litoribus laeuoque per Volscos mari usque ad Cumas, sed quaesitum in Sicilia quoque; adeo finitimorum odia longinquis coegerant indigere auxiliis. Frumentum Cumis cum coemptum esset, naues pro bonis Tarquiniorum ab Aristodemo tyranno, qui heres erat, retentae sunt; in Volscis Pomptinoque ne emi quidem potuit; periculum quoque ab impetu hominum ipsis frumentatoribus fuit; ex Tuscis frumentum Tiberi uenit; eo sustentata est plebs. Incommodo bello in tam artis commeatibus uexati forent, ni Volscos iam mouentes arma pestilentia ingens inuasisset. Ea clade conterritis hostium animis, ut etiam ubi ea remisisset terrore aliquo tenerentur, et Velitris auxere numerum colonorum Romani, et Norbam in montes nouam coloniam, quae arx in Pomptino esset, miserunt. M. Minucio deinde et A. Sempronio consulibus magna uis frumenti ex Sicilia aduecta, agitatumque in senatu quanti plebi daretur. Multi uenisse tempus premendae plebis putabant reciperandique iura quae extorta secessione ac ui patribus essent. In primis Marcius Coriolanus, hostis tribuniciae potestatis, "si annonam" inquit, "ueterem uolunt, ius pristinum reddant patribus. Cur ego plebeios magistratus, cur Sicinium potentem uideo, sub iugum missus, tamquam ab latronibus redemptus? Egone has indignitates diutius patiar quam necesse est? Tarquinium regem qui non tulerim, Sicinium feram? Secedat nunc; auocet plebem; patet uia in Sacrum montem aliosque colles; rapiant frumenta ex agris nostris, quemadmodum tertio anno rapuere. Fruantur annona quam furore suo fecere. Audeo dicere hoc malo domitos ipsos potius cultores agrorum fore quam ut armati per secessionem coli prohibeant." Haud tam facile dictu est faciendumne fuerit quam potuisse arbitror fieri ut condicionibus laxandi annonam et tribuniciam potestatem et omnia inuitis iura imposita patres demerent sibi.
[35] Et senatui nimis atrox uisa sententia est et plebem ira prope armauit. Fame se iam sicut hostes peti, cibo uictuque fraudari; peregrinum frumentum, quae sola alimenta ex insperato fortuna dederit, ab ore rapi nisi Cn. Marcio uincti dedantur tribuni, nisi de tergo plebis Romanae satisfiat; eum sibi carnificem nouum exortum, qui aut mori aut seruire iubeat. In exeuntem e curia impetus factus esset, ni peropportune tribuni diem dixissent. Ibi ira est suppressa; se iudicem quisque, se dominum uitae necisque inimici factum uidebat. Contemptim primo Marcius audiebat minas tribunicias: auxilii, non poenae ius datum illi potestati, plebisque, non patrum tribunos esse. Sed adeo infensa erat coorta plebs ut unius poena defungendum esset patribus. Restiterunt tamen aduersa inuidia, usique sunt qua suis quisque, qua totius ordinis uiribus. Ac primo temptata res est si dispositis clientibus absterrendo singulos a coitionibus conciliisque disicere rem possent. Vniversi deinde processere quidquid erat patrum, reos diceresprecibus plebem exposcentes, unum sibi ciuem, unum senatorem, si innocentem absoluere nollent, pro nocente donarent. Ipse cum die dicta non adesset, perseueratum in ira est. Damnatus absens in Volscos exsulatum abiit, minitans patriae hostilesque iam tum spiritus gerens. Venientem Volsci benigne excepere, benigniusque in dies colebant, quo maior ira in suos eminebat crebraeque nunc querellae, nunc minae percipiebantur. Hospitio utebatur Atti Tulli. Longe is tum princeps Volsci nominis erat Romanisque semper infestus. Ita cum alterum uetus odium, alterum ira recens stimularet, consilia conferunt de Romano bello. Haud facile credebant plebem suam impelli posse, ut totiens infeliciter temptata arma caperent: multis saepe bellis, pestilentia postremo amissa iuuentute fractos spiritus esse; arte agendum in exoleto iam uetustate odio, ut recenti aliqua ira exacerbarentur animi.
[36] Ludi forte ex instauratione magni Romae parabantur. Instaurandi haec causa fuerat. Ludis mane seruum quidam pater familiae, nondum commisso spectaculo, sub furca caesum medio egerat circo; coepti inde ludi, uelut ea res nihil ad religionem pertinuisset. Haud ita multo post Tito Latinio, de plebe homini, somnium fuit; uisus Iuppiter dicere sibi ludis praesultatorem displicuisse; nisi magnifice instaurarentur ii ludi, periculum urbi fore; iret, ea consulibus nuntiaret. Quamquam haud sane liber erat religione animus, uerecundia tamen maiestatis magistratuum timorque uicit, ne in ora hominum pro ludibrio abiret. Magno illi ea cunctatio stetit; filium namque intra paucos dies amisit. Cuius repentinae cladis ne causa ei dubia esset, aegro animi eadem illa in somnis obuersata species uisa est rogitare, satin magnam spreti numinis haberet mercedem; maiorem instare ni eat propere ac nuntiet consulibus. Iam praesentior res erat. Cunctantem tamen ac prolatantem ingens uis morbi adorta est debilitate subita. Tunc enimuero deorum ira admonuit. Fessus igitur malis praeteritis instantibusque, consilio propinquorum adhibito, cum uisa atque audita et obuersatum totiens somno Iouem, minas irasque caelestes repraesentatas casibus suis exposuisset, consensu inde haud dubio omnium qui aderant in forum ad consules lectica defertur. Inde in curiam iussu consulum delatus, eadem illa cum patribus ingenti omnium admiratione enarrasset, ecce aliud miraculum: qui captus omnibus membris delatus in curiam esset, eum functum officio pedibus suis domum redisse traditum memoriae est.
[37] Ludi quam amplissimi ut fierent senatus decreuit. Ad eos ludos auctore Attio Tullio uis magna Volscorum uenit. Priusquam committerentur ludi, Tullius, ut domi compositum cum Marcio fuerat, ad consules uenit; dicit esse quae secreto agere de re publica uelit. Arbitris remotis, "inuitus" inquit, "quod sequius sit, de meis ciuibus loquor. Non tamen admissum quicquam ab iis criminatum uenio, sed cautum ne admittant. Nimio plus quam uelim, nostrorum ingenia sunt mobilia. Multis id cladibus sensimus, quippe qui non nostro merito sed uestra patientia incolumes simus. Magna hic nunc Volscorum multitudo est; ludi sunt; spectaculo intenta ciuitas erit. Memini quid per eandem occasionem ab Sabinorum iuuentute in hac urbe commissum sit; horret animus, ne quid inconsulte ac temere fiat. Haec nostra uestraque causa prius dicenda uobis, consules, ratus sum. Quod ad me attinet, extemplo hinc domum abire in animo est, ne cuius facti dictiue contagione praesens uioler." Haec locutus abiit. Consules cum ad patres rem dubiam sub auctore certo detulissent, auctor magis, ut fit, quam res ad praecauendum uel ex superuacuo mouit, factoque senatus consulto ut urbe excederent Volsci, praecones dimittuntur qui omnes eos proficisci ante noctem iuberent. Ingens pauor primo discurrentes ad suas res tollendas in hospitia perculit; proficiscentibus deinde indignatio oborta, se ut consceleratos contaminatosque ab ludis, festis diebus, coetu quodam modo hominum deorumque abactos esse.
[38] Cum prope continuato agmine irent, praegressus Tullius ad caput Ferentinum, ut quisque ueniret, primores eorum excipiens querendo indignandoque, et eos ipsos, sedulo audientes secunda irae uerba, et per eos multitudinem aliam in subiectum uiae campum deduxit. Ibi in contionis modum orationem exorsus "ut omnia" inquit, "obliuiscamini alia, ueteres populi Romani iniurias cladesque gentis Volscorum, hodiernam hanc contumeliam quo tandem animo fertis, qua per nostram ignominiam ludos commisere? An non sensistis triumphatum hodie de uobis esse? Vos omnibus, ciuibus, peregrinis, tot finitimis populis, spectaculo abeuntes fuisse? Vestras coniuges, uestros liberos traductos per ora hominum? Quid eos qui audiuere uocem praeconis, quid, qui nos uidere abeuntes, quid eos qui huic ignominioso agmini fuere obuii, existimasse putatis nisi aliquod profecto nefas esse quo, si intersimus spectaculo, uiolaturi simus ludos piaculumque merituri; ideo nos ab sede piorum, coetu concilioque abigi? Quid deinde? Illud non succurrit, uiuere nos quod maturarimus proficisci? Si hoc profectio et non fuga est. Et hanc urbem uos non hostium ducitis, ubi si unum diem morati essetis, moriendum omnibus fuit? Bellum uobis indictum est, magno eorum malo qui indixere si uiri estis." Ita et sua sponte irarum pleni et incitati domos inde digressi sunt, instigandoque suos quisque populos effecere ut omne Volscum nomen deficeret.
[39] Imperatores ad id bellum de omnium populorum sententia lecti Attius Tullius et Cn. Marcius, exsul Romanus, in quo aliquanto plus spei repositum. Quam spem nequaquam fefellit, ut facile appareret ducibus ualidiorem quam exercitu rem Romanam esse. Circeios profectus primum colonos inde Romanos expulit liberamque eam urbem Volscis tradidit; Satricum, Longulam, Poluscam, Coriolos, nouella haec Romanis oppida ademit; inde Lauinium recepit; inde in Latinam uiam transuersis tramitibus transgressus, tunc deinceps Corbionem, Veteliam, Trebium, Labicos, Pedum cepit. Postremum ad urbem a Pedo ducit, et ad fossas Cluilias quinque ab urbe milia passuum castris positis, populatur inde agrum Romanum, custodibus inter populatores missis qui patriciorum agros intactos seruarent, siue infensus plebi magis, siue ut discordia inde inter patres plebemque oreretur. Quae profecto orta essetadeo tribuni iam ferocem per se plebem criminando in primores ciuitatis instigabant; sed externus timor, maximum concordiae uinculum, quamuis suspectos infensosque inter se iungebat animos. Id modo non conueniebat quod senatus consulesque nusquam alibi spem quam in armis ponebant, plebes omnia quam bellum malebat. Sp. Nautius iam et Sex. Furius consules erant. Eos recensentes legiones, praesidia per muros aliaque in quibus stationes uigiliasque esse placuerat loca distribuentes, multitudo ingens pacem poscentium primum seditioso clamore conterruit, deinde uocare senatum, referre de legatis ad Cn. Marcium mittendis coegit. Acceperunt relationem patres, postquam apparuit labare plebis animos; missique de pace ad Marcium oratores atrox responsum rettulerunt: si Volscis ager redderetur, posse agi de pace: si praeda belli per otium frui uelint, memorem se et ciuium iniuriae et hospitum beneficii adnisurum, ut appareat exsilio sibi inritatos, non fractos animos esse. Iterum deinde iidem missi non recipiuntur in castra. Sacerdotes quoque suis insignibus uelatos isse supplices ad castra hostium traditum est; nihilo magis quam legatos flexisse animum.
[40] Tum matronae ad Veturiam matrem Coriolani Volumniamque uxorem frequentes coeunt. Id publicum consilium an muliebris timor fuerit, parum inuenio: peruicere certe, ut et Veturia, magno natu mulier, et Volumnia duos paruos ex Marcio ferens filios secum in castra hostium irent et, quoniam armis uiri defendere urbem non possent, mulieres precibus lacrimisque defenderent. Vbi ad castra uentum est nuntiatumque Coriolano est adesse ingens mulierum agmen, ut qui nec publica maiestate in legatis nec in sacerdotibus tanta offusa oculis animoque religione motus esset, multo obstinatior aduersus lacrimas muliebres erat; dein familiarium quidam qui insignem maestitia inter ceteras cognouerat Veturiam, inter nurum nepotesque stantem, "nisi me frustrantur" inquit, "oculi, mater tibi coniunxque et liberi adsunt." Coriolanus prope ut amens consternatus ab sede sua cum ferret matri obuiae complexum, mulier in iram ex precibus uersa "sine, priusquam complexum accipio, sciam" inquit, "ad hostem an ad filium uenerim, captiua materne in castris tuis sim. In hoc me longa uita et infelix senecta traxit ut exsulem te deinde hostem uiderem? Potuisti populari hanc terram quae te genuit atque aluit? Non tibi, quamuis infesto animo et minaci perueneras, ingredienti fines ira cecidit? Non, cum in conspectu Roma fuit, succurrit: intra illa moenia domus ac penates mei sunt, mater coniunx liberique? Ergo ego nisi peperissem, Roma non oppugnaretur; nisi filium haberem, libera in libera patria mortua essem. Sed ego mihi miserius nihil iam pati nec tibi turpius usquam possum, nec ut sum miserrima, diu futura sum: de his uideris, quos, si pergis, aut immatura mors aut longa seruitus manet." Vxor deinde ac liberi amplexi, fletusque ob omni turba mulierum ortus et comploratio sui patriaeque fregere tandem uirum. Complexus inde suos dimittit: ipse retro ab urbe castra mouit. Abductis deinde legionibus ex agro Romano, inuidia rei oppressum perisse tradunt, alii alio leto. Apud Fabium, longe antiquissimum auctorem, usque ad senectutem uixisse eundem inuenio; refert certe hanc saepe eum exacta aetate usurpasse uocem multo miserius seni exsilium esse. Non inuiderunt laude sua mulieribus uiri Romaniadeo sine obtrectatione gloriae alienae uiuebatur; monumento quoque quod esset, templum Fortunae muliebri aedificatum dedicatumque est. Rediere deinde Volsci adiunctis Aequis in agrum Romanum; sed Aequi Attium Tullium haud ultra tulere ducem. Hinc ex certamine Volsci Aequine imperatorem coniuncto exercitui darent, seditio, deinde atrox proelium ortum. Ibi fortuna populi Romani duos hostium exercitus haud minus pernicioso quam pertinaci certamine confecit. Consules T. Sicinius et C. Aquilius. Sicinio Volsci, Aquilio Hernicinam ii quoque in armis erantprouincia euenit. Eo anno Hernici deuicti: cum Volscis aequo Marte discessum est.
[41] Sp. Cassius deinde et Proculus Verginius consules facti. Cum Hernicis foedus ictum; agri partes duae ademptae. Inde dimidium Latinis, dimidium plebi diuisurus consul Cassius erat. Adiciebat hic muneri agri aliquantum, quem publicum possideri a priuatis criminabatur. Id multos quidem patrum, ipsos possessores, periculo rerum suarum terrebat; sed et publica patribus sollicitudo inerat largitione consulem periculosas libertati opes struere. Tum primum lex agraria promulgata est, nunquam deinde usque ad hanc memoriam sine maximis motibus rerum agitata. Consul alter largitioni resistebat auctoribus patribus nec omni plebe aduersante, quae primo coeperat fastidire munus uolgatum ~a ciuibus isse in socios~; saepe deinde et Verginium consulem in contionibus uelut uaticinantem audiebat pestilens collegae munus esse; agros illos seruitutem iis qui acceperint laturos; regno uiam fieri. Quid ita enim adsumi socios et nomen Latinum, quid attinuisset Hernicis, paulo ante hostibus, capti agri partem tertiam reddi, nisi ut hae gentes pro Coriolano duce Cassium habeant? Popularis iam esse dissuasor et intercessor legis agrariae coeperat. Vterque deinde consul, ut certatim, plebi indulgere. Verginius dicere passurum se adsignari agros, dum ne cui nisi ciui Romano adsignentur: Cassius, quia in agraria largitione ambitiosus in socios eoque ciuibus uilior erat, ut alio munere sibi reconciliaret ciuium animos, iubere pro Siculo frumento pecuniam acceptam retribui populo. Id uero haud secus quam praesentem mercedem regni aspernata plebes; adeo propter suspicionem insitam regni, uelut abundarent omnia, munera eius [in animis hominum] respuebantur. Quem ubi primum magistratu abiit damnatum necatumque constat. Sunt qui patrem auctorem eius supplicii ferant: eum cognita domi causa uerberasse ac necasse peculiumque filii Cereri consecrauisse; signum inde factum esse et inscriptum, "ex Cassia familia datum." Inuenio apud quosdam, idque propius fidem est, a quaestoribus Caesone Fabio et L. Valerio diem dictam perduellionis, damnatumque populi iudicio, dirutas publice aedes. Ea est area ante Telluris aedem. Ceterum siue illud domesticum siue publicum fuit iudicium, damnatur Seruio Cornelio Q. Fabio consulibus.
[42] Haud diuturna ira populi in Cassium fuit. Dulcedo agrariae legis ipsa per se, dempto auctore, subibat animos, accensaque ea cupiditas est malignitate patrum, qui deuictis eo anno Volscis Aequisque, militem praeda fraudauere. Quidquid captum ex hostibus est, uendidit Fabius consul ac redegit in publicum. Inuisum erat Fabium nomen plebi propter nouissimum consulem; tenuere tamen patres ut cum L. Aemilio Caeso Fabius consul crearetur. Eo infestior facta plebes seditione domestica bellum externum exciuit. Bello deinde ciuiles discordiae intermissae; uno animo patres ac plebs rebellantes Volscos et Aequos duce Aemilio prospera pugna uicere. Plus tamen hostium fuga quam proelium absumpsit; adeo pertinaciter fusos insecuti sunt equites. Castoris aedis eodem anno idibus Quintilibus dedicata est; uota erat Latino bello a Postumio dictatore: filius eius duumuir ad id ipsum creatus dedicauit. Sollicitati et eo anno sunt dulcedine agrariae legis animi plebis. Tribuni plebi popularem potestatem lege populari celebrabant: patres, satis superque gratuiti furoris in multitudine credentes esse, largitiones temeritatisque inuitamenta horrebant. Acerrimi patribus duces ad resistendum consules fuere. Ea igitur pars rei publicae uicit, nec in praesens modo sed in uenientem etiam annum M. Fabium, Caesonis fratrem, et magis inuisum alterum plebi accusatione Sp. Cassi, L. Valerium, consules dedit. Certatum eo quoque anno cum tribunis est. Vana lex uanique legis auctores iactando inritum munus facti. Fabium inde nomen ingens post tres continuos consulatus unoque uelut tenore omnes expertos tribuniciis certaminibus habitum; itaque, ut bene locatus, mansit in ea familia aliquamdiu honos. Bellum inde Veiens initum, et Volsci rebellarunt; sed ad bella externa prope supererant uires, abutebanturque iis inter semet ipsos certando. Accessere ad aegras iam omnium mentes prodigia caelestia, prope cotidianas in urbe agrisque ostentantia minas; motique ita numinis causam nullam aliam uates canebant publice priuatimque nunc extis, nunc per aues consulti, quam haud rite sacra fieri; qui terrores tamen eo euasere ut Oppia uirgo Vestalis damnata incesti poenas dederit.
[43] Q. Fabius inde et C. Iulius consules facti. Eo anno non segnior discordia domi et bellum foris atrocius fuit. Ab Aequis arma sumpta; Veientes agrum quoque Romanorum populantes inierunt. Quorum bellorum crescente cura, Caeso Fabius et Sp. Furius consules fiunt. Ortonam, Latinam urbem, Aequi oppugnabant: Veientes, pleni iam populationum, Romam ipsam se oppugnaturos minabantur. Qui terrores cum compescere deberent, auxere insuper animos plebis, redibatque non sua sponte plebi mos detractandi militiam, sed Sp. Licinius tribunus plebis, uenisse tempus ratus per ultimam necessitatem legis agrariae patribus iniungendae, susceperat rem militarem impediendam. Ceterum tota inuidia tribuniciae potestatis uersa in auctorem est, nec in eum consules acrius quam ipsius collegae coorti sunt, auxilioque eorum dilectum consules habent. Ad duo simul bella exercitus scribitur; ducendus Fabio in Aequos, Furio datur in Veientes. In Veientes nihil dignum memoria gestum; et in Aequis quidem Fabio aliquanto plus negotii cum ciuibus quam cum hostibus fuit. Vnus ille uir, ipse consul, rem publicam sustinuit, quam exercitus odio consulis, quantum in se fuit, prodebat. Nam cum consul praeter ceteras imperatorias artes, quas parando gerendoque bello edidit plurimas, ita instruxisset aciem ut solo equitatu emisso exercitum hostium funderet, insequi fusos pedes noluit; nec illos, et si non adhortatio inuisi ducis, suum saltem flagitium et publicum in praesentia dedecus, postmodo periculum, si animus hosti redisset, cogere potuit gradum adcelerare aut si aliud nihil, stare instructos. Iniussu signa referunt, maestiquecrederes uictosexsecrantes nunc imperatorem, nunc nauatam ab equite operam, redeunt in castra. Nec huic tam pestilenti exemplo remedia ulla ab imperatore quaesita sunt; adeo excellentibus ingeniis citius defuerit ars qua ciuem regant quam qua hostem superent. Consul Romam rediit non tam belli gloria aucta quam inritato exacerbatoque in se militum odio. Obtinuere tamen patres ut in Fabia gente consulatus maneret: M. Fabium consulem creant; Fabio collega Cn. Manlius datur.
[44] Et hic annus tribunum auctorem legis agrariae habuit. Tib. Pontificius fuit. Is eandem uiam, uelut processisset Sp. Licinio, ingressus dilectum paulisper impediit. Perturbatis iterum patribus Ap. Claudius uictam tribuniciam potestatem dicere priore anno, in praesentia re, exemplo in perpetuum, quando inuentum sit suis ipsam uiribus dissolui. Neque enim unquam defuturum qui et ex collega uictoriam sibi et gratiam melioris partis bono publico uelit quaesitam; et plures, si pluribus opus sit, tribunos ad auxilium consulum paratos fore, et unum uel aduersus omnes satis esse. Darent modo et consules et primores patrum operam ut, si minus omnes, aliquos tamen ex tribunis rei publicae ac senatui conciliarent. Praeceptis Appi moniti patres et uniuersi comiter ac benigne tribunos appellare, et consulares ut cuique eorum priuatim aliquid iuris aduersus singulos erat, partim gratia, partim auctoritate obtinuere ut tribuniciae potestatis uires salubres uellent rei publicae esse, quattuorque tribunorum aduersus unum moratorem publici commodi auxilio dilectum consules habent. Inde ad Veiens bellum profecti, quo undique ex Etruria auxilia conuenerant, non tam Veientium gratia concitata quam quod in spem uentum erat discordia intestina dissolui rem Romanam posse. Principesque in omnium Etruriae populorum conciliis fremebant aeternas opes esse Romanas nisi inter semet ipsi seditionibus saeuiant; id unum uenenum, eam labem ciuitatibus opulentis repertam ut magna imperia mortalia essent. Diu sustentatum id malum, partim patrum consiliis, partim patientia plebis, iam ad extrema uenisse. Duas ciuitates ex una factas; suos cuique parti magistratus, suas leges esse. Primum in dilectibus saeuire solitos, eosdem in bello tamen paruisse ducibus. Qualicumque urbis statu, manente disciplina militari sisti potuisse; iam non parendi magistratibus morem in castra quoque Romanum militem sequi. Proximo bello in ipsa acie, in ipso certamine, consensu exercitus traditam ultro uictoriam uictis Aequis, signa deserta, imperatorem in acie relictum, iniussu in castra reditum. Profecto si instetur, suo milite uinci Romam posse. Nihil aliud opus esse quam indici ostendique bellum; cetera sua sponte fata et deos gesturos. Hae spes Etruscos armauerant, multis in uicem casibus uictos uictoresque.
[45] Consules quoque Romani nihil praeterea aliud quam suas uires, sua arma horrebant; memoria pessimi proximo bello exempli terrebat ne rem committerent eo ubi duae simul acies timendae essent. Itaque castris se tenebant, tam ancipiti periculo auersi: diem tempusque forsitan ipsum leniturum iras sanitatemque animis allaturum. Veiens hostis Etruscique eo magis praepropere agere; lacessere ad pugnam primo obequitando castris prouocandoque, postremo ut nihil mouebant, qua consules ipsos, qua exercitum increpando: simulationem intestinae discordiae remedium timoris inuentum, et consules magis non confidere quam non credere suis militibus; nouum seditionis genus, silentium otiumque inter armatos. Ad haec in nouitatem generis originisque qua falsa, qua uera iacere. Haec cum sub ipso uallo portisque streperent, haud aegre consules pati; at imperitae multitudini nunc indignatio, nunc pudor pectora uersare et ab intestinis auertere malis; nolle inultos hostes, nolle successum non patribus, non consulibus; externa et domestica odia certare in animis. Tandem superant externa; adeo superbe insolenterque hostis eludebat. Frequentes in praetorium conueniunt; poscunt pugnam, postulant ut signum detur. Consules uelut deliberabundi capita conferunt, diu conloquuntur. Pugnare cupiebant, sed retro reuocanda et abdenda cupiditas erat, ut aduersando remorandoque incitato semel militi adderent impetum. Redditur responsum immaturam rem agi; nondum tempus pugnae esse; castris se tenerent. Edicunt inde ut abstineant pugna; si quis iniussu pugnauerit, ut in hostem animaduersuros. Ita dimissis, quo minus consules uelle credunt, crescit ardor pugnandi. Accendunt insuper hostes ferocius multo, ut statuisse non pugnare consules cognitum est: quippe impune se insultaturos; non credi militi arma; rem ad ultimum seditionis erupturam, finemque uenisse Romano imperio. His freti occursant portis, ingerunt probra; aegre abstinent quin castra oppugnent. Enimuero non ultra contumeliam pati Romanus posse; totis castris undique ad consules curritur; non iam sensim, ut ante, per centurionum principes postulant, sed passim omnes clamoribus agunt. Matura res erat; tergiuersantur tamen. Fabius deinde ad crescentem tumultum iam metu seditionis collega concedente, cum silentium classico fecisset: "ego istos, Cn. Manli, posse uincere scio: uelle ne scirem, ipsi fecerunt. Itaque certum est non dare signum nisi uictores se redituros ex hac pugna iurant. Consulem Romanum miles semel in acie fefellit: deos nunquam fallet." Centurio erat M. Flauoleius, inter primores pugnae flagitator. "Victor" inquit, "M. Fabi, reuertar ex acie"; si fallat, Iouem patrem Gradiuumque Martem aliosque iratos inuocat deos. Idem deinceps omnis exercitus in se quisque iurat. Iuratis datur signum; arma capiunt; eunt in pugnam irarum speique pleni. Nunc iubent Etruscos probra iacere, nunc armati sibi quisque lingua promptum hostem offerri. Omnium illo die, qua plebis, qua patrum, eximia uirtus fuit; Fabium nomen maxime enituit; multis ciuilibus certaminibus infensos plebis animos illa pugna sibi reconciliare statuunt.
[46] Instruitur acies, nec Veiens hostis Etruscaeque legiones detractant. Prope certa spes erat non magis secum pugnaturos quam cum Aequis; maius quoque aliquod in tam inritatis animis et occasione ancipiti haud desperandum esse facinus. Res aliter longe euenit; nam non alio ante bello infestior Romanusadeo hinc contumeliis hostes, hinc consules mora exacerbauerantproelium iniit. Vix explicandi ordinis spatium Etruscis fuit, cum pilis inter primam trepidationem abiectis temere magis quam emissis, pugna iam in manus, iam ad gladios, ubi Mars est atrocissimus, uenerat. Inter primores genus Fabium insigne spectaculo exemploque ciuibus erat. Ex his Q. Fabiumtertio hic anno ante consul fueratprincipem in confertos Veientes euntem ferox uiribus et armorum arte Tuscus, incautum inter multas uersantem hostium manus, gladio per pectus transfigit; telo extracto praeceps Fabius in uolnus abiit. Sensit utraque acies unius uiri casum, cedebatque inde Romanus cum M. Fabius consul transiluit iacentis corpus obiectaque parma, "hoc iurastis" inquit, "milites, fugientes uos in castra redituros? Adeo ignauissimos hostes magis timetis quam Iouem Martemque per quos iurastis? At ego iniuratus aut uictor reuertar aut prope te hic, Q. Fabi, dimicans cadam." Consuli tum Caeso Fabius, prioris anni consul: "uerbisne istis, frater, ut pugnent, te impetraturum credis? Di impetrabunt per quos iurauere; et nos, ut decet proceres, ut Fabio nomine est dignum, pugnando potius quam adhortando accendamus militum animos." Sic in primum infensis hastis prouolant duo Fabii, totamque mouerunt secum aciem.
[47] Proelio ex parte una restituto, nihilo segnius in cornu altero Cn. Manlius consul pugnam ciebat, ubi prope similis fortuna est uersata. Nam ut altero in cornu Q. Fabium, sic in hoc ipsum consulem Manlium iam uelut fusos agentem hostes et impigre milites secuti sunt et, ut ille graui uolnere ictus ex acie cessit, interfectum rati gradum rettulere; cessissentque loco, ni consul alter cum aliquot turmis equitum in eam partem citato equo aduectus, uiuere clamitans collegam, se uictorem fuso altero cornu adesse, rem inclinatam sustinuisset. Manlius quoque ad restituendam aciem se ipse coram offert. Duorum consulum cognita ora accendunt militum animos. Simul et uanior iam erat hostium acies, dum abundante multitudine freti, subtracta subsidia mittunt ad castra oppugnanda. In quae haud magno certamine impetu facto cum praedae magis quam pugnae memores tererent tempus, triarii Romani qui primam inruptionem sustinere non potuerant, missis ad consules nuntiis quo loco res essent, conglobati ad praetorium redeunt et sua sponte ipsi proelium renouant. Et Manlius consul reuectus in castra, ad omnes portas milite opposito hostibus uiam clauserat. Ea desperatio Tuscis rabiem magis quam audaciam accendit. Nam cum incursantes quacumque exitum ostenderet spes uano aliquotiens impetu issent, globus iuuenum unus in ipsum consulem insignem armis inuadit. Prima excepta a circumstantibus tela; sustineri deinde uis nequit; consul mortifero uolnere ictus cadit, fusique circa omnes. Tuscis crescit audacia; Romanos terror per tota castra trepidos agit, et ad extrema uentum foret ni legati rapto consulis corpore patefecissent una porta hostibus uiam. Ea erumpunt; consternatoque agmine abeuntes in uictorem alterum incidunt consulem; ibi iterum caesi fusique passim. Victoria egregia parta, tristis tamen duobus tam claris funeribus. Itaque consul decernente senatu triumphum, si exercitus sine imperatore triumphare possit, pro eximia eo bello opera facile passurum respondit; se familia funesta Q. Fabi fratris morte, re publica ex parte orba, consule altero amisso, publico priuatoque deformem luctu lauream non accepturum. Omni acto triumpho depositus triumphus clarior fuit; adeo spreta in tempore gloria interdum cumulatior rediit. Funera deinde duo deinceps collegae fratrisque ducit, idem in utroque laudator, cum concedendo illis suas laudes ipse maximam partem earum ferret. Neque immemor eius quod initio consulatus imbiberat, reconciliandi animos plebis, saucios milites curandos diuidit patribus. Fabiis plurimi dati, nec alibi maiore cura habiti. Inde populares iam esse Fabii, nec hoc ulla nisi salubri rei publicae arte.
[48] Igitur non patrum magis quam plebis studiis K. Fabius cum T. Verginio consul factus neque belli neque dilectus neque ullam aliam priorem curam agere quam ut iam aliqua ex parte incohata concordiae spe, primo quoque tempore cum patribus coalescerent animi plebis. Itaque principio anni censuit priusquam quisquam agrariae legis auctor tribunus exsisteret, occuparent patres ipsi suum munus facere; captiuum agrum plebi quam maxime aequaliter darent; uerum esse habere eos quorum sanguine ac sudore partus sit. Aspernati patres sunt; questi quoque quidam nimia gloria luxuriare et euanescere uiuidum quondam illud Caesonis ingenium. Nullae deinde urbanae factiones fuere; uexabantur incursionibus Aequorum Latini. Eo cum exercitu Caeso missus in ipsorum Aequorum agrum depopulandum transit. Aequi se in oppida receperunt murisque se tenebant; eo nulla pugna memorabilis fuit. At a Veiente hoste clades accepta temeritate alterius consulis, actumque de exercitu foret, ni K. Fabius in tempore subsidio uenisset. Ex eo tempore neque pax neque bellum cum Veientibus fuit; res proxime formam latrocinii uenerat. Legionibus Romanis cedebant in urbem; ubi abductas senserant legiones, agros incursabant, bellum quiete, quietem bello in uicem eludentes. Ita neque omitti tota res nec perfici poterat; et alia bella aut praesentia instabant, ut ab Aequis Volscisque, non diutius quam recens dolor proximae cladis transiret quiescentibus, aut mox moturos esse apparebat Sabinos semper infestos Etruriamque omnem. Sed Veiens hostis, adsiduus magis quam grauis, contumeliis saepius quam periculo animos agitabat, quod nullo tempore neglegi poterat aut auerti alio sinebat. Tum Fabia gens senatum adiit. Consul pro gente loquitur: "adsiduo magis quam magno praesidio, ut scitis, patres conscripti, bellum Veiens eget. Vos alia bella curate, Fabios hostes Veientibus date. Auctores sumus tutam ibi maiestatem Romani nominis fore. Nostrum id nobis uelut familiare bellum priuato sumptu gerere in animo est; res publica et milite illic et pecunia uacet." Gratiae ingentes actae. Consul e curia egressus comitante Fabiorum agmine, qui in uestibulo curiae senatus consultum exspectantes steterant, domum redit. Iussi armati postero die ad limen consulis adesse; domos inde discedunt.
[49] Manat tota urbe rumor; Fabios ad caelum laudibus ferunt: familiam unam subisse ciuitatis onus; Veiens bellum in priuatam curam, in priuata arma uersum. Si sint duae roboris eiusdem in urbe gentes, deposcant haec Volscos sibi, illa Aequos: populo Romano tranquillam pacem agente omnes finitimos subigi populos posse. Fabii postera die arma capiunt; quo iussi erant conueniunt. Consul paludatus egrediens in uestibulo gentem omnem suam instructo agmine uidet; acceptus in medium signa ferri iubet. Nunquam exercitus neque minor numero neque clarior fama et admiratione hominum per urbem incessit. Sex et trecenti milites, omnes patricii, omnes unius gentis, quorum neminem ducem sperneres, egregius quibuslibet temporibus senatus, ibant, unius familiae uiribus Veienti populo pestem minitantes. Sequebatur turba propria alia cognatorum sodaliumque, nihil medium, nec spem nec curam, sed immensa omnia uoluentium animo, alia publica sollicitudine excitata, fauore et admiratione stupens. Ire fortes, ire felices iubent, inceptis euentus pares reddere; consulatus inde ac triumphos, omnia praemia ab se, omnes honores sperare. Praetereuntibus Capitolium arcemque et alia templa, quidquid deorum oculis, quidquid animo occurrit, precantur ut illud agmen faustum atque felix mittant, sospites breui in patriam ad parentes restituant. In cassum missae preces. Infelici uia, dextro iano portae Carmentalis, profecti ad Cremeram flumen perueniunt. Is opportunus uisus locus communiendo praesidio. L. Aemilius inde et C. Seruilius consules facti. Et donec nihil aliud quam in populationibus res fuit, non ad praesidium modo tutandum Fabii satis erant, sed tota regione qua Tuscus ager Romano adiacet, sua tuta omnia, infesta hostium, uagantes per utrumque finem, fecere. Interuallum deinde haud magnum populationibus fuit, dum et Veientes accito ex Etruria exercitu praesidium Cremerae oppugnant, et Romanae legiones ab L. Aemilio consule adductae cominus cum Etruscis dimicant acie; quamquam uix dirigendi aciem spatium Veientibus fuit; adeo inter primam trepidationem dum post signa ordines introeunt subsidiaque locant, inuecta subito ab latere Romana equitum ala non pugnae modo incipiendae sed consistendi ademit locum. Ita fusi retro ad saxa Rubraibi castra habebant, pacem supplices petunt. Cuius impetratae, ab insita animis leuitate, ante deductum Cremera Romanum praesidium paenituit.
[50] Rursus cum Fabiis erat Veienti populo, sine ullo maioris belli apparatu, certamen; nec erant incursiones modo in agros aut subiti impetus in incursantes, sed aliquotiens aequo campo conlatisque signis certatum, gensque una populi Romani saepe ex opulentissima, ut tum res erant, Etrusca ciuitate uictoriam tulit. Id primo acerbum indignumque Veientibus est uisum; inde consilium ex re natum insidiis ferocem hostem captandi; gaudere etiam multo successu Fabiis audaciam crescere. Itaque et pecora praedantibus aliquotiens, uelut casu incidissent, obuiam acta, et agrestium fuga uasti relicti agri, et subsidia armatorum ad arcendas populationes missa saepius simulato quam uero pauore refugerunt. Iamque Fabii adeo contempserant hostem ut sua inuicta arma neque loco neque tempore ullo crederent sustineri posse. Haec spes prouexit ut ad conspecta procul a Cremera magno campi interuallo pecora, quamquam rara hostium apparebant arma, decurrerent. Et cum improuidi effuso cursu insidias circa ipsum iter locatas superassent palatique passim uaga, ut fit pauore iniecto, raperent pecora, subito ex insidiis consurgitur; et aduersi et undique hostes erant. Primo clamor circumlatus exterruit, dein tela ab omni parte accidebant; coeuntibusque Etruscis, iam continenti agmine armatorum saepti, quo magis se hostis inferebat, cogebantur breuiore spatio et ipsi orbem colligere, quae res et paucitatem eorum insignem et multitudinem Etruscorum, multiplicatis in arto ordinibus, faciebat. Tum omissa pugna, quam in omnes partes parem intenderant, in unum locum se omnes inclinant; eo nisi corporibus armisque rupere cuneo uiam. Duxit uia in editum leniter collem. Inde primo restitere; mox, ut respirandi superior locus spatium dedit recipiendique a pauore tanto animum, pepulere etiam subeuntes, uincebatque auxilio loci paucitas, ni iugo circummissus Veiens in uerticem collis euasisset. Ita superior rursus hostis factus. Fabii caesi ad unum omnes praesidiumque expugnatum. Trecentos sex perisse satis conuenit, unum prope puberem aetate relictum, stirpem genti Fabiae dubiisque rebus populi Romani saepe domi bellique uel maximum futurum auxilium.
[51] Cum haec accepta clades est, iam C. Horatius et T. Menenius consules erant. Menenius aduersus Tuscos uictoria elatos confestim missus. Tum quoque male pugnatum est, et Ianiculum hostes occupauere; obsessaque urbs foret, super bellum annona premente- transierant enim Etrusci Tiberim, ni Horatius consul ex Volscis esset reuocatus. Adeoque id bellum ipsis institit moenibus, ut primo pugnatum ad Spei sit aequo Marte, iterum ad portam Collinam. Ibi quamquam paruo momento superior Romana res fuit, meliorem tamen militem, recepto pristino animo, in futura proelia id certamen fecit. A. Verginius et Sp. Seruilius consules fiunt. Post acceptam proxima pugna cladem Veientes abstinuere acie; populationes erant, et uelut ab arce Ianiculo passim in Romanum agrum impetus dabant; non usquam pecora tuta, non agrestes erant. Capti deinde eadem arte sunt qua ceperant Fabios. Secuti dedita opera passim ad inlecebras propulsa pecora praecipitauere in insidias; quo plures erant, maior caedes fuit. Ex hac clade atrox ira maioris cladis causa atque initium fuit. Traiecto enim nocte Tiberi, castra Seruili consulis adorti sunt oppugnare. Inde fusi magna caede in Ianiculum se aegre recepere. Confestim consul et ipse transit Tiberim, castra sub Ianiculo communit. Postero die luce orta nonnihil et hesterna felicitate pugnae ferox, magis tamen quod inopia frumenti quamuis in praecipitia, dum celeriora essent, agebat consilia, temere aduerso Ianiculo ad castra hostium aciem erexit, foediusque inde pulsus quam pridie pepulerat, interuentu collegae ipse exercitusque est seruatus. Inter duas acies Etrusci, cum in uicem his atque illis terga darent, occidione occisi. Ita oppressum temeritate felici Veiens bellum.
[52] Vrbi cum pace laxior etiam annona rediit, et aduecto ex Campania frumento, et postquam timor sibi cuique futurae inopiae abiit, eo quod abditum fuerat prolato. Ex copia deinde otioque lasciuire rursus animi et pristina mala, postquam foris deerant, domi quaerere. Tribuni plebem agitare suo ueneno, agraria lege; in resistentes incitare patres, nec in uniuersos modo sed in singulos. Q. Considius et T. Genucius, auctores agrariae legis, T. Menenio diem dicunt. Inuidiae erat amissum Cremerae praesidium, cum haud procul inde statiua consul habuisset; ea oppressit, cum et patres haud minus quam pro Coriolano adnisi essent et patris Agrippae fauor hauddum exoleuisset. In multa temperarunt tribuni; cum capitis anquisissent, duorum milium aeris damnato multam dixerunt. Ea in caput uertit; negant tulisse ignominiam aegritudinemque; inde morbo absumptum. Alius deinde reus, Sp. Seruilius, ut consulatu abiit, C. Nautio et P. Valerio consulibus, initio statim anni ab L. Caedicio et T. Statio tribunis die dicta, non ut Menenius, precibus suis aut patrum sed cum multa fiducia innocentiae gratiaeque tribunicios impetus tulit. Et huic proelium cum Tuscis ad Ianiculum erat crimini. Sed feruidi animi uir ut in publico periculo ante, sic tum in suo, non tribunos modo sed plebem oratione feroci refutando exprobrandoque T. Meneni damnationem mortemque, cuius patris munere restituta quondam plebs eos ipsos quibus tum saeuiret magistratus, eas leges haberet, periculum audacia discussit. Iuuit et Verginius collega testis productus, participando laudes; magis tamen Menenianumadeo mutauerant animum profuit iudicium.
[53] Certamina domi finita: Veiens bellum exortum, quibus Sabini arma coniunxerant. P. Valerius consul accitis Latinorum Hernicorumque auxiliis cum exercitu Veios missus castra Sabina, quae pro moenibus sociorum locata erant, confestim adgreditur; tantamque trepidationem iniecit ut dum dispersi alii alia manipulatim excurrunt ad arcendam hostium uim, ea porta cui signa primum intulerat caperetur. Intra uallum deinde caedes magis quam proelium esse. Tumultus e castris et in urbem penetrat; tamquam Veiis captis, ita pauidi Veientes ad arma currunt. Pars Sabinis eunt subsidio, pars Romanos toto impetu intentos in castra adoriuntur. Paulisper auersi turbatique sunt; deinde et ipsi utroque uersis signis resistunt, et eques ab consule immissus Tuscos fundit fugatque, eademque hora duo exercitus, duae potentissimae et maxime finitimae gentes superatae sunt. Dum haec ad Veios geruntur, Volsci Aequique in Latino agro posuerant castra populatique fines erant. Eos per se ipsi Latini adsumptis Hernicis, sine Romano aut duce aut auxilio castris exuerunt; ingenti praeda praeter suas reciperatas res potiti sunt. Missus tamen ab Roma consul in Volscos C. Nautius; mos, credo, non placebat, sine Romano duce exercituque socios propriis uiribus consiliisque bella gerere. Nullum genus calamitatis contumeliaeque non editum in Volscos est, nec tamen perpelli potuere ut acie dimicarent.
[54] L. Furius inde et C. Manlius consules. Manlio Veientes prouincia euenit; non tamen bellatum; indutiae in annos quadraginta petentibus datae frumento stipendioque imperato. Paci externae confestim continuatur discordia domi. Agrariae legis tribuniciis stimulis plebs furebat. Consules, nihil Meneni damnatione, nihil periculo deterriti Seruili, summa ui resistunt. Abeuntes magistratu Cn. Genucius tribunus plebis arripuit. L. Aemilius et Opiter Verginius consulatum ineunt; Vopiscum Iulium pro Verginio in quibusdam annalibus consulem inuenio. Hoc anno, quoscumque consules habuit, rei ad populum Furius et Manlius circumeunt sordidati non plebem magis quam iuniores patrum. Suadent monent honoribus et administratione rei publicae abstineant; consulares uero fasces, praetextam, curulemque sellam nihil aliud quam pompam funeris putent; claris insignibus uelut infulis uelatos ad mortem destinari. Quod si consulatus tanta dulcedo sit, iam nunc ita in animum inducant consulatum captum et oppressum ab tribunicia potestate esse; consuli, uelut apparitori tribunicio, omnia ad nutum imperiumque tribuni agenda esse; si se commouerit, si respexerit patres, si aliud quam plebem esse in re publica crediderit, exsilium Cn. Marci, Meneni damnationem et mortem sibi proponat ante oculos. His accensi uocibus patres consilia inde non publica sed in priuato seductaque a plurium conscientia habuere, ubi cum id modo constaret, iure an iniuria, eripiendos esse reos, atrocissima quaeque maxime placebat sententia, nec auctor quamuis audaci facinori deerat. Igitur iudicii die, cum plebs in foro erecta expectatione staret, mirari primo quod non descenderet tribunus; dein cum iam mora suspectior fieret, deterritum a primoribus credere et desertam ac proditam causam publicam queri; tandem qui obuersati uestibulo tribuni fuerant nuntiant domi mortuum esse inuentum. Quod ubi in totam contionem pertulit rumor, sicut acies funditur duce occiso, ita dilapsi passim alii alio. Praecipuus pauor tribunos inuaserat, quam nihil auxilii sacratae leges haberent morte collegae monitos. Nec patres satis moderate ferre laetitiam, adeoque neminem noxiae paenitebat, ut etiam insontes fecisse uideri uellent, palamque ferretur malo domandam tribuniciam potestatem.
[55] Sub hac pessimi exempli uictoria dilectus edicitur, pauentibusque tribunis sine intercessione ulla consules rem peragunt. Tum uero irasci plebs tribunorum magis silentio quam consulum imperio, et dicere actum esse de libertate sua; rursus ad antiqua reditum; cum Genucio una mortuam ac sepultam tribuniciam potestatem. Aliud agendum ac cogitandum quomodo resistatur patribus; id autem unum consilium esse ut se ipsa plebs, quando aliud nihil auxilii habeat, defendat. Quattuor et uiginti lictores apparere consulibus et eos ipsos plebis homines; nihil contemptius neque infirmius, si sint qui contemnant; sibi quemque ea magna atque horrenda facere. His uocibus alii alios cum incitassent, ad Voleronem Publilium de plebe hominem quia, quod ordines duxisset, negaret se militem fieri debere, lictor missus est a consulibus. Volero appellat tribunos. Cum auxilio nemo esset, consules spoliari hominem et uirgas expediri iubent. "Prouoco" inquit, "ad populum" Volero, "quoniam tribuni ciuem Romanum in conspectu suo uirgis caedi malunt quam ipsi in lecto suo a uobis trucidari." Quo ferocius clamitabat, eo infestius circumscindere et spoliare lictor. Tum Volero et praeualens ipse et adiuuantibus aduocatis repulso lictore, ubi indignantium pro se acerrimus erat clamor, eo se in turbam confertissimam recipit clamitans: "prouoco et fidem plebis imploro. Adeste, ciues; adeste, commilitones; nihil est quod expectetis tribunos quibus ipsis uestro auxilio opus est." Concitati homines ueluti ad proelium se expediunt, apparebatque omne discrimen adesse; nihil cuiquam sanctum, non publici fore, non priuati iuris. Huic tantae tempestati cum se consules obtulissent, facile experti sunt parum tutam maiestatem sine uiribus esse. Violatis lictoribus, fascibus fractis, e foro in curiam compelluntur, incerti quatenus Volero exerceret uictoriam. Conticescente deinde tumultu cum in senatum uocari iussissent, queruntur iniurias suas, uim plebis, Voleronis audaciam. Multis ferociter dictis sententiis, uicere seniores quibus ira patrum aduersus temeritatem plebis certari non placuit.
[56] Voleronem amplexa fauore plebs proximis comitiis tribunum plebi creat in eum annum qui L. Pinarium P. Furium consules habuit. Contraque omnium opinionem, qui eum uexandis prioris anni consulibus permissurum tribunatum credebant, post publicam causam priuato dolore habito, ne uerbo quidem uiolatis consulibus, rogationem tulit ad populum ut plebeii magistratus tributis comitiis fierent. Haud parua res sub titulo prima specie minime atroci ferebatur, sed quae patriciis omnem potestatem per clientium suffragia creandi quos uellent tribunos auferret. Huic actioni gratissimae plebi cum summa ui resisterent patres, nec quae una uis ad resistendum erat, ut intercederet aliquis ex collegio, auctoritate aut consulum aut principum adduci posset, res tamen suo ipsa molimine grauis certaminibus in annum extrahitur. Plebs Voleronem tribunum reficit: patres, ad ultimum dimicationis rati rem uenturam, Ap. Claudium Appi filium, iam inde a paternis certaminibus inuisum infestumque plebi, consulem faciunt. Collega ei T. Quinctius datur. Principio statim anni nihil prius quam de lege agebatur. Sed ut inuentor legis Volero, sic Laetorius, collega eius, auctor cum recentior tum acrior erat. Ferocem faciebat belli gloria ingens, quod aetatis eius haud quisquam manu promptior erat. Is, cum Volero nihil praeterquam de lege loqueretur, insectatione abstinens consulum, ipse incusationem Appi familiaeque superbissimae ac crudelissimae in plebem Romanam exorsus, cum a patribus non consulem, sed carnificem ad uexandam et lacerandam plebem creatum esse contenderet, rudis in militari homine lingua non suppetebat libertati animoque. Itaque deficiente oratione, "quando quidem non facile loquor" inquit, "Quirites, quam quod locutus sum praesto, crastino die adeste; ego hic aut in conspectu uestro moriar aut perferam legem". Occupant tribuni templum postero die; consules nobilitasque ad impediendam legem in contione consistunt. Summoueri Laetorius iubet, praeterquam qui suffragium ineant. Adulescentes nobiles stabant nihil cedentes uiatori. Tum ex his prendi quosdam Laetorius iubet. Consul Appius negare ius esse tribuno in quemquam nisi in plebeium; non enim populi sed plebis eum magistratum esse; nec illam ipsam submouere pro imperio posse more maiorum, quia ita dicatur: "si uobis uidetur, discedite, Quirites." Facile contemptim de iure disserendo perturbare Laetorium poterat. Ardens igitur ira tribunus uiatorem mittit ad consulem, consul lictorem ad tribunum, priuatum esse clamitans, sine imperio, sine magistratu; uiolatusque esset tribunus, ni et contio omnis atrox coorta pro tribuno in consulem esset, et concursus hominum in forum ex tota urbe concitatae multitudinis fieret. Sustinebat tamen Appius pertinacia tantam tempestatem, certatumque haud incruento proelio foret, ni Quinctius, consul alter, consularibus negotio dato ut collegam ui, si aliter non possent, de foro abducerent, ipse nunc plebem saeuientem precibus lenisset, nunc orasset tribunos ut concilium dimitterent; darent irae spatium; non uim suam illis tempus adempturum, sed consilium uiribus additurum; et patres in populi et consulem in patrum fore potestate.
[57] Aegre sedata ab Quinctio plebs, multo aegrius consul alter a patribus. Dimisso tandem concilio plebis senatum consules habent. Vbi cum timor atque ira in uicem sententias uariassent, quo magis spatio interposito ab impetu ad consultandum auocabantur, eo plus abhorrebant a certatione animi, adeo ut Quinctio gratias agerent quod eius opera mitigata discordia esset. Ab Appio petitur ut tantam consularem maiestatem esse uellet quanta esse in concordi ciuitate posset; dum tribunique et consules ad se quisque omnia trahant, nihil relictum esse uirium in medio; distractam laceratamque rem publicam; magis quorum in manu sit quam ut incolumis sit quaeri. Appius contra testari deos atque homines rem publicam prodi per metum ac deseri; non consulem senatui sed senatum consuli deesse; grauiores accipi leges quam in Sacro monte acceptae sint. Victus tamen patrum consensu quieuit; lex silentio perfertur.
[58] Tum primum tributis comitiis creati tribuni sunt. Numero etiam additos tres, perinde ac duo antea fuerint, Piso auctor est. Nominat quoque tribunos, Cn. Siccium, L. Numitorium, M. Duillium, Sp. Icilium, L. Maecilium. Volscum Aequicumque inter seditionem Romanam est bellum coortum. Vastauerant agros ut si qua secessio plebis fieret ad se receptum haberet; compositis deinde rebus castra retro mouere. Ap. Claudius in Volscos missus, Quinctio Aequi prouincia euenit. Eadem in militia saeuitia Appi quae domi esse, liberior quod sine tribuniciis uinculis erat. Odisse plebem plus quam paterno odio: se uictum ab ea; se unico consule electo aduersus tribuniciam potestatem perlatam legem esse, quam minore conatu, nequaquam tanta patrum spe, priores impedierint consules. Haec ira indignatioque ferocem animum ad uexandum saeuo imperio exercitum stimulabat. Nec ulla ui domari poterat; tantum certamen animis imbiberant. Segniter, otiose, neglegenter, contumaciter omnia agere; nec pudor nec metus coercebat. Si citius agi uellet agmen, tardius sedulo incedere; si adhortator operis adesset, omnes sua sponte motam remittere industriam; praesenti uoltus demittere, tacite praetereuntem exsecrari, ut inuictus ille odio plebeio animus interdum moueretur. Omni nequiquam acerbitate prompta, nihil iam cum militibus agere; a centurionibus corruptum exercitum dicere; tribunos plebei cauillans interdum et Volerones uocare.
[59] Nihil eorum Volsci nesciebant, instabantque eo magis, sperantes idem certamen animorum aduersus Appium habiturum exercitum Romanum quod aduersus Fabium consulem habuisset. Ceterum multo Appio quam Fabio uiolentior fuit; non enim uincere tantum noluit, ut Fabianus exercitus, sed uinci uoluit. Productus in aciem turpi fuga petit castra, nec ante restitit quam signa inferentem Volscum munimentis uidit foedamque extremi agminis caedem. Tum expressa uis ad pugnandum, ut uictor iam a uallo submoueretur hostis, satis tamen appareret capi tantum castra militem Romanum noluisse, alioqui gaudere sua clade atque ignominia. Quibus nihil infractus ferox Appi animus cum insuper saeuire uellet contionemque aduocaret, concurrunt ad eum legati tribunique, monentes ne utique experiri uellet imperium, cuius uis omnis in consensu oboedientium esset; negare uolgo milites se ad contionem ituros passimque exaudiri uoces postulantium ut castra ex Volsco agro moueantur; hostem uictorem paulo ante prope in portis ac uallo fuisse, ingentisque mali non suspicionem modo sed apertam speciem obuersari ante oculos. Victus tandem, quando quidem nihil praeter tempus noxae lucrarentur, remissa contione iter in insequentem diem pronuntiari cum iussisset, prima luce classico signum profectionis dedit. Cum maxime agmen e castris explicaretur, Volsci, ut eodem signo excitati, nouissimos adoriuntur. A quibus perlatus ad primos tumultus eo pauore signaque et ordines turbauit ut neque imperia exaudiri neque instrui acies posset. Nemo ullius nisi fugae memor. Ita effuso agmine per stragem corporum armorumque euasere ut prius hostis desisteret sequi quam Romanus fugere. Tandem conlectis ex dissipato cursu militibus consul, cum reuocando nequiquam suos persecutus esset, in pacato agro castra posuit; aduocataque contione inuectus haud falso in proditorem exercitum militaris disciplinae, desertorem signorum, ubi signa, ubi arma essent singulos rogitans, inermes milites, signo amisso signiferos, ad hoc centuriones duplicariosque qui reliquerant ordines, uirgis caesos securi percussit: cetera multitudo sorte decimus quisque ad supplicium lecti.
[60] Contra ea in Aequis inter consulem ac milites comitate ac beneficiis certatum est. Et natura Quinctius erat lenior, et saeuitia infelix collegae quo is magis gauderet ingenio suo effecerat. Huic tantae concordiae ducis exercitusque non ausi offerre se Aequi, uagari populabundum hostem per agros passi; nec ullo ante bello latius inde acta est praeda. Ea omnis militi data est. Addebantur et laudes, quibus haud minus quam praemio gaudent militum animi. Cum duci, tum propter ducem patribus quoque placatior exercitus rediit, sibi parentem, alteri exercitui dominum datum ab senatu memorans. Varia fortuna belli, atroci discordia domi forique annum exactum insignem maxime comitia tributa efficiunt, res maior uictoria suscepti certaminis quam usu. Plus enim dignitatis comitiis ipsis detractum est patres ex concilio submouendo, quam uirium aut plebi additum est aut demptum patribus.
[61] Turbulentior inde annus excepit L. Valerio T. Aemilio consulibus, cum propter certamina ordinum de lege agraria tum propter iudicium Ap. Claudi, cui acerrimo aduersario legis causamque possessorum publici agri tamquam tertio consuli sustinenti M. Duillius et Cn. Siccius diem dixere. Nunquam ante tam inuisus plebi reus ad iudicium uocatus populi est, plenus suarum, plenus paternarum irarum. Patres quoque non temere pro ullo aeque adnisi sunt: propugnatorem senatus maiestatisque uindicem suae, ad omnes tribunicios plebeiosque oppositum tumultus, modum dumtaxat in certamine egressum, iratae obici plebi. Vnus e patribus ipse Ap. Claudius et tribunos et plebem et suum iudicium pro nihilo habebat. Illum non minae plebis, non senatus preces perpellere unquam potuere, non modo ut uestem mutaret aut supplex prensaret homines, sed ne ut ex consueta quidem asperitate orationis, cum ad populum agenda causa esset, aliquid leniret atque submitteret. Idem habitus oris, eadem contumacia in uoltu, idem in oratione spiritus erat, adeo ut magna pars plebis Appium non minus reum timeret quam consulem timuerat. Semel causam dixit, quo semper agere omnia solitus erat, accusatorio spiritu, adeoque constantia sua et tribunos obstupefecit et plebem ut diem ipsi sua uoluntate prodicerent, trahi deinde rem sinerent. Haud ita multum interim temporis fuit; ante tamen quam prodicta dies ueniret, morbo moritur. Cuius laudationem cum tribunus plebis impedire conaretur, plebs fraudari sollemni honore supremum diem tanti uiri noluit, et laudationem tam aequis auribus mortui audiuit quam uiui accusationem audierat et exsequias frequens celebrauit.
[62] Eodem anno Valerius consul cum exercitu in Aequos profectus, cum hostem ad proelium elicere non posset, castra oppugnare est adortus. Prohibuit foeda tempestas cum grandine ac tonitribus caelo deiecta. Admirationem deinde auxit signo receptui dato adeo tranquilla serenitas reddita ut uelut numine aliquo defensa castra oppugnare iterum religio fuerit. Omnis ira belli ad populationem agri uertit. Alter consul Aemilius in Sabinis bellum gessit. Et ibi, quia hostis moenibus se tenebat, uastati agri sunt. Incendiis deinde non uillarum modo sed etiam uicorum quibus frequenter habitabatur Sabini exciti cum praedatoribus occurrissent, ancipiti proelio digressi postero die rettulere castra in tutiora loca. Id satis consuli uisum cur pro uicto relinqueret hostem, integro inde decedens bello.
[63] Inter haec bella manente discordia domi, consules T. Numicius Priscus A. Verginius facti. Non ultra uidebatur latura plebes dilationem agrariae legis, ultimaque uis parabatur, cum Volscos adesse fumo ex incendiis uillarum fugaque agrestium cognitum est. Ea res maturam iam seditionem ac prope erumpentem repressit. Consules coacti extemplo ab senatu ad bellum educta ex urbe iuuentute tranquilliorem ceteram plebem fecerunt. Et hostes quidem nihil aliud quam perfusis uano timore Romanis citato agmine abeunt: Numicius Antium aduersus Volscos, Verginius contra Aequos profectus. Ibi ex insidiis prope magna accepta clade uirtus militum rem prolapsam neglegentia consulis restituit. Melius in Volscis imperatum est; fusi primo proelio hostes fugaque in urbem Antium, ut tum res erant opulentissimam, acti. Quam consul oppugnare non ausus Caenonem, aliud oppidum nequaquam tam opulentum, ab Antiatibus cepit. Dum Aequi Volscique Romanos exercitus tenent, Sabini usque ad portas urbis populantes incessere. Deinde ipsi paucis post diebus ab duobus exercitibus, utroque per iram consule ingresso in fines, plus cladium quam intulerant acceperunt.
[64] Extremo anno pacis aliquid fuit, sed, ut semper alias, sollicitae certamine patrum et plebis. Irata plebs interesse consularibus comitiis noluit; per patres clientesque patrum consules creati T. Quinctius Q. Seruilius. Similem annum priori habent, seditiosa initia, bello deinde externo tranquilla. Sabini Crustuminos campos citato agmine transgressi cum caedes et incendia circum Anienem flumen fecissent, a porta prope Collina moenibusque pulsi ingentes tamen praedas hominum pecorumque egere. Quos Seruilius consul infesto exercitu insecutus ipsum quidem agmen adipisci aequis locis non potuit, populationem adeo effuse fecit, ut nihil bello intactum relinquerent multiplicique capta praeda rediret. Et in Volscis res publica egregie gesta cum ducis tum militum opera. Primum aequo campo signis conlatis pugnatum, ingenti caede utrimque, plurimo sanguine; et Romani, quia paucitas damno sentiendo propior erat, gradum rettulissent, ni salubri mendacio consul fugere hostes ab cornu altero clamitans concitasset aciem. Impetu facto dum se putant uincere uicere. Consul metuens ne nimis instando renouaret certamen, signum receptui dedit. Intercessere pauci dies, uelut tacitis indutiis utrimque quiete sumpta, per quos ingens uis hominum ex omnibus Volscis Aequisque populis in castra uenit, haud dubitans si senserint Romanos nocte abituros. Itaque tertia fere uigilia ad castra oppugnanda ueniunt. Quinctius sedato tumultu quem terror subitus exciuerat, cum manere in tentoriis quietum militem iussisset, Hernicorum cohortem in stationem educit, cornicines tubicinesque in equos impositos canere ante uallum iubet sollicitumque hostem ad lucem tenere. Reliquum noctis adeo tranquilla omnia in castris fuere ut somni quoque Romanis copia esset. Volscos species armatorum peditum, quos et plures esse et Romanos putabant, fremitus hinnitusque equorum, qui et insueto sedente equite et insuper aures agitante sonitu saeuiebant, intentos uelut ad impetum hostium tenuit.
[65] Vbi inluxit, Romanus integer satiatusque somno productus in aciem fessum stando et uigiliis Volscum primo impetu perculit; quamquam cessere magis quam pulsi hostes sunt, quia ab tergo erant cliui in quos post principia integris ordinibus tutus receptus fuit. Consul ubi ad iniquum locum uentum est, sistit aciem. Miles aegre teneri, clamare et poscere ut perculsis instare liceat. Ferocius agunt equites; circumfusi duci uociferantur se ante signa ituros. Dum cunctatur consul uirtute militum fretus, loco parum fidens, conclamant se ituros clamoremque res est secuta. Fixis in terram pilis quo leuiores ardua euaderent, cursu subeunt. Volscus effusis ad primum impetum missilibus telis, saxa obiacentia pedibus ingerit in subeuntes, turbatosque ictibus crebris urget ex superiore loco. Sic prope oneratum est sinistrum Romanis cornu, ni referentibus iam gradum consul increpando simul temeritatem, simul ignauiam, pudore metum excussisset. Restitere primo obstinatis animis; deinde, ut obtinentes locum uim pro ui referebant, audent ultro gradum inferre et clamore renouato commouent aciem; tum rursus impetu capto enituntur atque exsuperant iniquitatem loci. Iam prope erat ut in summum cliui iugum euaderent cum terga hostes dedere, effusoque cursu paene agmine uno fugientes sequentesque castris incidere. In eo pauore castra capiuntur: qui Volscorum effugere potuerunt, Antium petunt. Antium et Romanus exercitus ductus. Paucos circumsessum dies deditur, nulla oppugnantium noua ui, sed quod iam inde ab infelici pugna castrisque amissis ceciderant animi.
Livy | The Latin Library | The Classics Page |