Henry VII to Julius II
Litterae responsivae ad breve Summi Pontificis.
Accepimus nuper, ea qua decuit reverentia, bullam vestrae Sanctitatis sub plumbo, necnon et breve ejusdem, unius ac consimilis formae et tenoris, quibus intelleximus litteras nostras quas paulo antea ad illam dederamus super expeditione adversus Turcos et alios Christiani nominis hostes suscipienda eidem vestrae sanctitati fuisse redditas, pergratasque et perjucundas extitisse, dignasque visas quae in suo sacro consistorio recitarentur, non solum quia ad communem Christianam rempublicam pertinerent, sed etiam ut nostrae laudi esset magis consultum. Nec minus etiam cognovimus ex ejusdem vestrae sanctitatis relatione, qua nulla major aut dignior in terris haberetur, qualiter, ubi litterae nostrae hujusmodi in ipso consistorio essent recitatae, reverendissimi patres, sacrae Romanae Ecclesiae cardinales, omnes certatim in nostras laudes converterunt, et hoc nostrum tam sanctum propositum summis praeconiis extulerunt. Quae sane omnia supra quam dici possit incredibili gaudia nos affecerunt. Unde pro tanta laude, tantoque honore et commendatione, quam vestrae sanctitati et sacro Romanorum patrum collegio placuit nobis attribuere, quod non mediocri parte nostrae felicitatis sumus perpetuo ascripturi, quas majores possumus gratias vestrae sanctitati et ipsis reverendissimis patribus habemus, et post hac semper sumus habituri.
Gaudemus equidem, mirum in modum, pater sancte, quod sicuti hoc nostrum desiderium expeditionis sumendae ex mera nostra mente et animo est profectum, ita quoque tam benigne, tamque gratanter a vestra sanctitate et suo sacro senatu sit approbatum et acceptum. Potest autem constanter sibi polliceri vestra sanctitas quod nos, licet antea ad hoc sanctissimum bellum sumendum accensi plurimum fuerimus, nunc tamen, perspecto ac cognito quod in tam bonam partem vestra sanctitas et reverendissimi patres litteras nostras acceptarint, longe magis ac magis ad rem ipsam ferventiores ardentioresque reddimur, nec ullo unquam tempore ab hoc nostro proposito, vita comite, sumus recessuri; neque ullo pacto per nos stabit quin ad laudem Omnipotentis Dei et Sanctae Matris Ecclesiae istud sanctissimum bellum quantocitius fieri possit assumatur. Qua in re nostram curam, studium ac diligentiam sumus proculdubio adhibituri, quo istud nostrum conceptum desiderium, Deo annuente, sub cujus vexillo et vestrae sanctitatis felici ductu atque auspicio sumus militaturi, ad optatum finem deducatur.
Quod vero penes vestram serenitatem litteris nostris intercesserimus pro reconciliandis Christianorum principum animis inter se dissidentibus, persuadeat sibi et pro comperto habeat vestra sanctitas, nos non idcirco id scripisse ob aliquam privatam alicujus principis causam, neque etiam quia de vestra sanctitate ulla in parte (quod absit) diffideremus, quominus suam sanctissimam ac propensissimam mentem ad pacandos Christianorum principum status sua sponte semper habuerint, quia scilicet abunde nobis constet, ut luce clarius pateat summa virtus, bonitas ac pervigil cura vestrae sanctitatis, quam post suam ad apostolatum assumptionem in sedandis regum ac principum litibus et controversiis continue exercuerit atque indies exerceat. Sed ea dumtaxat de causa id scripsimus ut nobis ad ipsam expeditionem tantopere aspirantibus, quae non, nisi pacatis prius Christianorum principum rebus, bene aut satis utiliter sumi potest, vestra sanctitas suis sanctissimis monitis et adhortationibus hoc esse nostrum justum desiderium posset superaddere et ipsis principibus ostendere.
Quantum autem ad difficultates hujus expeditionis sumendae pertinet, quas vestra sanctitas commemorat, certe nostra summa in tanto et tam sancto opere, ubi de communi utilitate ac dignitate fidei nostrae Catholicae, simul et animarum Christi fidelium salute agitur, si voluntas Christianorum principum, vel saltem majoris eorum partis, firma et stabilis sit et determinata, nullus sane labor, nullave difficultas absterrere aut retrahere omnino nos deberet. Quamquam, enim, infidelium vires, praesertim Turcorum, magnae sint et formidabiles, Christianorum tamen robur et potentia in tam justa causa longe praestantior ac validior est futura. Accedit etiam quod de Salvatoris nostri Jesu causa agitur, a quo victoria omnis manat, cujus opem et auxilium nobis affuturum merito sperare debemus.
Caeterum, quia vestra sanctitas super electione ducis belli sive expeditione ipsa sumenda maximam olim difficultatem fuisse factam ostendit, cum incertum esset quinam regum aut principum in tam sancta expeditione in propria persona esset iturus, divisionemque etiam et attributionem locorum quae a nostris reciperentur et a Turcis subraherentur disputationem non mediocrem attulisse; equidem, pater sancte, ut aperte dicamus quid in hac causa sentimus, videtur nobis ut in tanta re non unus, sed plures belli duces Christiani principes constituantur, e quibus tres, si tot reperiri possint, vel ad minus duo reges e potentioribus personaliter cum suis copiis et classibus proficiscantur. Quanto namque plures reges belli hujus duces adinveniantur qui hoc sanctum onus in sese et personis suis suscipiant, tanto nempe major auctoritas ac dignitas reipublicae Christianae et fidei nostrae Catholicae accrescat, majorque proinde hostibus infidelibus metus ac terror incutietur. Sicuti namque nato Domino nostro Jesu Christo tres reges ab Oriente venerunt ut suam deitatem adorarent, ita quoque honorificentissimum esset, et sempiterna laude dignum, si trinitas regum ab Occidente veniens, post expugnatum Turcorum tyrannum, sanctissimum Christi sepulchrum de manu infidelium forti manu eriperet, suamque praesentiam corporaliter exhiberet. Quod, si forsan plures reges non inveniantur qui hoc sanctissimum bellum personaliter velint suscipere, si Omnipotens Deus, in cujus manu sunt omnia posita, tanquam diem ultionis adversus suos hostes sumendae praesentem adesse suis fidelibus nunciaret, tantam nobis et universae Christi fidelium reipublicae gratiam his nostris diebus concederet ut vestra sanctitas (quod non arroganter sit dictum), quandoquidem nullo pacto praesumeremus illam ad tantum onus subeundum in hac sua praesertim aetate desiderare, hanc expeditionem in propria persona suscipere possit, nulla profecto esset difficultas quin unus saltem rex adinveniretur qui in sua propria persona esset iturus; quoniam nos, etsi nullus alius princeps personaliter ire vellet, hanc militiam sub vestra sanctitate perlibenti animo in nostra persona susciperemus; nec haberetur ullum prorsus obstaculum quominus haec tam sancta expeditio quanto citius assumeretur, dummodo reliqui Christiani principes personaliter non euntes, vel saltem major eorum pars, condigne et rationabiliter contribuerint.
In summa, pater sancte, ut libere loquamur, quicquid in hac sanctissima causa nos pro parte nostra sumus acturi, id in propria nostra persona, proprioque nostro exercitu et classe sumus facturi, et non aliter nec alio modo, quandoquidem ex his quae in persona nostra cum nostris militibus et navalibus copiis simus acturi, magis ac magis de divina clementia ac benignitate, ut certo putamus, simus promerituri. Postremo, quod attinet ad divisionem locorum ab infidelibus recipiendorum, non esset res ipsa tanti ut non facile inter personaliter euntes posset concordari. Restat igitur ut vestra sanctitas, sicuti pie ac sancte est pollicita, suis litteris, nunciis et legatis, principes Christianos ad hanc expeditionem excitare non desinat; quod et nos quoque pro parte nostra quotidie curamus et sumus indies curaturi. Cumque de oratoribus convocandis fuerit constitutum, nos certiores reddat ut oratores nostros superinde instruere et plena ac sufficienti auctoritate fulcire atque ad diem per vestram sanctitatem limitandum mittere valeamus. Inveniet siquidem vestra sanctitas in hoc tam egregio tamque divino opere sumendo pro Christianae fidei defensione, simul et Christiani nominis ac status ampliatione, proque istius sanctae Sedis Apostolicae dignitate, necnon et Christi fidelium qui tam diuturnae et miserandae servitutis jugo ab infidelibus premuntur liberatione, nos pro parte nostra usque adeo promptos et ferventes, ut nemini Christiano principi (quod bona omnium venia sit dictum) in aliquo sumus cessuri; nec quovis pacto per nos manebit quin tam nobilis et sancta expeditio, sicuti prioribus nostris litteris sumus testati, ad Omnipotentis Dei et Christianae fidei laudem et gloriam, quantocitius fieri queat, assumatur.
Ex manerio nostro de Woodstoke, die octava Septembris, anno Domini millesimo quingentesimo vii, et regni nostri vicesimo tertio.
Medieval Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |