I. Husrois, Persarum [rex], qui dicitur Ansornanus, filius Caidat, discens quod aput Indos erat quidam liber conscriptus ab intelligentibus et sapientibus viris, habens parabolas utiles illis qui in solacio conversantur tam magnis quam parvis, tam dominantibus quam hiis qui sub dominio sunt,et ipse est liber Kyliles et Dimneset quod erat ille liber absconsus in secretis imperatoris et factus erat de parabolis utilibus que in ipso libro conscripta erant, precepit inveniri quendam sapientem et scientem linguam Indorum. Et adduxerunt ad eum virum sapientem et omni doctrina plenum, arte medicum, cuius nomen Pericce. Qui veniens in conspectum imperatoris genu flexo adoravit eum et erigens se stabat intentus. Dicit ergo ei imperator: "Audivi de sapiencia et sciencia tua et intellexi de libro qui est apud Indos" et annunciavit ei, omnia de libro isto et desiderium suum quod de eo haberet et indicavit ei ut iret ad inquirendum librum illum et precepit ei, dicens: "Diligentissime studeas ad inveniendum librum ipsum et alios libros quos non habet imperium nostrum". Et fecit ei dari pecuniam sufficientem et dixit ei: "Si expendideris hanc pecuniam et fuerit tibi alia pecunia necessaria, scribe nobis tantummodo, et desiderium nostrum invenies". II. Perveniens igitur Pericce aput Indiam et circuiens portas imperatoris et magnatum et sapientum ibat unoquoque die, eos salutans et eis notificans peregrinacionem suam et quod ipse venerat pro doctrina eorum rogabatque eos ad auxilium suum et occultabat sapienciam suam et quasi discipulus ab eis docebatur causamque sui adventus diligenter inquirebat in secreto. III. Et per multa ibidem tempora conversans et large expendens multos acquisivit amicos de magnatibus et ideotis et de omni arte et invenit inter eos quendam virum fidelem, sapientem, intelligencia et omni doctrina plenum; et certus de fidelitate sua et valde confisus et quia sufficiens erat ad desiderium suum et servicium complendum, recommendavit se sibi et ministerio suo et incepit cum eo simul comedere et bibere et expensas large et habundanter facere.
Quadam die dixit amico suo: "Frater, volo tibi pandere meum secretum et pro qua causa in istis partibus veni; et ne irascaris, si tibi nunquam manifestavi, sed percipere potuisti, quia sapiens et intelligens homo ex signis et sermonibus et exemplis cognoscit que intus gerit homo." IV. Audiens hoc Indus dixit ei: "Etsi tam diu non patefecisti mihi secreta tua pro quibus venisti, tamen ego percepi, licet nihil mihi dixeris, et in amore tuo fervens pro nimia sciencia, doctrina et intelligencia tua. Et quia hoc incepisti, ego pandam tibi secreta pro quibus advenisti: accessisti enim ad partes istas ad rapiendum honoratos thezauros nostros [et] ad deferendum eos imperatori tuo. V. Sed ego videns continenciam tuam qualiterque secreta tua bene celasti, magis ac magis desideravi amiciciam tuam. Et neminem vidi constancie tue et intelligencie similem qui tam bene abscondat secreta sua, maxime in alieno loco et extraneo imperio et populo ignorante cor tuum, quia vir intelligens cognoscitur octo virtutum signis: primo mansuetudine et paciencia, secundo cognoscere bonum esse suum et observare, tercio esse subiectum imperatoribus et sequi eorum voluntatem, quarto scire et pacienter conservare secreta amici sui, quinto sapienter conversari in portis imperatoris [et] cum bonis verbis et veris blandiciis obviare omnibus qui sunt circa imperatorem, sexto secreta sua et aliorum occultare, septimo intendere lingue sue et non loqui vanum verbum, octavo non respondere in conventu de quibus non est interrogatus. Et has octo virtutes habenti bona annunciantur et erit absque omni nocumento et decet talem adiuvari in omnibus suis voluntatibus. Et hec octo virtutes in te adimplete sunt et oro deum ut auxilietur tibi in causa quam amas et petis. Sed tamen quod petitur in magno timore me posuit, quia periculosum est, sed inquiramus dei auxilium". VI. Intelligens hec Pericce quod omnia que habebat in corde revelata sunt Indo et quod amicicie sue adversus eum fraudulente non erant et quod amicus eius non est contra eum indignatus nec malum verbum protulit, sed ut frater benivole respondit cum paciencia, fiduciam habuit ad suum servicium percomplendum, et nihil tamen amico respondit. Et adiurans Indus dixit ad eum: "O amice, multa tibi circumposui ligamina ad rapiendum a te verbum, sed ex cogitacione tua percepi maiora et de manifestis et de absconsis; eciam multum mihi placet intelligencia et doctrina quam dedit tibi deus. Et sapiens quando sapienter dedit secretum suum, ille cui dicitur recipere debet peticionem eius et assimilabitur homini domum suam edificanti supra firmissimam petram que est mons inmobilis. + Nihil enim est in mundo melius pura dilectione, et qui eam habet dignus est ut eam communicet cum amico suo usque ad mortem et nihil debet ei occultare. Et prima virtus doctrine est observare secreta; et celantur quando duobus manifestantur, et si tribus, omnibus patefiunt et nemo occultare ea potest sicut nubes que est dissoluta. Attamen letor et gaudeo in amicicia tua et ea que a me secrete petis necessarium est nemini dicere; nam si alicui manifestata fuerint, maxima mihi est perdicio, et tunc nec sapiencie nec divicie salvare me poterunt, quoniam imperator noster ferox, iracundus et crudelis est, affligens homines pro minima re, quanto magis pro hac". VII. Respondit Pericce philosopho: "Multum alte laudaverunt sapientes occultantem secreta amici sui, eciamsi essent dampnosa, dolosa et perniciosa. Ita ego confido et spero a te adimpleri servicium meum, pandens secretum meum tibi, licet cum pena et periculo hec a me sustineas. Attamen cognosco quod per me illesus permaneas. Cave tantummodo a concivibus tuis, quoniam ego recedo et tu permanes. Et inter nos nullus tercius est nisi deus et me recedente eris sine timore". Audiens hoc Indus statim tradidit omnia que ab amico suo petebantur. Recipiens ergo Pericce exemplare presentem librum et inclitos alios et perficiens tempus sufficiens in periculo et vigilancia et expendens propter hoc magnum thesaurum et affligens corpus suum, timore eciam imperatoris perterritus, et desiderium domini sui et suum sicut voluit percomplevit. Deinde significavit Ansornano imperatori suo quantum periculum sustinuit et quantum aurum ultra quod sibi dederat expendidit et quomodo servicium suum perfecerat.
Audiens hoc imperator Ansornanus gavisus est gaudio magno et statim misit ei aurum quod ipse sibi mutuaverat et scribit celeriter venire ad eum, ne forte longitudine viarum aliquod sinistrum ei contingat et ipse separetur a desiderio suo, et egit gracias deo qui monstravit sibi lucrum librorum Indorum et ei promisit honores et retribuciones maximas et officium logotheti pro periculo quod sustinuit. VIII. Legens autem Pericce literas Ansornani et unicuique reddens quod sibi fuerat mutuatum, iter arripuit et applicans Persidi suum adventum imperatori nunciavit. Et vocans eum imperator benignissime recepit, dicens ei: "Gaude, serve bone et fidelis, quia dabimus tibi quod promisimus et amplius pro periculo quod sustinuisti". Et precepit eum quiescere diebus septem et post septem dies fecit vocari omnes magnates suos et totum populum suum et Pericce cum eis et precepit aperiri libros quos adduxerat Pericce et iussit coram omnibus legi. Audientes autem omnes et mirantes sapienciam et intelligenciam ac doctrinam quam per linguas animalium irracionabilium et volatilium loquebantur, egerunt gracias deo qui concessit tantam sapienciam ac doctrinam imperatori et ipsis, et dederunt laudem imperatori qui providit eis habere talem sensum; similiter laudaverunt Pericce pro periculis et angustiis quas pro omnibus sustinuit. Itaque precepit imperator omnia vestiaria sua aperire et de margaritis et iacinctis et de lapidibus preciosis et de universo auro et de pannis imperialibus [et] cum iureiurando precepit eidem Pericce accipere quantum vellet. IX. Igitur Pericce + adorans et multum orans gracias egit, dicens: "O gloriosissime imperator, deus in presenti seculo donavit tibi maximam gloriam quam tibi concedat in futuro; sed ego servus tuus non curo de diviciis huius seculi; sufficit mihi honor quem impendis. Sed ut tibi complaceam, unam de vestibus tuis recipiam, ut in ea glorificer in tota generacione mea". Et propter honorem domini sui de vestimentis imperialibus unum tantum accepit et gracias agens dixit: "O imperator, in eternum vive! Recepi dona vestra dignissima et ego, licet parvus servus, tamen fide magnus affectuose oro et rogo omnipotentem deum ut in sanitate et prosperitate semper vivere valeatis. Tantum unam peto peticionem que maxima mihi erit et gloriosa; exaudiatis, si placet". Dicit ei imperator: "Pete quid vis, quia acceptabilis est peticio tua usque ad [dimidiam] partem regni nostri pro periculis que in servicio nostro sustinuisti". Dicit ergo ei Pericce: "O imperator, in eternum vive! + Supplico ut precipiatis Percencencari, filio Pastichimat, qui sapiens et philosophus est, ut designet me in tabula et scribat omnia que mihi acciderunt et que sustinui in terra aliena et ponat tabulam designacionis mee inter tabulas Kililes et Dimnes, ut sim signatus in vita mea et post mortem meam erit memoria mea in omni generacione, ubicumque legetur liber iste usque in sempiternum". Hec audiens imperator et omnes magnates qui cum ipso erant, que dicta fuerant a Pericce, mirati sunt omnes intelligenciam et altissimam suam prudenciam, quia quesivit perseverantem gloriam in hoc seculo. Dicit ei imperator: "Peticio tua adimpleri debet, quia dignus es". Et statim fecit vocari Percencencari. Quo veniente dicit ei imperator: "Tu cognovisti pacienciam quam erga nos habuit Pericce et quanta pericula et labores sustinuit in deducendis libris. Nos tamen voluimus eum remunerare de diviciis secularibus, et noluit, sed peciit pro merito sui periculi ut designetur et rememoretur in ea tabula ubi debent designari Kililes et Dimnes. Et ita precipimus ut in principio huius libri deducas in memoriam omnia facta eius ab inicio usque ad finem, et laudare eum secundum suam virtutem et eris particeps laudis eius, et ducas in memoriam maiestatem meam. Hoc facto faciemus coadunare magistratum et universum populum nostrum, ut legatur coram omnibus, et cognoscent tunc omnes sapienciam tuam et bonam nostram voluntatem quam habuimus in Pericce". X. Audiens hec omnia Pericce adoravit imperatorem et recessit. Et incepit Percencercari designare tabulam et scribere omnia que Pericce fecerat in civitate sua, de disciplina et curiositate et vita sua usque ad illa tempora quibus missus fuerat ab imperatore ad Indiam et quecumque contigerant ei in imperatoris servicio, et iuxta virtutem suam laudavit eum sicut illum qui vilipendit presencia mundana et optavit futura. Et perficiens omnia significavit imperatori. Imperator autem convocans ante se omnes magnates et sapientes et totum populum et presente Pericce a Percencencari lecta sunt omnia que scripta erant. Omnibus audientibus et hiis omnibus completis valde letatus est imperator et omnes qui cum ipso erant, et mirati sunt de sapiencia Percencencari qualiter secundum ordinem laudavit facta Pericce et de hoc multum eum laudaverunt. Post hoc imperator fecit Percencencari divitem ultra modum. + Pericce autem adorans imperatorem dixit: "O imperator, dives donator, in eternum vive! Et me honorando vestrum nomen glorificastis, et quia precepistis ut nomen meum designaretur in hoc libro, designet vos deus in libro suo. Et cum gaudio et leticia vivatis in hoc seculo et in futuro quod ipse vobis prestare dignetur qui semper vivit et regnat per omnia secula seculorum Amen". Sicque gracias agens Percencencari osculatus est manus eius et caput et abiit.
[Prologus secundus].
I. Inicium libri Kililes et Dimnes, id est Stephanitis et Ignilatis, [a sapientibus Indie compositi] qui insimul scripserunt proprie de sermonibus et fabulis hominum sapientum et intelligencium et de nugis eorum et quomodo locuti sunt per ora animalium irracionabilium et volatilium, ordinantes eundem librum secundum racionem, ut sit sapientibus intelligencia et doctrina, stultis iocus et risus, iuvenibus vero [et aliis] qui hunc librum volunt addiscere et eius scienciam retinere, [utilitas et doctrina]; cum ad legittimam etatem pervenerint, gubernabunt se ipsos et cavebunt sibi ab omnibus nocumentis, et erit eis thesaurus indeficiens et plus quam auram et argentum eis prodesse poterit, et semper in ipso gaudebunt sicut qui invenerit thesaurum magnum quem thesaurizaverunt parentes eius pro eo, ut non indigeat alieno; nam via et sapiencie radix multis modis est sicut scriptum est de sapientibus et notis viris. II. Oportet legentem cognoscere virtutem libri et seriatim scire pro qua causa compositus est, et non eum transcurrere sine intelligencia, quia legere et non intelligere est negligere, ne forte contempnetur et vacua erit eius lectio et sine lucro.
VI. Item dictum est quod duo sunt que hominem decorant scilicet divicie et doctrina; sicut lucerna illuminat domum, ita et ista duo decorant hominem. Dictum est quod multi ad divicias ex inproviso promoventur.
[Prologus tercius].
