D. IUNI IVVENALIS SATVRA III


Quamuis digressu ueteris confusus amici
laudo tamen, uacuis quod sedem figere Cumis
destinet atque unum ciuem donare Sibyllae.
ianua Baiarum est et gratum litus amoeni
secessus. ego uel Prochytam praepono Suburae;               5
nam quid tam miserum, tam solum uidimus, ut non
deterius credas horrere incendia, lapsus
tectorum adsiduos ac mille pericula saeuae
urbis et Augusto recitantes mense poetas?
sed dum tota domus raeda componitur una,               10
substitit ad ueteres arcus madidamque Capenam.
hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae
(nunc sacri fontis nemus et delubra locantur
Iudaeis, quorum cophinus fenumque supellex;
omnis enim populo mercedem pendere iussa est               15
arbor et eiectis mendicat silua Camenis),
in uallem Egeriae descendimus et speluncas
dissimiles ueris. quanto praesentius esset
numen aquis, uiridi si margine cluderet undas
herba nec ingenuum uiolarent marmora tofum.               20
     hic tunc Vmbricius 'quando artibus' inquit 'honestis
nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,
res hodie minor est here quam fuit atque eadem cras
deteret exiguis aliquid, proponimus illuc
ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas,               25
dum noua canities, dum prima et recta senectus,
dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me
porto meis nullo dextram subeunte bacillo.
cedamus patria. uiuant Artorius istic
et Catulus, maneant qui nigrum in candida uertunt,               30
quis facile est aedem conducere, flumina, portus,
siccandam eluuiem, portandum ad busta cadauer,
et praebere caput domina uenale sub hasta.
quondam hi cornicines et municipalis harenae
perpetui comites notaeque per oppida buccae               35
munera nunc edunt et, uerso pollice uulgus
cum iubet, occidunt populariter; inde reuersi
conducunt foricas, et cur non omnia? cum sint
quales ex humili magna ad fastigia rerum
extollit quotiens uoluit Fortuna iocari.               40
quid Romae faciam? mentiri nescio; librum,
si malus est, nequeo laudare et poscere; motus
astrorum ignoro; funus promittere patris
nec uolo nec possum; ranarum uiscera numquam
inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter,               45
quae mandat, norunt alii; me nemo ministro
fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam
mancus et extinctae corpus non utile dextrae.
quis nunc diligitur nisi conscius et cui feruens
aestuat occultis animus semperque tacendis?               50
nil tibi se debere putat, nil conferet umquam,
participem qui te secreti fecit honesti.
carus erit Verri qui Verrem tempore quo uult
accusare potest. tanti tibi non sit opaci
omnis harena Tagi quodque in mare uoluitur aurum,               55
ut somno careas ponendaque praemia sumas
tristis et a magno semper timearis amico.
     quae nunc diuitibus gens acceptissima nostris
et quos praecipue fugiam, properabo fateri,
nec pudor obstabit. non possum ferre, Quirites,               60
Graecam urbem. quamuis quota portio faecis Achaei?
iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes
et linguam et mores et cum tibicine chordas
obliquas nec non gentilia tympana secum
uexit et ad circum iussas prostare puellas.               65
ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra.
rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,
et ceromatico fert niceteria collo.
hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta,
hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis,               70
Esquilias dictumque petunt a uimine collem,
uiscera magnarum domuum dominique futuri.
ingenium uelox, audacia perdita, sermo
promptus et Isaeo torrentior. ede quid illum
esse putes. quemuis hominem secum attulit ad nos:               75
grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes,
augur, schoenobates, medicus, magus, omnia nouit
Graeculus esuriens: in caelum iusseris ibit.
in summa non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax
qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis.               80
horum ego non fugiam conchylia? me prior ille
signabit fultusque toro meliore recumbet,
aduectus Romam quo pruna et cottana uento?
usque adeo nihil est quod nostra infantia caelum
hausit Auentini baca nutrita Sabina?               85
quid quod adulandi gens prudentissima laudat
sermonem indocti, faciem deformis amici,
et longum inualidi collum ceruicibus aequat
Herculis Antaeum procul a tellure tenentis,
miratur uocem angustam, qua deterius nec               90
ille sonat quo mordetur gallina marito?
haec eadem licet et nobis laudare, sed illis
creditur. an melior cum Thaida sustinet aut cum
uxorem comoedus agit uel Dorida nullo
cultam palliolo? mulier nempe ipsa uidetur,               95
non persona, loqui: uacua et plana omnia dicas
infra uentriculum et tenui distantia rima.
nec tamen Antiochus nec erit mirabilis illic
aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo:
natio comoeda est. rides, maiore cachinno               100
concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici,
nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas,
accipit endromidem; si dixeris "aestuo," sudat.
non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni
nocte dieque potest aliena sumere uultum               105
a facie, iactare manus laudare paratus,
si bene ructauit, si rectum minxit amicus,
si trulla inuerso crepitum dedit aurea fundo.
praeterea sanctum nihil ~aut~ ab inguine tutum,
non matrona laris, non filia uirgo, nec ipse               110
sponsus leuis adhuc, non filius ante pudicus.
horum si nihil est, auiam resupinat amici.
[scire uolunt secreta domus atque inde timeri.]
et quoniam coepit Graecorum mentio, transi
gymnasia atque audi facinus maioris abollae.               115
Stoicus occidit Baream delator amicum
discipulumque senex ripa nutritus in illa
ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi.
non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat
Protogenes aliquis uel Diphilus aut Hermarchus,               120
qui gentis uitio numquam partitur amicum,
solus habet. nam cum facilem stillauit in aurem
exiguum de naturae patriaeque ueneno,
limine summoueor, perierunt tempora longi
seruitii; nusquam minor est iactura clientis.               125
     quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod
pauperis hic meritum, si curet nocte togatus
currere, cum praetor lictorem inpellat et ire
praecipitem iubeat dudum uigilantibus orbis,
ne prior Albinam et Modiam collega salutet?               130
diuitis hic seruo cludit latus ingenuorum
filius; alter enim quantum in legione tribuni
accipiunt donat Caluinae uel Catienae,
ut semel aut iterum super illam palpitet; at tu,
cum tibi uestiti facies scorti placet, haeres               135
et dubitas alta Chionen deducere sella.
da testem Romae tam sanctum quam fuit hospes
numinis Idaei, procedat uel Numa uel qui
seruauit trepidam flagranti ex aede Mineruam:
protinus ad censum, de moribus ultima fiet               140
quaestio. "quot pascit seruos? quot possidet agri
iugera? quam multa magnaque paropside cenat?"
quantum quisque sua nummorum seruat in arca,
tantum habet et fidei. iures licet et Samothracum
et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper               145
creditur atque deos dis ignoscentibus ipsis.
quid quod materiam praebet causasque iocorum
omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna,
si toga sordidula est et rupta calceus alter
pelle patet, uel si consuto uolnere crassum               150
atque recens linum ostendit non una cicatrix?
nil habet infelix paupertas durius in se
quam quod ridiculos homines facit. "exeat" inquit,
"si pudor est, et de puluino surgat equestri,
cuius res legi non sufficit, et sedeant hic               155
lenonum pueri quocumque ex fornice nati,
hic plaudat nitidus praeconis filius inter
pinnirapi cultos iuuenes iuuenesque lanistae."
sic libitum uano, qui nos distinxit, Othoni.
quis gener hic placuit censu minor atque puellae               160
sarcinulis inpar? quis pauper scribitur heres?
quando in consilio est aedilibus? agmine facto
debuerant olim tenues migrasse Quirites.
haut facile emergunt quorum uirtutibus obstat
res angusta domi, sed Romae durior illis               165
conatus: magno hospitium miserabile, magno
seruorum uentres, et frugi cenula magno.
fictilibus cenare pudet, quod turpe negabis
translatus subito ad Marsos mensamque Sabellam
contentusque illic Veneto duroque cucullo.               170
pars magna Italiae est, si uerum admittimus, in qua
nemo togam sumit nisi mortuus. ipsa dierum
festorum herboso colitur si quando theatro
maiestas tandemque redit ad pulpita notum
exodium, cum personae pallentis hiatum               175
in gremio matris formidat rusticus infans,
aequales habitus illic similesque uidebis
orchestram et populum; clari uelamen honoris
sufficiunt tunicae summis aedilibus albae.
hic ultra uires habitus nitor, hic aliquid plus               180
quam satis est interdum aliena sumitur arca.
commune id uitium est: hic uiuimus ambitiosa
paupertate omnes. quid te moror? omnia Romae
cum pretio. quid das, ut Cossum aliquando salutes,
ut te respiciat clauso Veiiento labello?               185
ille metit barbam, crinem hic deponit amati;
plena domus libis uenalibus: accipe et istud
fermentum tibi habe. praestare tributa clientes
cogimur et cultis augere peculia seruis.
     quis timet aut timuit gelida Praeneste ruinam               190
aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis aut
simplicibus Gabiis aut proni Tiburis arce?
nos urbem colimus tenui tibicine fultam
magna parte sui; nam sic labentibus obstat
uilicus et, ueteris rimae cum texit hiatum,               195
securos pendente iubet dormire ruina.
uiuendum est illic, ubi nulla incendia, nulli
nocte metus. iam poscit aquam, iam friuola transfert
Vcalegon, tabulata tibi iam tertia fumant:
tu nescis; nam si gradibus trepidatur ab imis,               200
ultimus ardebit quem tegula sola tuetur
a pluuia, molles ubi reddunt oua columbae.
lectus erat Cordo Procula minor, urceoli sex
ornamentum abaci, nec non et paruulus infra
cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron,               205
iamque uetus Graecos seruabat cista libellos
et diuina opici rodebant carmina mures.
nil habuit Cordus, quis enim negat? et tamen illud
perdidit infelix totum nihil. ultimus autem
aerumnae cumulus, quod nudum et frusta rogantem               210
nemo cibo, nemo hospitio tectoque iuuabit.
si magna Asturici cecidit domus, horrida mater,
pullati proceres, differt uadimonia praetor.
tum gemimus casus urbis, tunc odimus ignem.
ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet,               215
conferat inpensas; hic nuda et candida signa,
hic aliquid praeclarum Euphranoris et Polycliti,
haec Asianorum uetera ornamenta deorum,
hic libros dabit et forulos mediamque Mineruam,
hic modium argenti. meliora ac plura reponit                220
Persicus orborum lautissimus et merito iam
suspectus tamquam ipse suas incenderit aedes.
si potes auelli circensibus, optima Sorae
aut Fabrateriae domus aut Frusinone paratur
quanti nunc tenebras unum conducis in annum.               225
hortulus hic puteusque breuis nec reste mouendus
in tenuis plantas facili diffunditur haustu.
uiue bidentis amans et culti uilicus horti
unde epulum possis centum dare Pythagoreis.
est aliquid, quocumque loco, quocumque recessu,               230
unius sese dominum fecisse lacertae.
     plurimus hic aeger moritur uigilando (sed ipsum
languorem peperit cibus inperfectus et haerens
ardenti stomacho); nam quae meritoria somnum
admittunt? magnis opibus dormitur in urbe.               235
inde caput morbi. raedarum transitus arto
uicorum in flexu et stantis conuicia mandrae
eripient somnum Druso uitulisque marinis.
si uocat officium, turba cedente uehetur
diues et ingenti curret super ora Liburna               240
atque obiter leget aut scribet uel dormiet intus;
namque facit somnum clausa lectica fenestra.
ante tamen ueniet: nobis properantibus obstat
unda prior, magno populus premit agmine lumbos
qui sequitur; ferit hic cubito, ferit assere duro               245
alter, at hic tignum capiti incutit, ille metretam.
pinguia crura luto, planta mox undique magna
calcor, et in digito clauus mihi militis haeret.
nonne uides quanto celebretur sportula fumo?
centum conuiuae, sequitur sua quemque culina.               250
Corbulo uix ferret tot uasa ingentia, tot res
inpositas capiti, quas recto uertice portat
seruulus infelix et cursu uentilat ignem.
scinduntur tunicae sartae modo, longa coruscat
serraco ueniente abies, atque altera pinum               255
plaustra uehunt; nutant alte populoque minantur.
nam si procubuit qui saxa Ligustica portat
axis et euersum fudit super agmina montem,
quid superest de corporibus? quis membra, quis ossa
inuenit? obtritum uolgi perit omne cadauer               260
more animae. domus interea secura patellas
iam lauat et bucca foculum excitat et sonat unctis
striglibus et pleno componit lintea guto.
haec inter pueros uarie properantur, at ille
iam sedet in ripa taetrumque nouicius horret               265
porthmea nec sperat caenosi gurgitis alnum
infelix nec habet quem porrigat ore trientem.
     respice nunc alia ac diuersa pericula noctis:
quod spatium tectis sublimibus unde cerebrum
testa ferit, quotiens rimosa et curta fenestris               270
uasa cadant, quanto percussum pondere signent
et laedant silicem. possis ignauus haberi
et subiti casus inprouidus, ad cenam si
intestatus eas: adeo tot fata, quot illa
nocte patent uigiles te praetereunte fenestrae.               275
ergo optes uotumque feras miserabile tecum,
ut sint contentae patulas defundere pelues.
ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit,
dat poenas, noctem patitur lugentis amicum
Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus:                280
[ergo non aliter poterit dormire; quibusdam]
somnum rixa facit. sed quamuis inprobus annis
atque mero feruens cauet hunc quem coccina laena
uitari iubet et comitum longissimus ordo,
multum praeterea flammarum et aenea lampas.               285
me, quem luna solet deducere uel breue lumen
candelae, cuius dispenso et tempero filum,
contemnit. miserae cognosce prohoemia rixae,
si rixa est, ubi tu pulsas, ego uapulo tantum.
stat contra starique iubet. parere necesse est;               290
nam quid agas, cum te furiosus cogat et idem
fortior? "unde uenis" exclamat, "cuius aceto,
cuius conche tumes? quis tecum sectile porrum
sutor et elixi ueruecis labra comedit?
nil mihi respondes? aut dic aut accipe calcem.               295
ede ubi consistas: in qua te quaero proseucha?"
dicere si temptes aliquid tacitusue recedas,
tantumdem est: feriunt pariter, uadimonia deinde
irati faciunt. libertas pauperis haec est:
pulsatus rogat et pugnis concisus adorat               300
ut liceat paucis cum dentibus inde reuerti.
nec tamen haec tantum metuas; nam qui spoliet te
non derit clausis domibus postquam omnis ubique
fixa catenatae siluit compago tabernae.
interdum et ferro subitus grassator agit rem:               305
armato quotiens tutae custode tenentur
et Pomptina palus et Gallinaria pinus,
sic inde huc omnes tamquam ad uiuaria currunt.
qua fornace graues, qua non incude catenae?
maximus in uinclis ferri modus, ut timeas ne                310
uomer deficiat, ne marra et sarcula desint.
felices proauorum atauos, felicia dicas
saecula quae quondam sub regibus atque tribunis
uiderunt uno contentam carcere Romam.
     his alias poteram et pluris subnectere causas,               315
sed iumenta uocant et sol inclinat. eundum est;
nam mihi commota iamdudum mulio uirga
adnuit. ergo uale nostri memor, et quotiens te
Roma tuo refici properantem reddet Aquino,
me quoque ad Heluinam Cererem uestramque Dianam               320
conuerte a Cumis. saturarum ego, ni pudet illas,
auditor gelidos ueniam caligatus in agros.'



JuvenalThe Latin LibraryThe Classics Page