D. IUNI IVVENALIS SATVRA VII


Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum;
solus enim tristes hac tempestate Camenas
respexit, cum iam celebres notique poetae
balneolum Gabiis, Romae conducere furnos
temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent               5
praecones fieri, cum desertis Aganippes
uallibus esuriens migraret in atria Clio.
nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra
ostendatur, ames nomen uictumque Machaerae
et uendas potius commissa quod auctio uendit               10
stantibus, oenophorum, tripedes, armaria, cistas,
Alcithoen Pacci, Thebas et Terea Fausti.
hoc satius quam si dicas sub iudice 'uidi'
quod non uidisti; faciant equites Asiani,
[quamquam et Cappadoces faciant equitesque Bithyni]               15
altera quos nudo traducit gallica talo.
nemo tamen studiis indignum ferre laborem
cogetur posthac, nectit quicumque canoris
eloquium uocale modis laurumque momordit.
hoc agite, o iuuenes. circumspicit et stimulat uos               20
materiamque sibi ducis indulgentia quaerit.
si qua aliunde putas rerum expectanda tuarum
praesidia atque ideo croceae membrana tabellae
impletur, lignorum aliquid posce ocius et quae
componis dona Veneris, Telesine, marito,               25
aut clude et positos tinea pertunde libellos.
frange miser calamum uigilataque proelia dele,
qui facis in parua sublimia carmina cella,
ut dignus uenias hederis et imagine macra.
spes nulla ulterior; didicit iam diues auarus                30
tantum admirari, tantum laudare disertos,
ut pueri Iunonis auem. sed defluit aetas
et pelagi patiens et cassidis atque ligonis.
taedia tunc subeunt animos, tunc seque suamque
Terpsichoren odit facunda et nuda senectus.               35
     accipe nunc artes. ne quid tibi conferat iste,
quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta,
ipse facit uersus atque uni cedit Homero
propter mille annos, et si dulcedine famae
succensus recites, maculosas commodat aedes.               40
haec longe ferrata domus seruire iubetur
in qua sollicitas imitatur ianua portas.
scit dare libertos extrema in parte sedentis
ordinis et magnas comitum disponere uoces;
nemo dabit regum quanti subsellia constant               45
et quae conducto pendent anabathra tigillo
quaeque reportandis posita est orchestra cathedris.
nos tamen hoc agimus tenuique in puluere sulcos
ducimus et litus sterili uersamus aratro.
nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi               50
[consuetudo mali, tenet insanabile multos]
scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.
sed uatem egregium, cui non sit publica uena,
qui nihil eitum soleat deducere, nec qui
communi feriat carmen triuiale moneta,               55
hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum,
anxietate carens animus facit, omnis acerbi
inpatiens, cupidus siluarum aptusque bibendis
fontibus Aonidum. neque enim cantare sub antro
Pierio thyrsumque potest contingere maesta               60
paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque
corpus eget: satur est cum dicit Horatius 'euhoe.'
quis locus ingenio, nisi cum se carmine solo
uexant et dominis Cirrhae Nysaeque feruntur
pectora uestra duas non admittentia curas?               65
magnae mentis opus nec de lodice paranda
attonitae currus et equos faciesque deorum
aspicere et qualis Rutulum confundat Erinys.
nam si Vergilio puer et tolerabile desset
hospitium, caderent omnes a crinibus hydri,               70
surda nihil gemeret graue bucina. poscimus ut sit
non minor antiquo Rubrenus Lappa coturno,
cuius et alueolos et laenam pignerat Atreus?
non habet infelix Numitor quod mittat amico,
Quintillae quod donet habet, nec defuit illi               75
unde emeret multa pascendum carne leonem
iam domitum; constat leuiori belua sumptu
nimirum et capiunt plus intestina poetae.
contentus fama iaceat Lucanus in hortis
marmoreis, at Serrano tenuique Saleiio               80
gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est?
curritur ad uocem iucundam et carmen amicae
Thebaidos, laetam cum fecit Statius urbem
promisitque diem: tanta dulcedine captos
adficit ille animos tantaque libidine uolgi               85
auditur. sed cum fregit subsellia uersu
esurit, intactam Paridi nisi uendit Agauen.
ille et militiae multis largitus honorem
semenstri uatum digitos circumligat auro.
quod non dant proceres, dabit histrio. tu Camerinos               90
et Baream, tu nobilium magna atria curas?
praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos.
haut tamen inuideas uati quem pulpita pascunt.
quis tibi Maecenas, quis nunc erit aut Proculeius
aut Fabius, quis Cotta iterum, quis Lentulus alter?               95
tum par ingenio pretium, tunc utile multis
pallere et uinum toto nescire Decembri.
     uester porro labor fecundior, historiarum
scriptores? perit hic plus temporis atque olei plus.
nullo quippe modo millensima pagina surgit               100
omnibus et crescit multa damnosa papyro;
sic ingens rerum numerus iubet atque operum lex.
quae tamen inde seges? terrae quis fructus apertae?
quis dabit historico quantum daret acta legenti?
     'sed genus ignauum, quod lecto gaudet et umbra.'               105
dic igitur quid causidicis ciuilia praestent
officia et magno comites in fasce libelli.
ipsi magna sonant, sed tum cum creditor audit
praecipue, uel si tetigit latus acrior illo
qui uenit ad dubium grandi cum codice nomen.               110
tunc inmensa caui spirant mendacia folles
conspuiturque sinus; ueram deprendere messem
si libet, hinc centum patrimonia causidicorum,
parte alia solum russati pone Lacertae.
consedere duces, surgis tu pallidus Aiax               115
dicturus dubia pro libertate bubulco
iudice. rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso
figantur uirides, scalarum gloria, palmae.
quod uocis pretium? siccus petasunculus et uas
pelamydum aut ueteres, Maurorum epimenia, bulbi               120
aut uinum Tiberi deuectum, quinque lagonae.
si quater egisti, si contigit aureus unus,
inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum.
'Aemilio dabitur quantum licet, et melius nos
egimus.' huius enim stat currus aeneus, alti               125
quadriiuges in uestibulis, atque ipse feroci
bellatore sedens curuatum hastile minatur
eminus et statua meditatur proelia lusca.
sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est
Tongilii, magno cum rhinocerote lauari               130
qui solet et uexat lutulenta balnea turba
perque forum iuuenes longo premit assere Maedos
empturus pueros, argentum, murrina, uillas;
spondet enim Tyrio stlattaria purpura filo.
[et tamen est illis hoc utile. purpura uendit]               135
causidicum uendunt amethystina; conuenit illi
et strepitu et facie maioris uiuere census,
sed finem inpensae non seruat prodiga Roma.
fidimus eloquio? Ciceroni nemo ducentos
nunc dederit nummos, nisi fulserit anulus ingens.               140
respicit haec primum qui litigat, an tibi serui
octo, decem comites, an post te sella, togati
ante pedes. ideo conducta Paulus agebat
sardonyche, atque ideo pluris quam Gallus agebat,
quam Basilus. rara in tenui facundia panno.               145
quando licet Basilo flentem producere matrem?
quis bene dicentem Basilum ferat? accipiat te
Gallia uel potius nutricula causidicorum
Africa, si placuit mercedem ponere linguae.
     declamare doces? o ferrea pectora Vetti,               150
cum perimit saeuos classis numerosa tyrannos.
nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans
perferet atque eadem cantabit uersibus isdem.
occidit miseros crambe repetita magistros.
quis color et quod sit causae genus atque ubi summa               155
quaestio, quae ueniant diuersa parte sagittae,
nosse uolunt omnes, mercedem soluere nemo.
'mercedem appellas? quid enim scio?' 'culpa docentis
scilicet arguitur, quod laeuae parte mamillae
nil salit Arcadico iuueni, cuius mihi sexta               160
quaque die miserum dirus caput Hannibal inplet,
quidquid id est de quo deliberat, an petat urbem
a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus
circumagat madidas a tempestate cohortes.
quantum uis stipulare et protinus accipe: quid do               165
ut totiens illum pater audiat?' haec alii sex
uel plures uno conclamant ore sophistae
et ueras agitant lites raptore relicto;
fusa uenena silent, malus ingratusque maritus
et quae iam ueteres sanant mortaria caecos.               170
ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra mouebunt
consilia, et uitae diuersum iter ingredietur
ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra,
summula ne pereat qua uilis tessera uenit
frumenti; quippe haec merces lautissima. tempta               175
Chrysogonus quanti doceat uel Pollio quanti
lautorum pueros, artem scindes Theodori.
balnea sescentis et pluris porticus in qua
gestetur dominus quotiens pluit. anne serenum
expectet spargatque luto iumenta recenti?               180
hic potius, namque hic mundae nitet ungula mulae.
parte alia longis Numidarum fulta columnis
surgat et algentem rapiat cenatio solem.
quanticumque domus, ueniet qui fercula docte
conponit, ueniet qui pulmentaria condit.               185
hos inter sumptus sestertia Quintiliano,
ut multum, duo sufficient: res nulla minoris
constabit patri quam filius. 'unde igitur tot
Quintilianus habet saltus?' exempla nouorum
fatorum transi. felix et pulcher et acer,               190
felix et sapiens et nobilis et generosus
adpositam nigrae lunam subtexit alutae,
felix orator quoque maximus et iaculator
et, si perfrixit, cantat bene. distat enim quae
sidera te excipiant modo primos incipientem               195
edere uagitus et adhuc a matre rubentem.
si Fortuna uolet, fies de rhetore consul;
si uolet haec eadem, fiet de consule rhetor.
Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud quam
sidus et occulti miranda potentia fati?               200
seruis regna dabunt, captiuis fata triumphum.
felix ille tamen coruo quoque rarior albo.
paenituit multos uanae sterilisque cathedrae,
sicut Tharsimachi probat exitus atque Secundi
Carrinatis; et hunc inopem uidistis, Athenae,               205
nil praeter gelidas ausae conferre cicutas.
di maiorum umbris tenuem et sine pondere terram
spirantisque crocos et in urna perpetuum uer,
qui praeceptorem sancti uoluere parentis
esse loco. metuens uirgae iam grandis Achilles               210
cantabat patriis in montibus et cui non tunc
eliceret risum citharoedi cauda magistri;
sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuuentus,
Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit.
     quis gremio Celadi doctique Palaemonis adfert               215
quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc,
quodcumque est (minus est autem quam rhetoris aera),
discipuli custos praemordet acoenonoetus
et qui dispensat frangit sibi. cede, Palaemon,
et patere inde aliquid decrescere, non aliter quam               220
institor hibernae tegetis niueique cadurci,
dummodo non pereat mediae quod noctis ab hora
sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet
qui docet obliquo lanam deducere ferro,
dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas               225
quot stabant pueri, cum totus decolor esset
Flaccus et haereret nigro fuligo Maroni.
rara tamen merces quae cognitione tribuni
non egeat. sed uos saeuas inponite leges,
ut praeceptori uerborum regula constet,               230
ut legat historias, auctores nouerit omnes
tamquam ungues digitosque suos, ut forte rogatus,
dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat
nutricem Anchisae, nomen patriamque nouercae
Anchemoli, dicat quot Acestes uixerit annis,               235
quot Siculi Phrygibus uini donauerit urnas.
exigite ut mores teneros ceu pollice ducat,
ut si quis cera uoltum facit; exigite ut sit
et pater ipsius coetus, ne turpia ludant,
ne faciant uicibus. non est leue tot puerorum               240
obseruare manus oculosque in fine trementis.
'haec' inquit 'cura; sed cum se uerterit annus,
accipe, uictori populus quod postulat, aurum.'



JuvenalThe Latin LibraryThe Classics Page