I. Dixit Pericce, primus medicus Persarum,et idem fuit qui tradidit interpretacionem huius libri a lingua Indorum in linguam Persarumquod pater meus erat de magnis nacionibus et potentibus et per dei graciam diligebar et honorabar a parentibus meis super omnes fratres meos, et tradiderunt me magistris ad addiscendum artem medicine quam per septem annos discens percepi. Quando omnem ipsius artis doctrinam didiceram, dixi intra memetipsum: "Homines huius mundi quatuor prosequuntur que oportet me discere et melius eligere, et sunt ista: divicie, delicie, potestas et meritum ultimum; quod (est) meritum per medicinalem artem extimatur, ad quam ego deveni, quia ars ista laudabilior et honoracior est apud sapientes pre omnibus artibus. Et inveni in medicinalibus libris quod dignus est laude ille qui hanc artem petit propter meritum ultimi diei. Propter quod elegi hanc artem pre omnibus artibus, non pro merito temporali, sed pro sempiternali, ne forte sim sicut quidam negociator qui dedit iacinctum de quo dives esse poterat et accepit pro eo cambium nullius valoris. Et eciam inveni quod quicumque petit per hanc artem mercedem sempiternam, non debet remunerari de temporali, sed sit sicut agricola qui purgat messem suam non pro herba, sed pro fructu. Et incepi a medicina egrorum propter meritum sempiternum; quorum curavi quosdam propriis manibus et quosdam pecuniam meam dando ipsis ad competenciam medicamentis receptis, non querens inde laudem et meritum a consimilibus meis nec a gloriosis et potentibus, sed ut fierem bonus in operibus et dictis. II. Et anima mea desiderans temporalia, contendens cum ea vici eam, dicens improperando: "O anima, ignoras te iuvancia et nociva tibi? Non fugis ea de quibus non gaudent possidentes, propter amorem quorum recipiunt periculum et maximam angustiam in eorum amissione, et denique ipsis est pena perpetua? Non pudet te esse participem cum stultis et insipientibus in huius perituri seculi dilectione? Nam si aliquis aliquid habet, non est suum nec cum eo manet; unde stulti sunt qui ea persequuntur et diligunt. O anima, fuge temporalia et pete eternalia! Sufficiant tibi victui necessaria et impera bonis operibus ubicumque poteris; et non fatigeris circa temporalia, et non reminiscaris molliciem cordis tui et que corpori accidunt, sed recordare quod corpus constat ex quatuor elementis, ex hiis quibus vita sustinetur et vita dissolvitur, sicut statu(r)a multas habens iuncturas quas metallum consolidat, et eo liquefacto statu(r)a dissolvitur. O anima, ne decipiaris in societate amicorum, ne fias periculosa in societate et eorum conversacione, nam parum letificant et multum contristantur et ad ultimum est separacio, et eris sicut vas cristallinum per quod cognoscitur qualitas ferculorum, et quando frangitur, igni comburitur. O anima, ne labores ad congregandum pecuniam pro suavitate consanguineorum! Quod si feceris, assimilaberis turi qui aliis redolet, semetipsum comburit in igne. O anima, ne decipiant te divicie ac glorie que sublevant hominem; quorum dedecus non cognoscitur nisi cum ab iis fuerint separati et sicut capilli qui, quousque sunt in capite, honorantur, et cum separantur, abhominabiles fiunt. O anima, cura de medicina infirmorum et ne dicas quod multi expendii est pluresque iuvamen ipsius ignorant, sed assimila te homini animam [alterius] eripienti a periculo et redimenti eam ad vitam, quoniam invenit meritum sempiternum. Et si quis tantam virtutem se adipisci putat pro eo quod uni benefecerit, quanto magis ille qui medetur innumerabilibus hominibus in periculis et in angustia languorum permanentibus et desiderantibus separari ab huius mundi deliciis et ab uxoribus et filiis suis, et in gloriam eorum reversus et in bonam voluntatem. Isti expectant et sperant habere maximum meritum pro bonis operibus suis. O anima, ne inpliceris nimium temporalibus et elongeris a sempiternis, et ne preponas parvum magno nec impenses multum parvo precio
Hec omnia discens bonum agere mihi placuit et multum laboravi in bono opere, ut per illud inveniam viam rectam salutis mee. Et me in hiis confirmans reversus sum ab India in terram meam, scriptis a me libris ad sufficienciam, ex quibus liber iste qui dicitur Kililes et Dimnes, id est Stephanitis et Ignilatis.
1. Dicit Salomon, imperator Indorum, ad primum philosophorum suorum Limpidum: "Dic mihi parabolam quid separat duos amicos et facit eos inimicos". Respondit Limpidus: "Cum mendax et dolosus inter duos fratres vel amicos miscetur, separat eorum amiciciam, sicut dicitur in parabolis.
2. Erat enim in quadam terra multum dives negociator et habebat multos filios qui crescentes inceperunt destruere substanciam patris. Et admonens eos dixit pater: "O filii, secularis homo tria debet querere nec postea apprehendere nisi per quatuor. Triaque sunt hec doctrine: habundancia bonorum, honor humanus, opus bonum quod conducit ad lucrum futurorum. Quatuor vero quibus hec tria homo lucratur sunt hec: aurum bonis personis acquisitum, et augmentatum bene, et optime in vita sua expensum, et de eo benefacere fratribus suis et consanguineis et amicis unde in futuro iuvabitur. Et quicumque ista quatuor prevaricaverit, non perveniet ad desiderium suum, nam qui non habet, nec sibi nec aliis auxiliari poterit; et qui habet et indiscrete illud expendit, procul dubio pecunia sua cito deficiet; et qui expendit et non acquirit suum precium, deficit, eciamsi paulatim expendit, sicut est lumen cerei. Dicitur enim quod [qui non expendit] in bonis personis et racionabilibus vocatur pauper, substancia carens, et forsitan pecuniam amittit et nihil inde habebit, sicut est aqua in canali: nisi egrediatur iuxta quantitatem qua ingreditur, undique discurrit et sic rumpitur canale et aqua amittitur". Audientes filii patris admonicionem fecerunt secundum consilium patris.
3. Et pergens filius primus per viam, volens ire ad civitatem Sane, habens currum quem boves trahebant, quorum nomen unius Simpep. Et cum pertransiret per locum stagnosum, cecidit Simpep, et laborans homo cum sociis suis erigere eum non potuit et quendam suum hominem ibi relinquens precepit ei ut vigilaret ibi, quousque bos suus ad vires suas rediret, et postea ad eum iret. Qui alio die dimisit bovem et venit ad dominum suum dicens: "Bos mortuus est". 5. Bos autem erigens se et ambulans invenit pratum herbosum et aquosum et ibi pascens per multa tempora pinguis effectus est et assiliens et cum cornibus [terram] fodiens alta voce mugitum suum dabat. 6. Audiens autem leo eius mugitum qui eciam eidem loco dominabatur, cum quo eciam erant alie fere: lupi, licopantheres, vulpes et alii leones et multe alie fere. Et erat iste leo superbus et elatus, non intendens alicuius consiliis; qui eciam nunquam bovem viderat nec ipsius mugitum audierat. Timore et terrore perterritus est, et quoniam nolebat ut aliquis suam maliciam sciret, suum timorem occultabat et manebat in uno loco cogitans. Omnes autem de curia mirabantur de statu eius. 7. Et inter illas feras erant duo licopantheres, nomen uni Kililes et alii Dimnes, et erant ambo dolosi et fraudulenti; Kililes tamen erat humilis et Dimnes erat superbus et arrogans et non sufficiebat sibi vita sua, et erant isti incogniti leoni. Ait Dimnes ad Kililam: "Amice, mirum est quod contingit leoni, quoniam videmus eum stantem et cogitantem, quod non solebat facere". Respondit ei Kililes: "Quid ad te interrogare de rebus imperialibus? Non est tuum scire nisi de necessariis rebus ad nos pertinentibus nosque manemus in ianuis imperialibus et de sua gracia accipimus cottidianum victum nostrum; hinc viventes non sumus de magnatibus et imperii rectoribus atque consiliariis imperatoris. Quiesce a talibus, quia qui incipit operari vel dicere rem ad se non pertinentem, pacietur quod passus est simeus. 8. Dictum est enim quod
Decet imperatorem ut nec ornamenta capitis ponat pedibus nec pedum capiti, + nam oportet imperatorem discernere eos qui sub ipso sunt sicut comestabulum milites et pontifices decet discernere racionabiles viros et honestos, quia imperatores non agminibus subiectionem dirigunt, sed prudencium virorum electione, sicut et parvi iacincti preciosiores sunt lapidibus magnis. Et non decet imperatorem vilipendere quendam de minimis, nam parvum non est quando magnum defert. Ideo oportet imperatorem non eligere nobiles generacione tantum, sed dignos sermone et iuvare valentes, nec sufficiunt sibi tantum hii qui circa ipsum sunt, sed vocet qui sunt a longe, sapiencia et doctrina ornati, pro esse cum eo; nihil enim propinquius est suo corpore, sed quando evenit ei infirmitas, querit medicos et pociones et alia necessaria ad expellendum illam infirmitatem. Et [mures] qui sepius permanent in imperialibus domibus, non sunt propterea propinquiores ei; accipiter silvester de lucro suo portatur, recipitur, diligitur et vocatur". Imperator vero verbis suis stupefactus assessoribus suis dixit: "Non oportet dumtaxat exempla videre aut probos homines, licet sint infime fortune, sed unicuique tribuere pro dignitate sua, eciamsi displiceant". Videns ergo Dimnes motum leonis mitem circa ipsum, locutus est [ei] privatim dicens: "O imperator, quid est hoc quod per tantum tempus inmobilis permansisti, non tendens alias more solito?" Placuit ergo leoni timorem suum ei patefacere et dixit: "Audivi mugitum thauri et factus sum trepidus, timens valde corpus suum esse forcius pro magnitudine illius vocis meis viribus +". Respondit Dimnes: "O imperator, + 12. + si placet dominacioni tue, ego vadam et conducam illum + 14. et subiciam eum potestati tue et erit tibi de cetero subditus". Letatus igitur leo in hiis valde precepit ei ut festinaret et quod promisit adimpleret. 15. Dimnes autem pergens ad thaurum fiducialiter ei dixit: "O thaure, imperator omnium ferarum leo misit me, ut ducam te ad ipsum. Si cito ad eum festinaveris, erit tibi placidus, eo quod hucusque non fuisti cum eo et quod negligens fuisti ei obviare; quodsi moram feceris, omnia que de te sunt procul dubio pandam ei". Ait thaurus: "Quis est iste leo qui te ad me misit et ubi manet?" Respondit Dimnes: "Imperator est omnium ferarum et in hoc loco cum suo exercitu manet". Thaurus vero timens secutus est eum, usque dum pervenit ad leonem et genu flexo adoravit eum. 16. Qui videns eum in domum eum benignissime assumpsit et interrogavit de hiis que de eo erant. Bos autem nunciavit ei omnia de se. Leo promisit ei omne bonum et previdens que facturus esset preposuit eum omnibus que sub illo erant. 17. Quod videns Dimnes invidit ei et non paciens hoc patefecit ipsam invidiam Kilile et dixit: "Nonne miraris que contra me ipsum operatus sum? Ego enim volens adiuvare imperatorem me ipsum lesi et sum deceptus, conducens ei thaurum et a mea dignitate sum separatus". Et Kililes ait: "Passus ergo es adinstar heremite:
31. Una autem dierum ingressus est Dimnes ad leonem plenus angustia et tristicia et adoravit eum. Leo autem volens scire racionem sue passionis interrogavit eum. At ille respondit: "Contigit tibi et mihi quoddam inportunum quod celare non possum, quia oportet dilectum ab imperatore manifestare ipsi ea que dicerentur, eciamsi contraria sunt ei. Et tunc multo magis diligendus est homo, quando talia dicit que ad honorem et vitam domini sui pertinent et debet computari inter privatissimos suos. Ergo, o imperator, ego cognoscens te esse ornatum sapiencia et intelligencia, confisus loquor et sine timore que dicturus sum. Scio enim quod non dubitabis de meo purissimo servicio et credo quod non erunt tibi incredibilia verba mea, nam, ut sencio anima mea pendet de anima tua, et ideo non est mihi necessarium nihil tibi occultare de hiis que ad te pertinent vel iuvant, sicut non oportet infirmum medico celare infirmitatem suam nec pauperem occultare paupertatem suam amicis suis. Didici enim a quadam credenda persona quoniam thaurus privatim locutus est principibus tuis et dixit eis: "Ignoratis crudelitatem leonis et ferocem eius animum et quanta impietate plenus sit et homo sanguinolentus et multos de vestris consanguineis interfecit, et nos illud idem expectamus; sed si vultis, vindicemus nos de eo. Ego autem eius sapienciam et potenciam temptavi et multis indiciis vidi et cognovi eum debilem et, si vultis, poteritis eum interficere". Unde notifico tibi hec, eo quod prepreposuisti eum omnibus superbiaque elatus cogitat usurpare tuum imperium. Unde oportet eum destruere, quia talia facere conatur, antequam sue cogitacionis perveniat ad effectionem. Et hoc facto cessabunt mala consilia, nam sapientes et intelligentes evitant casus impios et malos et minus sapientes incidunt multociens in adversis, sed tamen considerant qualiter ab eis liberentur, sicut est in proverbio de tribus piscibus.
36. Et abiens vidit thaurum et ivit ad eum tristis et angustiosus. Thaurus vero pacifice et letus eum recepit et interrogavit eum propter moram quam fecerat et ait: "Certe causa tue more mihi bona est". Et Dimnes respondit: "Mora bona est homini qui non sibi dominatur, et qui sub dominio est, non potest evadere suum infortunium. Et quis manet aput principes vel serviens est imperatoribus et ab eis discedit illesus? Nam curia assimilatur + scolis ad quas pueri accedunt et discedunt et alii loco ipsorum substituuntur. O thaure frater, scis stabilem amiciciam que inter nos fuit et est et quomodo fui tibi causa noticie leonis quam feci te adipisci propter dilectionem quam ad te habeo. Et ideo sensi contrarium tuum et non potui tollerare. Et scias pro certo quoniam audivi a quibusdam fidelissimis et veracissimis amicis meis quoniam leo dixit privatim quibusdam subiectis suis: "Iste thaurus est impinguatus et delicatus; oportet ut eum comedamus". Quod audiens dolui et veni, ut mentem eius tibi manifestem, quatinus cogites de salute tua". Audiens hec thaurus tristis effectus est et ait: "Quid mali feci vel cogitavi contra leonem vel aliquem subiectorum suorum, ut adversus me talia cogitaret? Sed mali homines qui circa ipsum sunt, invidia commoti super me mala locuti sunt, nam sermo malorum solet parare malas suspiciones aput bonos". Et Dimnes respondit: "Vera [non] est [hec] causa tue suspicionis quam cogitas, sed quoniam leo est instabilis, non habens amicum nec constans in amicicia et multum crudelis, primo dulcis et postea amarus". Ait thaurus: "Bene dixisti, quoniam ego primum gustavi dulcedinem eius, sed modo perveni ad amaram et mortiferam ipsius pocionem. Sed nunc quid me oportet facere aput leonem sanguineum, solitum devorare multos in pratis, cuius mens avida me ad talia duxit? Et passus sum sicut insipientes apes que presidentes floribus nymphee nec putantes inde separari non inde discedunt nisi quousque foliis implicantur et necantur, et sicut cui non sufficiunt parva huius seculi. Et illi qui non provident futura nec aspiciunt ante et retro, pacientur sicut et musce que non sufficientibus illis deliciis arborum et florum que in regione sunt circumvolant sordidas aures elephantis +". Et Dimnes ait: "Dimitte multa verba et intendas ad te iuvancia et invenies consilium quo liberari possis a morte". Et thaurus dixit: "Certe mens leonis simplex est; sed malivoli qui circa ipsum sunt non dimittunt eum manere in bonitate sua, et talis congregacio, licet sit impotens, multociens occidit innocentem et sanctum sicut lupus, corvus et ursus.
43. Post hec intravit thaurus ad leonem viditque eum mutatum, sicut Dimnes predixerat. Signis patefacientibus furore plenus ait thaurus: "Magis pium est manere cum serpentibus quam cum imperatore". Et paravit se contra leonem. Cognoscens ergo hoc leo surrexit et interfecit thaurum. 44. Et erat ibi Kililes, quando leo interfecit thaurum. Qui dixit Dimne: "Vides quantas inseruisti fraudes et ad perficienda hec omnia certe vituperasti leonem et dispersisti thaurum et dissociasti unitatem milicie. An nescis quod sapientissimus omnium consiliatorum de pugna non consilietur imperatori, si pacifice regnum suum tenere possit, et maxime ubi inimici potenciores sunt ei? Nam sapiencia multos superat. Igitur ego elacionem videns, arroganciam et animi tui avariciam cognovi te talia audacem. Nihil aliud imperatores dispersit nisi [verba] audire et recipere de talibus qualis tu es, quia intelligencia adornat verbum, iusticia rectorem, hylaritas datorem, pulcritudo esse corporis et divicie sunt ille que largiuntur generositatem. Et decet bonum promittentem bonam sequi dacionem et sanitas et leticia est tuta. Quibus omnibus invigilans imperator permanet sapientissimus, et minus intelligens inebriatur sicut contingit nocticorancium [oculis] in [luce] huius diei. Imperator autem hiis subiectis fortunatus assimilatur aquis clarissimis, et si malos habet consiliatores, assimilatur aquis habentibus cocodrillos a quibus abstinet homo, siti licet ardeat. Sed tu nihil aliud voluisti nisi appropinquare leoni, et imperium a circumstantibus sustinetur sicut mare [non] cognoscitur nisi per undas, et ideo navigantibus videtur periculosum; nam inutile est simulate diligere et malum est observare que competunt amicicie, et sapientissimum est lesionem aliorum amplecti tanquam proprium iuvamen. In hiis omnibus ideo adiungo tibi cautas admoniciones, quia timeo ne submergaris, nisi me audieris, quia dicit sapiens: Increpa sapientem et diliget te, et insipientem et odio habebit te, 45. sicut contigit cuidam corvo, quia fertur quod
46. Sic et tu victus avaricia et malicia non audisti admonicionem meam et pacieris quod passus est quidam ingeniosus.
47. Nam dictum est quod
quidam scolasticus et alter ingeniosus habuerunt omnem societatem et amiciciam. Et cum insimul ambularent, invenerunt thesaurum plus quam mille talenta auri. Dixit scolasticus ingenioso: "Dividamus aurum equaliter". Respondit ingeniosus: "Nequaquam, sed auferamus de illo quantum volueris, residuum vero sub terra reponamus; et cum opus habuerimus, paulatim auferamus de eo quantum nobis fuerit necessarium, nam tali modo diu inter nos comitas servabitur et comitatem dilectio sequetur". Ad hec autem assensit scolasticus et occultaverunt aurum sub quadam arbore magna et densa multorum ramorum et frondium. Et post aliquos dies ingeniosus occulte exiens abstulit totum thesaurum sub arbore absconsum. Et post aliquantum temporis intervallum ait scolasticus illi: "Frater, eamus et auferamus aliquam porcionem de auro quod abscondimus". Et euntes, terram fodientes nihil invenerunt. Cepit ingeniosus lacerare capillos, verberare pectus et improperavit scolastico et vocavit eum furem ipsius thesauri. Scolasticus autem multa iurando dicebat se aurum non fuisse furatum. Ingeniosus autem conquestus est ante iudicem de scolastico et ait iudex: "Actor debet probare". Ingeniosus respondit: "Ecce, domine, licet eadem arbor voce careat, erit mihi testis". Et pergens ad patrem suum annunciavit ei omnia que contigerant et rogavit eum ut subintraret arborem et interrogatus daret responsum et diceret quod scolasticus fuisset aurum furatus, et promisit patri porcionem de auro. Pater vero cupiditate ductus dixit: "Ego faciam hoc, sed cave ne propriis laqueis alligeris et paciaris quod passus est cignus.
48. Quia dictum est quod quidam cignus manebat in quodam loco prope serpentem et quociens pariebat pullos, serpens eos comedebat. Cignus autem ob dulcedinem illius loci nolebat inde recedere. Quidam cancer audiens dampnum eius dixit ei: "Quare video [te] sic tristem?" Cignus autem dixit ei omnia quae passus fuerat a serpente. Tunc cancer ostendit ei quoddam foramen oppositum foramini serpentis, dicens: "In hoc foramine est quedam mustela que multum inimicatur serpenti. Perge igitur et porta pisces et pone eos infra foramen serpentis et mustele, et egrediente mustela ad comedendum pisces inveniet foramen serpentis et occidet eum". Hec faciente cigno exivit mustela et comedit pisces; iterum est egressa mustela et non invenit pisces nisi cignum; comedit eum et filios suos.
49. Hoc proverbium narravi tibi, o fili, ut scias quod ille qui malis consiliis se crediderit, incidit in ipsos laqueos". Et filius ait: "Ne timeas, pater, quia lucrati erimus mille talenta auri". Pater obedivit filio, subintravit arborem et interrogata arbore a iudice quis furatus esset aurum, responsum est scolasticum fuisse furatum. Audiens ergo iudex vocem hominis intellexit fraudem et precepit ut arbor combureretur. Et igne arborem comburente et super illum fumo perveniente [pater] magna voce clamavit et egressus descendit et patefecit dolum. Qui una cum filio fortiter a iudice penis afflictus, universum aurum reddiderunt et datum est aurum soli scolastico.
54. Et dixit philosophus: "Sic est malivolus homo qui inmittit discordias et certaciones inter amicos et facit eos adinvicem separari".
55. Dixit imperator philosopho: "Dic mihi quid contigit Dimne post occisionem thauri". Respondit philosophus: 56. "Quadam nocte exiit leopardus qui magister et fidelis consiliator erat leoni. Et explorans ianuas Dimnes audivit Kililem improperantem illi de tantis malis que operatus fuerat contra thaurum et dicentem non posse eum evadere manus leonis, cum perceperit leo fraudem quam fecerat. Hoc audiens leopardus intravit ad matrem leonis et dixit ei omnia que audierat. 57. Et lucescente die venit mater leonis ad leonem et videns eum tristem et angustiosum et penitentem de perdicione thauri ait ei: "Fili, penitencia et cogitacio nihil aliud operatur in homine nisi dolorem et obscuritatem sensus. + Video te angustiosum, quoniam occidisti thaurum innocentem, nam cum iustus sis, debueras discernere amorem quem in te habuerat thaurus, quia dicitur quod corda amicorum intra se adinvicem merita reddunt coniuncta. Dic ergo mihi quomodo diligebas thaurum". Leo respondit: "Thaurus semper erat mihi amantissimus et consilium suum erat utile et nullam de eo potui percipere suspicionem. Et nunc penitet me de morte eius et vere cogito eum innocentem fuisse in omnibus hiis que de eo dicta sunt. Sed fui deceptus verbis fraudulenti Dimne et eius mendacibus sillogismis. Sed rogo te, domina mea, annuncia mihi que de hiis omnibus audivisti +". Ait mater: "Audivi a quibusdam nostris fidelissimis quod Dimnes per invidiam quam habebat de thauro tibi mentitus est de eo". Et leo dixit: "Quis tibi hec annunciavit?" Respondit mater: "Oportet amicis fidem servare +". Et leo dixit: "Oportet hanc observare in aliis, sed ubi mens est patefactionis proprie veritatis et ulcio contra legem agentis, non debet malefactum celari, nam iudex non debet aliquem dampnare de re dubia. Sed valde timeo ne forte peniteat me plus in Dimnes quam in occisione thauri". Respondit mater: "Non sperabo te in me dubitare". Leo ait: "Non dubito, sed volo scire veritatem". Et mater respondit: "Ego in hoc dubito, ne indiscreta videar". 58. Leo audiens hec a matre fecit vocari omnes subditos suos ante se et Dimnem. Dimnes vero sicut audax et qui credebat leoni placere ait circumstantibus: "Miror quod video tristem leonem et lamentacione plenum". Et mater leonis ait: "Nulla adest alia tristicia nisi quod leo hucusque videt te manere qui fraudulenter suggessisti leoni, ut occideret thaurum". Ait Dimnes: "Ecce video quod qui dicit veritatem mala patitur et parantur ei mala pro bonis factis. Et certe bene faciunt heremite qui relictis omnibus fugiunt forum et curiam et vivunt secure, quomodo decet. Utinam sic et ego fecissem! Nunc vero [ego] qui bono et puro corde imperatorem sum secutus et adiuvans et revelans ei omnia mala de thauro et detexi pessimum ingenium ipsius et salvavi caput ipsius leonis et suum imperium erit de cetero sine tribulacione, malum propter hoc debeo recipere? Sed, o imperator, unum deprecor ut studiose inquiri facias ea que a me tibi dicta sunt, et invenies revelacionem et animam meam liberabis, quia ignis in lapidibus absconsus quadam arte manifestatur. Et si cognoscerem me culpabilem, ante tuam presenciam non venirem, sed conversarer in aliis amplis locis. Sed deprecor adhuc imperialem tuam magnitudinem, inquire adhuc de me studiose per subtilissimum et iustissimum inquisitorem veritatis, personam hominis non respicientem nec aures ad invidiam declinantem, sicut sunt de hic astantibus qui mihi invident, eo quod, imperator, diligis me. Et si hoc non facis, non habeo refugium ad alium nisi ad deum qui cognoscit mentem et scrutatur corda et probat renes; ipse videt veritatem, nam dictum est a sapientibus: Qui credit fictis rebus et non veracibus, pacietur quod passa est stulta mulier.
Et postquam Dimnes fuit in carcerem positus, patefecit mater leonis quod leopardus hec omnia sibi revelavit. Leo autem dixit: "Dimitte eum et videbis, quid pacietur". 62. Nocte autem facta venit Kililes ad Dimnem et + plorans dixit ei: "Nonne hec sunt que predixi tibi? Sed tu victus elacione et avaricia et invidia ad talem exitum devenisti". Respondit Dimnes: "Verum dixisti. Nunquam cessasti admonere me et dicere mihi decencia, sed ego miser te non audiebam seductus avaricia et invidia, et passus sum adinstar infirmorum qui non evitantes nociva cibaria leduntur. Et nunc non dubito de me tantum quantum dubito de te, ne ab amicicia quam communiter habuimus capiaris et coactus manifestabis omnia que de me sunt et sic iudicabunt me miserum morti et tu mecum conmorieris". Respondit Kililes: "Hec omnia mecum racionatus sum, sed consulo tibi ut manifestes mihi culpam tuam, nam utilius est dampnari temporaliter quam in futuro eternaliter". Ait Dimnes: "Sustinebo, usquequo videbo et videam que de me erunt".
63. Kililes vero hec audiens recessit timidus et tremebundus et accipiens pocionem mortuus est.
64. Alio autem die fecit leo vocari omnes magnates suos et indicem leopardum et ut Dimnes in medio iudicetur. Congregatis itaque omnibus ait leopardus: "O imperator et omnes astantes milites, ego non desisto cogitare de occisione thauri. Quicumque scit aliquid de eo, dicat in medium, quia iudicium non debet proferri sine diligentissima inquisicione". Iudex vero respondit: "Bene dixisti; dignum est ut quicumque aliquid scit de eo, dicat, quia interfecto malo constringitur omne malum et fit iuvamen toti provincie". Omnes autem qui aderant tacuerunt. Ait Dimnes: "O vos quid tacetis? Si quis vestrum aliquid de me scit, loquatur et ego respondebo, quia qui nescit respondere pro se, pacietur sicut passus est quidam indoctus medicus.
70. Et post hec vocatus Dimnes stetit in iudicio et videns eum stratigotus ait: "O Dimnes, audivi opera tua, et scias quia nullum dubium remansit super te, et nisi pietas imperatoris esset magna et infinita, non sineret te hucusque vivere". Dimnes respondit: "Nisi multa et infinita esset illius pietas, non sufferret seviciam cordis tui hucusque, nam video te servum audacem voluntatum tuarum et ante condempnacionem meam violentam preiudicas mihi mortem. Et non multum irascor tibi de hoc, quia semper maligni contrarii sunt astutis et celeribus". Iudex autem dixit: "Oportet, principes ut sint rigidi in veritate, indisciplinatos vero viros increpent et arguant. Sed laudo tibi, o Dimnes, ut eligas magis penam in hoc seculo veritatem dicendo quam in futuro". Et Dimnes respondit: "Bene dixisti, domine; sed decet omnem prudentem discernere temporalia ab eternalibus. Sed ego innocens sum in hoc crimine et non oportet me participare vobiscum et esse condempnatorem sanguinis mei; si enim qui super alium mentitur dampnatur, tunc et stultus multo magis qui super se. Videte ergo ne peniteat vos, quando penitencia inutilis erit, et cavete ne paciamini sicut ille qui attestatur quod non vidit.
73. Postea philosophus dixit: "Scias, imperator, pro certo quod omnis qui dolum fecerit, incidet in laqueum quem fuerit operatus".
74. Imperator autem dixit philosopho: "Cognovi quod dixisti; sed dic mihi de aliis adinvicem se amantibus et semper in amicicia constantibus". Philosophus dixit: +
75. "Dicitur enim quendam locum fuisse utilem ad venandum in quem quidam venator sepius ibat. Erat autem ibi arbor alta, habens densas frondes et desuper corvus habebat nidum. Una autem die vidit corvus quendam venatorem ab arbore descendentem et deferentem in collo suo recia et in manu baculum. Hoc videns corvus timuit et cogitavit in se ipso stare in nido et videre quid ille faceret. Ille autem expandit recia et super ea sparsit grana. Columba autem, aliis columbis domina, vidit grana frumenti et non perspiciens recia cum aliis columbis incidit in ea. Et venator gavisus est valde et inceperunt columbe unaqueque commovere recia et agere de salute sua. Domina vero earum dixit: "Non tristemini, sed omnes simul laboremus: poterimus forsan levare recia". Et acquiescentes verbis domine sublevaverunt ea et elongate sunt a venatore. Et venator videns iratus est valde et non desperans cepit eas sequi, putans quod hoc non multum duraret. Corvus autem statuit intra se a longe sequi eas et videre exitum earundem. Domina vero columbarum videns venatorem sequentem eas dixit: "Iste auceps sequitur nos, et si incederemus recto tramite, non desinet nos sequi; sed pergamus per aspera et investigabilia loca, et sic desperabit de nobis et insuper in hoc itinere habeo quendam murem amicissimum; ad quem si poterimus occurrere, ligamina circumstancia corrodet et nos liberabit". Audiens autem venator eas tale habere consilium, dimisit eas et reversus est.
76. Corvus autem volens scire modum salutis earum, et applicantes ad foramen muris descenderunt in terram. Mus autem exiens et videns columbam gaudens suscepit eam et dixit: "O fidelis amica, quis te tantis periculis alligavit?" Respondit: "Nescis quod bone et male res constitute sunt fortuna que me talibus circumdedit ligaminibus et talem conductionem adduxit et ad celeritatem cecidi, ut in recia caderem. Et non est mirum, si in hunc casum deveni; maioribus principibus et sapientibus hoc accidit. An nescis quando sol patitur eclipsim a luna, et luna cooperitur similiter umbra terre? Tunc maritimus piscis ex profundo capitur et volatilia ab aere deponuntur, cum hoc sit determinatum. Et propter hoc insipiens invenit desiderium suum et sapiens defraudatur a concupiscencia sua". Hiis dictis a columba cepit mus rodere et solvere dominam columbarum. Dixit autem ipsa: "Incipe liberare subiectas meas et postea me". Mus autem nolens eam audire solvebat ipsam. Columba vero dixit: "O mus, ne irascaris de hoc quod dico tibi; cum enim deus dederit mihi potestatem earum, debeo eis providere, quia benivole mihi sunt et per earum adiutorium deus nos a laqueis liberavit. Timeo, si primum solveris me, ne in aliquo de istis defeceris et reliqueris aliquam alligatam. Si autem ego sola ligata remansero, necessitas benivolencie te constringet ut me solvas". Mus autem dixit: "Sermones isti impellunt subiectas tuas ut magis te diligant". Et hiis dictis absolvit eas et liberate sunt.
77. Videns autem corvus quod actum fuerat, descendit ante foramen muris et vocavit eum. Ipse autem respondit: "Quis es, amice?" Et corvus respondit: "Ego sum corvus et vidi pulcram amiciciam quam ad amicos habes et vellem esse amicus tuus, et propterea veni ad te". Mus autem dixit: "Quid est commune mihi et tibi? Oportet prudentem que possibilia sunt querere, nam qui impossibilia querit similis est illi qui super aquas conducit currum et navem super terram. Quomodo ero amicus tuus, cum sim cibus tuus?" Corvus respondit: "Discerne in corde tuo accidencia; non enim delector de te nutriri. Multo magis est mihi utile te inter vivos esse, quia prodesse poteris amicicie mee et semper cooperari in omnibus. Non oportet me dimittere te et vacuum a spe mea reverti, quia certus sum de pura benivolencia quam ad amicos habes, eciam si tu mihi eam non ostendis, quoniam prudencia velocis est similis musco qui, cum operitur, expanditur et manifestatur odor eius". Mus autem dixit: "Subtilis inimicicia adest, nam preliatrix contrastatrix dicitur sicut leonis et elephantis; alia autem persecutiva et fugitiva sicut gatti et muris. Et nemo debet se credere inicimis suis nec blandis eorum verbis, quia licet aqua calefiat igne, naturam propriam non amittit; si calida super ignem ceciderit, extinguit eum". Et corvus respondit: "Scio quid dicis et verum est, sed mea amicicia non est debilis, sed firma: durabit et stabilis erit sicut vas aureum bene consolidatum [quod] difficile frangitur, et si tamen casu frangitur, facile reparatur, et vas figuli cito rumpitur et nunquam reparatur. Ita sincera amicicia incommutabilis est, et que pura non est, debilis est et corruptibilis". Mus ait: "Accipio de cetero amiciciam tuam, quia nemo reversus est vacuus qui de me habuit opus. Hec verba a te dicta sunt et requisita diu adimplere optavi. Si in aliquo tempore reverti voluerimus a conveniencia nostra, non dices quod vidi murem insipientem et decepi eum et illaqueavi". Post hec ostendit se mus in foramine. Corvus dixit: "Quare omnino non exis ad me?" Mus respondit: "Conversantes in hoc seculo duobus modis se diligunt, spiritualiter videlicet et corporaliter: spiritualiter quidem diligunt qui non querunt alia nisi que pertinent ad animam; qui vero corporaliter, propter aliquas seculares res in amicicia constant et permanent, similes sunt venatori qui sparsit grana frumenti sub volatilibus, sed non ad utilitatem earum, sed suam. Ego autem pro nullo factus sum amicus tuus nisi pro te ipso, et quis detinet me exire ad te? Timor scilicet consubstancialium tuorum et eorum consilium qui iuxta substanciam et speciem communicant tibi et qui secundum voluntatem suam faciunt". Ait corvus: "Noli timere propter hoc, quia caritas sincera argumentum est esse amicum amico amici et inimicum inimico inimici, et te me diligentem et mei socii diligent". Hiis dictis a corvo confirmatus est mus et exivit foras et confirmata est amicicia eorum inter eos. 78. Una autem dierum dixit corvus muri: "Video foramen tuum esse iuxta viam et timeo ne propter me sit aliis notum foramen tuum; sed scio locum extra viam ubi sunt pisces multi et alia plura victualia et mihi est in eodem loco amica testudo, et habeo voluntatem ire ibi et rogo te ut venias mecum, et comedemus insimul". Et mus dixit: "Libenter venio tecum, quia et ego odio habeo istum locum +". Et corvus accipiens eum per caudam portavit illum ad illum fontem ubi erat testudo. Videns testudo corvum volantem in aera et deferentem murem, putans alium extraneum corvum esse, timens abscondit se in aqua. Corvus autem posuit murem in terram et vocavit per nomen testudinem. Ipsa vero cognoscens vocem eius exivit ad eum et interrogavit eum unde veniret. Ipse autem annunciavit ei omnia et gavisi sunt insimul gaudio magno et comederunt omnes. Facta cena corvus dixit ad murem: "Promisisti mihi quando eramus illuc, dicere mihi aliqua de tua continencia". Mus dixit:
79. "Ego primum feci habitacionem aput quendam heremitam et absconse comedebam pulmenta que preparaverat, et cum eram satur, dabam aliis muribus que mihi superabant. Et multociens heremita suspendebat sportam in altum, et nihil proficiebat nec poterat evadere de manibus meis. Una autem dierum quidam extraneus venit ad eum et inceperunt loqui adinvicem et inter alia verba que dicebant cepit heremita plaudere manibus, ut nos expavesceret. Extraneus autem indignatus dixit: "Subsanas me, quia loquor tecum?" Heremita respondit: "Oportet te prius interrogare qua occasione ego plaudo manibus, et dicam tibi: nam in ista domo est mus a quo magnum pacior contrarium, quia comedit annonam meam et corrumpit eam". Extraneus ait: "Unus mus est an multi?" Heremita respondit: "In domo multi sunt, sed unus est qui mihi multum nocet". Et retulit omne esse suum. Extraneus autem dixit: "Iste mus habet aliquam occasionem, quia inveni quod quidam dixit mihi de quadam muliere: "Ista mulier duobus annis commutat mundum zizanium pro immundo". Heremita dixit: "Quomodo hoc fuit?" Extraneus respondit:
84. Et hoc dicens intra me vidi illos dividentes aureos meos et aspexi quod extraneus reponebat porcionem suam auri in mal[l]am suam et reposuit eam sub capite suo. Et dixi intra me ut furarer illud, quia putabam quod dormiret. Et ille evigilans percussit me super caput cum quodam ramo quem tenebat in manu sua. Dolens reversus fui. Et iterum ausus fui ire ad mal[l]am. Et ille me videns iterum percussit me forcius cum eodem ramo, et statim exivit sanguis per nares meas et effectus sum pusillanimis et subtrahens me paulatim ivi ad foramen meum et iacebam ibi sicut mortuus +. Et ex eo habui odio aurum et cognovi quod in omni malorum vite materia est usurpatissima voluptas, et qui habet aurum, levissimum est sibi evadere pericula in mari et in terra, sicut qui liberam habet voluntatem, si supra petram inveniret [aurum], illud non caperet. Et certus fui [nihil melius esse quam sua sorte esse contentum, quia in] illis laudatur expectacio et labor, ubi transitus et via inveniri non potest. Dicitur enim quia prima virtus est elemosina + et lucrum sapiencie est previdere futura. + Et propter hoc commutavi vitam bonorum et elegi vitam heremi et habui amicam columbam, antequam corvus factus esset amicus meus. Et vidi quod nulla iocunditas est in hoc seculo similis conversacioni amicorum et cognovi per experimentum quod sapiens non debet querere in hoc seculo nisi quantum sibi sufficiat. Et hec omnia sunt levia omnibus ea volentibus, nam beata natura sufficiens est soli victui, [prebere scilicet] necessaria et aquam, et nemo est sapiens nisi ille qui, quando universo orbi dominatur, habet illud pro nihilo. Ideo ergo dereliqui omnia illa et cepi societatem tuam". Et reversus ad testudinem dixit ei: "Et pro istius ammonicione ego te amicam recipiam". 85. Testudo autem dixit: "Cognovi ea que dixisti: benigna et discreta sunt et completa; sed vide et habe in memoria que tibi contigerint et debes providere quod verba mea queque actus adornant et medicus qui curat infirmum, nisi ei det utilia, nihil sciencia valet sua nec potest consequi elevamen infirmitatis sue. Noli ergo cogitare de mundi diviciis. Homo qui habet magnum sensum et est sine [hiis], adoratur sicut leo dormiens qui a nemine suscitatur, et dives insipiens annihilatur velut canis amans vestimenta aurea vel porcus qui habet campanellam auream in naribus. Cave de peregrinacione tua cogitare, quia nullus capieris extraneus. Et ne reminiscaris de antiquis qualiter fuisti dives et iam effectus es pauper, quia res sunt in generacione et corrupcione, currunt sicut pulvis qui huc et illuc vento impellitur, quia nec pecunie sunt stabiles habenti et nec desperate non habenti. Dicitur enim quod hec sunt pre ceteris rebus instabilia: umbra nubis, amicicia improborum hominum, cupido mulierum, laus mendax et divicie. Et sapiens secularis nec in habundancia iocundatur nec in modico tristatur". Cum audisset corvus sermonem testudinis, letatus est super hoc et ait: "Nihil est in mundo melius quam cum delectacione amicorum vivere, nam nullus impellit velociorem nisi velox, sicut elephas cadens a nemine sublevatur nisi a solo elephante". 86. Hoc corvo dicente subito supervenit capra. Quam videns corvus volavit super arborem, testudo abscondit se in aqua et mus intravit in foramen. Illa autem parum bibens de aqua stetit timida et respiciens huc et illuc. Corvus autem desuper in altum volans prospexit, ne forte persequeretur ab aliqua fera. Et dum prospiceret undique et neminem videret, descendit ad testudinem et murem vocavit et dixit eis nihil mali esse. Testudo autem exiens et videns quia capra non presumebat bibere de aqua, dixit: "Bibe, dilecta, quia nemo huc venit, et dic mihi unde venis". Capra autem dixit: "Usque nunc venatores venabantur me de loco ad locum et fugiens huc perveni". Testudo autem dixit: "Esto constans et secura, quia huc super nos nullus venator venit. Convivare nobiscum, quia ecce hic adiacet terra viridis et aqua clara". Placuit autem capre insimul comedere et conversari cum ipsis. Mus vero faciebat unoquoque die colloquia et docebat eos de doctrina et disciplina sua sub quadem arbore que erat prope fontem, densa frondibus. 87. Quadam autem dierum corvus, mus et testudo convenientes iuxta solitum modum expectabant capram, et quia non venit, existimaverunt eam esse captam. Et corvus volavit in altum, si forte posset eam videre. Et prospiciens vidit eam ligatam et reversus corvus annunciavit muri quod vidit et testudini dixit. Testudo ait ad murem: "In te iacet salus et liberacio capre nostre". Ipse autem currens velociter pervenit ad locum ubi erat ligata capra et dixit ad eam: "O sapientissima et dilecta, quomodo in talibus malis incidisti?" Ipsa respondit: "Et quis potest cum tota sapiencia sua habere auxilium et evitare illud quod est predestinatum?" Et hec dicens, applicuit corvus et testudo similiter. Tunc capra dixit testudini: "Quare huc venisti, mi carissima? Non bene fecisti, nam ego ero soluta deo volente a ligamine isto per murem et fugiam, corvus per aera volabit et mus inveniet foramen; tu autem sola derelicta cruciaberis a venatore". Ait testudo: "Vita post amicorum amissionem non est vita et nulla intra se remanet iocunditas". Hec inter se dicentibus fuit soluta capra et statim supervenit venator. Corvus volavit, mus latuit, capra fugit, testudo sola remansit. Quam cepit venator et stricte ligavit eam. 88. Corvus autem et mus et capra videntes hec contristati sunt. Mus autem dixit: "Videtis qualiter res accidunt nobis extra ordinem. Bene dixit qui ait quia quando aliquis semel offenditur, pluribus vicibus huc et illuc offenditur. Miser ego, non sufficit mihi quia amisi patriam et parentes et divicias? Sed nunc perdidi amicam meam testudinem que sciebat egregie observare proprietates amicicie. Melius fuisset mihi in mortali corpore ut anima separata esset a corpore quam tantis malis fuisset circumdata. Sed qui non remanet in uno, sed alteratur de hoc in hoc est sicut stella que consurgit ab oriente et non ibi manet, sed discurrit in occidentem et velociter absconditur et ipsa que nunc est vesper efficitur Lucifer et Lucifer vesper. Ita res que aput nos sunt nunquam in eodem statu remanent; sed propter hoc inveni meas tribulaciones, sicut cicatrix, cum percutitur, simul patitur hec duo: sentit dolorem percussionis et renovatur dolor preterite plage". Capra autem dixit: "Tristicia nostra et tristes sermones nostri non indigent rethorica nec iuvant testudinem. Dimitte ergo hos sermones et inveniamus artem salutis sue. Dicitur enim quod virtus amicicie tempore necessitatis probatur, fidelis in dando et recipiendo". Et mus dixit: "De consilio meo est ut capra antecedat venatorem, fingat se cadere in itinere venatoris quasi mortuam et corvus testetur mortem sedens super eam et fingat comedere carnem suam. Nam puto quod hec videns venator proiciet arcum suum et pharetram et ibit ad eam. Et quando ipsa videbit eum prope se, surgat quasi clauda et ita claudicando iterum cadat in terram, ut det ei spem attrahendi eam. Et cum viderit quod sit prope eum, fugiat, et interim absolvam testudinem a laqueo". Capra fecit sicut precepit sibi mus, et tali modo absolvit mus testudinem et omnes salvi reversi sunt in locum suum. +
[Capitulum IV.]
89. Imperator dixit philosopho: "Cognovi hoc exemplum de pura dilectione. Dic ergo mihi exemplum qualiter ab inimico se homo debeat custodire, eciam si eum tempore future vite dilexerit". Philosophus respondit: "Non est permutacio in rebus pro amico fideli, nam qui invenit amicum, adeptus est thesaurum animatum sicut in superiori reperitur exemplo. Qui vero se credit inimicis, pacietur quod passi sunt bubones. 90. Dicitur enim quod in quadam magna arbore et altissima conversabatur maxima multitudo corvorum quorum unus eorum rex erat. Et prope arborem erat quedam petra in qua multa milia bubonum habitabant; et ipsi unum bubonem regem habebant et semper bubones inimicabantur corvis. Una autem noctium supervenerunt bubones et invenerunt corvos dormientes et contra eos impetum facientes multos interfecerunt et multos ex ipsis plagaverunt. 91. Crastina autem die rex corvorum congregata multitudine suorum in curia dixit: "Vidistis quid nobis contigit, quoniam bubones male nos tractaverunt et quod alios interfecerunt, alios plagaverunt et aliis pennas evulserunt et penitus vires nostras vicerunt +. Oportet ergo previdere futura, ne deterius nobis contingat, si ipsi perceperint nos debiles esse in sompno". Erant autem aput regem istum consiliarii quinque quorum primus dixit: "Nihil aliud salvabit nos nisi fuga et conversaciones huius loci relinquere; nostris enim adversariis resistere non possumus". Secundus dixit: "Non videtur mihi bonum esse ut pro una eorum victoria nostram patriam relinquamus et in extranea vivere eligamus, sed oportet laborare et preparare; si aliquando superveniant, sic nos custodiamus, ut in medium nostrum non possint introire, et pugnemus viriliter et, si eos vicerimus, deo gracias agamus; sin autem, sine infamia sequi poterimus primum consilium". Tercius vero dixit: "Non bene dicunt isti; sed oportet nos prescire et subtiliter inquirere si ipsi nostri inimici nobiscum pacem habere volunt vel conventum pacis muneribus facere, et mittemus eis promissa munera, et ita in pace vivemus sine cogitacione, quia semper reges impotentes [qui] timent fortes inimicos suos, duabus de causis auro commutacionem faciunt: prima, ne regna amittant, secunda, ut subditos illesos custodiant". Quartus autem dixit: "Salva debita reverencia regi, non bene consiliaverunt, sed melius est stringere et preparare nos et ordinare custodes qui vigilent de nocte, donec alii dormiunt. Et si venerint, preliari oportet viriliter et sic subiciemus eos nostris pedibus. Certe si verum volumus dicere, meliores et preciosiores et eciam forciores eis sumus. Si enim, ut dicis, tributum dederimus, de precio non erunt contenti, sed petent plus quam erit posse nostrum. Dicitur enim quod in necessitate oportet inimicos parvis donis attrahere, et non maximis et multis. Quodsi tributum dederimus, vires eorum augmentabimus et nostras dissolvemus. Virge que stant ad solem modica inflexione umbram elongant, multa autem efficiunt contractionem. Ergo oportet nos pugnam expectare et tollerare". Quintus dixit: "Non est nobis possibile tollerare pugnam, quia forciores et potenciores nobis sunt inimici; qui enim se ipsum cognoscit et cum potencioribus se ad pugnandum procedit, se magis ledit quam inimicum, qua sapiens nunquam debilem existimat inimicum. Sed sic nos debemus preparare ad pugnandum cum bubonibus, tanquam si cum elephantibus essemus pugnaturi. Ego autem usque nunc timui inimicum; nullus enim sapiens contempnit suum inimicum, eciam si longe conversetur, et bonus comestabulus, ubi alia ingenia sunt ad expugnandum inimicos, non incipit pugnam, quia in omnibus aliis rebus fiunt expense verbis et diviciis amplius, in pugna vero anima pro anima commutatur". Rex autem dixit: "Si pugnare non laudas, quid ergo aliud consiliaris?" Ipse autem respondit: "O rex, oportet te consilium habere cum omnibus sapientibus et subiectis tuis, quia potencius est consilium optimum mille aliis et addit aliquid utilitatis [regi] in sermonibus sicut mari aqua fluens. Et ut cognoscas, sapiens potenciam inimici non vilipendit, ne verbis ei nocumentum contingat, sed secundum consilium quod accepit preparat milites suos et ingenia sua. Et postquam me consiliatorem tuum fecisti, non dico tibi palam, sed volo tecum loqui privatim. Palam quidem hoc dico quia sicut non videtur mihi bonum pugnare, ita displicet mihi dare pecuniam, si in talem casum inciderem, quia sapiens vir magis eligit mortem cum gloria quam vitam cum dedecore. Noli ergo negligere nec hoc in crastinum reservare, sed si placet tibi, privatim dicam, quia audivi antiquos dicentes quoniam reges ex bona disposicione victores fiunt. Et optima disposicio procedit ex bono consilio et consilium magis operatur, si non publicatur. Qui ad consilium convocat alios, [publicatur] vel ab hiis qui convocantur aut per consiliariorum ministros aut per eos qui nuncii mittuntur aut per eos qui ex factorum consequencia recte inspiciunt et sillogizant. Et qui suum proprium custodit consilium, duobus modis ei confert [bonum]: vel quia ad id pervenit quod desiderat, vel saltem detrimentum sui evitat. Et si ille qui consiliarios sibi convocat sapiens est sapienciorque efficitur, non debet convocatorum quasi minus peritorum consilium spernere; per eos enim affirmatur et perspicacior efficitur eius intellectus. Si enim rex consilia sua custodierit et sapientibus viris utatur [in] suis disposicionibus, timetur a multis et irreprehensibilis perseverabit animus eius, nec minus prudentis bene servientis servicia nec delicta negligencie mandat, ac sic in omnibus perfectus existit. Ordo autem in consiliis est: consilia binarium extendencia quantumcumque auditores a[d]mittunt. Ubi autem duo precepta tibi narrabo, quatuor aures intervenire volo".
92. Hec audiens rex surrexit solus com solo et ingressi sunt cubiculum [et] consiliarius eum interrogavit de magnitudine inimicicie. 93. Rex autem dixit ei a principio usque ad finem, et ille respondit: "Dicitur enim quod mortuo rege volatilium congregatum est omne genus et noctuam elegerunt in regem. Corvus autem illuc veniens dixit: "Si nec eciam ossa remansissent aliarum preciosarum avium, pavonum, phasianorum, columbarum, anatum, non debetis tam turpem avem eligere in regem; similiter enim pulchritudinem et anime intellectum amisit et est expers diei luminis et est dolosa et fraudulenta et quod omnibus est deterius, nulla alia avis ei appropinquat propter fraudem et dolum quem in se habet. Et si contigerit quod rex sit sine intellectu, nemo sibi appropinquabit; si autem sapiens et castus, omnes eum diligunt et leto animo ei appropinquant sapientes et casti, et regnum eius manet incommutabile ac ipsi omnibus bonis habundant sicut lepus qui ivit ad elephantem ex parte Lune et recte gessit omnia negocia regni sui et subiectorum suorum". Volatilia dixerunt: "Quid fuit hoc?" Corvus dixit:
94. Dicitur enim quod, cum quondam non plueret, foncium aque diminute sunt, arbores desiccate et constricta animalia omnia et maxime elephantes. Congregaverunt ergo se coram rege eorum et dixerunt ei: "Oportet nos de hoc loco in aliam provinciam transmigrare, ubi sunt herbe virides et aquarum copia, ne forte hic moriamur". Rex vero misit quosdam qui loca exquirerent. Qui locum aptum invenientes reversi sunt et dixerunt: "In tali loco est herbarum viridium copia et foncium habundancia". Et sic rex cum suis ad locum pervenerunt. Erant autem ibi cavernee mansiones leporum, et elephantes ambulantes per locum illum quosdam de ipsis conculcando interfecerunt et cavernas eorum destruxerunt. Revertentes elephantes ad hospicium eorum, congregaverunt se lepores in conspectu regis eorum et annunciaverunt que passi sunt ab elephantibus et eum rogaverunt, quatinus a tantis malis eos liberaret. Surgens unus ex leporibus ait regi: "O domine rex, si tibi placet, ego vadam ad ipsos et faciam eos de loco discedere; tantum aliquis mecum veniat qui mea verba aput eos audiat, ne forte mentiri me putetis". Rex autem dixit: "Tu fidelis es; non est opus ut super te testem mittamus; scimus fidelitatem et bonitatem tuam ac voluntatem quam in nos habes. Vade et fac quod vis". Lepus autem surgens in ortu lune ivit ad elephantes et timens ne conculcaretur ab eis, ascendens super montem [et] clamans voce magna dixit: "O rex elephantum, ad te missus sum a Luna, et scis quia nuncius, si improba verba pronunciaverit, tamen nihil iniurie debet reportare. Audi ergo me que dicit tibi Luna: "Iniustum est et inordinatum potentes cum impotentibus pugnare, parem autem cum pari laudabile. Tu autem venisti in hunc locum iniuste et magnum contrarium fecisti subiectis meis leporibus, impotentibus animalibus, et interfecisti eos et dissipasti cavernas ipsorum et turbulentam fecisti aquam eorum. Et nisi de hoc loco cito exieris, ego extinguam oculos tuos et interficiam gentem tuam. Et si non credis, veni cum lepore ad fontem et videbis me". Audiens hec elephans miratus est valde et ivit ad fontem cum lepore. Lepus autem ostendit lune figuram in fonte et dixit ei: "Ablue te de hac aqua et roga Lunam, ne irascatur contra te et ut sis dignus colloquio suo". Ipse autem hoc faciens, conturbata est aqua et ex aque mocione insimul cum aqua moveri videbantur. Et dixit ei lepus: "Vides quomodo irata est super te in eo quod fecisti?" Elephans vero timens dixit: "O domina, noli contra me irasci, quia ego statim recedam, nec de cetero huc veniam nec aliquis de meis subiectis". Et hoc modo liberati sunt lepores ab elephantum infestacione. 95. Hoc vobis retuli pro ira et superbia avis noctue, quia nemo potest ei vicinari nec consiliari cum ea nec est de regali genere". Iterum autem volatilia consilium inierunt ut falconem in regem eligerent. Corvus autem surrexit et dixit: "Non consencio ego, sed illi qui regem malignum eligunt, pacientur quod passi sunt lepus et squiriolus qui elegerunt iudicari a fraudulento et doloso iudice". Volatilia dixerunt: "Quomodo fuit hoc ?" Corvus ait:
113. Dicitur enim quod quidam serpens senex [fuit] effectus nec poterat venari nec eciam victum necessarium habere. Et pergens invenit gurgitem plenum ranis in quo alio tempore solebat venari. + Et cogitacione plenus extendit se super gurgitem. Et ecce quedam rana venit ad eum et dixit: "Quare es in cogitacione?" Ipse respondit: "Quomodo non debeo cogitare, cum semper de hoc gurgite vitam habuerim? Et nunc ivi ad patriam et heremita dixit mihi ut nullam de vobis amplius per vim accipiam et volo de cetero regi vestro esse subiectus". Rana autem ivit et renunciavit hoc regi suo. Rex autem ranarum hec audiens + suscepit eum et dabat ei cottidie duas ranas comedere. Et hoc tam diu fecit, donec solus rex remansit; deinde ipsum regem comedit. 114. Et hoc fecit humilitas quod non potuit ira facere nec superbia. At ego illos tolleravi, ut ego ad illum finem perducerer quem vidistis". Rex vero dixit: "Nunc cognosco quia melius valet ingenium quam prelium; etenim ignis calidissimus est et acutus, sed sola que super terram sunt corrumpit, aqua vero frigida et suavis ab abysso terram penetrans ascendit et super terram existencia nutrit et evellit, ignem eciam extinguit. Sed nemo debet contempnere ista quatuor, scilicet ignem, infirmitatem, inimicum et debitum". Corvus autem dixit regi suo: "Omnia que facta sunt per tuam fortunam facta sunt. Quando duo sunt in uno consilio et investigant aliquod factum, fortuna forcioris intellectus adiuvat alium ad perficiendum quod desideravit; si vero [ad] intellectum similes, ille qui meliores habet subiectos; sed si in isto sunt pares, tunc magis fortunatus". Rex ait: "Video quod fidem opera tua ostendunt et bonam voluntatem quam erga me habes. Alii autem verbis tantum placuerunt; per te enim gracia magna venit super nos, per te dulce sompnium recepimus, per te utiles comestiones recepimus, per te ab inimicis nostris penitus liberati sumus. Dicitur enim quod magnam invenit requiem qui de febre liberatur et qui magnum deponit onus et qui ab inimicis expeditur". Corvus autem ait: "Gracias ago deo meo qui supposuit inimicos tuos sub pedibus tuis et exoro eum ut incommutabiliter regnum tuum custodiat et in gaudio et in pace permanere faciat". Rex ait: "Quomodo vidisti regem bubonum et conversacionem eorum?" Et ille ait: "Stultam, malam et anomalam et sine ordine preter illum qui consiliatus est me occidere; ipse enim erat omnibus intelligencior". Rex dixit: "Quid tibi visum est de eius intelligencia, quia taliter eum laudas?" Et ille ait: "Omni disciplina erat plenus, promptus in loquendo +, omni sciencia et omni virtute circumfulsus +".
115. Imperator dixit philosopho: "Cognovi hoc exemplum quod dixisti. Nunc ergo dic mihi quomodo iam aliquis pervenit ad id quod desiderat et cupit et non potest retrahere, sed perdit illud". [Philosophus ait:]
116. Dicitur enim quod quidam symei habebant regem senissimum et propter senectutem eius eum vilipendebant. Et erat inter eos quidam symeus iuvenis scismaticus et fortis qui facta coniuracione contra ipsum querebat eum interficere. Ille vero propter impotenciam et senectutem suam et quia non poterat resistere, timore perterritus fugit. Et descendens ad littus maris elongatus est a patria sua. Et cum iret per maritima cogitosus, invenit iuxta mare arborem ficus, et erat onerata fructibus, et ascendit in eam et comedebat de ficubus. Et postquam fuit saturatus, decoriabat ficus et proiciebat coria in terram. Interim testudo maritima exivit de mari in calore diei, ut requiesceret sub umbra arboris, et incepit comedere coria ficuum. Quam ut vidit symeus, deridebat eam et proiecit ei de ficubus. Testudo autem dulcorata illorum sapore respexit sursum et dixit: "Quis es, amice, qui tales fructus mihi dedisti?" Symeus respondit: "Miser alienigena sum qui propter senectutem meam eiectus sum de regno meo, et nisi fugissem, occisus fuissem. Et ego qui eram multarum gencium dominus, modo solus sum". Testudo dixit: "Confortare, amice, quia ego ero tecum et associabo te et noli curare de illo regno temporali, [sed] cura de futuro eternali; omnia enim huius mundi vana sunt et transitoria". Sic adinvicem facti sunt amici. Testudo autem portabat ei de piscibus et ipse dabat ei de ficubus. Testudo oblita est reverti in domum suam, et cum per longum tempus stetisset nec domum suam redisset, uxor eius facta est multum cogitosa et nesciebat de viro suo utrum vivus esset an mortuus. Quidam autem vicinus dixit ei: "Vir tuus vivit et habet quendam symeum amicum et tantum cum eo delectatur quod nec curat ad te venire". Uxor vero contristata querebat quomodo posset symeum occidere et ad se reducere virum suum. Una autem dierum dixit testudo symeo: "Amice, volo ire ad domum meam". Et cum redisset, invenit uxorem suam infirmam et in lecto iacentem et ait ad eam: "Quare sic tristis es?" Respondit uxor: "In magnam infirmitatem incidi, et dicunt medici quod non erit mihi sanitas, nisi habeam cor symei". Ipse autem cogitare cepit qualiter posset habere illud, quia difficile hoc erat ei. Et cum non posset aliud invenire nisi cor amici sui, prodicionem putabat esse et mille modis cepit cogitare. Tandem reversus est ad symeum et salutavit eum. Symeus vero interrogavit eum de mora sua. Testudo respondit: "Pro nullo alio servicio moratus sum nisi quod pro te erubescebam qui non possum tibi mereri bonum quod mihi fecisti". Symeus dixit: "Non existimes talia, quia non sum talis ut ab amicis retribucionem petam, maxime a te qui mihi tanta bona fecisti, videndo me tali miseria circumdatum et ab honore depositum, et societatem et solacium mihi fecisti et utile consilium mihi dedisti". Testudo vero dixit: "Volo ut amodo firmior sit inter nos amicicia nostra, quia dictum est ab antiquis quod amicicia tribus modis firmatur: primo per introitum amici in domum suam, secundum per visitacionem consanguineorum, tercio per personalem comestionem". Ait symeus: "Hec, o amice, non confirmant amiciciam, sed sincera caritas et dilectio, quoniam introire in domum amici et visitare consanguineos meretrices et latrones hoc faciunt, et eciam insimul comedere muli et asini et alie fere silvestres hoc faciunt et insimul comedendo unus percutit alium". Testudo dixit: "Verum dixisti quia oportet amicum amici amiciciam memorare et firmiter eam custodire; et qui aliter habent amiciciam, sine fundamento eam edificant. Dicitur enim quod ab amico non debes superflua petere, quoniam cum vitulus superflue sugit mamillas matris, eam irasci facit et sic expellitur ab ipsa. Ego autem volo te venire in domum meam; habito enim in quadam insula in qua sunt herbe virides, tritici habundancia, multe arbores quasi silve scilicet dactilorum, castaneorum, ficuum, nucum et alie arbores innumerabiles; sunt eciam ibi aque limpidissime et nemo ibi habitat nec aliquis comedit illos fructus nisi aves marine, nec eciam dominus dominatur ibi, et semper eris in requie et semper vives sine timore. Et ego ponam te super me et absque aliquo timore illuc te portabo". Credidit symeus et dimittens certa pro incertis ascendit super eum. Testudo vero ferebat eum super pelagum. Cum autem ad medium pelagi pervenisset, stetit testudo, cogitans qualiter eum necare posset. Symeus autem, senciens testudinem morantem et nullam insulam videns, suspicatus est ne forte contrarium aliquid de eo testudo cogitaret, et intra semetipsum ait: "Scio quia nulla res tam nobilis est quam cor. Necesse est sapienti ut non sit negligens investigare corda consanguineorum et amicorum suorum et argumentari et inspicere ea ex dictis eorum". Et ait postea testudini: "Hactenus modo velox fuisti ad eundum et nunc video te titubantem; miror quid hoc est". Ipse autem dixit: "Cura est mihi magna, ne forte non perveniremus ad domum meam. Non possum tibi servire ut volo; uxor enim mea infirmatur". Et ait symeus: "Noli de hoc curare, quia cura nullam facit utilitatem; sed quere ei medicinam, ut sanetur". Testudo dixit: "Dicunt filii medicorum quod nulla medicina poterit eam sanare nisi cor symei". Audiens hec symeus contristatus est valde et suum flebat periculum et dixit: "Ve levitati mee, quoniam me senem in tantis periculis cupiditas posuit! At qui modico est contentus, vivit in requie, cupidus vero in labore et dolore transigit vitam suam". Deinde conversus ad testudinem dixit: "Quare, o dilecte, non dixisti, antequam de ficu descenderem, ut cor meum mecum detulissem?" Ait testudo: "Ergo non habes tecum cor tuum?" Respondit symeus: "Non, quia preceptum habemus in lege nostra ut, cum ad domos amicorum pergimus, domi corda nostra relinquamus, ne forte aliquid adversum contra amicum nostrum cogitemus". Hec dicens testudo veloci cursu reversa est ad terram. Symeus vero cum ad terram applicuit, cicius quam potuit [ficum] ascendit. Testudo autem manens inferius vocavit eum dicens: "Descende, o amice, et porta tecum cor tuum, ut eamus ad domum meam". Symeus respondit: "Si hoc fecero et alia vice tecum venero, similis ero asino illi quem decepit vulpis". Et testudo ait: "Quomodo fuit?" [Symeus dixit:]
[Capitulum VI.]
119. Imperator dixit philosopho: "Cognovi hoc exemplum. Annuncia ergo mihi cui assimilatur qui aliquid facere incipit sine previsione". Philosophus autem dixit: 120. "Dicitur quod erat quidam vir habens pulcram uxorem, castam et sapientem. Et cum esset pregnans, vir dixit ad eam: "O mulier, spero quod infans nobis masculus nascetur qui nobis erit utilis et placidus. Provideamus ergo cuiusmodi nomen ei imponere valeamus". Ipsa dixit: "Tace, vir; ne stulta loquaris, nam ille qui de futuris loquitur et non de presentibus, similis erit illi viro qui mel et butirum dispersit.
[Capitulum VII.]
124. Imperator dixit: "Novi hoc exemplum. Annuncia ergo mihi quomodo potest imperator suum imperium custodire sine nocumento, [usus] prudencia, bonitate et elemosina". Philosophus respondit: "Omnibus forcior est sapiencia et tollerancia et intellectus, et super omnia valent consilia sapientum et fidelium subiectorum. Et introducam tibi exemplum sicut contigit regi Indorum qui de consilio prudentissime mulieris de magno periculo exivit liberatus. 125. Dicitur enim quod rex Indorum una nocte vidit octo sompnia magna et timida. De hoc valde obstupuit et surgens congregavit omnes philosophos et annunciavit eis sompnia que vidit. Et responderunt ei: "Visionem vidisti admiracione dignam et volumus querere septem dierum inducias ad respondendum tibi: forsitan poterimus liberare te a nocumento quod tibi debet accidere". Ipsi autem exeuntes loquebantur adinvicem dicentes: "Scitis quod [non] multum temporis transivit et multos [rex] de nostris consanguineis interfecit. Nunc ergo, quia Deus providit nobis, dum se posuit in manibus nostris, si vultis, de levi poterimus eum interficere". Talia inter se ceperunt loqui et consiliari. Statim reversi sunt ad regem et dixerunt ei: "Perscrutati sumus scripturas et vidimus quod tibi non potest esse conversio salutis, nisi facias occidere Peladiam, amasiam tuam, et filium suum et cum eis filium tuum legittimum et Pelarium, tuum primum consiliatorem, et prothonotarium tuum et album elephantem tuum super quem vadis et alios duos magnos elephantes et equum et camelum et sanguinem eorum ponas in concham. Ibi te lavabimus et cantabimus super te incantaciones: forsan te poterimus liberare a temptacione". Rex vero hec audiens dixit: "Volo illos salvos esse et me solum perire". Illi autem dixerunt ei: "Nihil debes preferre anime tue; ipsa enim est omnium rectrix et curatrix". Hec audiens rex contristatus est valde et cecidit pronus super lectum suum, cogitans quid faceret. Fama vero volavit super totam regionem de magna meditacione regis. Intelligens Pelarius hec qui summus consiliarius erat regis et dolum senciens dixit intra se: "Non oportet me modo ire ad conspectum regis, sed loquar primum Peladie, dilecte amice sue". Et accedens dixit ei: "Video regem valde contristatum; credo quod isti mendaces philosophi dolum texuerunt contra eum propter eorum iniquitatem, volentes eum penitus destruere. Sed ingredere et interroga eum quare contristatus est et dic ei quod non credat istis philosophis. Et postquam scies causam, dices mihi". Ipsa introivit ad eum + et dixit ei: "Rex, refer ancille tue quid tibi consiliati sunt isti philosophi". Ait rex: "Non superponas plage mee aliam plagam nec oportet te de talibus rebus inquirere". Et ipsa respondit: "Nunquam speravi quod a me celares consilium tuum; sed si mihi non reveles secreta, cui tandem credis?" Rex respondit: "O mulier, quid me interrogas de periculo tuo et omnium dilectorum meorum?" Et illa dixit: "Ego quidem et alii servi tui nonne te concambiabimus? Quid nobis preciosius est te? Sed rogo, o rex, ut post mortem meam nulli istorum philosophorum parcas et neminem occidas, donec consilium habebis cum dilectis amicis tuis. An nescis quia isti philosophi inimicabiliter subiacent tibi, quia occidisti consanguineos eorum nondum longo tempore transacto? Non existimes hos esse oblitos mortem suorum. Nec tu eciam a principio sompnia eis patefacere debuisti, sed crede mihi et interroga heremitam qui est aput nos, qui est senex et sapiens precibus et timens deum". Rex vero statim equitavit et ivit ad heremitam et dixit ei: "Vidi duos pisces ambulantes per montes et duas anates volantes et venientes ad me; item vidi serpentem circumcingentem me; item baptisabar in sanguine, deinde lavabar in aqua; item ascendebam super unum montem album et habebam ignem super caput meum". Heremita respondit: "Noli timere, o rex; gloriosa sunt omnia, nihil mali tibi continget: duos pisces quos vidisti super montem ambulantes significant duos nuncios potentum principum qui ad te venient et portant elephantes duos tibi; duas anates volantes a sinistra parte significant alios duos nuncios ex parte regis Persarum qui deferunt tibi equos [duos]; serpens autem qui [te] circumcingebat significat quia talis ensis tibi portatur qualem nunc non habuisti, propter venenum serpentis; quia baptisabaris in sanguine, significat quia portatur tibi talis vestis deaurata que obscura illuminat; et quod in aqua lavabaris, significat quia super eam candida indutus [eris] vestimenta; quia super album montem ascendebas, manifestum est quia album debes equitare elephantem; quod ignem habebas super caput, significat quia mittitur tibi a magno rege aurea corona, ornata lapidibus preciosis. De volatili vero qui caput tuum percuciebat nunc non dicam; significat tibi parvum dolorem et subversiones contra amicum tuum. Et hec omnia venient tibi usque ad septem dies". Et ecce die septima venerunt nuncii deferentes omnia que predixit heremita. Rex autem miratus est valde de prudencia heremite et dixit: "Rex sapiens cum solis suis et dilectis debet habere consilium". Et hec [dona] videns vocavit suum consiliatorem Pelarium et dixit ei: "De hiis nihil volo, sed habeatis vos cum dilectissima amica mea Peladia qui posuistis animas vestras pro me". Et Pelarius dixit: "Non debemus nos habere talia dona, sed iustum est ut des ea consanguineis tuis". Respondit autem rex: "Tu [fuisti] protector salutis mee et es dignus mille beneficiis". Rex autem accepit unum elephantem album et dedit unum ex equis filio suo, Pelario consiliatori suo, dedit ensem preciosum, heremite vero dedit tunicas albas et precepit Pelario ut vestem et coronam prepararet mulieribus. Erant autem ei due dilecte amasie: Peladia que consiliata fuit sibi ut iret ad heremitam, et alia. Pelarius autem posuit ante eas vestem et coronam et dixit Peladie: "De hiis duobus elige quid vis, ut alia alteram accipiatis". Et ipsa dubitans quam acciperet, respexit Pelarium. Ipse autem innuit oculo, ut purpuram acciperet. Et ipsa percipiens quod rex perceperat, dimisit purpuram et coronam accepit. Pelarius vero usque ad quadraginta dies oculum clausum tenuit, ut rex non imputaret ei in oculo quod illi innuisset; et si hoc non fecisset, vite periculum incidisset. Una autem dierum Peladia accipiens coronam ornavit se +, alia autem induit se purpura venitque ante regem, ita quod totam domum splendor illustravit. Et multum ei placuit dixitque ad Peladiam: "Quid passa es quod talem vestem dimisisti +?" Et ipsa ira repleta, accipiens coronam de capite proiecit in terram. Rex vero super hoc valde iratus precepit Pelario ut eam statim interficeret. Pelarius autem accipiens [eam] et intra se cogitans, ne quando [rex] de morte ipsius peniteret, privatim quantum cicius potuit, ad quasdam mulieres illam adduxit et honorifice haberi precepit. Et post parvum tempus penituit regem de morte Peladie, reducendo in memoriam amorem quem ipsa in eum habuerat et quomodo ipsum et suos a morte liberavit, et contristabatur inde nimium. Cognoscens ergo Pelarius tristiciam regis dixit ei: "Nullam utilitatem confert homini cogitacio, sed facit ei carnis diminucionem, sicut ait quidam sapiens: "Sensus cogitacioni deditus est vermis ossa comedens". O rex, consolare ergo super hiis que recuperari non possunt, ne forte paciaris quod passe sunt columbe.
127. Ita pacientur illi qui in ira consilium retinent, sed impetum sequuntur. Item ab antiquis dictum est quod quidam vir habuit uxorem pulcram quam valde diligebat. Una autem dierum cum sederet in domo sua, delata sunt ei duo poma magna. Unum comedit, aliud dedit fratri suo. Frater vero cum recederet, obviavit nepoti suo et dedit ei pomum. Et cum nox facta esset, mater cum filio dormiebat in lecto. Cum autem vir requiesceret cum uxore, vidit pomum quod fratri dederat super pectus uxoris et filium dormientem iuxta latus eius. Et non interrogans suspicatus est scelus fratris et uxoris. Et domus eius iuxta mare [erat] et fenestra ibi erat ex parte maris. Accepit uxorem, in pannis involvit et per fenestram in mare proiecit. Post hec expergefactus puer peciit pomum a matre sua. Audiens hec pater, conversus ad puerum quesivit ab eo quomodo pomum habuisset. Puer dixit: "In sero dum redissem a scolis, obviavi patriolo meo, prestolans descendentem et dedit mihi, et ego posui super pectus matris mee". Hec audiens pater penituit de hoc quod fecerat.
Dixit rex: "Tristis sum pro dilectissima amasia mea, o Pelari". Ille respondit: "Duo debent [homines] contristari: fornicator et adulter, quia non memorie mandaverunt diem iudicii".
Rex dixit: "Si videro Peladiam, nullomodo tristabor de aliquo". Pelarius respondit: "Duo sunt qui nunquam tristari debent: qui semper operantur bonum et qui nunquam peccant".
Rex ait: "Nunquam videbo Peladiam". Pelarius dixit: "Duo sunt qui nunquam vident: cecus et insipiens; sicut cecus nescit quid prope est et quid procul sit, sic insipiens non discernit bonum a malo".
Rex dixit: "Nunquam pulcritudine Peladie sum saciatus". Respondit ille: "Duo sunt in eternum insaciabiles: cupidus et avarus".
Rex ait: "Debeo a te procul discedere". Pelarius respondit: "De duobus quisque procul recedere debet: ab illo qui deum non confitetur et iudicium nec retribucionem cognoscit et ab eo qui nescit dominari voluntati [et] concupisciencie sue".
Rex: "Dimissa est domus mea de Peladia". Pelarius dixit: "Quatuor sint dimissa: flumen aridum, terra sine rege, mulier sine viro et insipiens".
Rex dixit: "Peladia iniuste periit; dignus es multa subire pericula". Pelarius respondit: "Tres sunt digni periculis: qui verberat innocentem, qui surripit aliena et qui ad cenam sedet non invitatus". +
Rex ait: "O Pelarii, multum contendis mecum, contradicens". Pelarius dixit: "Contendentes isti sunt: luxuriosus, loquens non interrogatus, qui dicit que ignorat, servus dives non benefaciens domino suo, sed vocans eum ad iudicium".
Rex dixit: "Stultus es, o Pelarii". Pelarius ait: "Stultus est qui stultum docet et qui contradicit sapienti et qui conversatur cum trufatore + et qui committit consilia sua infideli".
Rex: "Preter ordinem fecisti qui Peladiam interfecisti". Pelarius respondit: "Sine ordine est mendax, qui non facit secundum verbum suum, et iuvenis quem non refrenat ordo, + et [rex qui] rem magnam incipit sine consilio".
Rex ait: "Debes me timere, o Pelarii". Pelarius respondit: "Quatuor sunt qui sunt timentes: gallus [pedibus] sursum erectus, ut, si celum ceciderit, ipsum sustineat, vocem emittit, quia timet rectus clamare, ne pre vocis magnitudine celum ruat et ipsum opprimat; grus qui stat uno pede, timens ne sua ponderositate terra submergat[ur]; et vermis qui [stercore vescens], timens ne [quando] terra sibi deficiat, parvum de ea comedit; et vespertilio qui timet in die volare, ne pro sui pulcritudine capiatur, nocte tamen volare disposuit".
Rex ait: "Mens mea in aliam non potest converti mulierem, quia nunquam aliquam similem vidi Peladie". Pelarius dixit: "Quatuor sunt [in]convertibilia: mulier utens multis viris, homo utens mendacibus, superbus et malivolus, et homo utens in diversis domibus". +
Rex ait: "Magnam inimiciciam in corde [meo] plantasti, quia Peladiam occidisti". Pelarius respondit: "Veri inimici adinvicem sunt isti: lupus et ovis, mus et gatta, accipiter et perdix, irundo et corvi +".
Rex ait: "Nunquam tristicia a corde meo de Peladia discedere potest". Pelarius ait: "Ille homo tristari debet qui habet uxorem se non diligentem nec sibi obedientem nec castam nec sapientem".
Rex ait: "Dormire nequeo pro Peladia". Pelarius respondit: "Septem (l. Octo) sunt qui non dormiunt: dives qui non habet fidelem procuratorem, investigator fraudis ad inimicum occidendum, falsus criminator, pauper a quo id exigitur quod non potest habere, febricitans carens medico, amator meretricis, et qui petit ea que habere non potest, sicut avarus dives, timidus paupertatis".
Rex dixit: "Amodo tecum loqui non debeo". Pelarius ait: "Indigni alloquio sunt isti: qui propter mendacium fratrem suum dedignatur, plenus vana gloria, qui prefert divicias anime sue, qui contradicit preceptis domini sui ac doctrine magistri sui, et qui non credit consiliis amicorum suorum".
Rex dixit: "Nemo est sine peccato et nemo est perfectus".
Et post multa verba rex desperatus erat de Peladia et de ea ceperat desolari. Pelarius autem recessit et duxit eam coronatam. Cumque vidisset eam rex, gavisus est gaudio magno deditque Pelario multa bona et philosophos interfecit".
[Capitulum VIII.]
130. Imperator dixit philosopho: "Cognovi hoc exemplum quod dixisti. Annuncia ergo mihi quomodo duo inimici redeunt in amiciciam, cum ambo sint in periculo, et se liberant". Philosophus dixit: "Non omnis amicicia est firma propter temporis commutacionem. Sapiens vero tempus emit et in tempore cum inimico amiciciam contrahit propter suam salutem sicut mus et gatta. 131. + Una autem dierum exivit quidam ad venandum et extendit laquea sua circa arborem. Gatta vero exivit, ut cibum caperet, et fuit capta. Mus similiter exiens vidit gattam captam et gavisus est valde. Rediens retro mustelam vidit in foramine suo et bubonem super arborem et magno territus timore cogitabat intra se: "Si ad foramen iero, peribo; si ad dextram vel ad sinistram fugiam, capiet me bubo; si ad gattam vadam, comedet me. Sed providebo ingenium quo valeam liberari; oportet enim sapienti in periculis non timere. Ego non video salutem nisi per amorem gatte et per ipsam ego salvabor +". Et pergens mus ad gattam dixit: "Quomodo te habes et quomodo manes?" Et gatta respondit: "In tribulacione et miseria sicut cupis". Mus respondit: "Verum dicis; sed modo compacior tibi, quia [et] ego sum in periculo; mustela enim est in foramine meo, bubo in arbore et credit me capere; ipsi amborum nostrum sunt inimici. Faciamus ergo concordiam, ut evadere possimus: ego conrodam laquea de collo tuo et te liberabo". Hec audiens gatta valde gavisa est et dixit muri: "Si hoc feceris, magnas grates a me habebis". Convenientibus illis facta est amicicia inter eos. Cepit mus rodere laquea, ut liberaret gattam, et timens ne ipsa fidem factam frangeret, dimisit laqueum unum. Et gatta dixit: "Quid tardas? Nunquid perversa est amicicia tua?" Mus respondit: "Amicicia mea non est perversa, sed timeo ne amicicia tua pervertatur, quia quod naturale est non facile mutatur, sed si mutatur, non penitus tollitur. Propterea dimisi unum laqueum, usquequo video tempus et locum fugiendi". Mane autem facto venator veniebat. Videns ergo mus eum a longe dixit gatte: "Ecce tempus venit fugiendi". Et cum venator esset prope, corrosit laqueum et fugit [in] foramen, gatta autem timore venatoris fugit et ascendit arborem, et sic venator rediit vacuus. Una autem dierum exivit mus et vidit gattam procul et noluit ei appropinquare. Ipsa vero dixit ei: "O dilecte, veni ad me et tibi retribuam pro bono quod mihi fecisti". Mus respondit: "Amicicia nostra non indiget appropinquacione. Quomodo appropinquabo tibi, cum sim tibi esca? Nullus enim appropinquare debet inimico suo quem forciorem se cognoscit. Preterita amicicia nostra in necessitate fuit facta pro amborum salute. Nunc amicicia nostra sit a longe; durum est enim mihi tibi appropinquare".
[Capitulum IX.]
132. Imperator dixit philosopho: "Cognovi hoc exemplum quod dixisti. Annuncia ergo mihi quomodo quis debet sibi cavere ab inimico suo". Philosophus dixit: 133. "Dicitur enim quod quidam rex habebat picam valde pulcram et racionabilem. Pica habebat pullum et rex suum filium et ambo comedebant in sinu regine. Pica autem sicut domita volans et revolans quicquid ferebat + rostro unum [fructum] regis filio et alium pullo suo tribuebat et propter hoc honorifice conversabatur in domo regis. + Una autem dierum + filius regis pullum pice occidit. Veniens autem [pica] ad eum et videns eum occisum clamavit: "Ve illis qui conversantur in aula regis, qua eius amicicia nulla et instabilis est! Et quicquid mali subditis faciunt, pro nullo habent; si vero subditus quid modicum casu contra eum commisit, in periculo est; sed hodie vindicabo filium meum". Et volans in faciem pueri oculos suos rostro effodit et volavit in altum. Quod audiens rex ira repletus est et magnum dolorem habebat. Decipere eam volens vocavit eam primo nomine. Et illa respondit: "O rex, magnam habeo penam in prevaricacione dilectionis et in hoc seculo et in futuro et permanet usque ad filios filiorum +". Rex ait: "Bene dicis; etsi (non) prevaricati sumus, tamen vindictam recepisti. Ergo veni ad nos sine timore, quoniam nec tu debes nobis nec nos tibi". Pica respondit: "Stulta et sine intellectu essem, si modo inimico appropinquarem. Nemo sapiens debet credere adulacionibus inimici. Utile est mihi a te longe esse, quia dictum est quod sapiens habet amicos et consanguineos suos et memorare debet filios, fratres et nepotes et alios benefactores: alienigena amicus esse non potest, sed omni tempore, si potest, ei nocet. + Ita et ego a vobis passa dolorem recedo, non reversura".
[Capitulum X.]
134. Imperator dixit philosopho: "Cognovi hoc exemplum. Annuncia ergo mihi quomodo rex debet converti et benefacere cui malefecit". Philosophus humiliter caput inclinans respondit: 135. "Dicitur enim quod in quodam loco erat panther, heremita castus et pius, + nec sanguinem fundens nec carnes comedens. + Et erat deprope strata illa quidam leo qui omnibus dominabatur qui in loco erant. Audiens hec leo de bona conversacione et fama heremite ivit ad eum et dixit ei: "Audivi de sapiencia et castitate tua et ideo volo te super omnibus bonis meis procuratorem constituere". Ipse respondit: "Impossibile est me esse tuum procuratorem". Leo dixit: "Nonne erit tibi magna gracia ut sis circa regem?" + Ille respondit: "Duo sunt circa regem appropinquantes; sed ego non sum ex illis, sicut sunt dolosi et iniusti vel stulti vel viles, ut nullas res odio habeant; et qui serviunt regi pura fide et voluntate, ab omnibus odio habentur propter invidiam: forte tamen tales a rege honorantur, et potero de hoc habere periculum". Dixit leo: "Noli de hoc cogitare: ego ero protector tuus et defensor". Et panther respondit: "Si rex vult sanitatem meam, dimittat me vivere in hoc heremitagio sine cura et cogitacione, quia scriptum est: Melior est pauca esca sine cura et cogitacione quam multa fercula cum labore, cogitacione et magna cura". Leo respondit: "Dimitte hec omnia que dicis, quia hic sine timore eris". + Et panther ait: "Ergo fac mihi iuratoriam caucionem ut non venies contra promissa". Leo autem velociter faciens tradidit ei claves tocius ordinacionis sue et scriniorum suorum et fecit eum primum consiliarium suum et ipsum valde honoravit. Videntes autem hoc alii subiecti qui cum rege erant pantherem odio habuerunt et consiliati sunt eam interficere. + Furati sunt carnes [leoni] et detulerunt in domum pantheris et absconderunt ibi. Crastina vero die cum sederet leo ad mensam, quesivit carnes nec habere poterat. Leo autem de hoc valde erat iratus. Recedente ergo panthere pro servicio suo a conspectu leonis unus de suis inimicis dixit contra alium: "Annunciemus regi opera pantheris sicut audivimus quia ipse comedit carnes +". Alter dixit: "Investigate subtiliter: forte ipse non fecit hoc, quoniam impossibile est cogitaciones hominum cognoscere". Tercius dixit: "Inveteratus est dierum malorum. + Si vultis scire veritatem, eamus [in] domum suam et inquiramus et certificemur super hiis que de eo dicuntur +". Et ceperunt malum dicere de eo in conspectu leonis. Leo autem illos credens veritatem dicere fecit vocari pantherem et dixit ei: "Quid fecisti de carne?" Panther dixit: "Dedi eam senescalo tuo". Vocatus senescalus [et] quesitus negavit dicens: "Novit Deus quod nunquam carnes ipsas mihi dedisti. Mitte ad domum meam et ad domum pantheris et ipse condempnetur in eius domo, quia ibi reperientur". Leo autem misit fideles suos et invenerunt carnes in domo pantheris et detulerunt eas leoni. Quod videns leo iratus est valde. Et ibi erat lupus qui iudex erat, qui dixit leoni: "Postquam Deus patefecit tibi dolum pantheris, eum velociter interficere debes +". Leo vero precepit eum + statim interficere. Audiens autem mater leonis quod iniuste occidebatur, precepit spiculatori ne eum interficeret, donec loqueretur cum leone. Et intravit ad eum et dixit: "O fili, quid fecisti? + Nam tuum dilectum consiliatorem sine inquisicione veritatis ad falsam prodicionem quorundam suorum inimicorum occidi precepisti". Qui significavit ei omnia qualiter dicta erant de eo. Et illa respondit: "Decet regem esse pacientem et perscrutari et examinare quid facturus sit, ne forte festinans quid fecerit [et] postea peniteat. + Ipse enim panther propter fidelitatem quam erga te habet et benignitatem tuam quam ei primitus ostendisti odio receptus est ab omnibus, quia semper insipientes odio habent sapientes, fornicatores castos, vituperati honoratos. Et isti filii calumpniatorum carnes furati sunt easque in domum suam absconderunt. + Et si inquisieris, invenies veritatem". Et factum est, cum loquerentur adinvicem, quidam ex illis venit et publicavit dolum leoni et matri quem contra pantherem fecerant. Mater vero leonis videns leonem de re certum fore, dixit ei: "Debes nunc disciplinare et castigare istos mendaces nec eis ulterius crede, ne forte deterius facere presumant. + Pantherem autem propter fidelitatem, prudenciam et sapienciam suam restitue in primum ordinem et consolare eum". Leo audiens verba matris et senciens veritatem vocavit pantherem et dixit ei: "Cognovi de te et certus sum quod isti mendacium dixerunt contra te, odio te habentes propter benivolenciam quam erga te habeo. Nunc autem restituo te in gradum pristinum, et honorem et dignitatem maiorem quam habuisti tibi dans". Panther respondit: "Ego quidem pure et benivole administrabo tibi, + sed timeo ne forte ipsi qui me odio habent, et iterum mendaciter contra me aliquid machinentur et rursum peribo. Sed ex quo tibi placet ut administrem, promitte mihi iterum pro iureiurando quod nunquam credas falsis accusatoribus aliquid contra me dicentibus. Et si tibi videtur quod [non] sim tibi fidelis, dimitte ut redeam in heremum meum". Leo dixit: "Constat mihi et certus sum de pura fidelitate et benivolencia quam erga me habes et nunquam deinceps credam verbis contra te compositis, sed maiorem gloriam et honorem a me consequeris". Quod et fecit et exinde in magna gloria fuit in domo leonis".
[Capitulum XI deest.]
[Capitulum XII.]
138. Imperator dixit: "Cognovi hoc exemplum quod mihi dixisti. Annuncia ergo mihi cui rex debet benefacere et cui consilia sua debet committere". Philosophus dixit: "+ Debent reges benefacere gracias sibi agentibus dignisque benefactis + nec preferre consanguineos et amicos nec divites nec contempnere pauperes; decet enim benefacere benivolis, sapientibus et fidelibus suis, ut in tempore necessitatis ei grates retribuant. + Pocius eciam ipsis bestiis benefacere debet, si benivole sunt, quam malivolis hominibus, et ego ostendam tibi exemplum. 139. Dicitur enim quod quidam cavavit foveam, ut venaret leonem. Contigit autem quod cecidit ibi quidam aurifex et serpens et draco et symea. Videns autem eos quidam heremita dixit in se ipso: "Hodie dabo eternam mercedem anime mee, liberando ab hiis feris hominem istum". Et cum funem dimisisset, ut illum extraheret, symea (vero) assiliens funem cepit et ascendit, post eam draco et post draconem serpens. Exeuntibus istis de fovea gracias egerunt heremite et dixerunt: "Relinque hominem istum, quia talis est quod nullas agit grates sibi [bene] facienti". Post hec dixit ei symea: "Ego habito prope civitatem Carturi". Draco dixit: "Et ego ibi in quodam arundineto". Serpens dixit: "Et ego ibi in muro civitatis. Si ergo te inde transire contigerit, multum honorem tibi faciam". Heremita eos non audiens dimisit funem et aurificem eripuit. Aurifex autem adorans eum dixit: "Et ego habito in civitate Carturi; et si inde transieris, quere de me, ut tibi retribuam pro benefacto quod in me fecisti". Et sic rediit unusquisque ad propriam habitacionem. Contigit autem quod dum heremita in civitatem pergeret, obviavit ei symea et salutans eum dixit: "Expecta me hic, donec revertar". Et rediens detulit ei varia fructuum genera. + Et cum processisset, obviavit ei draco et dixit cum gaudio magno: "Sustine te, donec revertar". Et pergens punxit filiam regis abstulitque ei omnia paramenta et detulit heremite. Heremita omnia accipiens detulit, intravit in civitatem et interrogans de aurifice invenit eum. Ipse eum benigne recepit. Videns autem ornamenta filie regis perrexit ad regem, et cum videret eum flentem de morte filie sue, dixit ei: "Inveni percussorem filie tue" et ostendit ei paramenta. Ipse autem misit milites et heremitam ad regem duxerunt. Rex ut vidit heremitam, precepit eum valde verberare. Et cum fustigaretur, dixit: "Si audivissem symeam, serpentem et draconem, talia non paterer". Serpens audiens vocem eius contristatus est et pergens punxit filium regis ad mortem. Medici vero nec sapientes poterant eum sanare. Puer autem clamabat dicens: "Non potero sanus esse nisi per manum heremite, quia iniuste fecit eum verberare pater meus". Rex autem hec audiens iussit heremitam venire ante se et eum rogavit ut poneret manum et sanaret filium suum. Ipse vero manum imponens dixit: "Domine, si vera sunt ista que dico, sanetur filius regis". Et statim sanatus est. Et annunciavit heremita regi omnia que sibi contigerant. Rex autem dedit ei pecuniam sufficientem et remisit eum, aurificem vero + interfecit.
[Capitulum XIII.]
140. Imperator dixit: "Cognovi hoc exemplum quod dixisti. Annuncia ergo mihi quomodo accidit ut pauper infortunatus fiat, dives fortunatus". Philosophus respondit: "De re incomprehensibili interrogasti, o imperator, quia quidam fiunt divites accidentaliter, quidam experimento et arte, alii potencia et malignitate, alii prudencia dei, ceteri nobilitate +. 141. Quia dictum est quod quatuor viri infortunati se in uno itinere invenerunt. Erat autem eorum unus filius regis, alius cuiusdam gloriosi et nobilis, tercius negociatoris, quartus cuiusdam laboratoris; filius tamen nobilis pulcerrimus erat. Et euntibus ipsis dixit filius regis: "Omnia previsa sunt et dei prudencia gubernantur". Filius nobilis dixit: "Omnia vincit pulcritudo". Filius negociatoris dixit: "Omnia gubernat prudencia et ipsa dominatur". Filius laboratoris dixit: "Labor est melior omnibus". Intrantes ergo quandam civitatem nec habentes quid manducare, dixerunt filio laboratoris: "Vade, porta nobis comestionem de tuo labore". Ipse autem in montem pergens detulit ligna et venditis eis dedit comestionem suis sociis scripsitque in porta civitatis: "Labor unius diei saciavit quatuor". Crastino vero die dixerunt [filio] nobili[s]: "Vade et de tua pulcritudine porta nobis aliquid ad manducandum". Et intrans in civitatem cogitabat intra se dicens: "Artem nescio; vacuus ad eos redire non volo". Querebat in animo fugere, et dum hec cogitaret, vidit eum puella quedam a fenestra misitque ancillam suam ad eum que conduxit ipsum ad eam. Ipsa vero retinuit eum in camera per totum diem et cum ipso comedit et bibit. Ipse autem promisit puelle ut eam duceret in uxorem. Vespere autem facto illa dedit ei quingentos solidos, et emit ad comedendum sociis suis scripsitque in porta civitatis: "Pulcritudo lucrata est uno die quingentos solidos". Crastina vero die dixerunt filio negociatoris: "Vade et porta nobis manducare de negociacione tua". Inter hec ecce navis de partibus Orientis [venit] onerata diversis mercimoniis. Et cum negociatores civitatis in navem ascenderent nec aliquid emerent, ascendit [et] ipse solus in navem et emit omnes merces de navi deditque illi arram anulum. Alii negociatores hoc audito venerunt ad eum et dederunt ei lucrum mille miliarisios. + Crastina vero die dixerunt filio regis: "Vade et tu, fac quod potes". Ipse vero pergens sedit iuxta portam civitatis. Accidit quod die illa mortuus fuit rex illius provincie sine herede. Exeuntes autem, ut eum sepellirent, viderunt hunc sedentem supra unam petram sine aliqua tristicia. [Statim] verberaverunt eum miseruntque eum in carcerem. Cumque esset rex sepultus, reversi sunt in civitatem et consiliabantur quem in regem eligerent. Patricius eorum dixit: "Ducite primum iuvenem illum, ut inquiratur unde sit, ne forte sit explorator". Et cum venisset, dixit patricius: "Unde es tu et quomodo venisti in terram istam?" Ipse respondit: "Ego sum filius regis N.; moriens pater meus dimisit regnum suum fratri meo, ego autem timens fugi". Audientes hoc illi et cognoscentes [genus eius] coronaverunt eum in regem posueruntque super elephantem et conduxerunt eum per civitatem. Veniens ergo ad portam et videns sociorum suorum litteras precepit scribi: "Labor, pulcritudo, prudencia et omnia dona Dei providencia sunt". Et ascendens in palacium vocari fecit socios suos et dedit eis multa munera et ipsos dimisit abire +."
[Capitulum XIV.]
142. Imperator dixit: "Cognovi hoc exemplum. Annuncia ergo mihi quomodo desinit aliquis malefacere propter malum quod sibi contingit, et sit ei disciplina et doctrina". Philosophus dixit: "Quicumque aliis malefacit propter suam utilitatem nec coactus necessitate, stultus est et impius nec habet in memoria quod dicitur: "Quod tibi non vis, aliis non fac". + Et ideo pacietur quod passa est quedam leena. 143. Dicitur enim quod erat quedam leena, duos habens catulos. Exiens autem ad venandum +, venit quidam venator et occidit catulos et discessit cum pellibus ipsorum. Videns autem leena quod factum erat, contristata valde flebat absque consolacione. Ursa vero videns tristiciam eius venit ad eam dixitque ei: "Cur tristaris?" Illa respondit: "+ Quia venator interfecit catulos meos et eorum pelles accepit et recessit". Ursa dixit: "Noli tristari, desine flere, quia passa es quod fecisti et multos tristes reddidisti et multos orbasti. Dicitur enim: "Qua mensura messi fueritis, remecietur eadem vobis" et "quod fecisti pateris" et "quod seminasti mete" +". Dixit leena: "Ostende mihi hec". Ait illa: "Quot annos habes in presbiteratu?" Et illa respondit: "Centum". Ait: "Quid comedisti hiis annis?" Illa respondit: "Carnes animalium". Dixit ursa: "Quis tibi dabat?" Et ipsa: "Ego capiebam". Et ursa: "Animalia que capiebas habebant parentes?" Et illa: "Habebant". [Ursa ait]: "Sic de filiis tristabantur sicut tu nunc de tuis; sed et ipsa passa es sicut tu faciebas. Ita deus exercet vindictam et transducit malum in deterius et in pessimum. Et unusquisque debet cogitare, quando malum facit, ne deterius ei contingat". Hec audiens leena siluit et penituit et desinens carnes comedere fructus manducare incepit".
144. Post hec dixit philosophus: "Ita debent homines facere: relinquere malum et bene facientes vitam eternam querere".
[Capitulum XV.]
145. Imperator dixit: "Cognovi hoc exemplum. Annuncia ergo mihi de eo qui querit hoc quod non potest invenire et amittit quod habet". Philosophus dixit: 146. "Dicitur quod quidam monachus valde religiosus quendam extraneum per octo dies hospitavit in domo sua. Cui monachus apposuit dactilos +. Et cum comedisset, ei dixit: "Dulces sunt dactili, in terra autem nostra non habemus, sed alios fructus dulces scilicet ficus et passulas et alia que sufficiunt, non querentes dactilos". Monachus respondit: "Bene dixisti; sed avaricia homines insaciabiles facit, ut non sufficiat quod quis habet, sed querit extranea. Propterea sollicitus laborat ad acquirendum quod non habet". Extraneus dixit: "Audivi te iudaice loquentem et mirabile mihi visum est. Si vis, doce me +". Monachus respondit: "Non debes relinquere linguam tuam et querere aliam +, ne tibi contingat sicut corvo.
Medieval Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |