Edited by Theodore Mommsen
I. DE SEX AETATIBUS MUNDI
1 A principio mundi usque ad diluvium anni îîccxlii.
a diluvio usque ad Abraham anni dccccxlii.
ab Abraham usque ad Moysen anni dcxl.
a Moyse usque ad David anni d.
2 a David usque Nabuchodonosor anni sunt dlxviiii.
ab Adam usque transmigrationem Babyloniae anni sunt îîîîdccclxxviiii.
3 a transmigratione Babyloniae usque ad Christum dlxvi.
ab Adam vero usque ad passionem Christi anni sunt vccxxviii.
4 a passione autem Christi peracti sunt anni dcclxxxxvi
ab incarnatione autem eius anni sunt dcccxxxi.
5 Prima igitur aetas mundi ab Adam usque ad Noe.
secunda a Noe usque ad Abraham.
tertia ab Abraham usque ad David.
6 quarta a David usque ad Danihelem.
quinta a Daniele usque ad Iohannem Baptistam.
sexta a Iohanne usque ad iudicium, in quo dominus noster Iesus Christus veniet iudicare vivos ac mortuos et seculum per ignem.
II. HISTORIA BRITTONUM
7 Brittannia insula a quodam Bruto consule Romano dicta. haec consurgit ab Africo boreali ad occidentem versus: dccc in longitudine milium, cc in latitudine spatium habet. in ea sunt viginti octo civitates et innumerabilia promontoria cum innumeris castellis ex lapidibus et latere fabricatis et in ea habitant quattuor gentes Scotti Picti Saxones atque Brittones.
8 Tres magnas insulas habet, quarum una vergit contra Armoriacas et vocatur insula Gueith: secunda sita est in umbilico maris inter Hiberniam et Brittanniam et vocatur nomen eius Eubonia, id est Manau: alia sita est in extremo limite orbis Brittanniae ultra Pictos et vocatur Orc. sic in proverbio antiquo dicitur, quando de iudicibus vel regibus sermo fit: 'iudicavit Brittanniam cum tribus insulis'.
9 Sunt in ea multa flumina, quae confluunt ad omnes partes, id est ad orientem, ad occidentem, ad meridiem, ad septentrionem, sed tamen duo flumina praeclariora ceteris fluminibus Tamesis ac Sabrinae quasi duo brachia Britanniae, per quae olim rates vehebantur ad portandas divitias pro causa negotiationis. Brittones olim implentes eam a mari usque ad mare iudicaverunt.
10 Si quis scire voluerit, quo tempore post diluvium habitata est haec insula, hoc experimentum bifarie inveni.
In annalibus autem Romanorum sic scriptum est. Aeneas post Troianum bellum cum Ascanio filio suo venit ad Italiam et superato Turno accepit Laviniam filiam Latini filii Fauni, filii Pici, filii Saturni in coniugium et post mortem Latini regnum obtinuit Romanorum vel Latinorum. Aeneas autem Albam condidit et postea uxorem duxit et peperit ei filium nomine Silvium. Silvius autem duxit uxorem et gravida fuit et nuntiatum est Aeneae, quod nurus sua gravida esset et misit ad Ascanium filium suum, ut mitteret magum suum ad considerandam uxorem, ut exploraret quid haberet in utero, si masculum vel feminam. et magus consideravit uxorem et reversus est. propter hanc vaticinationem magus occisus est ab Ascanio, quia dixit Ascanio, quod masculum haberet in utero mulier et filius mortis erit, quia occidet patrem suum et matrem suam et erit exosus omnibus hominibus. sic evenit: in nativitate illius mulier mortua est et nutritus est filius et vocatum est nomen eius Bruto.
Post multum intervallum iuxta vaticinationem magi, dum ipse ludebat cum aliis, ictu sagittae occidit patrem suum non de industria, sed casu. et expulsus est ab Italia et arminilis fuit et venit ad insulas maris Tyrreni et expulsus est a Graecis causa occisionis Turni, quam Aeneas occiderat, et pervenit ad Gallos usque et ibi condidit civitatem Turonorum, quae vocatur Turnis. et postea ad istam pervenit insulam, quae a nomine suo accepit nomen, id est Brittanniam et implevit eam cum suo genere et habitavit ibi. ab illo autem die habitata est Brittannia usque in hodiernum diem.
11 Aeneas autem regnavit tribus annis apud Latinos. Ascanius regnavit annis xxxvii. post quem Silvius Aeneae filius regnavit annis xii, Postumus annis triginta novem, a quo Albanorum reges Silvii appellati sunt, cuius frater erat Britto. quando regnabat Britto in Brittannia, Heli sacerdos iudicabat in Israhel et tunc arca testamenti ab alienigenis possidebatur. Postumus frater eius apud Latinos regnabat.
12 Post intervallum multorum annorum non minus dccc Picti venerunt et occupaverunt insulas, quae vocantur Orcades, et postea ex insulis vastaverunt regiones multas et occupaverunt eas in sinistrali plaga Brittanniae, et maneant ibi tertiam partem Brittanniae tenentes usque in hodiernum diem.
13 Novissime autem Scotti venerunt a partibus Hispaniae ad Hiberniam. primus autem venit Partholomus cum mille hominibus de viris et mulieribus et creverunt usque ad quattuor milia hominum et venit mortalitas super eos et in una septimana omnes perierunt et non remansit ex illis etiam unus. secundus venit ad Hiberniam Nimeth filius quidam Agnominis, qui fertur navigasse super mare annum et dimidium et postea tenuit portum in Hibernia fractis navibus eius et mansit ibidem per multos annos et iterum navigavit cum suis et ad Hispaniam reversus est. et postea venerunt tres filii militis Hispaniae cum triginta ciulis apud illos et cum triginta coniugibus in unaquaque ciula et manserunt ibi per spatium unius anni. et postea conspiciunt turrim vitream in medio mari et homines conspiciebant super turrim et quaerebant loqui ad illos et numquam respondebant et ipsi uno anno ad oppugnationem turris properaverunt cum omnibus ciulis suis et cum omnibus mulieribus excepta una ciula, quae confracta est naufragio, in qua erant viri triginta totidemque mulieres. et aliae naves navigaverunt ad expugnandam turrim, et dum omnes descenderant in litore, quod erat circa turrim, operuit illos mare et demersi sunt et non evasit unus ex illis. et de familia illius ciulae, quae relicta est propter fractionem, tota Hibernia impleta est usque in hodiernum diem. et postea venerunt paulatim a partibus Hispaniae et tenuerunt regiones plurimas.
14 Novissime venit Damhoctor et ibi habitavit cum omni genere suo usque hodie in Brittannia. Istoreth Istorini filius tenuit Dalrieta cum suis; Builc autem cum suis tenuit Euboniam insulam et alias circiter; filii autem Liethan obtinuerunt in regione Demetorum et in aliis regionibus, id est Guir Cetgueli, donec expulsi sunt a Cuneda et a filiis eius ab omnibus Brittannicis regionibus.
15 Si quis autem scire voluerit, quando vel quo tempore fuit inhabitabilis et deserta Hibernia, sic mihi peritissimi Scottorum nuntiaverunt. quando venerunt per mare rubrum filii Israhel, Aegyptii venerunt et secuti sunt et demersi, ut in lege legitur. erat vir nobilis de Scythia cum magna familia apud Aegyptios et expulsus est a regno suo et ibi erat, quando Aegyptii mersi sunt, et non perrexit ad persequendum populum dei. illi autem, qui superfuerant, inierunt consilium, ut expellerent illum, ne regnum illorum obsideret et occuparet, quia fortes illorum demersi erant in rubrum mare, et expulsus est. at ille per quadraginta et duos annos ambulavit per Africam, et venerunt ad aras Filistinorum per lacum Salinarum et venerunt inter Rusicadam et montes Azariae et venerunt per flumen Malvam et transierunt per Maritaniam ad columnas Herculis et navigaverunt Tyrrenum mare et pervenerunt ad Hispaniam usque et ibi habitaverunt per multos annos et creverunt et multiplicati sunt nimis et gens illorum multiplicata est nimis. et postea venerunt ad Hiberniam post mille et duos annos, postquam mersi sunt Aegyptii in rubrum mare, et ad regiones Darieta, in tempore, quo regnabat Brutus apud Romanos, a quo consules esse coeperunt, deinde tribuni plebis ac dictatores. et consules rursum rem publicam obtinuerunt per annos ccccxlvii, quae prius regia dignitate damnata fuerat.
Brittones venerunt in tertia aetate mundi ad Brittanniam; Scotti autem in quarta obtinuerunt Hiberniam. Scotti autem, qui sunt in occidente, et Picti de aquilone pugnabant unanimiter et uno impetu contra Brittones indesinenter, quia sine armis utebantur Brittones. et post multum intervallum temporis Romani monarchiam totius mundi obtinuerunt.
16 A primo anno, quo Saxones venerunt in Brittanniam usque ad annum quartum Mermini regis supputantur anni cccxxviiii. a nativitate domini usque ad adventum Patricii ad Scottos ccccv anni sunt. a morte Patricii usque ad obitum sanctae Brigidae sexaginta anni. a nativitate Columbae usque mortem Brigidae quattuor anni sunt. initium compoti: viginti tres cycli decemnovennales ab incarnatione domini usque ad adventum Patricii in Hiberniam et ipsi annos efficiunt numero ccccxxxviii, et ab adventu Patricii usque ad cyclum decemnovennalem, in quo sumus, viginti duo cycli sunt, id est, ccccxxi sunt, duo anni in ogdoade usque in hunc annum, in quo sumus.
17 Aliud experimentum inveni de isto Bruto ex veteribus libris veterum nostrorum. tres filii Noe diviserunt orbem in tres partes post diluvium. Sem in Asia, Cham in Africa, Iafeth in Europa dilataverunt terminos suos. primus homo venit ad Europam de genere Iafeth Alanus cum tribus filiis suis, quorum nomina sunt Hessitio, Armenon, Negue. Hessitio autem habuit filios quattuor: hi sunt Francus, Romanus, Britto, Albanus. Armenon autem habuit quinque filios: Gothus, Valagothus, Gebidus, Burgundus, Longobardus. Negue autem habuit tres filios: Vandalus, Saxo, Boguarus. ab Hisitione autem ortae sunt quattuor gentes Franci, Latini, Albani et Britti. ab Armenone autem quinque: Gothi, Valagothi, Gebidi, Burgundi, Longobardi. a Neguio vero quattuor Boguarii, Vandali, Saxones et Turingi. istae autem gentes subdivisae sunt per totam Europam. Alanus autem, ut aiunt, filius fuit Fetebir, filii Ougomun, filii Thoi, filii Boib, filii Simeon, filii Mair, filii Ethach, filii Aurthach, filii Echthet, filii Oth, filii Abir, filii Ra, filii Ezra, filii Izrau, filii Baath, filii Iobaath, filii Iovan, filii Iafeth, filii Noe, filii Lamech, filii Matusalae, filii Enoch, filii Iareth, filii Malalehel, filii Cainan, filii Enos, filii Seth, filii Adam, filii dei vivi. hanc peritiam inveni ex traditione veterum.
18 Qui incolae in primo fuerunt Brittanniae Brittones a Bruto. Brutus filius Hisitionis, Hisition Alanei, Alaneus filius Reae Silviae, Rea Silvia filia Numa Pampilii, filii Ascanii; Ascanius filius Aeneae, filii Anchisae, filii Troi, filii Dardani, filii Flise, filii Iuvani, filii Iafeth. Iafeth vero habuit septem filios. primus Gomer, a quo Galli; secundus Magog, a quo Scythas et Gothos; tertius Madai, a quo Medos; quartus Iuvan, a quo Graeci; quintus Tubal, a quo Hiberei et Hispani et Itali; sextus Mosoch, a quo Cappadoces; septimus Tiras, a quo Traces. hi sunt filii Iafeth filii Noe filii Lamech.
Et redeam nunc ad id, de quo digressus sum.
19 Romani autem, dum acciperent dominium totius mundi, as Brittannos miserunt legatos, ut obsides et censum acciperent ab illis, sicut acciepiebant ab universis regionibus et insulis. Brittanni autem, cum essent tyranni et tumidi, legationem Romanorum contempserunt. tunc Iulius Caesar, cum accepisset singulare imperium primus et obtinuisset, iratus est valde et venit ad Brittanniam cum sexaginta ciulis et tenuit in ostium Tamesis, in quo naufragium perpessae sunt naves illius, dum ipse pugnabat apud Dolobellum, qui erat proconsul regi Brittannico, qui et ipse Bellinus vocabatur, et filius erat Minocanni, qui occupavit omnes insulas Tyrreni maris et Iulius reversus est sine victoria caesis militibus et fractis navibus.
20 Et iterum post spatium trium annorum venit cum magno exercitu trecentisque ciulis et pervenit usque ad ostium fluminis, quod vocatur Tamesis. et ibi inierunt bellum et multi ceciderunt de quis militibusque suis, quia supra dictus proconsul posuerat sudes ferreos et semen bellicosum, id est Cetilou, in vada fluminis. discrimen magnum fuit militibus Romanorum haec ars invisibilis, et discesserunt sine pace in illa vice. gestum est bellum tertio iuxta locum, qui dicitur Trinovantum. et accepit Iulius imperium Brittannicae gentis xlvii annis ante nativitatem Christi, ab initio autem mundi vccxv.
Iulius igitur primus in Brittanniam pervenit et regnum et gentem tenuit, et in honorem illius Quintilem mensem Iulium debere Romani decreverunt vocari. et idibus Martiis Gaius Iulius Caesar in curia occiditur, tenente Octaviano Augusto monarchiam totius mundi, et censum a Brittannia ipse solus accepit, ut Virgilius ait:
Purpurea intexti tollant aulaea Britanni.
21 Secundus post hunc Claudius imperator venit et in Brittannia imperavit annis quadraginta octo post adventum Christi et stragem et bellum fecit magnum non absque detrimento militum, tamen victor fuit in Brittannia. et postea cum ciulis perrexit ad Orcades insulas et subiecit sibi et fecit eas tributarias. in tempore illius quievit dare censum Romanis a Brittannia, sed Brittannicis imperatoribus redditum est. regnavit annis xiii mensibus viii. cuius monumentum in Mogantia apud Longobardos ostenditur: dum ad Romam ibat, ibi defunctus est.
22 Post clxvii annos post adventum Christi Lucius Brittannicus rex cum omnibus regulis totius Brittannicae gentis baptismum suscepit missa legatione ab imperatore Romanorum et a papa Romano Eucharisto.
23 Tertius fuit Severus, qui transfretavit ad Brittannos; ubi, ut receptas provincias ab incursione barbarica faceret tutiores, murum et aggerem a mari usque ad mare per latitudinem Brittanniae, id est per cxxxii milia passuum deduxit, et vocatur Brittannico sermone Guaul. propterea iussit fieri inter Brittones et Pictos et Scottos, quia Scotti ab occidente et Picti ab aquilone unanimiter pugnabant contra Brittones, nam et ipsi pacem inter se habebant; et non multo post intra Brittanniam Severus moritur.
24 Quartus fuit Karitius imperator et tyrannus, qui et ipse in Brittanniam venit tyrannide. qui propterea tyrannus fuit pro occisione Severi et cum omnibus ducibus Romanicae gentis, qui erant cum eo in Brittannia, transverberavit omnes regulos Brittannorum et vindicavit valde Severum ab illis et purpuram Brittanniae occupavit.
25 Quintus Constantinus Constantini magni filius fuit et ibi moritur et sepulcrum illius monstratur iuxta urbem, quae vocatur Cair Segeint, ut litterae, quae sunt in lapide tumuli, ostendunt. et ipse seminavit tria semina, id est auri argenti, aerisque, in pavimento supradictae civitatis, ut nullus pauper in ea habitaret umquam, et vocatur alio nomine Minmanton.
26 Sextus Maximus imperator regnavit in Brittannia. a tempore illius consules esse coeperunt et Caesares numquam appellati sunt postea. et sanctus Martinus in tempore illius claruit in virtutibus et signis et cum eo locutus est.
27 Septimus imperator regnavit in Brittannia Maximianus. ipse perrexit cum omnibus militibus Brittonum a Brittannia et occidit Gratianum regem Romanorum et imperium tenuit totius Europae et noluit dimittere milites, qui perrexerunt cum eo, ad Brittanniam ad uxores suas et ad filios suos et ad possessiones suas, sed dedit illis multas regiones a stagno quod est super verticem Montis Iovis usque ad civitatem, quae vocatur cant Guic, et usque ad cumulum occidentalem, id est, Cruc Ochidient. hi sunt Brittones Armorici et numquam reversi sunt huc usque in hodiernum diem. propter hoc Brittannia occupata est ab extraneis gentibus et cives expulsi sunt, usque dum deus auxilium dederit illis.
In veteri traditione seniorum nostrorum septem imperatores fuerunt a Romanis in Brittannia: Romani autem dicunt novem. octavus fuit alius Severus, qui aliquando in Brittanni manebat, aliquando ad Romam ibat et ibi defunctus est. nonus fuit Constantius. ipse regnavit sexdecim annis in Brittannia et in sextodecimo anno imperii sui obiit in Brittannia.
28 Hucusque reganverunt Romani apud Brittones ccccviiii annis. Brittones autem deiecerunt regnum Romanorum neque censum dederunt illis neque reges illorum acceperunt, ut regnarent super eos, neque Romani ausi sunt, ut venirent Brittanniam ad regnandum amplius, quia duces illorum Brittones occiderant.
29 Iterum repetendus est sermo de Maximiano tyranno. Gratianus cum fratre Valentiano reganvit vi annis et Ambrosius Mediolanensis episcopus clarus habetur in catholicorum dogmate. Valentianus cum Theodosio regnavit annis viii. synodus Constantinopolim colligitur a cccxviii patribus, in qua omnes haereses damnantur. Hieronyum tum presbyter Bethleem toto mundo claruit. dum Gratianus imperium regebat in toto mundo, in Brittannia per seditionem militum Maximus imperator factus est. qui mox dum in Gallias transfretaret, Gratianus Parassis Meroblaudis magistri militum proditione superatus est et fugiens Lugduni captus atque occisus est. Maximus Victorem filium suum consortem fecit. Martinus Turonensis episcopus in magnis virtutibus claruit. post multum intervallum temporis a Valentiniano et Theodosio consulibus in tertio ab Avvileva lapide spoliatus indumentis regiis sistitur et capite damnatur. cuius filius Victor eodem anno ab Argabaste comite interfectus est in Gallia.
30 Tribus vicibus occisi sunt duces Romanorum a Brittannis. Brittones autem dum anxiebantur a barbarorum gentibus, id est Scottorum et Pictorum, flagitabant auxilium Romanorum, et dum legati mittebantur cum magno luctu et cum sablonibus super capita sua intrabant et portabant magna munera secum consulibus Romanorum pro admisso scelere occisionis ducum et suscipiebant consules grata dona ab illis, et promittebant cum iuramento accipere iugum Romanici iuris, licet durum fuisset.
Et Romani venerunt cum maximo exercitu ad auxilium eorum et posuerunt imperatores in Brittannia et composito imperatore cum ducibus revertebantur exercitu ad Romam usque, et sic alternatim per cccxlviii annos faciebant. Brittones autem propter gravitatem imperii occidebant duces Romanorum et auxilium postea petebant. Romani autem ad imperium auxiliumque et ad vindicandum veniebant et spoliata Brittannia auro argentoque cum aere et omni pretiosa veste et melle cum magno triumpho revertebantur.
31 Factum est supra dictum bellum, quod fuit inter Brittones et Romanos, quando duces illorum occisi sunt, et occisionem Maximi tyranni transactoque Romanorum imperio in Brittannia per quadraginta annos fuerunt sub metu. Guorthigirnus regnavit in Brittannia et dum ipse regnabat, urgebatur a metu Pictorum Scottorumque et a Romanico impetu nec non et a timore Ambrosii. interea venerunt tres ciulae a Germania expulsae in exilio, in quibus erant Hors et Hengist, qui et ipsi fratres erant, filii Guictglis, filii Guigta, filii Guectha, filii VVoden, filii Frealaf, filii Fredulf, filii Finn, filii Fodepald, filii Geta, qui fuit, ut aiunt, filius dei. non ipse est deus deorum, amen, deus exercituum, sed unus est ab idolis eorum, quod ipsi colebant.
Guorthigirnus suscepit eos benigne et tradidit eis insulam, quae in lingua eorum vocatur Tanet, Brittannico sermone Ruoihm. regnante Gratiano secundo cum. Equitio Saxones a Guorthigirno suscepti sunt anno cccxlvii post passionem Christi.
32 In tempore illius venit sanctus Germanus ad praedicandum in Brittannia et claruit apud illos in multis virtutibus et multi per eum salvi facti sunt et plurimi perierunt.
Aliquanta miracula, quae per illum fecit deus, scribenda decrevei.
Primum miraculum de miraculis eis. erat quidam rex iniquus atque tyrannus valde, cui nomen erat Benli. illum vir sanctus voluit visitare et properare ad iniquum regem, ut praedicaret illi. at cum ipse homo dei venisset ad ostium urbis cum comitibus suis, venit portarius et salutavit eos et miserunt eum ad regem et rex durum responsum dedit illis et cum iuramento dixit: si fuerint vel si manserint usque ad caput anni, non venient umquam in medio urbis meae. dum ipsi expectarent ianuatorem, ut nuntiaret illis sermonem tyranni, dies declinabat ad vesperum et nox appropinquabat et nescierunt, quo irent. inter ea venit unus de servis regis e medio urbis et inclinavit se ante virum dei et nuntiavit illis omnia verba tyranni et invitavit illos ad casam suam et exierunt cum eo et benigne suscepit eos. et ille nihil habebat de omnibus generibus iumentorum excepta una vacca cum vitulo, et occidit vitulum et coxit et posuit ante illos. et praecepit sanctus Germanus, ut non confringeretur os de ossibus eius et sic factum est et in crastino vitulus inventus est ante matrem suam sanus et vivus incolumisque.
33 Iterum de mane surrexerunt, ut impetrarent salutationem tyranni. at ipsi, cum orarent et exspectarent iuxta portam arcis, et ecce vir unus currebat et sudor illius a vertice ad plantas pedum distillabat. inclinabat se ante illos et dixit sanctus Germanus: credis in sanctam trinitatem? et respondit ille: credo, et baptizatus est et osculavit eum et dixit illi: vade in pace: in ista hora morieris et angeli dei in aere expectant te, ut gradieris cum illis ad deum, cui credidisti. et ipse laetus intravit in arcem et praefectus tenuit illum et alligavit et ante tyrannum ductus et interfectus est, quia mos erat apud nequissimum tyrannum, nisi quis ante solis ortum pervenisset ad servitutem in arce, interficiebatur. et manserunt tota die iuxta portam civitatis et non impetraverunt, ut salutarent tyrannum.
34 Solito ex more supradictus adfuit servus et dixit illi sanctus Germanus: cave, ne unus homo maneat de hominibus tuis in ista nocte in arce. et ipse reversus est in arcem et deduxit filios suos, quorum numerus erat novem, et ipsi ad supra dictum hospitium cum ipso reversi sunt. et praecepit sanctus Germanus manere eos ieiunos et clausis ianuis dixit: vigilantes estote et si quid evenerit in arce, nolite aspicere, sed orate indesinenter et ad deum vestrum clamate. et post modicum intervallum noctis ignis de caelo cecidit et combussit arcem et omnes homines, qui cum tyranno erant, et nusquam apparuerunt usque in hodiernum diem, et arx non aedificata est usque hodie.
35 In crastino die ille vir, qui hospitalis fuit illis, credidit et baptizatus est cum omnibus filiis suis et omnis regio cum eis, cui nomen erat Catel. et bendixit ei et addidit et dixit: non deficiet rex de semino tuo. ipse est Catell Durnluc, et tu rex eris ab hodierna die. et sic evenit; et impletum est, quod dictum est per prophetam dicentem: 'suscitans de pulvere egenum, et de stercore erigens pauperem, ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat.' iuxta verba sancti Germani rex de servo facti sunt, et a semine illorum omnis regio Povisorum regitur usque in hodiernum diem.
36 Factum est autem postquam metati sunt Saxones in supra dicta insula Tanet, promisit rex supra dictus dari illis victum et vestimentum absque defectione; et placuit illis, et ipsi promiserunt expugnare inimicos eius fortiter. at illi barbari cum multiplicati essent numero, non potuerunt Brittones cibare illos. cum postularent cibum et vestimentum, sicut promissum erat illis, dixerunt Brittones: non possumus dare vobis cibum et vestimentum, quia numerus vester multiplicatus est, sed recedite a nobis, quia auxilio vestro non indigemus. et ipsi consilium fecerunt cum maioribus suis, ut pacem disrumperent.
37 Hencgistus autem, cum esset vir doctus atque astutus et callidus, cum explorasset super regem inertem et super gentem illius, quae sine armis utebatur, inito consilio dixit ad regem Brittannicum: pauci sumus; si vis, mittemus ad patriam nostram et invitemus milites de militibus regionis nostrae, ut amplior sit numerus ad certandum pro te et pro gente tua. et ille imperavit ut facerent, et miserunt, et laegati transfretaverunt trans Tithicam vallem, et reversi sunt cum ciulis sedecim, et milites electi venerunt in illis, et in una ciula ex eis venit puella pulchra facie atque decorosa valde, filia Hencgisti. postquam autem venissent ciulae, fecit Hencgistus convivium Guorthigirno et militibus suis et interpreti suo, qui vocatur Ceretic et puellam iussit ministrare illis vinum et siceram et inebriati sunt et saturati sunt nimis. illis autem bibentibus intravit Satanas in corde Guorthigirni, ut amaret puellam, et postulavit eam a patre suo per interpretem suum et dixit: omne quod postulas a me impetrabis, licet dimidium regni mei. et Hencgistus, inito consilium cum suis senioribus, qui venerunt secum de insula Oghgul, quid peterent regi pro puella, unum consilium cum illis omnibus fuit, ut peterent regionem, quae in lingua eorum vocatur Canturguoralen, in nostra autem Chent. et dedit illis Guoyrancgono regnante in Cantia et inscius erat, quia regnum ipsius tradebatur paganis et ipse solus in potestatem illorum clam dari, et sic data est puella illi in coniugium et dormivit cum ea et amavit eam valde.
