D. IUNI IVVENALIS SATVRA V


Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens,
ut bona summa putes aliena uiuere quadra,
si potes illa pati quae nec Sarmentus iniquas
Caesaris ad mensas nec uilis Gabba tulisset,
quamuis iurato metuam tibi credere testi.               5
uentre nihil noui frugalius; hoc tamen ipsum
defecisse puta, quod inani sufficit aluo:
nulla crepido uacat? nusquam pons et tegetis pars
dimidia breuior? tantine iniuria cenae,
tam ieiuna fames, cum possit honestius illic               10
et tremere et sordes farris mordere canini?
     primo fige loco, quod tu discumbere iussus
mercedem solidam ueterum capis officiorum.
fructus amicitiae magnae cibus: inputat hunc rex,
et quamuis rarum tamen inputat. ergo duos post               15
si libuit menses neglectum adhibere clientem,
tertia ne uacuo cessaret culcita lecto,
'una simus' ait. uotorum summa. quid ultra
quaeris? habet Trebius propter quod rumpere somnum
debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne               20
tota salutatrix iam turba peregerit orbem,
sideribus dubiis aut illo tempore quo se
frigida circumagunt pigri serraca Bootae.
     qualis cena tamen! uinum quod sucida nolit
lana pati: de conuiua Corybanta uidebis.               25
iurgia proludunt, sed mox et pocula torques
saucius et rubra deterges uulnera mappa,
inter uos quotiens libertorumque cohortem
pugna Saguntina feruet commissa lagona.
ipse capillato diffusum consule potat               30
calcatamque tenet bellis socialibus uuam.
cardiaco numquam cyathum missurus amico
cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de
Setinis, cuius patriam titulumque senectus
deleuit multa ueteris fuligine testae,               35
quale coronati Thrasea Heluidiusque bibebant
Brutorum et Cassi natalibus. ipse capaces
Heliadum crustas et inaequales berullo
Virro tenet phialas: tibi non committitur aurum,
uel, si quando datur, custos adfixus ibidem,               40
qui numeret gemmas, ungues obseruet acutos.
da ueniam: praeclara illi laudatur iaspis.
nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert
a digitis, quas in uaginae fronte solebat
ponere zelotypo iuuenis praelatus Iarbae.               45
tu Beneuentani sutoris nomen habentem
siccabis calicem nasorum quattuor ac iam
quassatum et rupto poscentem sulpura uitro.
si stomachus domini feruet uinoque ciboque,
frigidior Geticis petitur decocta pruinis.               50
non eadem uobis poni modo uina querebar?
uos aliam potatis aquam. tibi pocula cursor
Gaetulus dabit aut nigri manus ossea Mauri
et cui per mediam nolis occurrere noctem,
cliuosae ueheris dum per monumenta Latinae.               55
flos Asiae ante ipsum, pretio maiore paratus
quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci
et, ne te teneam, Romanorum omnia regum
friuola. quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem
respice, cum sities. nescit tot milibus emptus               60
pauperibus miscere puer, sed forma, sed aetas
digna supercilio. quando ad te peruenit ille?
quando rogatus adest calidae gelidaeque minister?
quippe indignatur ueteri parere clienti
quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas.                65
[maxima quaeque domus seruis est plena superbis.]
ecce alius quanto porrexit murmure panem
uix fractum, solidae iam mucida frusta farinae,
quae genuinum agitent, non admittentia morsum.
sed tener et niueus mollique siligine fictus               70
seruatur domino. dextram cohibere memento;
salua sit artoptae reuerentia. finge tamen te
inprobulum, superest illic qui ponere cogat:
'uis tu consuetis, audax conuiua, canistris
impleri panisque tui nouisse colorem?'               75
'scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta
coniuge per montem aduersum gelidasque cucurri
Esquilias, fremeret saeua cum grandine uernus
Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo.'
     aspice quam longo distinguat pectore lancem               80
quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta
asparagis qua despiciat conuiuia cauda,
dum uenit excelsi manibus sublata ministri.
sed tibi dimidio constrictus cammarus ouo
ponitur exigua feralis cena patella.               85
ipse Venafrano piscem perfundit, at hic qui
pallidus adfertur misero tibi caulis olebit
lanternam; illud enim uestris datur alueolis quod
canna Micipsarum prora subuexit acuta,
propter quod Romae cum Boccare nemo lauatur,               90
quod tutos etiam facit a serpentibus atris.
mullus erit domini, quem misit Corsica uel quem
Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est
et iam defecit nostrum mare, dum gula saeuit,
retibus adsiduis penitus scrutante macello               95
proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem.
instruit ergo focum prouincia, sumitur illinc
quod captator emat Laenas, Aurelia uendat.
Virroni muraena datur, quae maxima uenit
gurgite de Siculo; nam dum se continet Auster,               100
dum sedet et siccat madidas in carcere pinnas,
contemnunt mediam temeraria lina Charybdim:
uos anguilla manet longae cognata colubrae
aut ~glacie aspersus~ maculis Tiberinus et ipse
uernula riparum, pinguis torrente cloaca               105
et solitus mediae cryptam penetrare Suburae.
     ipsi pauca uelim, facilem si praebeat aurem.
nemo petit, modicis quae mittebantur amicis
a Seneca, quae Piso bonus, quae Cotta solebat
largiri; namque et titulis et fascibus olim               110
maior habebatur donandi gloria. solum
poscimus ut cenes ciuiliter. hoc face et esto,
esto, ut nunc multi, diues tibi, pauper amicis.
     anseris ante ipsum magni iecur, anseribus par
altilis, et flaui dignus ferro Meleagri               115
spumat aper. post hunc tradentur tubera, si uer
tunc erit et facient optata tonitrua cenas
maiores. 'tibi habe frumentum' Alledius inquit,
'o Libye, disiunge boues, dum tubera mittas.'
structorem interea, ne qua indignatio desit,               120
saltantem spectes et chironomunta uolanti
cultello, donec peragat dictata magistri
omnia; nec minimo sane discrimine refert
quo gestu lepores et quo gallina secetur.
duceris planta uelut ictus ab Hercule Cacus               125
et ponere foris, si quid temptaueris umquam
hiscere tamquam habeas tria nomina. quando propinat
Virro tibi sumitue tuis contacta labellis
pocula? quis uestrum temerarius usque adeo, quis
perditus, ut dicat regi 'bibe'? plurima sunt quae               130
non audent homines pertusa dicere laena.
quadringenta tibi si quis deus aut similis dis
et melior fatis donaret homuncio, quantus
ex nihilo, quantus fieres Virronis amicus!
'da Trebio, pone ad Trebium. uis, frater, ab ipsis               135
ilibus?' o nummi, uobis hunc praestat honorem,
uos estis frater. dominus tamen et domini rex
si uis tunc fieri, nullus tibi paruulus aula
luserit Aeneas nec filia dulcior illo.
[iucundum et carum sterilis facit uxor amicum.]               140
sed tua nunc Mycale pariat licet et pueros tres
in gremium patris fundat semel, ipse loquaci
gaudebit nido, uiridem thoraca iubebit
adferri minimasque nuces assemque rogatum,
ad mensam quotiens parasitus uenerit infans.               145
     uilibus ancipites fungi ponentur amicis,
boletus domino, sed quales Claudius edit
ante illum uxoris, post quem nihil amplius edit.
Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit
poma dari, quorum solo pascaris odore,               150
qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat,
credere quae possis subrepta sororibus Afris:
tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit
qui tegitur parma et galea metuensque flagelli
discit ab hirsuta iaculum torquere capella.               155
     forsitan inpensae Virronem parcere credas.
hoc agit, ut doleas; nam quae comoedia, mimus
quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt,
si nescis, ut per lacrimas effundere bilem
cogaris pressoque diu stridere molari.               160
tu tibi liber homo et regis conuiua uideris:
captum te nidore suae putat ille culinae,
nec male coniectat; quis enim tam nudus, ut illum
bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum
uel nodus tantum et signum de paupere loro?               165
spes bene cenandi uos decipit. 'ecce dabit iam
semesum leporem atque aliquid de clunibus apri,
ad nos iam ueniet minor altilis.' inde parato
intactoque omnes et stricto pane tacetis.
ille sapit, qui te sic utitur. omnia ferre               170
si potes, et debes. pulsandum uertice raso
praebebis quandoque caput nec dura timebis
flagra pati, his epulis et tali dignus amico.



JuvenalThe Latin LibraryThe Classics Page