D. IUNI IVVENALIS SATVRA XV
Quis nescit, Volusi Bithynice, qualia demens
Aegyptos portenta colat? crocodilon adorat
pars haec, illa pauet saturam serpentibus ibin.
effigies sacri nitet aurea cercopitheci,
dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae 5
atque uetus Thebe centum iacet obruta portis.
illic aeluros, hic piscem fluminis, illic
oppida tota canem uenerantur, nemo Dianam.
porrum et caepe nefas uiolare et frangere morsu
(o sanctas gentes, quibus haec nascuntur in hortis 10
numina!), lanatis animalibus abstinet omnis
mensa, nefas illic fetum iugulare capellae:
carnibus humanis uesci licet. attonito cum
tale super cenam facinus narraret Vlixes
Alcinoo, bilem aut risum fortasse quibusdam 15
mouerat ut mendax aretalogus. 'in mare nemo
hunc abicit saeua dignum ueraque Charybdi,
fingentem inmanis Laestrygonas et Cyclopas?
nam citius Scyllam uel concurrentia saxa
Cyaneis plenos et tempestatibus utres 20
crediderim aut tenui percussum uerbere Circes
et cum remigibus grunnisse Elpenora porcis.
tam uacui capitis populum Phaeaca putauit?'
sic aliquis merito nondum ebrius et minimum qui
de Corcyraea temetum duxerat urna; 25
solus enim haec Ithacus nullo sub teste canebat.
nos miranda quidem sed nuper consule Iunco
gesta super calidae referemus moenia Copti,
nos uolgi scelus et cunctis grauiora coturnis;
nam scelus, a Pyrrha quamquam omnia syrmata uoluas, 30
nullus apud tragicos populus facit. accipe nostro
dira quod exemplum feritas produxerit aeuo.
inter finitimos uetus atque antiqua simultas,
inmortale odium et numquam sanabile uulnus,
ardet adhuc Ombos et Tentura. summus utrimque 35
inde furor uolgo, quod numina uicinorum
odit uterque locus, cum solos credat habendos
esse deos quos ipse colit. sed tempore festo
alterius populi rapienda occasio cunctis
uisa inimicorum primoribus ac ducibus, ne 40
laetum hilaremque diem, ne magnae gaudia cenae
sentirent positis ad templa et compita mensis
peruigilique toro, quem nocte ac luce iacentem
septimus interdum sol inuenit. horrida sane
Aegyptos, sed luxuria, quantum ipse notaui, 45
barbara famoso non cedit turba Canopo.
adde quod et facilis uictoria de madidis et
blaesis atque mero titubantibus. inde uirorum
saltatus nigro tibicine, qualiacumque
unguenta et flores multaeque in fronte coronae: 50
hinc ieiunum odium. sed iurgia prima sonare
incipiunt; animis ardentibus haec tuba rixae.
dein clamore pari concurritur, et uice teli
saeuit nuda manus. paucae sine uolnere malae,
uix cuiquam aut nulli toto certamine nasus 55
integer. aspiceres iam cuncta per agmina uoltus
dimidios, alias facies et hiantia ruptis
ossa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.
ludere se credunt ipsi tamen et puerilis
exercere acies quod nulla cadauera calcent. 60
et sane quo tot rixantis milia turbae,
si uiuunt omnes? ergo acrior impetus et iam
saxa inclinatis per humum quaesita lacertis
incipiunt torquere, domestica seditioni
tela, nec hunc lapidem, qualis et Turnus et Aiax, 65
uel quo Tydides percussit pondere coxam
Aeneae, sed quem ualeant emittere dextrae
illis dissimiles et nostro tempore natae.
nam genus hoc uiuo iam decrescebat Homero,
terra malos homines nunc educat atque pusillos; 70
ergo deus, quicumque aspexit, ridet et odit.
a deuerticulo repetatur fabula. postquam
subsidiis aucti, pars altera promere ferrum
audet et infestis pugnam instaurare sagittis.
terga fugae celeri praestant instantibus Ombis 75
qui uicina colunt umbrosae Tentura palmae.
labitur hic quidam nimia formidine cursum
praecipitans capiturque. ast illum in plurima sectum
frusta et particulas, ut multis mortuus unus
sufficeret, totum corrosis ossibus edit 80
uictrix turba, nec ardenti decoxit aeno
aut ueribus, longum usque adeo tardumque putauit
expectare focos, contenta cadauere crudo.
hic gaudere libet quod non uiolauerit ignem,
quem summa caeli raptum de parte Prometheus 85
donauit terris; elemento gratulor, et te
exultare reor. sed qui mordere cadauer
sustinuit nil umquam hac carne libentius edit;
nam scelere in tanto ne quaeras et dubites an
prima uoluptatem gula senserit, ultimus ante 90
qui stetit, absumpto iam toto corpore ductis
per terram digitis aliquid de sanguine gustat.
Vascones, ut fama est, alimentis talibus usi
produxere animas, sed res diuersa, sed illic
fortunae inuidia est bellorumque ultima, casus 95
extremi, longae dira obsidionis egestas.
[huius enim, quod nunc agitur, miserabile debet
exemplum esse tibi, sicut modo dicta mihi gens.]
post omnis herbas, post cuncta animalia, quidquid
cogebat uacui uentris furor, hostibus ipsis 100
pallorem ac maciem et tenuis miserantibus artus,
membra aliena fame lacerabant, esse parati
et sua. quisnam hominum ueniam dare quisue deorum
uentribus abnueret dira atque inmania passis
et quibus illorum poterant ignoscere manes 105
quorum corporibus uescebantur? melius nos
Zenonis praecepta monent, [nec enim omnia quidam
pro uita facienda putant] sed Cantaber unde
Stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli?
nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas, 110
Gallia causidicos docuit facunda Britannos,
de conducendo loquitur iam rhetore Thyle.
nobilis ille tamen populus, quem diximus, et par
uirtute atque fide sed maior clade Zacynthos
tale quid excusat: Maeotide saeuior ara 115
Aegyptos. quippe illa nefandi Taurica sacri
inuentrix homines, ut iam quae carmina tradunt
digna fide credas, tantum immolat; ulterius nil
aut grauius cultro timet hostia. quis modo casus
inpulit hos? quae tanta fames infestaque uallo 120
arma coegerunt tam detestabile monstrum
audere? anne aliam terra Memphitide sicca
inuidiam facerent nolenti surgere Nilo?
qua nec terribiles Cimbri nec Brittones umquam
Sauromataeque truces aut inmanes Agathyrsi, 125
hac saeuit rabie inbelle et inutile uolgus
paruula fictilibus solitum dare uela phaselis
et breuibus pictae remis incumbere testae.
nec poenam sceleri inuenies nec digna parabis
supplicia his populis, in quorum mente pares sunt 130
et similes ira atque fames. mollissima corda
humano generi dare se natura fatetur,
quae lacrimas dedit. haec nostri pars optima sensus.
plorare ergo iubet causam dicentis amici
squaloremque rei, pupillum ad iura uocantem 135
circumscriptorem, cuius manantia fletu
ora puellares faciunt incerta capilli.
naturae imperio gemimus, cum funus adultae
uirginis occurrit uel terra clauditur infans
et minor igne rogi. quis enim bonus et face dignus 140
arcana, qualem Cereris uolt esse sacerdos,
ulla aliena sibi credit mala? separat hoc nos
a grege mutorum, atque ideo uenerabile soli
sortiti ingenium diuinorumque capaces
atque exercendis pariendisque artibus apti 145
sensum a caelesti demissum traximus arce,
cuius egent prona et terram spectantia. mundi
principio indulsit communis conditor illis
tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos
adfectus petere auxilium et praestare iuberet, 150
dispersos trahere in populum, migrare uetusto
de nemore et proauis habitatas linquere siluas,
aedificare domos, laribus coniungere nostris
tectum aliud, tutos uicino limine somnos
ut conlata daret fiducia, protegere armis 155
lapsum aut ingenti nutantem uolnere ciuem,
communi dare signa tuba, defendier isdem
turribus atque una portarum claue teneri.
sed iam serpentum maior concordia. parcit
cognatis maculis similis fera. quando leoni 160
fortior eripuit uitam leo? quo nemore umquam
expirauit aper maioris dentibus apri?
Indica tigris agit rabida cum tigride pacem
perpetuam, saeuis inter se conuenit ursis.
ast homini ferrum letale incude nefanda 165
produxisse parum est, cum rastra et sarcula tantum
adsueti coquere et marris ac uomere lassi
nescierint primi gladios extendere fabri.
aspicimus populos quorum non sufficit irae
occidisse aliquem, sed pectora, bracchia, uoltum 170
crediderint genus esse cibi. quid diceret ergo
uel quo non fugeret, si nunc haec monstra uideret
Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui
tamquam homine et uentri indulsit non omne legumen?