38 Et dixit Hencgistus ad Guorthigirnum: ego sum pater tuus et consiliator tui, et noli praeterire consilium umquam, quia non timebis te superari ab ullo homine neque ab ulla gente, quia gens mea valida est. invitabo filium meum cum fratueli suo, bellatores enim viri sunt, ut dimicent contra Scottos, et da illis regiones, quae sunt in aquilone iutxta murum, qui vocatur Guaul. et iussit ut invitaret eos et invitavit: Octha et Ebissa cum quadraginta ciulis. at ipsi cum navigarent circa Pictos, vastaverunt Orcades insulas et venerunt et occupaverunt regiones plurimas ultra mare Frenessicum usque ad confinum Pictorum. et Hencgistus semper ciulas ad se paulatim invitavit, ita ut insulas ad quas venerant absque habitatore relinquerent, et dum gens illius crevisset et in virtute et in multitudine, venerunt ad supra dictam civitatem Cantorum.
39 Nam super omnia mala adiciens Guorthigirnus accepit filiam sui uxorem sibi, et peperit ei filium. et hoc cum compertum esset a sancto Germano, eum corripere venit cum omni clero Brittonum. et dum conventa esset magna synodus clericorum ac laicorum in uno concilio, ipse rex praemonuit filiam suam, ut exiret ad conventum et ut daret filium suum in sinum Germani et ut diceret, quod ipse erat pater filii, et mulier fecit sicut erat edocta. Germanus atuem eum benigne accepit et dicere coepit: pater tibi ero nec te permittam, nisi mihi novacula cum forcipe pectineque detur et ad patrem tuum carnalem tibi dare licetur. et obaudivit puer et usque ad avum suum patrem carnalem Guorthigirnum perrexit et puer illi dixit: pater meus es, caput meum tonde et comam capitis mei. et ille siluit et tacuit et puero respondere noluit, sed surrexit et iratus est valde, ut a facie sancti Germani fugeret, et maledictus est et damnatus a sancto Germano et omni Brittonum concilio.
40 Et postea rex ad se invitavit magos suos, ut quid faceret ab eis interrogaret. at illi dixere: in extremis fines regni tui vade et arcem munitam invenies, ut tu defendes; quia gens, quam suscepisti in regno tuo, invidet tibi et te per dolum occidet et universas regiones, quas amaras, occupabit cum tua universa gente post mortem tuam. et postea ipse cum magis suis arcem adipisci venit et per multas regiones multasque provincias circumdederunt et illis non invenientibus ad regionem, quae vocatur Guined, novissime pervenerunt; et illo lustrante in montibus Hereri tandem in uno montium locum, in quo aptum erat arcem condere, adeptus est. et magi ad illum dixere: arcem in isto loco fac, quia tutissima a barbaris gentibus in aeternum erit. et ipse artifices congregavit, id est lapidicinos, et ligna et lapides congregavit et cum esset congregata omnis materia, in una nocte ablata est materia. et tribus vicibus iussit congregari et nusquam comparuit. et magos arcessivit et illos percunctatus est, quae esset haec causa malitiae et quid hoc evenerit. at illi responderunt: nisi infantem sine patre invenies et occidetur ille et arx a sanguine suo aspergatur, numquam aedificabitur in aeternum.
41 Et ipse legatos ex consilio magorum per universam Brittanniam misit, utrum infantem sine patre invenirent. et lustrando omnes provincias regionesque plurimas venere ad campum Elleti, qui est in regione, quae vocatur Gleguissing, et pilae ludum faciebant pueri. et ecce duo inter se litigabant, et dixit alter alteri: o homo sine patre, bonum non habebis. at illi de puero ad pueros diligenter percunctabantur, et cunctantes matrem, si patrem haberet. illa negavit et dixit: nescio quomodo in utero meo conceptus est, sed unum scio, quia virum non cognovi umquam, et iuravit illis patrem non habere. et illi eum secum duxere usque ad Guorthigirnum regem et eum insinuaverunt regi.
42 Et in crastino conventio facta est, ut puer interficeretur. et puer ad regem dixit: cur viri tui me ad te detulerunt? cui rex ait: ut interficiaris et sanguis tuus circa arcem istam aspergetur, ut possit aedificari. respondit puer regi: quis tibi monstravit? et rex: magi mei mihi dixere. et puer dixit: ad me vocentur. et invitati sunt magi et puer illis dixit: quis revelavit vobis, ut ista arx a sanguine meo aspergeretur? et nisi aspergeretur a sanguine meo, in aeternum non aedificabitur? sed hoc ut cognoscat is, quis mihi de me palam fecit? iterum puer dixit, modo tibi, o rex, elucubrabo et in veritate tibi omnia satagam; sed magos tuos percunctor: quid in pavimento istius loci est? placet mihi, ut ostendant tibi, quid sub pavimento habetur. at illi dixere: nescimus. et ille dixit: comperior: stagnum in medio pavimenti est; venite et fodite et sic invenietis. venerunt et foderunt, et ruit. et puer ad magos dixit: proferte mihi, quid est in stagno? et siluerunt et non potuerunt revelare illi. et ille dixit illis: ego vobis revelabo; duo vasa sunt et sic invenietis. venerunt et viderunt sic. et puer ad magos dixit: quid in vasis conclusis habetur? at ipsi siluerunt et non potuerunt revelari illi. at ille asseruit: in medio eorum tentorium est, separate ea et sic invenietis. et rex separari iussit et sic inventum est tentorium complicatum, sicut dixerat. et iterum interrogavit magos eius: quid in medio tentorii est? et iam nunc narrate, et non potuerunt scire. at ille revelavit: duo vermes in eo sunt, unus albus et unus rufus; tentorium expandite. et extenderunt et due vermes dormientes inventi sunt. et dixit puer: expectate et considerate quid facient vermes; et coeperunt vermes, ut alter alterum expelleret, alius autem scapulas suas ponebat, ut eum usque ad dimidium tentorii expelleret, et sic faciebant tribus vicibus: tamen tandem infirmior videbatur vermis rufus et postea fortior albo fuit et extra finem tentorii expulit; tunc alter alterum secutus trans stagnum est et in tentorium evanuit. et puer ad magos refert: quid significat mirabile hoc signum, quod factum est in tentorio? et illi proferunt: nescimus. et puer respondit: en revelatum est mihi hoc mysterium et ego vobis propalabo. regni tui figura tentorium est; duo vermes duo dracones sunt; vermis rufus draco tuus est et stagnum figura huius mundi est. at ille albus draco illius gentis, quae occupavit gentes et regiones plurimas in Brittannia, et paene a mari usque ad mare tenebunt, et postea gens nostra surget, et gentem Anglorum trans mare viriliter deiciet. tu tamen de ista arce vade, quia eam aedificare non potes, et multas provincias circumi, ut arcem tutam invenias, et ego hic manebo. et rex adolescentem dixit: quo nomine vocaris? ille respondit: Ambrosius vocor, id est, Embreis Guletic ipse videbatur. et rex dixit: de qua progenie ortus es? at ille: unus est pater meus de consulibus Romanicae gentis. et arcem dedit illi cum omnibus regnis occidentalis plagae Brittanniae et ipse cum magis suis ad sinistralem plagam pervenit et usque ad regionem, qua vocatur Guunnessi, adfuit et urbem ibi, quae vocatur suo nomine Cair Guorthigirn, aedificavit.
43 Interea Guorthemir filius Guorthigirn cum Hengisto et Horso et cum gente illorum petulanter pugnabant et eos usque ad supradictam insulam, quae vocatur Tanet, expulit et eos ibi tribus vicibus conclusit obsedit percussit comminuit terruit. et ipsi legatos ultra mare usque in Germaniam transmittebant vocando ciulas cum ingenti numero bellatorum virorum. et postea pugnabant contra reges nostrae gentis: aliquando vincebantur et expellebantur.
44 Et Guorthemir contra illos quattuor bella avide gessit. primum bellum super flumen Derguentid; secundum bellum super vadum, quod dicitur in lingua eorum Episford, in nostra autem lingua Rithergabail, et ibi cecidit Hors cum filio Guorthigirni, cuius nomen erat Categirn. tertium bellum in campo iuxta lapidem tituli, qui est super ripam Gallici maris, commisit et barbari victi sunt et ille victor fuit et ipsi in fugam versi usque ad ciulas suas mersi sunt in eas muliebriter intrantes. ille autem post modicum intervallum mortuus est et ante mortem suam ad familiam suam dixit, ut sepulchrum illius in portu ponerent, a quo exierant, super ripam maris, in quo vobis commendo: quamvis in alia parte portum Brittanniae teneant et habitaverint, tamen in ista terra in aeternum non manebunt. illi autem mandatum eius contempserunt et eum in loco, in quo imperaverat illis, non sepelierunt.
45 At barbari reversi sunt magno opere, cum Guorthigirnis amicus illis erat propter uxorem suam et nullus illos abigere audacter valuit, quia non de virtute sua Brittanniam occupaverunt, sed de nutu dei. contra voluntatem dei quis resistere poterit et nitatus? sed quomodo voluit dominus fecit et ipse omnes gentes regit et gubernat.
Factum est autem post mortem Guorthemir regis Guorthigirni filii et post reversionem Hengisti cum suis turbis consilium fallax hortati sunt, ut dolum Guorthigirni cum exercitu suo facerent. at illi legatos, ut impetrarent pacem, miserunt, ut perpetua amicitia inter illos fieret. at ille Guorthegirnus cum suis maioribus natu consilium fecerunt et scrutati sunt, quid facerent; tandem unum consilium cum omnibus fuit, ut pacem facerent, et legati eorum reversi sunt et postea conventum adduxerunt, ut ex utraque parte Brittones et Saxones in unum sine armis convenirent, ut firma amicitia esset.
46 Et Hengistus omni familiae suae iussit, ut unusquisque artavum suum sub pede in medio ficonis sui poneret. et quando clamavero ad vos et dixero: eu Saxones eniminit saxas, cultellos vestros ex ficonibus vestris educite et in illos irruite et fortiter contra illos resistite. et regem illorum nolite occidere, sed eum, pro causa filiae meae, quam dedi illi in coniugium, tenente, quia melius est nobis, ut ex manibus nostris redimatur. et conventum adduxerunt et in unum convenerunt, et Saxones amicaliter locuti in mente interim vulpicino more agebant et vir iuxta virum socialiter sederunt. Hengistus sicut dixerat, vociferatus est et omnes seniores trecenti Guorthigirni regis iugulati sunt et ipse solus captus et catenatus est et regiones plurimas pro redemptione enimae suae illis tribuit, id est Estsaxum, Sutsaxum.
47 Sanctus vero Germanus Guorthigirno praedicabat, ut ad dominum suum converteret et ab illicita coniunctione se separaret; et ille usque ad regionem, quae a nomine suo accepit nomen Guorthigirniaun, miserabiliter effugit, ut ibi cum uxoribus suis lateret. et sanctus Germanus post illum secutus est cum omni clero Brittonum et ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus mansit et super petram orabat et die noctuque stabat. et iterum Guorthigirnus usque ad arcem Guorthigirni, quae est in regione Demetorum iuxta flumen Teibi, ignominiose abscessit. et solito more sanctus Germanus eum secutus est et ibi ieiunus cum omni clero tribus diebus totidemque noctibus causaliter mansit et in quarta nocte arx tota mediae circa noctis horam per ignem missum de caelo ex improviso cecidit ardente igne caelesti; et Guorthigirnus cum omnibus, qui cum eo erant, et cum uxoribus suis defecit. hic est finis Guorthigirni, ut in libro beati Germani repperi. alii autem aliter dixerunt.
48 Postquam exosi fuerunt illi omnes homines gentis suae pro piaculo suo inter potentes et impotentes, inter servum et liberum, inter monachos et laicos, inter parvum et magnum, et ipse dum de loco ad locum vagus errat, tandem cor eius crepuit et defunctus est, non cum laude. alii dixerunt: terra aperta est et deglutivit cum in nocte, in qua combusta est arx circa eum, quia non inventae sunt ullae reliquiae illorum, qui combusti sunt cum eo in arce.
Tres filios habuit, quorum nomina sunt Guorthemir, qui pugnabat contra barbaros, ut supra diximus; secundo Categirn; tertius Pascent, qui regnavit in duabus regionibus Buelt et Guorthegirniaun post mortem patris sui largiente Ambrosio illi, qui fuit rex inter omnes reges Brittannicae gentis. quartus fuit Faustus, qui a filia sua genitus est illi, et sanctus Germanus baptizavit illum et nutrivit et docuit et condidit locum magnum super ripam fluminis, quod vocatur Renis, et manet usque hodie. et unam filiam habuit, quae fuit mater Fausti sancti.
49 Haec est genealogia illius, quae ad initium retro recurrit.
Fernmail ipse est, qui regit modo in regionibus duabus Buelt et Guorthigirniaun, filius Teudubir. Teudubir ipse est rex Bueltiae regionis, filius Pascent, filii Guoidcant, filii Moriud, filii Eldat, filii Eldoc, filii Paul, filii Mepurit, filii Briacat, filii Pascent, filii Guorthigirn Guortheneu, filii Guitaul, filii Guitolin, filii Glovi. Bonus, Paul, Mauron tres fratres fuerunt filii Glovi, qui aedificavit urbem magnam super ripam fluminis Sabrinae, quae vocatur Brittannico sermone Cair Glovi, Saxonice autem Gloecester. satis dictum est de Guorthigirno et de genere suo.
50 Sanctus Germanus reversus est post mortem illius ad patriam suam.
III. VITA PATRICII
Sanctus Patricius erat in illo tempore captivus apud Scottos et dominus illius nominabatur Milchu et porcarius cum illo erat et in septimo decimo anno aetatis suae reversus est de captivitate et nutu dei eruditus est postea in sacris litteris et ad Romam usque pervenit et per longum spatium mansit ibidem. ad legandum et ad scrutanda mysteria dei et sanctarum scripturarum libros percurrit. nam cum ibi isset per annos septem, missus est Palladius episcopus primitus a Caelestino episcopo et papa Romae ad Scottos in Christum convertendos; sed prohibuit illum deus per quasdam tempestates, quia nemo potest accipere quicquam de terra, nisi de caelo datum fuerit illi desuper. et profectus est ille Palladius de Hibernia et pervenit ad Brittanniam et ibi defunctus est in terra Pictorum.
51 Audita morte Paladii episcopi alius legatus Patricius Theodosio et Valentiano regnantibus a Caelestino papa Romano et angelo dei, cui nomen erat Victor, monente et suadente sancto Germano episcopo ad Scottos in fidem Christi convertendos mittitur. misit Germanus seniorem cum illo Segerum ad quendam hominem mirabilem summum episcopum Amatheam regem in propinquo habitantem. ibi sanctus sciens omnia, quae ventura essent illi, episcopalem, gradum Amatheo rege episcopus sanctus accepit et nomen quod est Patricius sumpsit, quia prius Maun vocabatur. Auxilius et Iserinus et ceteri inferiori gradu simul ordinati sunt cum eo.
52 tunc acceptis benedictionibus perfectisque omnibus in nomine sanctae trinitatis paratam ascendit navim et pervenit ad Brittanniam et praedicavit ibi non multis diebus et amissis omnibus ambulandi anfractibus summa velocitate flatuque prospero mare Hibernicum cum navi descendit. onerata vero navis cum transmarinis mirabilibus et spiritalibus thesauris perrexit ad Hiberniam et baptizavit eos.
53 A mundi principio usque ad baptismum Hibernensium vcccxxx anni sunt. in quinto anno Loygare regis exorsus est praedicare fidem Christi.
54 Sanctus itaque Patricius euangelium Christi externis nationibus per annos quadraginta praedicabat, virtutes apostolicas faciebat, caecos illuminabat, leprosos mundabat, surdos audire faciebat, daemones obsessis corporibus fugiebat, mortuos numero usque ad novem suscitavit, captivos multos utriusque sexus suis propriis donis redemit. scripsit abegetoria trecenta sexaginta quinque aut eo amplius. ecclesias quoque eodem numero fundavit trecentas sexaginta quinque aut eo amplius, in quibus spiritus dei erat. presbyteros autem usque ad tria milia ordinavit et duodecim milia hominum in una regione Conachta ad fidem Christi convertit et baptizavit et septem reges, qui erant filii Amolgith, in uno die baptizavit. quadraginta diebus et quadraginta noctibus in cacumine collis Eile ieiunavit, id est Cruachan Eile; in quo colle in aere imminente tres petitiones pro his, qui fidem ex Hibernensibus receperunt, clementer postulavit. prima petitio eius est, ut dicunt Scotti, ut susciperet unusquisque paenitentiam, licet in extremo vitae suae statu: secunda, ut ne a barbaris consumentur in aeternum: tertia, ut non supervixerit aliquis Hibernensium in adventu iudicii, quia delebuntur pro honore Patricii septem annis ante iudicium. in illo autem tumulo benedixit populis Hiberniae et ideo ascendit, ut oraret pro eis et videret fructum laboris sui. et venerunt ad eum aves multi coloris innumerabiles, ut benediceret illis, quod significat omnes sanctos utriusque sexus Hibernensium pervenire ad eum in die iudicii ad patrem et ad magistrum suum, ut sequantur illum ad iudicium. postea in senectute bona migravit, ubi nunc laetatus in saecula saeculorum. amen.
55 Quattuor modis aequantur Moyses et Patricius: id est angelo colloquente in rubo igneo: secundo modo in monte quadraginta diebus et quadraginta noctibus ieiunavit: tertio modo similes fuerunt aetate cxx annis: quarto modo sepulchrum illius nemo scit, sed in occulto humatus est nemine sciente. quindecim annis in captivitate, in vicesimo quinto anno ab Amatheo sancto episcopo subrogatur, octoginta et quinque annis in Hibernia praedicavit. res autem exigebat amplius loqui de sancto Patricio, sed tamen pro compendio sermonis volui breviare.
IV. ARTHVRIANA
56 In illo tempore Saxones invalescebant in multitudine et crescebant in Brittannia. mortuo autem Hengisto Octha filius eius transivit de sinistrali parte Britanniae ad regnum Cantorum et de ipso orti sunt reges Cantorum. tunc Arthur pugnabat contra illos in illis diebus cum regibus Brittonum, sed ipse erat dux bellorum. primum bellum fuit in ostium fluminis quod dicitur Glein. secundum et tertium et quartum et quintum super aliud flumen, quod dicitur Dubglas et est in regione Linnuis. sextum bellum super flumen, quod vocatur Bassas. septimum fuit bellum in silva Celidonis, id est Cat Coit Celidon. octavum fuit bellum in castello Guinnion, in quo Arthur portavit imaginem sanctae Mariae perpetuae virginis super humeros suos et pagani versi sunt in fugam in illo die et caedes magna fuit super illos per virtutem domini nostri Iesu Christi et per virtutem sanctae Mariae genetricis eius. nonum bellum gestum est in urbe Legionis. decimum gessit bellum in litore fluminis, quod vocature Tribruit. undecimum factum est bellum in monte, qui dicitur Agned. duodecimum fuit bellum in monte Badonis, in quo corruerunt in uno die nongenti sexaginta viri de uno impetu Arthur; et nemo prostravit eos nisi ipse solus, et in omnibus bellis victor extitit. et ipsi, dum in omnibus bellis prosternebantur, auxilium a Germania petebant et augebantur multipliciter sine intermissione et reges a Germania deducebant, ut regnarent super illos in Brittannia usque ad tempus quo Ida regnavit, qui fuit Eobba filius. ipse fuit primus rex in Beornica.
V. REGVM GENEALOGIAE CVM COMPVTO
57 Woden genuit Beldeg
genuit Beornec
genuit Gechbrond
genuit Aluson
genuit Inguec
genuit Aedibrith
genuit Ossa
genuit Eobba
genuit Ida
Ida autem duodecim filios habuit quorum nomina sunt Adda
Aedldric
Decdric
Edric
Deothere
Osmer
et unam reginam Bearnoch
Ealric
Ealdric genuit Aelfret
ipse est Aedlfred Fleasur
nam et ipse habuit filios septem
quorum nomina sunt Anfrid
Osguald
Osbiu
Osgudu
Oslapf
Offa
Osguid genuit Alcfrid
et Aelfguin
et Echfird
Echfrid ipse est qui fecit bellum contra fratruelem suum, qui erat rex Pictorum nomine Birdei et ibi corruit cum omni robore exercitus sui et Picti cum rege suo victores extiterunt et numquam addiderunt Saxones ambronum ut a Pictis vectigal exigerunt. a tempore istius belli vocature Gueith Lin Garan.
Osguid autem habuit duas uxores, quarum una vocabatur Riemmelth filia Royth filii Rum et alter vocabatur Eanfled filia Eadguin filii Alli.
De genealogia regum Cantiae.
58 Hengist genuit Octha
genuit Ossa
genuit Eormoric
genuit Ealdbert
genuit Ealdbald
genuit Ercunbert
genuit Ecgberth.
De ortu regum Eastanglorum.
59 Woden genuit Casser
genuit Titinon
genuit Trigil
genuit Rodmunt
genuit Rippan
genuit Guillem Guechan
ipse primus regnavit in Brittannia super gentem Eastanglorum.
Guecha genuit Guffan
genuit Tydil
genuit Ecni
genuit Adric
genuit Aldul
genuit Elric.
De genealogia Merciorum.
60 Woden genuit Guedolgeat
genuit Gueagon
genuit Guithleg
genuit Guerdmund
genuit Offa
genuit Ongen
genuit Eamer
genuit Pubba.
ipse Pubba habuit duodecim filios, quorum duo notitiores mihi sunt quam alii,
id est Penda
et Eua
filius Penda
filius Pubba
Ecgfrid filius Offa
filius Duminfert
filius Eandulf
filius Ossulf
filius Eua
filius Pubba.
De regibus Deurorum.
61 Woden genuit Beldeyg
Brond genuit Siggar
genuit Sebald
genuit Zegulf
genuit Soemil
ipse primus separavit Deur o Birneich
Soemil genuit Sguerthing
genuit Giulglis
genuit Usfrean
genuit Iffi
genuit Ulli,
Aedgum,
Osfird
et Eadfird.
duo filii Edgum erant et cum ipso corruerunt in bello Meicen, et de origine illius numquam iteratum est regnum, quia non evasit unus de genere illius de isto bello, sed interfecti omnes sunt cum illo ab exercitu Catguollauni regis Guendotae regionis.
Osguid genuit Ecgfird
ipse est Ecgfrid Ailguin
genuit Oslach
genuit Alhun
genuit Adlsing
genuit Echun
genuit Oslaph
Ida genuit Eadric
genuit Ecgulf
genuit Liodguald
genuit Aetan
ipse est Eata Glinmaur
genuit Eadbyrth
et Ecgbirth episcopum, qui fuit primus de natione eorum.
Ida filius Eobba tenuit regiones in sinistrali parte Brittanniae, id est Umbri maris, et regnavit annis duodecim, et unxit Dinguayrdi Guurth Berneich.
62 Tunc Dutigirn in illo tempore fortiter dimicabat contra gentem Anglorum. tunc Talhaern Tataguen in poemate claruit et Neirin, et Taliessin, et Bluchbard, et Cian, qui vocatur Guenith Guaut, simul uno tempore in poemate Britannico claruerunt.
Mailcunus magnus rex apud Brittones regnabat, id est in regione Guenedotae, quia atavus illius, id est Cunedag, cum filiis suis, quorum numerus octo erat, venerat prius de parte sinistrali, id est de regione quae vocatur Manau Guotodin, centum quadraginta sex annis antequam Mailcun regnaret, et Scottos cum ingentissima clade expulerunt ab istis regionibus et nusquam reversi sunt iterum ad habitandum.
63 Adda filius Ida regnavit annis octo. Aedlric filius Adda regnavit quattuor annis. Deoric filius Ida regnavit septem annis. Friodolguald regnavit sex annis. in cuius tempore regnum Cantorum mittente Gregorio baptismum suscepit. Hussa regnavit annis septem: contra illum quattuor reges Urbgen et Riderchhen et Guallanc et Morcant dimicaverunt. Deodric contra illum Urbgen cum filiis dimicabat fortiter. in illo autem tempore aliquando hostes, nunc cives vincebantur et ipse conclusit eos tribus diebus et noctibus in insula Metcaud et dum erat in expeditione, iugulatus est Morcanto destinante pro invidia, quia in ipso prae omnibus regibus virtus maxima erat instauratione belli. Eadfered Flesaurs regnavit duodecim annis in Berneich et alios duodecim in Deur, viginti quattuor annis inter duo regna regnavit et dedit uxori suae Dinguoaroy, quae vocatur Bebbab, et de nomine suae accepit nomen, id est Bebbanburth. Eoguin filius Alli regnavit annis decem et septem et ipse occupavit Elmet et expulit Certic regem illius regionis.
Eanfled filia illius duodecimo die post pentecosten baptismum accepit cum universis hominibus suis de viris et mulieribus cum ea. Eadgum vero in sequenti pascha baptismum suscepit et duodecim millia hominum baptizati sunt cum eo. si quis scire voluerit, quis eos baptizavit, Rum map Urbgen baptizavit eos et per quadraginta dies non cessavit baptizare omne genus ambronum et praedicationem illius multi crediderunt Christo.
64 Oswald filius Eadfered regnavit novem annis: ipse est Oswald Lamnguin. ipse occidit Catgublaun regem Guenedotae regionis in bello Catscaul cum magna clade exercitus sui. Osguid filius Eadlfrid regnavit viginti octo annis et sex mensibus. dum ipse regnabat, venit mortalitas hominum Catgualart regnante apud Brittones post patrem suum et in ea periit. et ipse occidit Pantha in campo Gai et nunc facta est strages Gai campi et reges Brittonum interfecti sunt, qui exierant cum rege Pantha in expeditione usque ad urbem, quae vocatur Iudeu.
65 Tunc reddidit Osguid omnes divitias, quae erant cum eo in urbe, usque in manu Pendae et Penda distribuit ea regibus Brittonum, id est Atbret Iudeu. solus autem Catgabail rex Guenedotae regionis cum exercitu suo evasit de nocte consurgens, quapropter vocatus est Catgabail Catguommed. Ecgfrid filius Osbiu regnavit novem annis. in tempore illius sanctus Cudbert episcopus obiit in insula Medcaut. ipse est qui fecit bellum contra Pictos et corruit ibi.
Penda filius Pybba regnavit decem annis. ipse primus separavit regnum Merciorum a regno Nordorum et Onnan regem Easteranglorum et sanctum Oswaldum regem Nordorum occidit per dolum. ipse fecit bellum Cocboy, in quo cecidit Eoua filius Pippa frater eius rex Merciorum et Oswald rex Nordorum et ipse victor fuit per diabolicum artem. non erat baptizatus et numquam deo credidit.
66 A mundi principio usque ad Constantinum et Rufum quinque milia sexcenti quinquaginta octo anni reperiuntur.
Item a duobus Geminis Rufo et Rubelio usque in Stillitionem consulem trecenti septuaginta tres anni sunt.
Item a Stillitione usque ad Valentinianum filium Placidae et regnum Guorthigirni viginti octo anni.
Et a regno Guorthigirni usque ad discordiam Guitolini et Ambrosii anni sunt duodecim, quod est Guoloppum; id est Catguoloph. Guorthigirnus autem tenuit imperium in Brittannia Theodosio et Valentiniano consulibus et in quarto anno regni sui Saxones ad Brittanniam venerunt Felice et Tauro consulibus quadringentesimo anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi.
Ab anno, quo Saxones venerunt in Brittanniam et a Guorthigirno suscepti sunt, usque ad Decium et Valerianum anni sunt sexaginta novem.
VI. CIVITATES BRITANNIAE
66a Haec sunt nomina omnium ciuitatum, quae sunt in tota Brittannia, quarum numerus est xxviii.
1. Cair Guorthigirn.
2. Cair Guinntguic.
3. Cair Mincip.
4. Cair Ligualid.
5. Cair Meguaid.
6. Cair Colun.
7. Cair Ebrauc.
8. Cair Custoeint.
9. Cair Caratauc.
10. Cair Grauth.
11. Cair Maunguid.
12. Cair Lundem.
13. Cair Ceint.
14. Cair Guiragon.
15. Cair Peris.
16. Cair Daun.
17. Cair Legion.
18. Cair Guricon.
19. Cair Segeint.
20. Cair Legeion Guar Usic.
21. Cair Guent.
22. Cair Brithon.
23. Cair Lerion.
24. Cair Draitou.
25. Cair Pensa vel Coyt.
26. Cair Urnarc.
27. Cair Celemion.
28. Cair Luit Coyt.
VII. DE MIRABILIBVS BRITANNIAE
67 Primum miraculum est stagnum Lumonoy. in eo sunt insulae sexaginta et ibi habitant homines et sexaginta rupibus ambitu et nidus aquilae in unaquaque rupe est et flumina fluunt sexaginta in eo et non vadit ex eo ad mare nisi unum flumen, quod vocature Lemn.
Secundum miraculum ostium Trahannoni fluminis, quia in una unda instar montis ad sissam tegit litora et recedit ut cetera maria.
Tertium miraculum stagnum calidum, quod est in regione Huich et muro ambitur ex latere et lapide facto et in eo vadunt homines per omne tempus ad lavandum et unicuique, sicut placuerit illi, lavacrum sic fiat sibi secundum voluntatem suam: si voluerit, lavacrum frigidum erit, si calidum, calidum erit.
68 Quartum miraculum est: fontes in eadem inveniuntur de salo, a quibus fontibus sal coquitur: inde diversa cibaria saliuntur et non prope sunt mari, sed de terra emergunt.
Aliud miraculum et Duorig Habren, id est duo reges Sabrinae. quando inundatntur mare ad sissam in ostium Sabrinae, duo cumuli spumarum congregantur separatim et bellum faciunt inter se in modum arietum et procedit unusquisque ad alterum et collidunt se ad invicem et iterum secedit alter ab altero et iterum procedunt in unaquaque sissa. hoc faciunt ab intio mundi usque in hodiernum diem.
69 Aliud miraculum est, id est Oper Linn Liuan. ostium fluminis illius fluit in Sabrina et quando Sabrina inundatur ad sissam, et mare inundatur similiter in ostio supra dicti fluminis et in stagno ostii recepitur in modum voraginis et mare non vadit sursum et est litus iuxta flumen et quamdiu Sabrina inundatur ad sissam, istud litus non tegitur et quando recedit mare et Sabrina, tunc stagnum Liuan eructat omne quod devoravit de mari et litus istud tegitur et instar montis in una unda eructat et rumpit. et si fuerit exercitus totius regionis, in qua est, et direxerit faciem contra undam, et exercitum trahit unda per vim humore repletis vestibus et equi similiter trahuntur. si autem exercitus terga versus fuerit contra eam, non nocet ei unda et quando recesserit mare, totum tunc litus, quod unda tegit, retro denudatur et mare recedit ab ipso.
70 Est aliud mirabile in regione Cinlipiuc. est ibi fons nomine Finnaun Guur Helic; non fluit rivus ex eo neque in eo. vadunt homines piscari ad fontem, alii vadunt in fontem ad partem orientis et deducunt pisces ex ea parte, alii ad dextram, alii ad sinistram, ad occidentamque, et trahuntur pisces ex ea parte. et aliud genus piscium trahitur ex omnibus partibus. magnum mirabile pisces inveniri in fonte, dum non flumen fluit in eo neque ex eo, et in eo inveniuntur quattuor genera piscium et non est de magnitudine neque de profunditate. profunditas illius usque genua, viginti pedes sunt in logitudine et latitudine, ripas altas habet ex omni parte.
Iuxta flumen, quod vocatur Guoy, poma inveniuntur super fraxinum in proclivo saltus, qui est prope ostio fluminis.
Est aliud mirabile in regione quae vocatur Guent. est ibi fovea, a qua ventus inflat per omne tempus sine intermissione, et quando non flat ventus in tempore aestatis, de illa fovea incessanter flat, ut nemo possit sustinere neque ante foveae profunditatem. et vocature nomen eius Vith Guint Brittannico sermone, Latine autem flatio venti. magnum mirabile est ventus de terra flare.
71 Est aliud mirabile in Guyr altare, quod est in loco, qui dicitur Loyngarth, quod nutu dei fulcitur. historia istius altaris melius mihi videtur narrare quam reticere. factum est autem dum sanctus Iltutus orabat in spelunca, quae est iuxta mare, quod alluit terram supra dicti loci, os autem speluncae ad mare est, et ecce navis navigabat ad se de mari et duo viri navigantes eam et corpus sancti hominis erat cum illis in navi et altare supra faciem eius, quod nutu dei fulciebatur et processit homo dei obviam illis et corpus sancti hominis et altare inseparabiliter supra faciem sancti corporis stabat. et dixerunt ad sanctum Iltutum: ille homo dei commendavit nobis, ut deduceremus illum ad te et sepeliremus eum tecum et nomen eius non reveles ullo homini, ut non iurent per se homines. et sepelierunt eum et post sepulturam illi duo viri reversi sunt ad navim et navigaverunt. at ille sanctus Iltutus ecclesiam fundavit circa corpus sancti hominis et circa altare et manet usque in hodiernum diem altare nutu dei fulctum. venit quidam regulus, ut proberet portans virgam in manu sua; curavit eam circa altare et tenuit ambabus manibus virgam ex utraque parte et traxit ad se et sic veritatem illius rei probavit et ille postea per mensem integrum non vixit. alter vero sub altare aspexit et aciem oculorum eius amisit et ante mensem integrum vitam finivit.
72 Est aliud mirabile in supra dicta regione Guent. est ibi fons iuxta vallum putei Mouric et lignum in medio fontis et lavant homines manus suas cum faciebus suis et lignum sub pedibus suis habent, quando lavant. nam et ago probavi et vidi. quando mare inundatur, ad mallinam extenditu Sabrina super omnem maritimam et tegit et usque ad fontem producitur et impletur fons de sissa Sabrinae et trahit lignum secum usque ad mare magnum et per spatium trium dierum in mare invertitur et in quarto die in supra dicto fonte invenitur. factum est autem, ut unus de rusticis sepeliret eum in terra ad probandum, et in quarto die inventus est in fonte et ille rusticus, qui eum abscondidit et sepelivit, defunctus est ante finem mensis.
73 Est aliud miraculum in region quae vocatur Ercing. habetur ibi sepulcrum iuxta fontem, qui cognominatur Licat Anir, et viri nomen, qui sepultus est in tumulo, sic vocabatur Anir: filius Arthuri militis erat et ipse occidit eum ibidem et sepelivit. et veniunt homines ad mensurandum tumulum in longitudine aliquando sex pedes, aliquando novem, aliquando duodecim, aliquando quidecim. in qua mensura metieris eum in ista vice, iterum non invenies eum in una mensura, et ego solus probavi.
74 Est aliud mirabile in regione quae vocatur Cereticiaun. est ibi mons, quae cognominatur Cruc Maur, et est sepulcrum in cacumine illius et omnis homo quicumque venerit ad sepulcrum et extenderit se iuxta illus, quamvis brevis fuerit, in una longitudine invenitur sepulcrum et homo, et si fuerit homo brevis et parvus, similiter et longitudinem sepulcri iuxta staturam hominis invenitur. et si fuerit longus atque procerus, etiam si fuisset in longitudine quattuor cubitorum, iuxta staturam uniuscuiusque homini sic tumulus reperitur. et omni peregrinus taediosusque homo tres flectiones flectaverit iuxta illud, non erit super se usque ad diem mortis suae et non gravabitur iterum ullo taedio quam abisset solus in extremis finibus cosmi.
75 Primum miraculum est litus sine mari.
Secundum miraculum est ibi mons qui gyratur tribus vicibus in anno.
Tertium miraculum vadum est ibi: quando inundature mare et ipse inundatur, et quando decrescit mare et ipse minuitur.
Qaurtum miraculum est lapis qui ambulat in nocturnis temporibus super vallem Citheinn, et proiectus est olim in voragine Cereuus, qui est in medio pelagi quod vocature Mene, et in crastino super ripam supra dictae vallis inventus est sine dubio.
76 Est ibi stagnum quod vocatur Luchlein, quattuor circulis ambitur. primo circulo gronna stanni ambitur, secundo circulo gronna plumbi ambitur, tertio circulo gronna ferri ambitur, quarto circulo gronna aeris ambitur, et in eo stagno multae margaritae inveniuntur, quas ponunt reges in auribus suis.
Est aliud stagnum qui facit ligna durescere in lapides. homines autem fingunt ligna et postquam formaverint, proiciunt in stagno, et manet in eo usque ad caput anni et in capite anni lapis reperietur: et vocatur Luch Echach.
Incipit de signis et prodigiis et de quibusdam Hyberniae admirandis.
Plurima mira malum signantia signa futurum
sive bonum dederat clemens deus arbiter orbis,
ut terreret eos, quos illa videre volebat.
omnia pene loca, in quibus haec iam facta fuere,
tempora cuncta simul brevitas intacta reliquit.
tres simul in caelo visi sunt currere soles.
terribilem quedam tellus effuderat ignem.
maxima pars noctis fulgebat luce diei.
ecce lapis cecidit de caelo magnus in amne.
circulus et solem circundedit aureus altum.
agnus in Egypto mire fuit ore locutus.
bos loquitur Rome stimulanti voce prophetae:
copia farris erit vobis hominesque peribunt.
spicas turba hominum iam vidit in arbore natas.
panibus incisis sanguis quoque fluxit abunde
coram convivis, quos signum terruit illud.
bos peperit dudum multis cernentibus agnum.
armatas multis acies equitesque diebus
aere pugnantes crudeliter arma movere
ante quidem cives viderunt tempora belli.
natus equa fuerat totus homo tempore nostro
atque homine, hinnitum faciens quoque morise equini,
tam comedens faenum quam panem et caetera edebat.
natus erat duplex homo vivens tempore longo
quadrimanus, bipes atque biceps et pectore bino
atque duas animas unum ventremque gerebat.
quorundam pars posterior nova verba sonabat
tunc mirabiliter cantans modulamina quaedam.
vox avis audita est dicentis talia verba:
mane novo surgens dominum laudabo potentem.
his ita prodigiis signisque per omnia dictis
nunc quoque describam patriae miracula nostrae
nomine quae propria vocitatus Hibernia cunctis.
De rebus Hiberniae admirandis.
Finibus in nostris famosa est insula parva,
quae satis exanimes corruptos impedit esse
vel putridos tabo carnem sic efficit omnem.
illic cernit avum quisquam retinere figuram,
cuius ibi crescunt ungues simul atque capilli.
terraque nostra tenet stagnum quod continet istam
vim, qua lingua solent lapides mox esse sub undis
post tamen annorum ceu dicunt tempora septem.
Est aliud stagnum, cui fons quoque mirus adheret,
quinque pedum spatio tantum qui distat ab illo.
sive igitur crescat de largis ymbribus illud
seu nimio fervore magis decrescat, habebit
quinque pedum spatium semper distantia tantum.
Cernitur a multis alius fons more probatus
qui facit ut dicunt canos mox esse capillos.
Fons alius si tactus erit aut visus ab ullo,
efficit ingentes pluvias, quas fundere caelum
non cessat, si non oblatio sacra repellat.
Fons est, si verum, cernentis tempora signans:
nam salit eructans cum signans tempora longa,
at silet attestans cernentem mox moriturum.
Fons est dulcis aquae constans in vertice montis
more maris retinens accensum sive recessum.
Dicunt esse duos fontes contraria agentes:
alter namque nec est potatus, perpetrat alter,
non aufert vitam: neuter cognoscitur ullo
tangere non audent iccirco utrumque periti
Proximus esse mari modicus quoque fertur acervus.
iam lapidum quidam mirabile quique ministrat
non magis apparens fluctu retrahente marino vel retrorsum
quam solito cursu, quando mare littora replet
occultanto mari illic, quae magis alta videntur.
Est aliquid saxum mirabile: namque repente
si fuerat virga percussum, suscitat ymbres:
ilico tempestas oritur sequiturque caligo.
at ea temoria sedem rex quisque tenebat,
Scottorum fuerant ubi tres res maxime mire
non lapis atque puer parvus namque sepulchrum,
nam lapis ut fertur calcatus rege sonabat.
iam rugiens prolem genuit septemnis et ille
parvulus aclectus nominatur ab omnibus eque
quinque pedum spatio brevior non addidit unquam,
quem numerum fuerat qui non maiore minutus.
Illa nimis miranda quidam piscina, leprosos
quae facit intrantes omnes se illicque lavantes.
est tamen haec eadem non noxia parte sequente,
quae solito cursu petit ac sic intrat in ipsam.
inter utranque tamen partem distantia parva
esse pedum spatio binorum pene videtur.
Continet haec hominis cuiusdam terra sepulchrum
femineas turbas fallentis more doloso:
ille etenim numerum ingentem violavit carum.
fine tamen fuerat felici crimana deflens.
ergo modo mire mulier si viderit illud,
pedere vel ridere solet cernendo sepulchrum,
tormine iam resonat quod, si non rideat illa
De infantibus sanctum Patricium invocatibus
Ex utero matris quondam sunt ista locuti
infantes: nos sancte veni Patrici bene salva
De S [K]ie[nan] quodam
Sanctus in hac patria quidam vir nomine Kienan
permanet incorruptus, habens nunc integra menbra,
mortuus ante tamen quingentos circiter annos
eiusdem loci defuncti quique putrescunt.
De hominibus qui se vertunt in lupos
Sunt homines quidam Scottorum gentis habentes
miram naturam maiorum ab origine ductam:
quam cito, quando volunt, ipsos se vertere possunt
nequiter in formas lacerantum dente luporum,
unde videntur oves occidere sepe gementes.
sed sum clamor eos hominum seu cursus eorum
fustibus aut armis terret, fugiendo recurrunt.
cum tamen haec faciunt, sua corpora vera relinquunt.
atque suis mandant, ne quisquam moverit illa:
si sic eveniant, nec ad illa redire ualebunt.
si quid eos ledat, penetrent si vulnera queque,
vere in corporibus semper cernuntur eorum.
sic caro cruda herens in veri corporis ore
cernitur a sociis, quod nos miramus et omnes.
De homine decollato capite per vii annos vivente
Decollatus erat quidam languore doloris:
postea septenos fertur vixisse per annos:
guttere nanque miser poscebat aperto alimentum.
De muliere cum corpore a demonibus rapta
Haec res mira solet numeros celebrantibus addi.
vir bonus et verax aliquid mirabile vidit.
quodam nanque die volucres in flumine cernens
proitiens lapidem percussit vulnere cignum,
prendere quam cupiens tunc protinus ille cucurrit.
sed properante viro mire est ibi femina visa,
quam stupido visu ascipiens haec querit ab illa,
unde fuit, quid ei accidit aut quo tempore venit.
haec: infirma fui, inquit ei, et tunc proxima morti
atque putata meis sum, quod defuncta videbur.
demonibus sed rapta fui cum carne repente.
hanc vix credibilem rem tunc audivit ab illa,
quam secum ducens saciavit veste ciboque,
tradidit atque suis credentibus esse sepultam,
qui quod erat factum vix credere iam potuerunt.
De navi que visa est in aere
Rex fuit in theatro Scottorum tempore quodam
turbis cum variis, cum militibus ordine pulchris.
ecce repente vident decurrere in aere navim,
de qua post piscem tunc unus iecerat hastam,
quae ruit in terram, quam natans ille retraxit
ista quis auditurus
(reliqua pagina vacat)
Medieval Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |